zlectiones-fase9

DOMINICA IX PER ANNUM

Hebd. I Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iob 28, 1-28

Sapientia apud Deum solum

Dixit Iob: «Habet argéntum venárum princípia, et auro locus est, in quo conflátur. Ferrum de terra tóllitur, et lapis solútus calóre in æs vértitur. Términum pósuit ténebris et universórum finem ipse scrutátur, lápidem quoque calíginis et umbræ. Apéruit cunículos gens peregrína ipsíque oblíti sunt pedes, pénduli hærent plus quam vir nutans. Terra, de qua oriebátur panis, in profúndo subvérsa est sicut per ignem. Locus sapphíri lápides eius, et glebæ illíus aurum. Sémitam ignorávit avis rapax, nec intúitus est eam óculus vúlturis. Non calcavérunt eam fílii supérbiæ, nec pertransívit per eam leæna. Ad sílicem exténdit manum suam, subvértit a radícibus montes. In petris canáles excídit, et omne pretiósum vidit óculus eius. Profúnda quoque fluviórum scrutátus est et abscóndita in lucem prodúxit. Sapiéntia vero ubi invenítur? Et quis est locus intellegéntiæ? Nescit homo structúram eius, nec invenítur in terra vivéntium. Abýssus dicit: “Non est in me”; et mare lóquitur: “Non est mecum”. Non dábitur aurum obrýzum pro ea, nec appendétur argéntum in commutatióne eius. Non appendétur auro Ophir, nec lápidi sardónycho pretiosíssimo vel sapphíro. Non adæquábitur ei aurum vel vitrum, nec commutabúntur pro ea vasa auri. Corállia et crystállum non memorabúntur comparatióne eius; et posséssio sapiéntiæ pótior margarítis. Non adæquábitur ei topázius de Æthiópia, nec auro mundíssimo componétur. Unde ergo sapiéntia venit, et quis est locus intellegéntiæ? Abscóndita est ab óculis ómnium vivéntium, vólucres quoque cæli latet. Perdítio et mors dixérunt: “Auribus nostris audívimus famam eius”. Deus intéllegit viam eius et ipse novit locum illíus. Ipse enim fines mundi intuétur et ómnia, quæ sub cælo sunt, réspicit. Qui fecit ventis pondus et aquas appéndit in mensúra. Quando ponébat plúviis legem et viam procéllis sonántibus, tunc vidit illam et enarrávit et præparávit et investigávit. Et dixit hómini: “Ecce timor Dómini, ipsa est sapiéntia; et recédere a malo intellegéntia”».

Responsorium   1 Cor 2, 7; 1, 30a
R/.
Nos lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, * Quam prædestinávit Deus ante sæcula in glóriam nostram.
V/. Vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapiéntia nobis a Deo. * Quam.

Lectio altera

Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi (Lib. 1, 1. 1 — 2. 2; 5. 5: CCL 27, 1-3)

Inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te

Magnus es, Dómine, et laudábilis valde: magna virtus tua, et sapiéntiæ tuæ non est númerus. Et laudáre te vult homo, áliqua pórtio creatúræ tuæ, et homo circúmferens mortalitátem suam, circúmferens testimónium peccáti sui et testimónium quia supérbis resístis: et tamen laudáre te vult homo, áliqua pórtio creatúræ tuæ. Tu éxcitas, ut laudáre te deléctet, quia fecísti nos ad te et inquiétum est cor nostrum, donec requiéscat in te.

Da mihi, Dómine, scire et intellégere, utrum sit prius invocáre te an laudáre te et scire te prius sit an invocáre te. Sed quis te ínvocat, nésciens te? Aliud enim pro álio potest invocáre nésciens. An pótius invocáris, ut sciáris? Quómodo autem invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent sine prædicánte?

Et laudábunt Dóminum qui requírunt eum. Quæréntes enim invéniunt eum et inveniéntes laudábunt eum. Quæram te, Dómine, ínvocans te et ínvocem te credens in te: prædicátus enim es nobis. Invocat te, Dómine, fides mea, quam dedísti mihi, quam inspirásti mihi per humanitátem Fílii tui, per ministérium prædicatóris tui.

Et quómodo invocábo Deum meum, Deum et Dóminum meum quóniam útique in me ipsum eum vocábo, cum invocábo eum? Et quis locus est in me, quo véniat in me Deus meus? Quo Deus véniat in me, Deus qui fecit cælum et terram? Itane, Dómine Deus meus, est quidquam in me quod cápiat te? An vero cælum et terra, quæ fecísti et in quibus me fecísti, cápiunt te? An quia sine te non esset quidquid est, fit, ut quidquid est cápiat te?

