ZTO3

Dominica post Pentecosten
SANCTISSIMÆ TRINITATIS
Sollemnitas

Ad I Vesperas

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Glória tibi, Trínitas æquális, una Déitas, et ante ómnia sæcula, et nunc et in perpétuum.

Psalmus 112 (113)
    

Laudáte, púeri Dómini,*

laudáte nomen Dómini.

Sit nomen Dómini benedíctum*

ex hoc nunc et usque in sæculum.

A solis ortu usque ad occásum*

laudábile nomen Dómini.

Excélsus super omnes gentes Dóminus,*

super cælos glória eius.

Quis sicut Dóminus Deus noster,
qui in altis hábitat*

et se inclínat, ut respíciat
in cælum et in terram?

Súscitans de terra ínopem,*

de stércore érigens páuperem,

ut cóllocet eum cum princípibus,*

cum princípibus pópuli sui.

Qui habitáre facit stérilem in domo,*

matrem filiórum lætántem.

Ant. Glória tibi, Trínitas æquális, una Déitas, et ante ómnia sæcula, et nunc et in perpétuum.

Ant. 2 Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas; confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.

Psalmus 147 (147 B)
    

Lauda, Ierúsalem, Dóminum;*

colláuda Deum tuum, Sion.

Quóniam confortávit seras portárum tuárum,*

benedíxit fíliis tuis in te.

Qui ponit fines tuos pacem*

et ádipe fruménti sátiat te.

Qui emíttit elóquium suum terræ,*

velóciter currit verbum eius.

Qui dat nivem sicut lanam,*

pruínam sicut cínerem spargit.

Mittit crystállum suam sicut buccéllas;*

ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?

Emíttet verbum suum et liquefáciet ea,*

flabit spíritus eius, et fluent aquæ.

Qui annúntiat verbum suum Iacob,*

iustítias et iudícia sua Israel.

Non fecit táliter omni natióni,*

et iudícia sua non manifestávit eis.

Ant. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas; confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.

Ant. 3 Glória et honor Deo in unitáte Trinitátis, Patri et Fílio cum Sancto Spíritu, in sempitérna sæcula.

Canticum  Eph 1, 3-10
    

Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi,*

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem,†

ut essémus sancti et immaculáti*

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum†

per Iesum Christum in ipsum,*

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ,*

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius,*

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius,†

qua superabundávit in nobis*

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ,*

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo,*

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo,*

quæ in cælis et quæ in terra.

Ant. Glória et honor Deo in unitáte Trinitátis, Patri et Fílio cum Sancto Spíritu, in sempitérna sæcula.

Lectio brevis   Rom 11, 33-36

O altitúdo divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius! Quis enim cognóvit sensum Dómini? Aut quis consiliárius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipsum ómnia. Ipsi glória in sæcula. Amen.

Responsorium breve
R/.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. * Laudémus eum in sæcula. Benedicámus.
V/. Soli Deo honor et glória. * Laudémus eum in sæcula. Glória Patri. Benedicámus.

Ad Magnificat, ant. Grátias tibi, Deus; grátias tibi, vera et una Trínitas, una et summa Déitas, sancta et una Unitas.

Preces

Pater per Spíritum Sanctum carnem Christi Fílii sui vivificávit et vivificántem pro nobis constítuit. Ad Deum unum et trinum hanc vocem glóriæ dirigámus: Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Pater, omnípotens ætérne Deus, Paráclitum Spíritum Sanctum in nómine Fílii tui super Ecclésiam mitte,
ut servet eam in unitáte caritátis et veritátis perféctæ.

Mitte, Dómine, operários in messem tuam, ut dóceant omnes gentes et baptízent eas in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti,
et eas confírment in fide.

Dómine, ádiuva omnes, qui persecutiónem patiúntur propter nomen Fílii tui,
quia ipse promísit te Spíritum veritátis datúrum, ut loquátur in illis.

Pater omnípotens, te, Verbum et Spíritum Sanctum unum esse omnes agnóscant,
ut unum Deum credant, sperent et díligant.

Pater vivéntium, fac defúnctos consórtes glóriæ tuæ,
in qua Fílius tuus et Spíritus Sanctus tecum in unitáte coætérni regnant.

Pater noster.

Oratio

Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum.

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia.

Ant. Deum verum, unum in Trinitáte et Trinitátem in Unitáte, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.

Psalmus 8
    

Dómine, Dóminus noster,*

quam admirábile est nomen tuum
in univérsa terra,

quóniam eleváta est magnificéntia tua*

super cælos.

Ex ore infántium et lactántium†

perfecísti laudem propter inimícos tuos,*

ut déstruas inimícum et ultórem.

Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum,*

lunam et stellas, quæ tu fundásti,

quid est homo, quod memor es eius,*

aut fílius hóminis quóniam vísitas eum?

Minuísti eum paulo minus ab ángelis,†

glória et honóre coronásti eum*

et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Omnia subiecísti sub pédibus eius,†

oves et boves univérsas,*

ínsuper et pécora campi,

vólucres cæli et pisces maris,*

quæcúmque perámbulant sémitas maris.

Dómine, Dóminus noster,*

quam admirábile est nomen tuum
in univérsa terra!

Ant. Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.

Ant. 2 Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.

Psalmus 32 (33)
    

I

Exsultáte, iusti, in Dómino;*

rectos decet collaudátio.

Confitémini Dómino in cíthara,*

in psaltério decem chordárum psállite illi.

Cantáte ei cánticum novum,*

bene psállite ei in vociferatióne,

quia rectum est verbum Dómini,*

et ómnia ópera eius in fide.

Díligit iustítiam et iudícium;*

misericórdia Dómini plena est terra.

Verbo Dómini cæli facti sunt,*

et spíritu oris eius omnis virtus eórum.

Cóngregans sicut in utre aquas maris,*

ponens in thesáuris abýssos.

Tímeat Dóminum omnis terra,*

a fácie autem eius
formídent omnes inhabitántes orbem.

Quóniam ipse dixit, et facta sunt,*

ipse mandávit, et creáta sunt.

Dóminus díssipat consília géntium,*

írritas facit cogitatiónes populórum.

Consílium autem Dómini in ætérnum manet,*

cogitatiónes cordis eius
in generatióne et generatiónem.

Ant. Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.

Ant. 3 Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.

II

Beáta gens, cui Dóminus est Deus,*

pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

De cælo respéxit Dóminus,*

vidit omnes fílios hóminum.

De loco habitáculi sui respéxit*

super omnes, qui hábitant terram,

qui finxit singillátim corda eórum,*

qui intéllegit ómnia ópera eórum.

Non salvátur rex per multam virtútem,*

et gigas non liberábitur
in multitúdine virtútis suæ.

Fallax equus ad salútem,*

in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.

Ecce óculi Dómini super metuéntes eum,*

in eos, qui sperant super misericórdia eius,

ut éruat a morte ánimas eórum*

et alat eos in fame.

Anima nostra sústinet Dóminum,*

quóniam adiútor et protéctor noster est;

quia in eo lætábitur cor nostrum,*

et in nómine sancto eius sperávimus.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,*

quemádmodum sperávimus in te.

Ant. Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.

V/. Verbo Dómini cæli firmáti sunt.
R/. Et Spíritu oris eius omnis virtus eórum.

Lectio prior

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios 2, 1-16

Magnum Dei voluntatis mysterium

Ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis mystérium Dei. Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.

Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos, sapiéntiam vero non huius sæculi neque príncipum huius sæculi, qui destruúntur, sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sæcula in glóriam nostram, quam nemo príncipum huius sæculi cognóvit; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. Sed sicut scriptum est: «Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his, qui díligunt illum».

Nobis autem revelávit Deus per Spíritum; Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. Quis enim scit hóminum, quæ sint hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? Ita et, quæ Dei sunt, nemo cognóvit nisi Spíritus Dei. Nos autem non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum, qui ex Deo est, ut sciámus, quæ a Deo donáta sunt nobis; quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ, sed in doctis Spíritus verbis, spiritálibus spiritália comparántes. Animális autem homo non pércipit, quæ sunt Spíritus Dei, stultítia enim sunt illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinántur; spiritális autem iúdicat ómnia, et ipse a némine iudicátur.

Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? Nos autem sensum Christi habémus.

Responsorium   Cf. Eph 1, 17. 18; 1 Cor 2, 12a
R/.
Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriæ, det nobis Spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne eius, illuminátos óculos cordis nostri, * Ut sciámus quæ sit spes vocatiónis eius et quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis.
V/. Non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est * Ut sciámus.

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Athanásii epíscopi (Ep. 1 ad Serapionem, 28-30: PG 26, 594-595. 599)

Lux, splendor, gratia in Trinitate et ex Trinitate

Haud abs re fúerit véterem traditiónem, doctrinámque ac fidem cathólicæ Ecclésiæ investigáre, quam scílicet Dóminus trádidit, Apóstoli prædicavére et patres servavére. In ea enim Ecclésia fundáta est, a qua si quis excíderit, is nec esse nec ámplius dici christiánus ulla ratióne póterit.

