zsto

IUNIUS

 

Die 1 iunii

S. IUSTINI, MARTYRIS

Memoria

Iustinus, philosophus et martyr, Flavia Neapoli (Nablus) in Samaria, initio sæculi II natus est ex familia ethnica. Ad fidem conversus, multa conscripsit pro religionis defensione; exstant vero tantum duæ Apologiæ et Dialogus cum Tryphone. Romæ scholam aperuit publicasque habuit disputationes. Cum sociis martyrium subiit tempore Marci Aurelii, circa annum 165.

De Communi Martyris.

Oratio

Deus, qui per stultítiam crucis eminéntem Iesu Christi sciéntiam beátum Iustínum mártyrem mirabíliter docuísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, errórum circumventióne depúlsa, fídei firmitátem consequámur. Per Dóminum.

 

Die 2 iunii

SS. MARCELLINI ET PETRI, MARTYRUM

Eorum martyrium, in persecutione Diocletiani susceptum, testatur Damasus papa, qui rem ab ipso carnifice hausit. Capite plexi sunt in quodam nemore, sed eorum corpora translata et sepulta fuere in cœmeterio Ad duas lauros via Labicana, ubi super eorum sepulcrum basilica erecta est post pacem ab Ecclesia adeptam.

De Communi Plurimorum Martyrum.

De Communi Mart. Ad Invitatorium
De Communi Mart. Ad Officium lectionis
    Lectio altera
De Communi Mart. Ad Laudes matutinas
De Communi Mart. Ad II Vesperas

Oratio

Deus, qui nos sanctórum mártyrum Marcellíni et Petri confessióne gloriósa circúmdas et prótegis, præsta nobis ex eórum imitatióne profícere, et oratióne fulcíri. Per Dóminum.

 

Die 3 iunii

SS. CAROLI LWANGA ET SOCIORUM, MARTYRUM

Memoria

Annis 1885-1887 in Uganda multi christifideles a rege Mwanga in odium religionis occisi sunt; aliqui eorum in ipsa aula regis muneribus fungebantur vel ipsius regis personæ addicti erant. Inter eos eminent Carolus Lwanga eiusque XXI socii, qui, fidei catholicæ strenue adhærentes, partim gladio necati sunt, partim igne cremati, eo quod impudicis desideriis regis acquiescere noluerunt.

De Communi Plurimorum Martyrum.

De Communi Mart. Ad Invitatorium
De Communi Mart. Ad Officium lectionis
    Lectio altera
De Communi Mart. Ad Laudes matutinas
De Communi Mart. Ad II Vesperas

Oratio

Deus, qui sánguinem mártyrum semen christianórum esse fecísti, concéde propítius, ut tuæ ager Ecclésiæ, qui est beatórum Cároli eiúsque sociórum cruóre rigátus, in amplam tibi messem iúgiter fecundétur. Per Dóminum.

 

Die 5 iunii

S. BONIFATII, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

In Anglia natus est circa annum 673; monasticam vitam professus in monasterio Exeterensi, anno 719 in Germaniam profectus est ad fidem prædicandam, in quo ministerio magnos collegit fructus. Episcopus consecratus, Ecclesiam Moguntinam (Mainz) rexit, socios sibi adscivit, quorum opera plures fundavit vel instauravit Ecclesias in Bavaria, Thuringia et Franconia, concilia etiam celebrans et leges promulgans. Dum Frisones evangelizabat, ab ethnicis occisus est anno 754, eiusque corpus in monasterio Fuldensi depositum est.

De Communi Martyris, vel Pastorum: pro episcopis.

Ad Invit. de Com. Mart. vel Past.
Ad Off. lect. de Com. Mart. vel Past.
    Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Mart. vel Past.
Ad II Vesp. de Com. Mart. vel Past.

Oratio

Sanctus martyr, Dómine, Bonifátius pro nobis intervéntor exsístat, ut fidem, quam ore dócuit et sánguine consignávit, fírmiter teneámus, et opéribus profiteámur confidénter. Per Dóminum.