Quóniam ítaque et ego sum, quid peto, ut vénias in me, qui non essem, nisi esses in me? Non enim ego iam in ínferis, et tamen étiam ibi es. Nam etsi descéndero in inférnum, ades. Non ergo essem, Deus meus, non omníno essem, nisi esses in me. An pótius non essem, nisi essem in te, ex quo ómnia, per quem ómnia, in quo ómnia? Etiam sic, Dómine, étiam sic. Quo te ínvoco, cum in te sim? aut unde vénias in me? Quo enim recédam extra cælum et terram, ut inde in me véniat Deus meus, qui dixit: Cælum et terram ego ímpleo?

Quis mihi dabit acquiéscere in te? Quis dabit mihi ut vénias in cor meum, et inébries illud, ut oblivíscar mala mea et unum bonum meum ampléctar, te? Quid mihi es? Miserére, ut loquar. Quid tibi sum ipse, ut amári te iúbeas a me et, nisi fáciam irascáris mihi et minéris ingéntes misérias? Párvane ipsa est, si non amem te?

Ei mihi! Dic mihi per miseratiónes tuas, Dómine Deus meus, quid sis mihi. Dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum. Sic dic, ut áudiam. Ecce aures cordis mei ante te, Dómine; áperi eas, et dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum. Curram post vocem hanc et apprehéndam te. Noli abscóndere a me fáciem tuam: móriar, ne móriar, ut eam vídeam.

Responsorium   Ps 72 (73), 25-26; 34 (35), 3b
R/.
Quis mihi est in cælo? Et tecum nihil vólui super terram. Defécit caro mea et cor meum; * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
V/. Dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum. * Deus.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE IX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iob 29, 1-10; 30, 1. 9-23

Iob deplorat afflictionem suam

Addidit Iob assúmens parábolam suam et dixit: «Quis mihi tríbuat ut sim iuxta menses prístinos, secúndum dies, quibus Deus custodiébat me? Quando splendébat lucérna eius super caput meum et ad lumen eius ambulábam in ténebris. Sicut fui in diébus adulescéntiæ meæ, quando familiáris Deus erat in tabernáculo meo, quando erat Omnípotens mecum, et in circúitu meo púeri mei, quando lavábam pedes meos lacte, et petra fundébat mihi rivos ólei. Quando procedébam ad portam civitátis et in platéa parábam cáthedram mihi, vidébant me iúvenes et abscondebántur, et senes assurgéntes stabant. Príncipes cessábant loqui et dígitum superponébant ori suo. Vocem suam cohibébant duces, et lingua eórum paláto suo adhærébat. Nunc autem derídent me iunióres témpore, quorum non dignábar patres pónere cum cánibus gregis mei. Nunc in eórum cánticum versus sum et factus sum eis in provérbium. Abominántur me et longe fúgiunt a me et fáciem meam conspúere non veréntur. Pháretram enim suam apéruit et afflíxit me et frenum in os meum immísit. Ad déxteram progénies surrexérunt; pedes meos subvertérunt et complanavérunt contra me sémitas ruínæ. Dissipavérunt itínera mea, insidiáti sunt mihi et prævaluérunt, et non fuit qui ferret auxílium. Quasi rupto muro et apérto irruérunt super me et sub ruínis devolúti sunt. Versi sunt contra me in terróres, perséquitur quasi ventus principátum meum, et velut nubes pertránsiit salus mea. Nunc autem in memetípso effúnditur ánima mea; et póssident me dies afflictiónis. Nocte os meum perforátur dolóribus, et, qui me cómedunt, non dórmiunt. In multitúdine róboris tenent vestiméntum meum et quasi capítio túnicæ succinxérunt me. Proiécit me in lutum, et assimilátus sum favíllæ et cíneri. Clamo ad te, et non exáudis me; sto, et non réspicis me. Mutátus es mihi in crudélem et in durítia manus tuæ adversáris mihi. Elevásti me et quasi super ventum ponens dissolvísti me. Scio quia morti trades me, ubi constitúta est domus omni vivénti».

Responsorium   Iob 30, 17. 19; 7, 16b
R/.
Nocte os meum perforátur dolóribus, et qui me cómedunt non dórmiunt. * Proiécit me in lutum, et assimilátus sum favíllæ et cíneri.
V/. Parce mihi, Dómine, nihil enim sunt dies mei. * Proiécit.

Lectio altera

E Doctrínis sancti Doróthei abbátis (Doct. 7, De accusatione sui ipsius, 1-2: PG 88, 1695-1699)

Ratio omnis perturbationis ea est, quod nemo seipsum accusat

Quærámus, fratres, id unde potíssimum evéniat, ut cum verbum quis ullum moléstum accéperit, quasi illud non audíverit, sæpe absque ulla afflictióne discédat, nonnúmquam vero statim ut illud audíverit, turbétur et affligátur? Quæ, oro, causa est huiúsce varietátis? Unámne ratiónem hábeat res hæc, an plures? Ego multas inésse ratiónes et causas animadvérto, atque unam in primis, quæ céteras omnes gignit, ut quidam ait: Ex ipso intérdum statu, in quo quisque reperítur, hoc próvenit.

