FEBRUARIUS
IN PRÆSENTATIONE DOMINI
Festum
(quando festum occurrit die dominica: Ad I Vesperas)
Ad Invitatorium
Ad Officium lectionis
Ad Laudes matutinas
Ad Horam mediam
Ad II Vesperas
(Eodem die S. Ansgarii)
S. BLASII, EPISCOPI ET MARTYRIS
Episcopus fuit Sebasteæ in Armenia sæculo IV. Eius cultus medio ævo per totam Ecclesiam diffusus est.
De Communi Martyris, vel Pastorum: pro episcopis.
Ad Invit. de Com. Mart. vel Past.
Ad Off. lect. de Com. Mart. vel Past.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Mart. vel Past.
Ad II Vesp. de Com. Mart. vel Past.
Oratio
Exáudi, Dómine, pópulum tuum, cum beáti Blásii mártyris patrocínio supplicántem, ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére, et ætérnæ reperíre subsídium. Per Dóminum.
Eodem die 3 februarii
Natus est in Gallia initio sæculi IX et in monasterio Corbeiensi educatus. Anno 826 Daniam petiit ad fidem prædicandam, sed parvo cum fructu; tamen meliorem sortem habuit in Suecia. Episcopus Hamburgi electus et a Gregorio IV confirmatus, legatus deputatus est pro Dania et Suecia. Multas sustinuit difficultates in opere evangelizationis, sed forti animo eas superavit. Mortuus est anno 865.
De Communi Pastorum: pro episcopis.
De Communi Past. Ad Invitatorium
De Communi Past. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Past. Ad Laudes matutinas
De Communi Past. Ad II Vesperas
Oratio
Deus, qui ad multas illuminándas gentes beátum Ansgárium epíscopum míttere voluísti, eius nobis intercessióne concéde, ut in tuæ veritátis luce iúgiter ambulémus. Per Dóminum.
S. AGATHÆ, VIRGINIS ET MARTYRIS
Memoria
Martyrium subiit Catanæ in Sicilia, probabiliter in persecutione Decii. Eius cultus iam ab antiquo per totam Ecclesiam diffusus est eiusque nomen in Canonem Romanum insertum.
De Communi Martyris, vel Virginum.
Ad Invit. de Com. Mart. vel Virg.
Ad Off. lect. de Com. Mart. vel Virg.
Lectio altera
Ad Laudes matutinas
Ad Vesperas
Oratio
Indulgéntiam nobis, quæsumus, Dómine, beáta Agatha virgo et martyr implóret, quæ tibi grata semper éxstitit et virtúte martýrii et mérito castitátis. Per Dóminum.
SS. PAULI MIKI ET SOCIORUM, MARTYRUM
Memoria
Paulus in Iaponia natus est annis 1564/1566. Societatem Iesu ingressus, apud cives magno cum fructu Evangelium prædicavit. Ingravescente persecutione contra catholicos, una cum viginti quinque aliis comprehensus est. Aspera ludibria perpessi, tandem in urbem Nagasaki deducti, cruci affixi sunt anno 1597, pridie huius diei.
De Communi Plurimorum Martyrum.
De Communi Mart. Ad Invitatorium
De Communi Mart. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Mart. Ad Laudes matutinas
De Communi Mart. Ad II Vesperas
Oratio
Deus, ómnium fortitúdo sanctórum, qui beátos mártyres Paulum eiúsque sócios per crucem ad vitam vocáre dignátus es, præsta, quæsumus, ut, eórum intercessióne, fidem quam profitémur usque ad mortem fórtiter teneámus. Per Dóminum.
(Eodem die S. Iosephinæ Bakhita)
S. HIERONYMI EMILIANI
Natus est Venetiis anno 1486; vitam militarem amplexus, eam postea dimisit, et adiuvandis pauperibus se consecravit, bona etiam propria illis distribuens. Ordinem Clericorum Regularium a Somasca instituit ad pueros orphanos et pauperes sublevandos. Mortuus est Somascæ, in territorio Bergomensi, anno 1537.
De Communi Sanctorum Virorum: Pro Educatoribus.
Ad Invitatorium (De Communi sanct. virorum)
De Communi PE Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi PE Ad Laudes matutinas
De Communi PE Ad II Vesperas
Oratio
Deus, Pater misericordiárum, qui beátum Hierónymum adiutórem et patrem órphanis providísti, eius nobis intercessióne concéde, ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus, fidéliter custodiámus. Per Dóminum.
S. IOSEPHINÆ BAKHITA, VIRGINIS
Nata est in regione Darfur Sudaniæ prope vicum Jebel Agilere circa annum 1868. Adhuc puellula rapta et pluries in mercatibus servorum vendita, crudelem servitutem passa est. Demum liberata, Venetiis (Venezia) christiana et religiosa apud Filias Caritatis Canossianas facta est ac reliquam vitam in urbe Schio in agro Vicentino Italiæ ómnibus suppeditans degit, ubi mortem obiit anno 1947.
De Communi virginum.
De Communi Virg. Ad Invitatorium
De Communi Virg. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Virg. Ad Laudes matutinas
De Communi Virg. Ad II Vesperas
Oratio
Deus, qui beátam Iosephínam a servitúte abiécta ad dignitátem fíliæ tuæ et Christi sponsæ adduxísti, da nobis, quæsumus, eius exémplo, Dóminum Iesum crucifíxum constánti dilectióne proséqui et in caritáte ad misericórdiam propénsos perseveráre. Per Dóminum.
S. SCHOLASTICÆ, VIRGINIS
Memoria
Soror sancti Benedicti, nata est Nursiæ in Umbria, circa annum 480. Una cum fratre Deo se devovit eumque secuta est Casinum, ubi mortua est circa annum 547.