 

Die 6 iunii

S. NORBERTI, EPISCOPI

Natus est circa annum 1080 in regione Rhenana. Canonicus Ecclesiæ Xantensis, a vita mundana conversus, amplectitur vitam regularem et sacerdotio initiatur anno 1115. Vitam apostolicam aggressus, prædicationis munus suscepit, præsertim in Gallia et in Germania. Sociis sibi adscitis, fundamenta iecit Ordinis Præmonstratensis ac nonnulla fundavit monasteria. Archiepiscopus Magdeburgensis electus anno 1126, vitam christianam reformavit et fidem ad gentes ethnicas viciniores extendit. Mortuus est anno 1134.

De Communi Pastorum: pro episcopis.

De Communi Past. Ad Invitatorium
De Communi Past. Ad Officium lectionis
    Lectio altera
De Communi Past. Ad Laudes matutinas
De Communi Past. Ad II Vesperas

Oratio

Deus, qui beátum Norbértum epíscopum Ecclésiæ tuæ oratióne ac pastoráli zelo minístrum exímium effecísti, præsta, quæsumus, ut, eius interveniénte suffrágio, fidélium grex pastóres iuxta cor tuum et salutária páscua semper invéniat. Per Dóminum.

 

Die 9 iunii

S. EPHRÆM, DIACONI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Natus est Nisibi circa annum 306 ex familia christiana. Diaconus ordinatus, munus exercuit in patria et Edessæ, ubi fundamenta iecit scholæ theologicæ. Vitam asceticam professus, non remisit tamen ministerium in prædicatione et in libris conscribendis ad errores sui temporis confutandos. Mortuus est anno 373.

De Communi Doctorum Ecclesiæ.

De Communi Doct. Ad Invitatorium
De Communi Doct. Ad Officium lectionis
    Lectio altera
De Communi Doct. Ad Laudes matutinas
De Communi Doct. Ad II Vesperas

Oratio

Córdibus nostris, quæsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde, cuius afflátu beátus Ephræm diáconus in tuis mystériis decantándis exsultávit, eiúsque virtúte tibi soli desérviit. Per Dóminum.

 

Die 11 iunii

S. BARNABÆ, APOSTOLI

Memoria

In insula Cypro natus, inter primos fideles Ierusalem est annumeratus, Antiochiæ Evangelium prædicavit et, apostolo Paulo adhærens, in primo itinere eum comitatus est. Concilio Hierosolymitano interfuit. In patriam reversus, Evangelium diffudit, ibique mortuus est.

 

Die 13 iunii

S. ANTONII DE PADOVA, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ulisippone (Lisboa) in Lusitania natus est circa finem sæculi XII. Inter canonicos regulares sancti Augustini adscitus, paulo post adeptum sacerdotium ad Fratres Minores transgressus est, ut fidei propagationi incumberet inter Africæ populos. In Gallia tamen et in Italia munere prædicationis magno cum fructu fungens, multos hæreticos convertit et primus in suo Ordine theologiam Fratres docuit. Sermones scripsit doctrina et suavitate perfusos. Mortuus est Patavii anno 1231.

De Communi Pastorum: pro presbyteris, vel Doctorum Ecclesiæ, vel Sanctorum Virorum Pro Religiosis.

Ad Invit. de Com. Doct. vel Pro Rel.
Ad Off. lect. de Com. Doct. vel Pro Rel.
    Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Doct. vel Pro Rel.
Ad II Vesp. de Com. Doct. vel Pro Rel.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui pópulo tuo beátum Antónium prædicatórem insígnem dedísti, eúmque in necessitátibus intercessórem, concéde, ut, eius auxílio, christiánæ vitæ documénta sectántes, in ómnibus adversitátibus te subveniéntem sentiámus. Per Dóminum.

 

Die 19 iunii

S. ROMUALDI, ABBATIS

Natus est Ravennæ circa medium sæculum X. Vitam eremiticam aggressus, per plures annos terras peragravit, solitudinem quærens et parvula monasteria ædificans. Contra pravos mores monachorum illius temporis strenue est renisus, dum exercitio virtutum ad perfectionis vitam contendit. Mortuus est circa annum 1027.