In oratióne enim aut contemplatióne repértus, fácile conviciántem fratrem fert et immóbilis perstat. Aliquándo ex affectatióne nímia, qua quis in áliquem fratrem tenétur; ómnia enim præ amóre ab eo patientíssime tólerat. Nonnúmquam quoque ex contémptu, cum scílicet quis contémnit et spernit eum qui sese turbáre volúerit, dedignatúrque in illum tamquam in vilíssimum ómnium intuéri, aut verbum illi respondére, aut de ipsíus iniúriis et maledíctis cum áliquo mentiónem fácere.

Hinc ígitur, ut dixi, próvenit non turbári áliquem aut afflígi, si quæ dicúntur, spernat et néglegat. Turbári autem et afflígi ex verbis fratris inde fit, quod vel in statu nullo bono reperítur vel quod fratrem illum óderit. Sunt autem et áliæ plúrimæ huiúsce rei causæ, quæ differénter dictæ sunt. Sed rátio omnis perturbatiónis, si quærámus diligénter, ea est, quod nemo seípsum accúsat.

Hinc fluit omnis moléstia et afflíctio, hinc est ut nullam aliquándo réquiem habeámus; nec mirári licet, cum a sanctis homínibus accepérimus, nullam præter hanc nobis ad quiétem viam dari. Quod ita esse in plúrimis vídimus; et nos désides et amántes réquiem sperámus, vel crédimus viam rectam a nobis incédi, cum in ómnibus simus impatientíssimi, numquam sustinéntes nosmetípsos accusáre.

Ita se res habet. Quotquot virtútes posséderit homo, etsi innúmeras atque infinítas, a via autem hac declináverit, numquam quiéscet, sed semper vel affligétur vel afflíget álios laborésque suos omnes depérdet.

Responsorium   1 Io 1, 8. 9; Prov 28, 13
R/.
Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, nosmetípsos sedúcimus. * Si confiteámur peccáta nostra, fidélis est et iustus Deus, ut remíttat nobis peccáta nostra.
V/. Qui abscóndit scélera sua, non prosperábit. * Si confiteámur.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE IX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iob 31, 1-8. 13-23. 35-37

Iustitia Iob pristina

Dixit Iob: «Pépigi fœdus cum óculis meis, ut ne cogitárem quidem de vírgine. Quæ enim pars mea apud Deum désuper, et quæ heréditas apud Omnipoténtem in excélsis? Numquid non perdítio est iníquo et alienátio operántibus iniustítiam? Nonne ipse consíderat vias meas et cunctos gressus meos dinúmerat? Si ambulávi in vanitáte, et festinávit in dolo pes meus, appéndat me in statéra iusta et sciat Deus integritátem meam. Si declinávit gressus meus de via, et si secútum est óculos meos cor meum, et si mánibus meis adhæsit mácula, seram, et álius cómedat, et progénies mea eradicétur. Si contémpsi subíre iudícium cum servo meo et ancílla mea, cum disceptárent advérsum me, quid enim fáciam, cum surréxerit ad iudicándum Deus, et, cum quæsíerit, quid respondébo illi? Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operátus est, et formávit me in viscéribus unus? Si negávi, quod volébant, paupéribus et óculos víduæ languéscere feci; si comédi buccéllam meam solus, et non comédit pupíllus ex ea, quia ab infántia mea educávi eum ut pater et de ventre matris meæ diréxi eam; si despéxi pereúntem, eo quod non habúerit induméntum, et absque operiménto páuperem; si non benedixérunt mihi látera eius, et de velléribus óvium meárum calefáctus est; si levávi super pupíllum manum meam, cum vidérem in porta adiutórium mihi, úmerus meus a iunctúra sua cadat, et bráchium meum cum óssibus lacertórum confringátur, quia timor super me calámitas a Deo, et contra maiestátem eius nihil valérem! Quis mihi tríbuat auditórem? Ecce signum meum! Omnípotens respóndeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meæ, ut in úmero meo portem illum et álligem illum quasi corónam mihi. Númerum gráduum meórum pronuntiábo illi et quasi príncipem adíbo eum».

Responsorium   Iob 31, 3; Prov 15, 3; Iob 31, 4
R/.
Numquid non perdítio est iníquo, et alienátio operántibus iniustítiam? * In omni loco óculi Dómini contemplántur malos et bonos.
V/. Nonne ipse consíderat vias meas et cunctos gressus meos dinúmerat? * In omni.

Lectio altera

E Doctrínis sancti Doróthei abbátis (Doct. 13, De accusatione sui ipsius, 2-3: PG 88, 1699)

De falsa pace spiritali

Qui sese accusáverit, quidquid incómmodi, damni, probri, ignomíniæ vel alteríus cuiuscúmque afflictiónis incúrrerit, ómnia hílare súscipit, ómnibus digníssimum se putat, neque ullo modo turbári potest. Quid hoc hómine quiétius?

