MAIUS
(Eodem die S. Pancratii)
SS. NEREI ET ACHILLEI, MARTYRUM
Milites tribunali addicti, protinus ad fidem conversi, militiam abiecerunt; propter quod ad mortem damnati sunt, probabiliter tempore Diocletiani. Eorum sepulcrum in cœmeterio ad viam Ardeatinam asservatur, ubi et basilica est ædificata in eorum honorem.
De Communi Plurimorum Martyrum.
De Communi Mart. Ad Invitatorium
De Communi Mart. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Mart. Ad Laudes matutinas
De Communi Mart. Ad II Vesperas
Oratio
Præsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut, qui gloriósos mártyres Néreum et Achílleum fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum.
Eodem die 12 maii
Romæ martyr occubuit, probabiliter in persecutione Diocletiani. Eius sepulcrum asservatur via Aurelia, super quod Symmachus papa ecclesiam ædificavit.
De Communi Martyris.
De Communi Mart. Ad Invitatorium
De Communi Mart. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Mart. Ad Laudes matutinas
De Communi Mart. Ad II Vesperas
Oratio
Lætétur Ecclésia tua, Deus, beáti Pancrátii mártyris confísa suffrágiis, atque, eius précibus gloriósis, et devóta permáneat, et secúra consístat. Per Dóminum.
BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE FATIMA
De Communi BMV Ad Invitatorium
De Communi BMV Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi BMV Ad Laudes matutinas
De Communi BMV Ad II Vesperas
Oratio
Deus, qui Genetrícem Fílii tui Matrem quoque nostram constituísti, concéde nobis, ut, in pæniténtia et oratióne pro mundi salúte perseverántes, in dies valeámus regnum Christi efficácius promovére. Per Dóminum.
S. MATTHIÆ, APOSTOLI
Festum
Ab Apostolis in locum Iudæ proditoris suffectus, ut esset testis resurrectionis Domini, inter Duodecim annumeratus est, uti legitur in Actibus Apostolorum (1, 15-26).
De Communi Apostolorum, præter sequentia:
De Communi Ap. Ad Invitatorium
Ad Officium lectionis
Ad Laudes matutinas
De Communi Ap. Ad Horam mediam
Ad Vesperas
Oratio
Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum collégio sociásti, eius nobis interventióne concéde, ut, dilectiónis tuæ sorte gaudéntes, cum eléctis numerári mereámur. Per Dóminum.
S. IOANNIS I, PAPÆ ET MARTYRIS
Natus in Tuscia, episcopus Ecclesiæ Romanæ electus est anno 523. Constantinopolim ad imperatorem Iustinum se contulit, legatus regis Theodorici; inde reversus et captus a rege, qui de exitu legationis indignabatur, in carcerem detrusus est Ravennæ, ibique mortuus anno 526.
De Communi Martyris, vel Pastorum: pro papis.
Ad Invit. de Com. Mart. vel Past.
Ad Off. lect. de Com. Mart. vel Past.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Mart. vel Past.
Ad II Vesp. de Com. Mart. vel Past.
Oratio
Deus, fidélium remunerátor animárum, qui hunc diem beáti Ioánnis papæ martýrio consecrásti, exáudi preces pópuli tui, et præsta, ut, qui eius mérita venerámur, fídei constántiam imitémur. Per Dóminum.
S. BERNARDINI SENENSIS, PRESBYTERI
Natus est Massæ (Massa Marittima) in Tuscia anno 1380; inter Fratres Minores adscriptus et sacerdotio initiatus, munus prædicationis per totam Italiam exercuit magno cum animarum fructu. Devotionem erga sanctissimum Iesu Nomen propagavit; de studio et disciplina in suo Ordine provehendis optime meritus, tractatus etiam theologicos scripsit. Mortuus est Aquilæ anno 1444.
De Communi Pastorum: pro presbyteris, vel Sanctorum Virorum: Pro Religiosis.
