NOVEMBER
OMNIUM SANCTORUM
Sollemnitas
Ad I Vesperas
Ad Invitatorium
Ad Officium lectionis
Ad Laudes matutinas
Ad Horam mediam
Ad II Vesperas
IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM
Quando dies 2 novembris in dominica occurrit, etsi Missa fit de Commemoratione omnium fidelium defunctorum, celebratur Officium de dominica; Officium autem defunctorum omittitur. Attamen hac die fieri potest celebratio cum populi participatione Laudum matutinarum et Vesperarum de defunctis.
Ut in Officio defunctorum, præter sequentia:
Oratio
Preces nostras, quæsumus, Dómine, benígnus exáudi, ut, dum attóllitur nostra fides in Fílio tuo a mórtuis suscitáto, in famulórum tuórum præstolánda resurrectióne spes quoque nostra firmétur. Per Dóminum.
S. MARTINI DE PORRES, RELIGIOSI
Ex patre Hispano et nigra muliere natus est Limæ in Peruvia anno 1579. Puerulus medicamentariam artem didicit, quam postea, inter Fratres Prædicatores adlectus, pro pauperibus large exercuit. Vitam gessit asperam atque humilem, et eucharistiam maxime coluit. Mortuus est anno 1639.
De Communi Sanctorum Virorum: Pro Religiosis, præter sequentia:
De Communi PR Ad Invitatorium
De Communi PR Ad Officium lectionis
Lectio altera
Ad Laudes matutinas
Ad Vesperas
Oratio
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum.
S. CAROLI BORROMEO, EPISCOPI
Memoria
Natus est Aronæ in Longobardia anno 1538; post adeptam in utroque iure lauream, ab avunculo Pio IV inter cardinales cooptatus est et episcopus Mediolanensis electus. Verus sui gregis pastor effectus, totam diœcesim pluries lustravit, synodos collegit, multa ad animarum salutem decrevit, christianos mores omnino fovens. Mortuus est die 3 novembris anno 1584.
De Communi Pastorum: pro episcopis.
De Communi Past. Ad Invitatorium
De Communi Past. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Past. Ad Laudes matutinas
De Communi Past. Ad II Vesperas
Oratio
Custódi, quæsumus, Dómine, in pópulo tuo spíritum, quo beátum Cárolum epíscopum implevísti, ut Ecclésia indesinénter renovétur, et, Christi se imágini confórmans, ipsíus vultum mundo váleat osténdere. Per Dóminum.
IN DEDICATIONE BASILICÆ LATERANENSIS
Festum
Anniversarium dedicationis basilicæ a Constantino imperatore in Laterano exstructæ a sæculo XII hac die celebratum esse traditur. Hæc celebratio primum fuit festum Urbis Romæ; deinde in honorem basilicæ, quæ «omnium ecclesiarum Urbis et Orbis mater et caput» nominatur, ad universum ritum romanum extensa est, quasi signum dilectionis et unitatis erga Cathedram Petri quæ, ut sanctus Ignatius Antiochenus scripsit, «universo caritatis cœtui præsidet».
De Communi Dedicationis Ecclesiæ, præter sequentia:
De Communi Ded. Ad Invitatorium
Ad Officium lectionis
De Communi Ded. Ad Laudes matutinas
De Communi Ded. Ad Horam mediam
De Communi Ded. Ad II Vesperas
S. LEONIS MAGNI, PAPÆ ET ECCLESIÆ DOCTORIS
Memoria
In Etruria natus et ad Petri cathedram anno 440 evectus, verus pastor et pater animarum fuit. Fidei integritatem omnimode firmare satagens, Ecclesiæ unitatem strenue defendens, incursus barbarorum pro viribus repellens vel mitigans, iure meritoque Magnus meruit appellari. Mortuus est anno 461.
De Communi Pastorum: pro papis, et Doctorum Ecclesiæ, præter sequentia:
De Communi Doct. Ad Invitatorium
De Communi Doct. Ad Officium lectionis
Lectio altera
Ad Laudes matutinas
Ad Vesperas
Oratio
Deus, qui advérsus Ecclésiam tuam, in apostólicæ petræ soliditáte fundátam, portas ínferi numquam prævalére permíttis, da ei, quæsumus, ut, intercedénte beáto Leóne papa, in tua veritáte consístens, pace contínua muniátur. Per Dóminum.