Sed mihi fortásse quis obíciet: «Quid si me afflígat frater quærénsque nullam me invéniam occasiónem dedísse, cur me accusáre débeam?».

Profécto si se quis cum Dei timóre diligénter exáminet, numquam omníno se insóntem invéniet videbítque vel actu vel verbo vel figúra ullam a se occasiónem datam. Quod si in nullo horum se tunc sontem invéniet, profécto álio témpore afflíxit fratrem illum vel eádem vel dissímili in re; aut forte quémpiam álium fratrem vexávit. Quare hoc mérito repátitur, vel ob ália quæ álias plúrima peccáta commísit.

Quærit álius cur seípsum accúset, cum sedens in omni pace et quiéte afflígitur a superveniénte fratre verbo ullo vel molésto vel ignominióso, quod cum pati non queat, irásci se putat et turbári cum ratióne; quia nisi incidísset ille et locútus fuísset et turbatiónem fecísset, numquam peccásset?

Hoc certe ridículum est nulláque nítitur ratióne. Neque enim ex hoc quod verbum ullum díxerit passiónem iræ illi iniécit, quin pótius osténdit, qua laboráret passióne; ut, si vellet, pæniténtiam ágeret. Hic silígini símilis factus est nítidæ et splendénti, quam cum quis frégerit, cænum eius patefáciet.

Sic qui sedet quiétus et pacíficus, ut exístimat, passiónem intus habet quam non videt. Supérvenit frater, verbum áliquod moléstum óbicit statímque pus omne et lutum quod intus latébat, evómitur. Quare si misericórdiam vult cónsequi, pæniténtiam agat, purget se, profícere stúdeat videbítque debuísse magis sese fratri illi grátias quam iniúriam reférre, qui tantæ sibi fúerit utilitátis occásio. Non enim póstmodum tentatiónibus ádeo afflígitur, sed quanto profécerit magis, tanto illas séntiet levióres. Nam quanto próficit ánima, tanto fit fórtior et valéntior ad ferénda quæcúmque dura contígerint.

Responsorium   Cf. Iob 9, 2. 14; 15, 15
R/.
Vere scio quod non iustificétur homo compósitus Deo. * Quantus ergo sum ego, ut respóndeam ei, et loquar deléctis verbis cum eo?
V/. Ecce inter sanctos eius nemo immutábilis, et cæli non sunt mundi in conspéctu eius. * Quantus.

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE IX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iob 32, 1-6; 33, 1-22

Eliu loquitur de mysterio Dei

Omisérunt tres viri isti respondére Iob, eo quod iustus sibi viderétur. Et irátus indignatúsque est Eliu fílius Bárachel Buzítes de cognatióne Ram; irátus est autem advérsum Iob, eo quod iustum se esse díceret coram Deo. Porro advérsum amícos eius indignátus est, eo quod non inveníssent responsiónem, sed tantúmmodo condemnássent Iob. Igitur Eliu exspectávit Iob loquéntem, eo quod senióres essent, qui loquebántur; cum autem vidísset Eliu quod tres respondére non potuíssent, irátus est veheménter. Respondénsque Eliu fílius Bárachel Buzítes dixit: «Iúnior sum témpore, vos autem antiquióres; idcírco véritus sum et tímui vobis indicáre meam senténtiam. Audi ígitur, Iob, elóquia mea et omnes sermónes meos auscúlta. Ecce apérui os meum, loquátur lingua mea in fáucibus meis. Ex recto corde sermónes mei sunt, et senténtiam puram lábia mea loquéntur. Spíritus Dei fecit me et spiráculum Omnipoténtis vivificávit me. Si potes, respónde mihi, præpara te coram me et consíste. Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eódem luto abscíssus sum et ego. Verúmtamen terror meus non te térreat, et onus meum non sit tibi grave. Dixísti ergo in áuribus meis, et vocem verbórum tuórum audívi: “Mundus sum ego et absque delícto; immaculátus, et non est iníquitas in me. Quia querélas in me répperit, ideo arbitrátus est me inimícum sibi; pósuit in nervo pedes meos, custodívit omnes sémitas meas”. Hoc est ergo, in quo non es iustificátus, respondébo tibi, quia maior est Deus hómine. Quare advérsus eum conténdis, quod non ad ómnia verba respónderit tibi? Semel lóquitur Deus, et secúndo idípsum non répetit. Per sómnium in visióne noctúrna, quando írruit sopor super hómines, et dórmiunt in léctulo; tunc áperit aures virórum et in visiónibus terret eos, ut avértat hóminem ab his, quæ facit, et líberet eum de supérbia, éruens ánimam eius a fóvea et vitam illíus, ut non tránseat canálem mortis. Increpat quoque per dolórem in léctulo, et trémitus óssium eius contínuus. Abominábilis ei fit in vita sua panis, et ánimæ illíus cibus ante desiderábilis. Tabéscet caro eius in conspéctu, et ossa, quæ non videbántur, nudabúntur. Appropinquávit corruptióni fóveæ et vita illíus mortíferis sédibus».

