zCOMMUNE APOSTOLORUM

COMMUNE APOSTOLORUM

Ad I Vesperas

Hymnus Exsúltet cælum láudibus

Psalmodia

Lectio brevis   Act 2, 42-45

Erant omnes perseverántes in doctrína apostolórum et communicatióne, in fractióne panis et oratiónibus. Fiébat autem omni ánimæ timor; multa quoque prodígia et signa per apóstolos fiébant. Omnes autem, qui credíderant erant páriter et habébant ómnia commúnia et possessiónes et substántias vendébant et dividébant illas ómnibus, prout cuíque opus erat.

Responsorium breve   Io 13, 35
R/.
In hoc cognóscent omnes, * Quia mei estis discípuli. In hoc.
V/. Si dilectiónem habuéritis ad ínvicem. * Quia mei estis discípuli. Glória Patri. In hoc.

Ad Magnificat, ant. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut eátis et fructum afferátis et fructus vester máneat.

Preces

Superædificáti, fratres, super fundaméntum Apostolórum, orémus Patrem omnipoténtem pro pópulo sancto eius, dicéntes: Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui voluísti Fílium tuum, a mórtuis suscitátum, prius Apóstolis fíeri maniféstum,
præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.

Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,
da, ut omni creatúræ Evangélium prædicémus.

Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,
concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.

Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,
tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.

Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,
defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.

Ad Invitatorium

Aperi, Dómine

V/. Dómine, lábia mea apéries.
R/. Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant. Regem Apostolórum Dóminum, veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus vel Iubiláte Dómino vel Deus misereátur nostri vel Dómini est terra.

Ad Officium lectionis

Hymnus O sempitérnæ cúriæ

Psalmodia

V/. Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius.
R/. Et mirabília eius quæ fecit.

Lectio prior

Lectio altera sumitur e Proprio de Sanctis.

In sollemnitatibus et festis, Te Deum.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.

Ad Laudes matutinas

Hymnus, ut in Proprio de Sanctis.

Psalmodia

Ant. 1 Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.

Psalmus de dominica hebd. I.

Ant. 2 Maiórem caritátem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis.

Canticum de dominica hebd. I.

Ant. 3 Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ præcípio vobis, dicit Dóminus.

Psalmus de dominica hebd. I.

Lectio brevis   Eph 2, 19-22

Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

Responsorium breve
R/.
Constítues eos príncipes * Super omnem terram. Constítues.
V/. Mémores erunt nóminis tui, Dómine. * Super omnem terram. Glória Patri. Constítues.

Ad Benedictus, ant. In fundaméntis civitátis sanctæ Ierúsalem nómina duódecim Apostolórum Agni; et lucérna eius est Agnus.

Preces

Fratres caríssimi, hereditátem cæléstem ab Apóstolis habéntes, grátias agámus Patri nostro pro ómnibus donis eius, clamántes: Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Laus tibi, Dómine, pro mensa córporis et sánguinis, nobis ab Apóstolis trádita,
qua refícimur et vívimus:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro mensa verbi tui, nobis ab Apóstolis paráta,
qua lumen et gáudium nobis dantur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro Ecclésia tua sancta, super Apóstolos ædificáta,
qua in unum concorporámur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro lavácro baptísmi et pæniténtiæ, Apóstolis concrédito,
quo ab ómnibus peccátis ablúimur:
Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.

Ad Horam mediam

Ad Tertiam(Sextam, Nonam)

Hymnus Nunc, Sancte, nobis vel Certum tenéntes

Ant. Eúntes, prædicáte Evangélium regni: gratis accepístis, grátis date.

Psalmodia complementaris pro tertia

Lectio brevis   2 Cor 5, 19b-20

Pósuit in nobis Deus verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur tamquam Deo exhortánte per nos: obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo.

V/. In omnem terram exívit sonus eórum.
R/. Et in fines orbis terræ verba eórum.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.


Ad Sextam

Hymnus Rector potens vel Dicámus laudes

Ant. Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sæculi.

Psalmodia complementaris pro sexta

Lectio brevis   Act 5, 12a. 14

Per manus apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Magis autem addebántur credéntes Dómino, multitúdines virórum ac mulíerum.

V/. Custodiébant testimónia Dei.
R/. Et præcépta eius.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.


Ad Nonam

Hymnus Rerum, Deus vel Ternis horárum

Ant. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.

Psalmodia complementaris pro nona: loco psalmi 125 (126), dici potest 128 (129) -Nona (Ap)-.

Lectio brevis   Act 5, 41-42

Ibant apóstoli gaudéntes a conspéctu concílii quóniam digni hábiti sunt pro nómine contuméliam pati; et omni die in templo et circa domos non cessábant docéntes et evangelizántes Christum, Iesum.

V/. Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus.
R/. Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.

Ad II Vesperas

Hymnus Exsúltet cælum láudibus

Psalmodia

Lectio brevis   Eph 4, 11-13

Christus dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.

Responsorium breve
R/.
Annuntiáte inter gentes * Glóriam Dómini. Annuntiáte.
V/. In ómnibus pópulis mirabília eius. * Glóriam Dómini. Glória Patri. Annuntiáte.

Ad Magnificat, ant. In regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede maiestátis suæ, sedébitis et vos iudicántes duódecim tribus Israel.

Preces

Superædificáti, fratres, super fundaméntum Apostolórum, orémus Patrem omnipoténtem pro pópulo sancto eius, dicéntes: Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui voluísti Fílium tuum, a mórtuis suscitátum, prius Apóstolis fíeri maniféstum,
præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.

Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,
da, ut omni creatúræ Evangélium prædicémus.

Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,
concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.

Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,
tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.

Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,
defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.

Pater noster.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.