De Communi Sanctorum Virorum: Pro Religiosis.

De Communi PR Ad Invitatorium
De Communi PR Ad Officium lectionis
    Lectio altera
De Communi PR Ad Laudes matutinas
De Communi PR Ad II Vesperas

Oratio

Deus, qui per beátum Romuáldum in Ecclésia tua eremíticam vitam renovásti, concéde, ut, nosmetípsos abnegántes et Christum sequéntes, felíciter ad cæléstia regna mereámur ascéndere. Per Dóminum.

 

Die 21 iunii

S. ALOISII GONZAGA, RELIGIOSI

Memoria

Natus est anno 1568 prope Mantuam in Longobardia, ex principibus Castellionis. A matre pie educatus, ad religionem maxime inclinatus apparuit. Aviti principatus iure in fratrem transmisso, Societati Iesu Romæ se adiunxit, et dum ægrotis in nosocomiis inserviebat, morbo correptus, mortuus est anno 1591.

De Communi Sanctorum Virorum: Pro Religiosis.

De Communi PR Ad Invitatorium
De Communi PR Ad Officium lectionis
    Lectio altera
De Communi PR Ad Laudes matutinas
De Communi PR Ad II Vesperas

Oratio

Deus, cæléstium auctor donórum, qui in beáto Aloísio miram vitæ innocéntiam cum pæniténtia sociásti, eius méritis et intercessióne concéde, ut, innocéntem non secúti, pæniténtem imitémur. Per Dóminum.

 

Die 22 iunii

(Eodem die S. Paulini Nolani)

SS. IOANNIS FISHER, EPISCOPI, ET THOMÆ MORE, MARTYRUM

Ioannes Fisher, anno 1469 natus, studiis theologicis Cantabrigiæ (Cambridge) in Anglia incubuit et sacerdotio initiatus est. Episcopus Roffensis (Rochester) creatus et vitam austeram agens, egregius factus est pastor, fideles suos sæpe visitando. Opera etiam composuit contra errores sui temporis.

Thomas More, anno 1477 natus, Oxonii (Oxford) studia perfecit; matrimonio iunctus unum filium et tres filias habuit. Munera cancellarii exercuit in aula regis. Opera conscripsit de re publica bene moderanda vel ad religionem defendendam.

Ambo iussu Henrici VIII regis, cui restiterant in quæstione de eius matrimonio dissolvendo, capite plexi sunt anno 1535, Ioannes Fisher die 22 iunii, Thomas More vero die 6 iulii. Dum episcopus Ioannes Fisher in carcere tenebatur, a Paulo III inter Sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales annumeratus est.

De Communi Plurimorum Martyrum.

De Communi Mart. Ad Invitatorium
De Communi Mart. Ad Officium lectionis
    Lectio altera
De Communi Mart. Ad Laudes matutinas
De Communi Mart. Ad II Vesperas

Oratio

Deus, qui veræ fídei formam in martýrio consummásti, concéde propítius, ut, sanctórum Ioánnis et Thomæ intercessióne roboráti, fidem, quam ore profitémur, testimónio vitæ confirmémus. Per Dóminum.

Eodem die 22 iunii

S. PAULINI NOLANI, EPISCOPI

Natus est Burdigalæ (Bordeaux) in Gallia, anno 355; cursum honorum perfecit, uxorem duxit et filium generavit. Vitam austeram cupiens, baptismum recepit et, bonis omnibus abdicatis, anno 393 vitam monasticam agere cœpit et Nolam in Campania se contulit. Episcopus civitatis factus, cultum sancti Felicis promovit, peregrinos adiuvit et miserias temporis studiose sublevavit. Carmina composuit ornato sermone insignia. Mortuus est anno 431.

De Communi Pastorum: pro episcopis.

De Communi Past. Ad Invitatorium
De Communi Past. Ad Officium lectionis
    Lectio altera
De Communi Past. Ad Laudes matutinas
De Communi Past. Ad II Vesperas

Oratio

Deus, qui beátum Paulínum epíscopum paupertátis amóre et pastoráli sollicitúdine claréscere voluísti, concéde propítius, ut, cuius mérita celebrámus, caritátis imitémur exémpla. Per Dóminum.