Responsorium   Rom 11, 33-34
R/.
O altitúdo divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!
V/. Quis enim cognóvit sensum Dómini? aut quis consiliárius eius fuit? * Quam.

Lectio altera

E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob (Lib. 23, 23-24: PL 76, 265-266)

Vera doctrina elationem fugit

Audi, Iob, elóquia mea, et omnes sermónes meos auscúlta. Hoc habet próprium doctrína arrogántium, ut humíliter nésciant inférre quod docent, et recta quæ sápiunt recte ministráre non possint. In verbis enim eórum próditur quod cum docent, quasi in quodam sibi vidéntur summitátis cúlmine residére, eósque quos docent ut longe infra se pósitos véluti in imo respíciunt, quibus non consuléndo loqui, sed vix dominándo dignántur.

Recte autem iis per Prophétam Dóminus dicit: Vos autem cum austeritáte imperabátis eis et cum poténtia. Cum austeritáte enim et poténtia ímperant qui súbditos suos non tranquílle ratiocinándo corrígere, sed áspere infléctere dominándo festínant.

At contra vera doctrína tanto veheméntius hoc elatiónis vítium fugit per cogitatiónem, quanto ardéntius verbórum suórum iáculis ipsum magístrum elatiónis inséquitur. Cavet enim ne eum magis elátis móribus prædicet, quem in corde audiéntium sacris sermónibus insectátur. Humilitátem namque, quæ magístra est ómnium matérque virtútum, et loquéndo dícere, et vivéndo conátur osténdere, ut eam apud discípulos veritátis plus móribus quam sermónibus eloquátur.

Unde Paulus Thessalonicénsibus loquens, quasi cúlminis próprii apostolátus oblítus, ait: Facti sumus párvuli in médio vestrum. Unde Petrus apóstolus, cum díceret: Paráti semper ad satisfactiónem omni poscénti vos ratiónem de ea quæ in vobis est spe, in ipsa doctrínæ sciéntia qualitátem docéndi asséruit esse servándam, subdens: Sed cum modéstia et timóre, consciéntiam habéntes bonam.

Hoc autem quod discípulo Paulus ait: Præcipe hæc, et doce cum omni império; non dominatiónem poténtiæ, sed auctoritátem suádet vitæ. Cum império quippe docétur quod prius ágitur quam dicátur. Nam doctrínæ súbtrahit fidúciam, quando consciéntia præpedit linguam. Non ergo ei potestátem elátæ locutiónis, sed bonæ fidúciam insinuávit actiónis. Unde étiam de Dómino scriptum est: Erat enim docens, sicut potestátem habens, non sicut scribæ et pharisæi. Singuláriter namque ac principáliter solus ex potestáte bona locútus est, quia ex infirmitáte mala nulla commísit. Ex divinitátis quippe poténtia hábuit id quod nobis per humanitátis suæ innocéntiam ministrávit.

Responsorium   1 Petr 5, 5b; Mt 11, 29b
R/.
Omnes ínvicem humilitátem indúite, * Quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.
V/. Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. * Quia Deus.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE IX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iob 38, 1-30

Deus confundit Iob

Respóndens Dóminus Iob de túrbine dixit: «Quis est iste obscúrans consílium sermónibus imperítis? Accínge sicut vir lumbos tuos; interrogábo te, et édoce me. Ubi eras quando ponébam fundaménta terræ? Indica mihi, si habes intellegéntiam. Quis pósuit mensúras eius, si nosti? Vel quis teténdit super eam líneam? Super quo bases illíus solidátæ sunt? Aut quis demísit lápidem angulárem eius, cum clamárent simul astra matutína, et iubilárent omnes fílii Dei? Quis conclúsit óstiis mare, quando erumpébat quasi de viscéribus procédens, cum pónerem nubem vestiméntum eius et calígine illud quasi fáscia obvólverem? Definívi illud términis meis et pósui vectem et óstia et dixi: Usque huc vénies et non procédes ámplius et hic confrínges tuméntes fluctus tuos. Numquid in diébus tuis præcepísti dilúculo et assignásti auróræ locum suum? Et, cum extréma terræ tenéres, excússi sunt ímpii ex ea? Vertétur in lutum signátum et stabit sicut vestiméntum. Cohibétur ab ímpiis lux sua, et bráchium excélsum confringétur. Numquid ingréssus es scaturígines maris et in novíssimis abýssi deambulásti? Numquid apértæ sunt tibi portæ mortis, et óstia tenebrósa vidísti? Numquid considerásti latitúdinem terræ? Indica mihi, si nosti ómnia: In qua via lux hábitet, et tenebrárum quis locus sit; ut ducas unumquódque ad términos suos et intéllegas sémitas domus eius? Novísti, nam tunc natus eras, et númerus diérum tuórum multus! Numquid ingréssus es thesáuros nivis aut thesáuros grándinis aspexísti, quæ præparávi in tempus angústiæ, in diem pugnæ et belli? Per quam viam spárgitur lux, diffúnditur ventus urens super terram? Quis dedit vehementíssimo imbri cursum et viam fúlmini tonánti, ut plúeret super terram absque hómine, in desérto, ubi nullus mortálium commorátur, ut impléret ínviam et desolátam et prodúceret herbas in terra árida? Quis est plúviæ pater, vel quis génuit stillas roris? De cuius sinu egréssa est glácies, et pruínam de cælo quis génuit? In similitúdinem lápidis aquæ durántur, et superfícies abýssi constríngitur».