De Communi Virginum.
De Communi Virg. Ad Invitatorium
De Communi Virg. Ad Officium lectionis
Lectio altera
Ad Laudes matutinas
De Communi Virg. Ad II Vesperas
Oratio
Beátæ Scholásticæ vírginis memóriam recoléntes, quæsumus, Dómine, ut, eius exémplo, tibi intemeráta caritáte serviámus, et felíces obtineámus tuæ dilectiónis efféctus. Per Dóminum.
BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE LOURDES
Anno 1858, Virgo Maria immaculata se manifestavit Bernardæ Soubirous, prope Lapurdum in Gallia, intra cavernam «de Massabielle». Per hanc humilem puellam, Maria peccatores vocat ad conversionem, in Ecclesia excitans magnum zelum orationis et caritatis, præsertim ad infirmorum pauperumque servitium.
De Communi Beatæ Mariæ Virginis.
De Communi BMV Ad Invitatorium
De Communi BMV Ad Officium lectionis
Lectio altera
Ad Laudes matutinas
Ad Vesperas
Oratio
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui immaculátæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Dóminum.
SS. CYRILLI, MONACHI, ET METHODII, EPISCOPI
Memoria
Thessalonicæ natus, Cyrillus optime eruditus est Constantinopoli. Cum fratre Methodio in Moraviam se contulit ad fidem prædicandam. Textus liturgicos ambo paraverunt lingua slavica, typis «cyrillicis» postea sic dictis conscriptos. Romam cum essent vocati, ibi Cyrillus mortuus est die 14 februarii anno 869, Methodius vero episcopus creatus, qui deinde in Pannoniam se contulit, quam indefesse evangelizavit. Multa perpessus est ab invidis, sed a Pontificibus Romanis adiutus est. Mortem obiit die 6 aprilis anno 885 Velahradii in Cecoslovachia.
De Communi Pastorum.
De Communi Past. Ad Invitatorium
De Communi Past. Ad Officium lectionis
Lectio altera
Ad Laudes matutinas
De Communi Past. Ad Horam mediam
Ad Vesperas
Oratio
Deus, qui per beátos fratres Cyríllum et Methódium Slavóniæ gentes illuminásti, da córdibus nostris tuæ doctrínæ verba percípere, nosque pérfice pópulum in vera fide et recta confessióne concórdem. Per Dóminum.
SS. SEPTEM FUNDATORUM ORDINIS SERVORUM B. M. V.
Septem viri Florentiæ nati, prius vitam eremiticam duxerunt in monte Senario, beatam Mariam Virginem præsertim venerantes. Per totam Tusciam deinde prædicantes, instituerunt Ordinem Servorum beatæ Mariæ Virginis, quem Sedes Apostolica anno 1304 approbavit. Eorum memoria hac die celebratur, qua S. Alexius Falconieri, unus ex septem, dicitur obiisse anno 1310.
De Communi Sanctorum Virorum: Pro Religiosis.
De Communi PR Ad Invitatorium
De Communi PR Ad Officium lectionis
Lectio altera
Ad Laudes matutinas
De Communi PR Ad II Vesperas
Oratio
Beatórum fratrum, Dómine, pietátem nobis benígnus infúnde, qua et Dei Genetrícem sunt devotíssime veneráti, et tuum ad te pópulum provexérunt. Per Dóminum.
S. PETRI DAMIANI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS
Natus est Ravennæ anno 1007; studiis absolutis, munus docendi suscepit, sed statim dimisit et eremum Fontis Avellanæ intravit; ubi, prior electus, vitam religiosam promovit strenue, quod etiam in aliis regionibus Italiæ fecit. Temporibus calamitosis Pontifices romanos adiuvit opera, scriptis, legationibus in Ecclesiæ reformatione provehenda. A Stephano IX cardinalis et episcopus Ostiensis creatus, mortuus est anno 1072 et statim ut sanctus excultus.
De Communi Pastorum: pro episcopis, et Doctorum Ecclesiæ.
De Communi Doct. Ad Invitatorium
De Communi Doct. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Doct. Ad Laudes matutinas
De Communi Doct. Ad II Vesperas
Oratio
Concéde nos, quæsumus, omnípotens Deus, beáti Petri epíscopi mónita et exémpla sectári, ut, Christo nihil præponéntes et Ecclésiæ tuæ servítio semper inténti, ad ætérnæ lucis gáudia perducámur. Per Dóminum.
CATHEDRÆ S. PETRI APOSTOLI
Festum
Festum Cathedræ Petri hac die iam a sæculo IV Romæ celebratum est, ad unitatem Ecclesiæ super Apostolum fundatæ significandam.
S. POLYCARPI, EPISCOPI ET MARTYRIS
Memoria
Polycarpus, discipulus Apostolorum et episcopus Smyrnensis, hospes Ignatii Antiocheni, Romam profectus est ad quæstionem de festo Paschatis cum Aniceto papa tractandam. Martyrium subiit circa annum 155, in stadio civitatis igne crematus.
De Communi Martyris, vel Pastorum: pro episcopis.
Ad Invit. de Com. Mart. vel Past.
Ad Off. lect. de Com. Mart. vel Past.
Lectio altera
Ad Laudes matutinas
Ad Vesperas
Oratio
Deus univérsæ creatúræ, qui beátum Polycárpum epíscopum in número mártyrum dignátus es aggregáre, eius nobis intercessióne concéde, ut, cum illo partem cálicis Christi capiéntes, in vitam resurgámus ætérnam. Per Dóminum.