Ad Invit. de Com. Past. vel Pro Rel.
Ad Off. lect. de Com. Past. vel Pro Rel.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Past. vel Pro Rel.
Ad II Vesp. de Com. Past. vel Pro Rel.
Oratio
Deus, qui beáto Bernardíno presbýtero sancti nóminis Iesu amórem exímium tribuísti, eius méritis precibúsque concéde, ut spíritus nos semper tuæ dilectiónis accéndat. Per Dóminum.
SS. CHRISTOPHORI MAGALLANES, PRESBYTERI, ET SOCIORUM, MARTYRUM
Natus est sanctus Christophorus in vico San Rafæl Totatiche in México anno 1869. Persecutione erga catholicam Ecclesiam grassante, una cum viginti quattuor aliis presbyteris et christifidelibus laicis, quibus sociatur, variis e dicionibus Mexici variorumque ætatum in odium christiani nominis Christum Regem, sicut socii, confitens, martyrium subiit anno 1927.
De Communi plurimorum martyrum.
De Communi Mart. Ad Invitatorium
De Communi Mart. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Mart. Ad Laudes matutinas
De Communi Mart. Ad II Vesperas
Oratio
Omnípotens ætérne Deus, qui beátos Christóphorum, presbýterum, et sócios Christo Regi usque ad martýrium fidéles effecísti, eórum intercessióne nobis concéde, ut, in veræ fídei perseverántes confessióne amóris tui mandátis semper inhærére valeámus. Per Dóminum.
S. RITÆ DE CASCIA, RELIGIOSÆ
In Umbria floruit sæculo quintodecimo. Primum violento viro nupta, eius sævitias patienter toleravit eumque Deo conciliavit; dein, coniuge et filiis orbata, monasterium Ordinis Sancti Augustini utpote religiosa ingressa est, ómnibus patientiæ et compunctionis sublime præbens exemplum, ubi requievit ante annum 1457.
De Communi sanctarum mulierum: pro religiosis.
De Communi PR Ad Invitatorium
De Communi PR Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi PR Ad Laudes matutinas
De Communi PR Ad II Vesperas
Oratio
Largíre nobis, quæsumus, Dómine, sapiéntiam crucis et fortitúdinem, quibus beátam Ritam ditáre dignátus es, ut, in tribulatióne cum Christo patiéntes, pascháli eius mystério intímius participáre valeámus. Qui tecum.
(Eodem die S. Gregorii VII, S. Mariæ Magdalenæ de’ Pazzi)
S. BEDÆ VENERABILIS, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS
Natus est in territorio monasterii Wiremuthensis (Wearmouth) anno 673; a sancto Benedicto Biscop educatus, monasterio nomen dedit et, sacerdotio initiatus, docens et scribens ministerium implevit. Opera theologica et historica composuit, traditionem Patrum secutus et sanctam Scripturam explicans. Mortuus est anno 735.
De Communi Doctorum Ecclesiæ, vel Sanctorum Virorum: Pro Religiosis.
Ad Invit. de Com. Doct. vel Pro Rel.
Ad Off. lect. de Com. Doct. vel Pro Rel.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Doct. vel Pro Rel.
Ad II Vesp. de Com. Doct. vel Pro Rel.
Oratio
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Bedæ presbýteri eruditióne claríficas, fámulis tuis concéde propítius, et eius semper illustrári sapiéntia, et méritis adiuvári. Per Dóminum.
Eodem die 25 maii
Hildebrandus natus est in Tuscia circa annum 1028; Romæ educatus, vitam monasticam duxit; multis legationibus Pontifices sui temporis adiuvit pro Ecclesiæ reformatione, quam ipse strenue prosecutus est, postquam Petri cathedram ascendit anno 1073 sub nomine Gregorii VII. A rege Henrico IV præsertim oppugnatus, profugus Salerni obiit anno 1085.