S. MARTINI, EPISCOPI
Memoria
Natus est in Pannonia circa annum 316 ex parentibus gentilibus. Baptismo suscepto et militia abdicata, monasterium fundavit apud Locogiacum (Ligugé), in Gallia, ubi vitam monasticam egit, moderante sancto Hilario. Deinde sacerdotio insignitus est et episcopus Turonensis electus. Exemplum boni pastoris præ se ferens, alia monasteria fundavit, clerum erudivit, pauperes evangelizavit. Mortuus est anno 397.
De Communi Pastorum: pro episcopis.
De Communi Past. Ad I Vesperas
Ad Invitatorium
Ad Officium lectionis
Ad Laudes matutinas
Ad Vesperas
S. IOSAPHAT, EPISCOPI ET MARTYRIS
Memoria
Natus est in Ucraina circa annum 1580 ex parentibus orthodoxis; fidem catholicam amplexus, inter monachos sancti Basilii adlectus est. Sacerdotio insignitus et episcopus Polocensis (Polock) electus, mirum in modum unitati Ecclesiæ studuit. Ab hostibus ad necem petitus, anno 1623 martyr occubuit.
De Communi Martyris, vel Pastorum: pro episcopis.
Ad Invit. de Com. Mart. vel Past.
Ad Off. lect. de Com. Mart. vel Past.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Mart. vel Past.
Ad II Vesp. de Com. Mart. vel Past.
Oratio
Excita, quæsumus, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, quo replétus beátus Iósaphat ánimam suam pro óvibus pósuit, ut, eo intercedénte, nos quoque eódem Spíritu roboráti, ánimam nostram pro frátribus pónere non vereámur. Per Dóminum.
S. ALBERTI MAGNI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS
Lauingiæ (Lauingen) ad Danubium in Germania natus est circa annum 1206; Patavii et Lutetiæ Parisiorum studiis incubuit. Inter Fratres Prædicatores adlectus, munere docendi plurimis in locis optime functus est. Ratisbonensis episcopus ordinatus, assidue nisus est pacem inter populos civitatesque firmare. Multa præclare scripsit ad doctrinæ sacræ et naturalis emolumentum. Mortuus est Coloniæ Agrippinæ (Köln) anno 1280.
De Communi Pastorum: pro episcopis, et Doctorum Ecclesiæ, præter sequentia:
De Communi Doct. Ad Invitatorium
De Communi Doct. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Doct. Ad Laudes matutinas
De Communi Doct. Ad II Vesperas
Oratio
Deus, qui beátum Albértum epíscopum in humána sapiéntia cum divína fide componénda magnum effecísti, da nobis, quæsumus, ita eius magistérii inhærére doctrínis, ut per scientiárum progréssus ad profundiórem tui cognitiónem et amórem perveniámus. Per Dóminum.
(Eodem die S. Gertrudis)
S. MARGARITÆ SCOTIÆ
In Hungaria nata est circa annum 1046, dum pater ibi, exsilio mulctatus, degebat. Malcom III, Scotorum regi, nuptui tradita est, cui octo peperit filios. Exemplum exstitit optimæ matris et reginæ. Mortua est Edimburgi anno 1093.
De Communi Sanctarum Mulierum: Pro Iis Qui Opera Misericordiæ Exercuerunt.
Ad Invitatorium (De Communi sanct. mulierum)
De Communi PIQOME Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi PIQOME Ad Laudes matutinas
De Communi PIQOME Ad II Vesperas
Oratio
Deus, qui beátam Margarítam exímia in páuperes caritáte mirábilem effecísti, da ut, eius intercessióne et exémplo, imáginem bonitátis tuæ inter hómines referámus. Per Dóminum.
Eodem die 16 novembris
Islebii (Eisleben) in Thuringia anno 1256 nata est; puellula apud moniales Cistercenses Helfiti (Helfta) recepta, strenue studiis incubuit, litteras et philosophiam apprime discens. Ad Deum conversa, mirum in modum viam perfectionis cucurrit, orationibus et contemplationi se devovens. Mortua est anno 1301 die 17 novembris.
De Communi Virginum, vel Sanctarum Mulierum: Pro Religiosis.
Ad Invit. de Com. Virg. vel Pro Rel.