Itaque Trínitas sancta et perfécta est, quæ in Patre et Fílio et Spíritu Sancto agnóscitur, nihílque aliénum vel extrínsecus admíxtum habet, neque ex creatóre et re creáta constat, sed tota creándi et efficiéndi vi prædita est; sibi quoque símilis et indivídua est natúra, unáque eius est efficácia et áctio. Nam Pater per Verbum in Spíritu Sancto ómnia facit, eóque modo sanctæ Trinitátis únitas servátur. Ita unus Deus in Ecclésia prædicátur, qui est super ómnia et per ómnia et in ómnibus. Super ómnia quidem ut Pater, ut princípium et fons; per ómnia vero, nempe per Verbum; in ómnibus dénique, in Spíritu Sancto.

Beátus Paulus, cum de spiritálibus rebus ad Corínthios scribit, ómnia ad unum Deum Patrem tamquam ad caput hoc pacto redúcit: Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.

Quæ enim Spíritus síngulis distríbuit, ea a Patre per Verbum dantur. Nam ómnia quæ Patris sunt, item Fílii: unde ea quæ a Fílio in Spíritu dantur, vera sunt Patris múnera. Simíliter cum Spíritus in nobis est, Verbum, a quo illum accípimus, in nobis étiam est, et in Verbo est quoque Pater, atque ita fit istud: Veniémus ego et Pater, et mansiónem apud eum faciémus. Ubi enim lux est, illic et splendor quoque est; ubi item splendor est, ibi simíliter et eius efficiéntia et spléndida est grátia.

Quod idem Paulus in secúnda Epístola ad Corínthios his verbis docet: Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Grátia enim et donum quod in Trinitáte datur, datur a Patre per Fílium in Spíritu Sancto. Nam quemádmodum ex Patre per Fílium datur grátia, ita in nobis fíeri non potest doni communicátio nisi in Spíritu Sancto. Huius síquidem partícipes effécti, Patris caritátem, Fílii grátiam et ipsíus Spíritus communicatiónem habémus.

Responsorium
R/.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. * Laudémus et superexaltémus eum in sæcula.
V/. Benedíctus Deus in firmaménto cæli, et laudábilis et gloriósus in sæcula. * Laudémus.

Hymnus Te Deum.

Oratio

Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum.

Ad Laudes matutinas

Hymnus

Ant. 1 Tibi decus et impérium, tibi glória et potéstas, tibi laus et iubilátio in sempitérna sæcula, o beáta Trínitas.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Te iure laudant, te adórant, te gloríficant omnes creatúræ tuæ, o beáta Trínitas.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Ex quo ómnia, per quem ómnia, in quo ómnia: ipsi glória in sæcula.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   1 Cor 12, 4-6

Divisiónes gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.

Responsorium breve
R/.
Tibi laus, tibi glória, * O beáta Trínitas. Tibi.
V/. Tibi gratiárum áctio in sæcula sæculórum. * O beáta Trínitas. Glória Patri. Tibi laus.

Ad Benedictus, ant. Benedícta sit creátrix et gubernátrix ómnium, sancta et indivídua Trínitas, et nunc et semper et per infiníta sæculórum sæcula.

Preces

Patrem, Fílium et Spíritum Sanctum adorémus et glorificémus iubilántes: Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Pater sancte, nobis nesciéntibus sicut opórtet oráre, Spíritum Sanctum donáre dignéris,
ut ádiuvet infirmitátem nostram et póstulet secúndum te pro nobis.

Fili Dei, qui Patrem rogásti, ut Paráclitum daret Ecclésiæ tuæ,
fac ut máneat nobíscum in ætérnum Spíritus veritátis.

Veni, Sancte Spíritus, et fructus tuos nobis largíre: caritátem, gáudium, pacem, patiéntiam, benignitátem, bonitátem,
longanimitátem, mansuetúdinem, fidem, modéstiam, continéntiam, castitátem.

Pater omnípotens, qui Spíritum Fílii tui in corda nostra misísti, clamántem: Abba, Pater,
fac nos a Spíritu agi, ut simus herédes tui, coherédes autem Christi.

Christe, qui Paráclitum misísti procedéntem a Patre, ut testimónium perhibéret de te,
fac ut étiam nos testimónium de te perhibeámus coram homínibus.

Pater noster.

Oratio

Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum.

Ad Horam mediam

Ad Tertiam (Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Ant. Te invocámus, te laudámus, te adorámus, o beáta Trínitas.

Psalmi de dominica hebd. I (Psalmus 117 (118)
    
).

Lectio brevis   2 Cor 1, 21-22

Confírmat nos vobíscum in Christum et unxit nos Deus, et signávit nos et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.

V/. Intráte portas eius in confessióne.
R/. Date glóriam Deo Patri et Fílio et Spirítui Sancto.

Oratio

Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Ant. Spes nostra, salus nostra, honor noster, o beáta Trínitas.