Responsorium   Rom 9, 20; Iob 38, 3
R/.
Homo, tu quis es, qui respóndeas Deo? * Numquid dicet figméntum ei qui se finxit: Quid me fecísti sic?
V/. Accínge sicut vir lumbos tuos; interrogábo te, et édoce me: * Numquid.

Lectio altera

E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob (Lib. 29, 2-4: PL 76, 478-480)

Ecclesia progreditur quasi aurora consurgens

Quia dilúculum vel auróra a ténebris in lucem vértitur, non immérito dilúculi vel auróræ nómine omnis electórum Ecclésia designátur. Ipsa namque dum ab infidelitátis nocte ad lucem fídei dúcitur, velut auróræ more in diem post ténebras splendóre supérnæ claritátis aperítur. Unde et bene in Cánticis canticórum dícitur: Quæ est ista quæ progréditur quasi auróra consúrgens? Sancta enim Ecclésia cæléstis vitæ præmia áppetens, auróra vocáta est, quia dum peccatórum ténebras déserit, iustítiæ luce fulgéscit.

Habémus tamen subtílius áliquid quod consideráta qualitáte dilúculi vel auróræ pensémus. Auróra namque vel dilúculum noctem quidem præterísse núntiant, nec tamen diéi claritátem íntegram osténtant; sed dum illam pellunt, hanc suscípiunt, lucem ténebris permíxtam tenent. Quid ítaque in hac vita omnes qui veritátem séquimur, nisi auróra vel dilúculum sumus? quia et quædam iam quæ lucis sunt ágimus, et tamen in quibúsdam adhuc tenebrárum relíquiis non carémus. Per Prophétam quippe Deo dícitur: Non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. Rursúmque scriptum est: In multis offéndimus omnes.

Unde Paulus cum díceret: Nox præcéssit, nequáquam súbdidit: Dies venit, sed: Dies autem appropinquávit. Qui enim post discéssum noctis iam non venísse sed appropinquásse diem insínuat, esse se procul dúbio ante solem post ténebras adhuc in auróra demónstrat.

Tunc autem plene sancta electórum Ecclésia dies erit, cum ei admíxta peccáti umbra iam non erit. Tunc plene dies erit, quando intérni lúminis perfécto fervóre clarúerit. Unde et bene hæc auróra quasi adhuc in tránsitu demonstrátur, cum dícitur: Et ostendísti auróræ locum suum. Cui enim locus suus osténditur, profécto ex álio ad áliud vocátur. Quid est enim locus auróræ, nisi perfécta cláritas visiónis ætérnæ? Ad quem cum perdúcta vénerit, iam de transáctæ noctis ténebris nihil habet. Ad locum suum pertíngere auróra satagébat, cum Psalmísta díceret: Sitívit ánima mea ad Deum vivum; quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? Ad hunc locum quem cognóverat perveníre auróra festinábat, cum Paulus desidérium habére se díceret dissólvi et cum Christo esse. Et rursum: Mihi vívere Christus est, et mori lucrum.

Responsorium   Phil 1, 3. 6. 9
R/.
Grátias ago Deo meo in omni memória vestri. * Confídens hoc ipsum quia, qui cepit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Iesu.
V/. Hoc oro ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et omni sensu. * Confídens.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE IX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iob 40, 1-14; 42, 1-6