Ad Off. lect. de Com. Virg. vel Pro Rel.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Virg. vel Pro Rel.
Ad II Vesp. de Com. Virg. vel Pro Rel.
Oratio
Deus, qui iucúndam tibi mansiónem in corde beátæ Gertrúdis vírginis præparásti, ipsíus intercessióne, cordis nostri ténebras cleménter illústra, ut te in nobis præséntem et operántem lætánter experiámur. Per Dóminum.
S. ELISABETH HUNGARIÆ
Memoria
Anno 1207 ex Andrea, rege Hungariæ, nata, adhuc puellula nuptui tradita est Ludovico Lantgravio Thuringiæ, cui tres genuit filios. Rerum cælestium meditationi intenta et post viri mortem paupertatem amplexa, valetudinarium erexit in quo ipsa ægrotis inserviebat. Mortua est Marburgi anno 1231.
De Communi Sanctarum Mulierum: Pro Iis Qui Opera Misericordiæ Exercuerunt.
Ad Invitatorium (De Communi sanct. mulierum)
De Communi PIQOME Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi PIQOME Ad Laudes matutinas
De Communi PIQOME Ad II Vesperas
Oratio
Deus, qui beátæ Elísabeth tribuísti in paupéribus Christum cognóscere ac venerári, da nobis, eius intercessióne, egénis et tribulátis iugi caritáte servíre. Per Dóminum.
IN DEDICATIONE BASILICARUM SS. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM
Iam sæculo XII in basilica Vaticana sancti Petri et in basilica sancti Pauli in via Ostiensi, celebrabantur anniversaria earum dedicationum, a sanctis papis Silvestro et Siricio sæculo IV peractarum. Hæc commemoratio ad universum ritum romanum recentius extensa est. Sicut in anniversario basilicæ Sanctæ Mariæ Maioris (die 5 augusti) maternitas Deiparæ Virginis celebratur, ita hac die duo principes apostoli Christi honorantur.
De Communi Apostolorum, præter sequentia:
De Communi Ap. Ad Invitatorium
Ad Officium lectionis
Ad Laudes matutinas
Ad Vesperas
Oratio
Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem sæculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum.
IN PRÆSENTATIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Memoria
Hac die dedicationis (543) ecclesiæ Sanctæ Mariæ Novæ, prope templum Hierosolymitanum exstructæ, una cum Orientalibus christianis celebramus «dedicationem», quam sui ipsius Deo ab infantia exhibuit Maria, movente Spiritu Sancto, cuius gratia repleta erat in conceptione sua immaculata.
De Communi Beatæ Mariæ Virginis, præter sequentia:
De Communi BMV Ad Invitatorium
Ad Officium lectionis
Ad Laudes matutinas
Ad Vesperas
Oratio
Sanctíssimæ venerántibus Vírginis Maríæ memóriam gloriósam, ipsíus nobis, quæsumus, Dómine, intercessióne concéde, ut de plenitúdine grátiæ tuæ nos quoque mereámur accípere. Per Dóminum.
S. CÆCILIÆ, VIRGINIS ET MARTYRIS
Memoria
Cultus sanctæ Cæciliæ, sub cuius nomine sæculo V Romæ basilica exstructa fuit, longe lateque diffusus est propter eius Passionem, in qua ipsa extollitur ut perfectissimum exemplar feminæ christianæ, quæ virginitatem amplexa est et martyrium subiit pro Christi amore.
De Communi Martyris, vel Virginum, præter sequentia:
Ad Invit. de Com. Mart. vel Virg.
Ad Off. lect. de Com. Mart. vel Virg.
Lectio altera
Ad Laudes matutinas
Ad Vesperas
Oratio
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius et, beátæ Cæcíliæ intercessióne, preces nostras dignánter exáudi. Per Dóminum.
(Eodem die S. Columbani)
S. CLEMENTIS I, PAPÆ ET MARTYRIS
Clemens tertius post Petrum Romanam rexit Ecclesiam sub finem sæculi I. Præclaram scripsit ad Corinthios epistolam ad pacem et concordiam inter illos firmandam.
De Communi Martyris, vel Pastorum: pro papis.
Ad Invit. de Com. Mart. vel Past.
Ad Off. lect. de Com. Mart. vel Past.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Mart. vel Past.