Psalmi de dominica hebd. I (Psalmus 117 (118)
    
).

Lectio brevis   Cf. Gal 4, 4. 5-6

Misit Deus Fílium suum, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda nostra clamántem: Abba, Pater!

V/. O beáta et benedícta et gloriósa Trínitas.
R/. Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.

Oratio

Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Ant. Te semper idem esse, vívere et intellégere profitémur.

Psalmi de dominica hebd. I (Psalmus 117 (118)
    
).

Lectio brevis   Ap 7, 12

Benedíctio et glória et sapiéntia et gratiárum áctio et honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sæcula sæculórum. Amen.

V/. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.
R/. Et laudábilis et gloriósus in sæcula.

Oratio

Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Christum.

Ad II Vesperas

Hymnus

Psalmodia

Ant. 1 O vera summa sempitérna Trínitas, Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.

Psalmus 109 (110), 1-5. 7
    

Dixit Dóminus Dómino meo:*

«Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos*

scabéllum pedum tuórum».

Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion:*

domináre in médio inimicórum tuórum.

Tecum principátus in die virtútis tuæ,†

in splendóribus sanctis,*

ex útero ante lucíferum génui te.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum:*

«Tu es sacérdos in ætérnum
secúndum órdinem Melchísedech».

Dóminus a dextris tuis,*

conquassábit in die iræ suæ reges.

De torrénte in via bibet,*

proptérea exaltábit caput.

Ant. O vera summa sempitérna Trínitas, Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.

Ant. 2 Líbera nos, salva nos, vivífica nos, o beáta Trínitas.

Psalmus 113 A (114)
    

In éxitu Israel de Ægýpto,*

domus Iacob de pópulo bárbaro,

factus est Iuda sanctuárium eius,*

Israel potéstas eius.

Mare vidit et fugit,*

Iordánis convérsus est retrórsum;

montes saltavérunt ut aríetes,*

et colles sicut agni óvium.

Quid est tibi, mare, quod fugísti?*

Et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum?

Montes, quod saltástis sicut aríetes,*

et colles, sicut agni óvium?

A fácie Dómini contremísce, terra,*

a fácie Dei Iacob,

qui convértit petram in stagna aquárum*

et sílicem in fontes aquárum.

Ant. Líbera nos, salva nos, vivífica nos, o beáta Trínitas.

Ant. 3 Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est.

Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.

Canticum  Cf. Ap 19, 1-2. 5-7
    

Allelúia.

Salus et glória et virtus Deo nostro,*

(R/. Allelúia.)

quia vera et iusta iudícia eius.

R/. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius*

(R/. Allelúia.)

et qui timétis eum, pusílli et magni!

R/. Allelúia (allelúia).

Alléluia.

Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens.*

(R/. Allelúia.)

Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.

R/. Allelúia (allelúia).

Allelúia.

Quia venérunt núptiæ Agni,*

(R/. Allelúia.)

et uxor eius præparávit se.

R/. Allelúia (allelúia).

Ant. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est.

Lectio brevis   Eph 4, 3-6

Sollíciti estóte serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; unus Dóminus, una fides, unum baptísma; unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.

Responsorium breve
R/.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. * Laudémus eum in sæcula. Benedicámus.
V/. Soli Deo honor et glória. * Laudémus eum in sæcula. Glória Patri. Benedicámus.

Ad Magnificat, ant. Te Deum Patrem ingénitum, te Fílium unigénitum, te Spíritum Sanctum Paráclitum, sanctam et indivíduam Trinitátem, toto corde et ore confitémur, laudámus atque benedícimus: Tibi glória in sæcula.

Preces

Pater per Spíritum Sanctum carnem Christi Fílii sui vivificávit et vivificántem pro nobis constítuit. Ad Deum unum et trinum hanc vocem glóriæ dirigámus: Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Pater, omnípotens ætérne Deus, Paráclitum Spíritum Sanctum in nómine Fílii tui super Ecclésiam mitte,
ut servet eam in unitáte caritátis et veritátis perféctæ.

Mitte, Dómine, operários in messem tuam, ut dóceant omnes gentes et baptízent eas in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti,
et eas confírment in fide.

Dómine, ádiuva omnes, qui persecutiónem patiúntur propter nomen Fílii tui,
quia ipse promísit te Spíritum veritátis datúrum, ut loquátur in illis.

Pater omnípotens, te, Verbum et Spíritum Sanctum unum esse omnes agnóscant,
ut unum Deum credant, sperent et díligant.

Pater vivéntium, fac defúnctos consórtes glóriæ tuæ,
in qua Fílius tuus et Spíritus Sanctus tecum in unitáte coætérni regnant.

Pater noster.

Oratio

Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis. Per Dóminum.