Maiestati divinæ Iob se subicit

Dóminus locútus est ad Iob: «Numquid conténdit cum Omnipoténte reprehénsor? Qui árguit Deum, debet respondére ad ea». Respóndens autem Iob Dómino dixit: «Ecce léviter locútus sum; quid respondébo tibi? Manum meam ponam super os meum. Unum locútus sum, quod non répetam, et álterum, quibus ultra non addam». Respóndens autem Dóminus Iob de túrbine dixit: «Accínge sicut vir lumbos tuos; interrogábo te, et édoce me. Numquid írritum fácies iudícium meum et condemnábis me, ut tu iustificéris? Et si habes bráchium sicut Deus et si voce símili tonas? Circúmda tibi decórem et sublimitátem; glória et decóre indúere. Effúnde veheméntiam furóris tui et respíciens omnem arrogántem humília. Réspice cunctos supérbos et confúnde eos et cóntere ímpios in loco suo. Abscónde eos in púlvere simul, et fácies eórum claude in fóvea; et ego confitébor quod salváre te possit déxtera tua». Respóndens autem Iob Dómino dixit: «Scio quia ómnia potes, et nulla te latet cogitátio. Quis est iste, qui celat consílium absque sciéntia? Ideo insipiénter locútus sum et mirabília, quæ excéderent sciéntiam meam. Audi, et ego loquar; interrogábo te, et respónde mihi. Audítu auris audívi te; nunc autem óculus meus videt te. Idcírco ipse me reprehéndo et ago pæniténtiam in favílla et cínere».

Responsorium   Iob 42, 5-6; 40, 5. 4b
R/.
Audítu auris audívi te, Dómine; nunc autem óculus meus videt te; idcírco ipse me reprehéndo * Et ago pæniténtiam in favílla et cínere.
V/. Unum locútus sum, quod non répetam et álterum, quibus ultra non addam. Manum meam ponam super os meum. * Et ago.

Lectio altera

Ex Tractátibus Balduíni Cantuariénsis epíscopi (Tract. 6: PL 204, 466-467)

Dominus discretor cogitationum et intentionum cordis

Novit Dóminus cogitatiónes et intentiónes cordis nostri, haud dúbium quin sibi omnes, nobis vero illas novit, quas per grátiam discretiónis nos discérnere facit, quales sint. Spíritus autem, qui est in hómine, non totum novit quod est in hómine et de cogitatiónibus suis, quas conséntiens vel non conséntiens sentit, non semper ut in re est, ita sentit. Et quas ante óculos mentis cernit, óculis caligántibus subtíliter non discérnit.

Sæpe enim a própria cogitatióne, vel ab hómine, vel a tentatóre, sub spécie pietátis ingéritur, quod præmium virtútis ante óculos Dei non merétur. Sunt enim quædam verárum virtútum similitúdines et simíliter vitiórum, quæ óculis cordis illúdunt, et quasi quibúsdam præstígiis áciem mentis ita perstríngunt, ut sæpe spécies boni apparére videátur in re non bona, et item spécies mali in re non mala: quæ est pars misériæ et ignorántiæ nostræ, multum nobis dolénda multúmque timénda.

Scriptum est enim: Sunt viæ, quæ vidéntur hómini rectæ, quarum finis ad inférna dedúcit. Pro quo vitándo perículo beátus Ioánnes nos ádmonet dicens: Probáte spíritus, si ex Deo sunt. Quis autem probáre potest, si ex Deo sunt spíritus, nisi a Deo data sit ei discrétio spirítuum, ut spiritáles cogitatiónes, affectiónes et intentiónes subtíliter et vero iudício examináre queat? Discrétio vero mater ómnium virtútum, et ipsa síngulis necessária est, sive in regímine aliénæ vitæ, sive in directióne vel correctióne própriæ.

Recta est cogitátio faciendórum, quæ Dei nutu régitur, pia est inténtio quæ simplíciter in ipsum dirígitur. Ita demum totum corpus vitæ nostræ vel cuiuscúmque actiónis nostræ lúcidum erit, si fúerit óculus simplex. Oculus autem simplex et óculus est, et simplex, quia per rectam cogitatiónem videt, quid faciéndum est, et per piam intentiónem simplíciter agit, quod duplíciter faciéndum non est. Recta cogitátio errórem non admíttit; pia inténtio fictiónem exclúdit. Hæc est autem vera discrétio, rectæ cogitatiónis et piæ intentiónis coniúnctio.

Omnia ergo in luce discretiónis agénda sunt, sicut in Deo et coram Deo.

Responsorium   Mic 6, 8; Ps 36 (37), 3
R/.
Indicátum est tibi, homo, quid sit bonum, et quid Dóminus quærat a te: * Fácere iudícium et dilígere caritátem, et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.
V/. Spera in Dómino et fac bonitátem, et inhabitábis terram. * Fácere.

 

SABBATO HEBDOMADAE IX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iob 42, 7-16

Iob a Deo iustificatur super adversarios suos

Postquam locútus est Dóminus verba hæc ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanítem: «Irátus est furor meus in te et in duos amícos tuos, quóniam non estis locúti coram me rectum sicut servus meus Iob. Súmite ergo vobis septem tauros et septem aríetes; et ite ad servum meum Iob et offérte holocáustum pro vobis; Iob autem servus meus orábit pro vobis. Fáciem eius suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia; neque enim locúti estis ad me recta sicut servus meus Iob». Abiérunt ergo Eliphaz Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes et fecérunt, sicut locútus fúerat Dóminus ad eos, et suscépit Dóminus fáciem Iob.