Ad II Vesp. de Com. Mart. vel Past.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui in ómnium sanctórum tuórum es virtúte mirábilis, da nobis in beáti Cleméntis ánnua commemoratióne lætári, qui, Fílii tui sacérdos et martyr, quod mystério gessit, testimónio comprobávit, et quod prædicávit ore, confirmávit exémplo. Per Dóminum.
Eodem die 23 novembris
Ante medium sæculi VI in Hibernia natus, sacris et humanis litteris eruditus fuit. Vitam monasticam secutus, in Galliam transmigravit et plurima monasteria fundavit quæ arcta disciplina rexit. Exsulare coactus, in Italiam profectus est et monasterii Bobiensis conditor fuit. Optime meritus de vita christiana et religiosa, mortuus est anno 615.
De Communi Pastorum, vel Sanctorum Virorum: Pro Religiosis.
Ad Invit. de Com. Past. vel Pro Rel.
Ad Off. lect. de Com. Past. vel Pro Rel.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Past. vel Pro Rel.
Ad II Vesp. de Com. Past. vel Pro Rel.
Oratio
Deus, qui in beáto Columbáno evangelizándi munus et monásticæ vitæ stúdium mirabíliter coniunxísti, præsta, quæsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, te super ómnia quærere et credéntium pópulum augére studeámus. Per Dóminum.
Die 24 Novembris
SS. ANDREÆ DUNG-LAC, PRESBYTERI, ET SOCIORUM, MARTYRUM
Memoria
In remotis Asiæ orientalis regionibus et quidem in natione Vietnamensi, per sæcula XVII, XVIII et XIX (ab anno 1625 ad annum 1886) permulti Christi discipuli in crudeli persecutione fidei testes gloriosi exstiterunt atque pro ea vitam ponere non dubitarunt.
Inter hos sanctos martyres nominantur missionarii Ordinis sancti Dominici atque e Societate Missionum Exterarum Parisiensium necnon Vietnamenses cuiusque condicionis ac ætatis, qui Evangelii nuntium sanguine suo generose fecundarunt.
De Communi Plurimorum Martyrum.
De Communi Mart. Ad Invitatorium
De Communi Mart. Ad Officium lectionis
Lectio altera
De Communi Mart. Ad Laudes matutinas
De Communi Mart. Ad II Vesperas
Oratio
Deus, omnis paternitátis fons et orígo, qui beátos mártyres Andréam et sócios eius Cruci Fílii tui usque ad sánguinis effusiónem fidéles effecísti, eórum intercessióne concéde, ut amórem tuum inter fratres propagántes fílii tui nominári et esse valeámus. Per Dóminum.
S. CATHARINÆ ALEXANDRINÆ, VIRGINIS ET MARTYRIS
Virginem fuisse Alexandrinam et martyrem narratur, ingenii acumine et sapientia non minus quam animi robore refertam. Eius Corpus in celebri cœnobio in monte Sinai pia colitur veneratione.
De Communi unius martyris, vel virginum, præter sequentia:
Ad Invit. de Com. Mart. vel Virg.
Ad Off. lect. de Com. Mart. vel Virg.
Lectio altera
Ad Laud. mat. de Com. Mart. vel Virg.
Ad II Vesp. de Com. Mart. vel Virg.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui pópulo tuo beátam Catharínam vírginem et invíctam mártyrem præstitísti, concéde, ut, eius intercessióne, fide et constántia roborémur et pro Ecclésiæ unitáte óperam tribuámus impénse. Per Dóminum.
S. ANDREÆ, APOSTOLI
Festum
Andreas Bethsaidæ natus, prius discipulus fuit Ioannis Baptistæ, deinde Christum secutus est, ad quem etiam fratrem Petrum adduxit. Una cum Philippo ipsi Christo gentiles præsentavit atque puerum pisces panesque ferentem indicavit. Post Pentecosten traditur Evangelium prædicasse in multis regionibus et in Achaia cruci affixus esse.
De Communi Apostolorum, præter sequentia:
De Communi Ap. Ad I Vesperas
De Communi Ap. Ad Invitatorium
Ad Officium lectionis
Ad Laudes matutinas
De Communi Ap. Ad Horam mediam
Ad Vesperas
Oratio
Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas apóstolus éxstitit prædicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.