De Communi Pastorum: pro papis.
De Communi Past. Ad I Vesperas
De Communi Past. Ad Invitatorium
De Communi Past. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Past. Ad Laudes matutinas
De Communi Past. Ad II Vesperas
Oratio
Da Ecclésiæ tuæ, quæsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis zelúmque iustítiæ, quibus beátum Gregórium papam claréscere voluísti, ut, iniquitátem réprobans, quæcúmque recta sunt líbera exérceat caritáte. Per Dóminum.
Eodem die 25 maii
S. MARIÆ MAGDALENÆ DE’ PAZZI, VIRGINIS
Florentiæ nata est anno 1566; pie educata et inter Sorores Carmelitas adscripta, absconditam vitam orationis et abnegationis duxit, pro Ecclesiæ reformatione enixe precabatur, et sorores ad perfectionem direxit. Multis donis a Deo insignita, obiit anno 1607.
De Communi Virginum, vel Sanctarum Mulierum: Pro Religiosis.
Ad Invit. de Com. Virg. vel Pro Rel.
Ad Off. lect. de Com. Virg. vel Pro Rel.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Virg. vel Pro Rel.
Ad II Vesp. de Com. Virg. vel Pro Rel.
Oratio
Deus, virginitátis amátor, qui beátam Maríam Magdalénam vírginem, tuo amóre succénsam, donis cæléstibus decorásti, da ut, quam hódie venerámur, eius puritátis caritatísque imitémur exémpla. Per Dóminum.
S. PHILIPPI NERI, PRESBYTERI
Memoria
Natus est Florentiæ anno 1515; Romam profectus, iuvenibus se impendere cœpit, dum vitam christianam colebat, et consociationem pro pauperibus ægrotis instituit. Sacerdotio initiatus anno 1551, Oratorium instituit, in quo lectiones spiritales, cantus et opera caritatis exercebantur. Enituit amore in proximum, evangelica simplicitate et hilari servitio Dei. Mortuus est anno 1595.
De Communi Pastorum: pro presbyteris, vel Sanctorum Virorum: Pro Religiosis.
Ad Invit. de Com. Past. vel Pro Rel.
Ad Off. lect. de Com. Past. vel Pro Rel.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Past. vel Pro Rel.
Ad II Vesp. de Com. Past. vel Pro Rel.
Oratio
Deus, qui fidéles tibi servos sanctitátis glória sublimáre non desístis, concéde propítius, ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit. Per Dóminum.
S. AUGUSTINI CANTUARIENSIS, EPISCOPI
E monasterio S. Andreæ in Urbe anno 597 in Angliam missus est a sancto Gregorio Magno ad Evangelium prædicandum. A rege Ethelberto adiutus et episcopus Cantuariensis factus, multos ad fidem convertit et nonnullas constituit Ecclesias, præsertim in regno Cantiæ. Mortuus est die 26 maii circa annum 605.
De Communi Pastorum: pro episcopis.
De Communi Past. Ad Invitatorium
De Communi Past. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Past. Ad Laudes matutinas
De Communi Past. Ad II Vesperas
Oratio
Deus, qui beáti Augustíni epíscopi prædicatióne Anglórum gentes ad Evangélium perduxísti, tríbue, quæsumus, ut eius labórum fructus in Ecclésia tua perénni fecunditáte persístant. Per Dóminum.
IN VISITATIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Festum
Sabbato post dominicam II post Pentecosten
IMMACULATI CORDIS BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
De Communi Beatæ Mariæ Virginis, præter sequentia:
De Communi BMV Ad Invitatorium
De Communi BMV Ad Officium lectionis
Lectio altera
Ad Laudes matutinas
Oratio
Deus, qui in corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Sancti Spíritus habitáculum præparásti, concéde propítius, ut, eiúsdem Vírginis intercessióne, tuæ glóriæ templum inveníri mereámur. Per Dóminum.