 

Die 24 iunii

IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTÆ

Sollemnitas

 

Die 26 iunii

S. IOSEPHMARIÆ ESCRIVÁ DE BALAGUER,
PRESBYTERI ET FUNDATORIS

Barbastri (in Hispania) natus anno 1902, sacerdotio initiatus est anno 1925. Die 2 octobris anni 1928 Opus Dei fundavit eoque novam in Ecclesia aperuit viam qua viri et mulieres cuiuslibet condicionis plene viverent vocationem christianam suas navitates in mundo sanctificantes: Opus Dei anno 1982 in Prælaturam personalem erectum est. Prædicatione atque scriptis plurimum contulit ad fideles laicos conscios reddendos peculiaris ipsorum missionis ecclesialis. Mortuus est Romæ die 26 iunii anni 1975.

De Communi Pastorum.

Oratio

Deus, qui sanctum Iosephmaríam, presbýterum, universális vocatiónis ad sanctitátem et ad apostolátum in Ecclésia præcónem effecísti, eius intercessióne et exémplo concéde, ut, per cotidiánum labórem Iesu Fílio tuo configurémur et redemptiónis óperi ardénti amóre serviámus. Per Dóminum.

 

Die 27 iunii

S. CYRILLI ALEXANDRINI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Natus anno 370, vitam monasticam egit; presbyter ordinatus, avunculum episcopum Alexandriæ secutus est, eique in cathedra successit anno 412. Contra doctrinas Nestorii fortiter dimicavit et in concilio Ephesino primas habuit partes. Multa scripsit erudite ad fidem catholicam explicandam et defendendam. Mortuus est anno 444.

De Communi Pastorum: pro episcopis, et Doctorum Ecclesiæ.

De Communi Doct. Ad Invitatorium
De Communi Doct. Ad Officium lectionis
    Lectio altera
De Communi Doct. Ad Laudes matutinas
De Communi Doct. Ad II Vesperas

Oratio

Deus, qui beátum Cyríllum epíscopum divínæ maternitátis beatíssimæ Vírginis Maríæ assertórem invíctum effecísti, concéde, ut qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, per incarnatiónem Christi Fílii tui salvémur. Qui tecum vivit.

 

Die 28 iunii

S. IRENÆI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

Natus est circa annum 130 et Smyrnæ educatus; discipulus fuit sancti Polycarpi, illius civitatis episcopi. Anno 177 presbyter erat Lugduni in Gallia, et paulo post eiusdem urbis episcopus factus est. Opera composuit ad fidem catholicam contra Gnosticorum errores tuendam. Martyrio, ut fertur, coronatus est circa annum 200.

De Communi Martyris, vel Pastorum: pro episcopis.

Ad Invit. de Com. Mart. vel Past.
Ad Off. lect. de Com. Mart. vel Past.
    Lectio altera
Ad Laudes matutinas

Oratio

Deus, qui beáto Irenæo epíscopo tribuísti, ut veritátem doctrínæ pacémque Ecclésiæ felíciter, confirmáret, concéde, quæsumus, eius intercessióne, ut nos, fide et caritáte renováti, ad unitátem concordiámque fovéndam semper simus inténti. Per Dóminum.

 

Die 29 iunii

SS. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM

Sollemnitas

 

Die 30 iunii

SS. PROTOMARTYRUM SANCTÆ ROMANÆ ECCLESIÆ

In prima persecutione contra Ecclesiam ab imperatore Nerone suscitata, post incendium Urbis anno 64 ortum, multi fideles occisi sunt atrocibus tormentis. De re testimonium perhibent scriptor ethnicus Tacitus (Annales, 15, 44) et Clemens episcopus Romanus in epistola sua ad Corinthios (cap. 5-6).

De Communi Plurimorum Martyrum.

Oratio

Deus, qui Románæ Ecclésiæ copiósa primórdia mártyrum sánguine consecrásti, concéde, quæsumus, ut firma virtúte de tanti agóne certáminis solidémur, et pia semper victória gaudeámus. Per Dóminum.