Dóminus vertit sortem Iob, cum oráret ille pro amícis suis; et áddidit Dóminus ómnia, quæcúmque fúerant Iob, duplícia. Venérunt autem ad eum omnes fratres sui et univérsæ soróres suæ et cuncti, qui nóverant eum prius; et comedérunt cum eo panem in domo eius et movérunt super eum caput et consoláti sunt eum super omni malo, quod intúlerat Dóminus super eum; et dedérunt ei unusquísque argénteum unum et ináurem áuream unam.

Dóminus autem benedíxit novíssimis Iob magis quam princípio eius; et facta sunt ei quattuórdecim mília óvium et sex mília camelórum et mille iuga boum et mille ásinæ. Et fuérunt ei septem fílii et tres fíliæ; et vocávit nomen uníus Colúmbam et nomen secúndæ Cássiam et nomen tértiæ Cornu stíbii. Non sunt autem invéntæ mulíeres speciósæ sicut fíliæ Iob in univérsa terra; dedítque eis pater suus hereditátem inter fratres eárum. Vixit autem Iob post hæc centum quadragínta annis et vidit fílios suos et fílios filiórum suórum usque ad quartam generatiónem; et mórtuus est senex et plenus diérum.

Responsorium   Cf. Iob 42, 7. 8
R/.
Dixit Dóminus ad Eliphaz: Tu et amíci tui non estis locúti coram me rectum sicut servus meus Iob; * Ipse orábit pro vobis.
V/. Fáciem eius suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia vestra. * Ipse.

Lectio altera

Ex Expositióne sancti Thomæ de Aquíno presbýteri in Ioánnem (Cap. 14, lect. 2)

Via perveniendi ad veram vitam

Via est ipse Christus, et ídeo dicit: Ego sum via. Quod quidem satis habet ratiónem, nam per ipsum accéssum habémus ad Patrem.

Sed quia ista via non est distans a término, sed coniúncta, addit: Véritas et vita; et sic ipse simul est via et términus. Via quidem secúndum humanitátem, términus secúndum divinitátem. Sic ergo secúndum quod homo, dicit: Ego sum via; secúndum quod Deus, addit: Véritas et vita. Per quæ duo términus huius viæ conveniénter designátur.

Nam términus huius viæ finis est desidérii humáni, homo autem duo præcípue desíderat: primo quidem veritátis cognitiónem, quæ est sibi própria; secúndo sui esse continuatiónem, quod est commúne ómnibus rebus. Christus autem est via perveniéndi ad veritátis cognitiónem, cum tamen ipse sit véritas: Deduc me, Dómine, in veritáte, et ingrédiar in via tua. Christus étiam est via perveniéndi ad vitam, cum tamen ipse sit vita: Notas fecísti vias vitæ.

Et ídeo huius viæ términum per veritátem et vitam designávit; quæ duo supra de Christo dicta sunt. Primo quidem quod ipse sit vita: unde in ipso vita erat; deínde quod sit véritas, quia erat lux hóminum; lux autem véritas est.

Si ergo quæras qua tránseas, áccipe Christum, quia ipse est via: Hæc est via, ambuláte in ea. Et Augustínus dicit: Ambula per hóminem et pervénies ad Deum. Mélius est enim in via claudicáre, quam præter viam fórtiter ambuláre. Nam qui in via cláudicat, étiam si parum proficiscátur, appropínquat ad términum; qui vero extra viam ámbulat, quanto fórtius currit, tanto magis a término elongátur.

Si vero quæras quo vadis, adhære Christo, quia ipse est véritas, ad quam desiderámus perveníre: Veritátem meditábitur guttur meum. Si quæris quo permáneas, adhære Christo, quia ipse est vita: Qui me invéniet, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.

Adhære ergo Christo, si vis esse secúrus: non enim póteris deviáre, quia ipse est via. Unde qui ei adhærent, non ámbulant in ínvio, sed per viam rectam. Item non potest décipi, quia ipse est véritas, et docet omnem veritátem; dicit enim: In hoc natus sum et ad hoc veni, ut testimónium perhíbeam veritáti. Item non potest perturbári, quia ipse est vita et vitam dans, sicut dicit: Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant.

Responsorium   Iob 42, 10b. 11ab. 12a; 1 Cor 10, 13b
R/.
Addidit Dóminus ómnia quæcúmque fúerant Iob duplícia et fratres sui consoláti sunt eum; * Dóminus autem benedíxit novíssimis Iob, magis quam princípio eius.
V/. Fidélis Deus est, qui non patiétur vos tentári super id, quod potéstis, sed fáciet cum tentatióne étiam provéntum. * Dóminus.