DOMINICA VIII PER ANNUM
Hebd. IV Psalterii
Ad Officium lectionis
Incipit liber Iob 1, 1-22
Iob bonis suis privatur
Vir erat in terra Hus nómine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recédens a malo. Natíque sunt ei septem fílii et tres fíliæ. Et fuit posséssio eius septem mília óvium et tria mília camelórum quingénta quoque iuga boum et quingéntæ ásinæ ac família multa nimis; erátque vir ille magnus inter omnes Orientáles.
Et ibant fílii eius et faciébant convívium per domos unusquísque in die suo; et mitténtes vocábant tres soróres suas, ut coméderent et bíberent cum eis. Cumque in orbem transíssent dies convívii, mittébat ad eos Iob et sanctificábat illos; consurgénsque dilúculo offerébat holocáusta pro síngulis. Dicébat enim: «Ne forte peccáverint fílii mei et benedíxerint Deo in córdibus suis». Sic faciébat Iob cunctis diébus.
Quadam autem die, cum veníssent fílii Dei, ut assísterent coram Dómino, áffuit inter eos étiam Satan. Cui dixit Dóminus: «Unde venis?». Qui respóndens ait: «Circuívi terram et perambulávi eam». Dixítque Dóminus ad eum: «Numquid considerásti servum meum Iob quod non sit ei símilis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recédens a malo?».
Cui respóndens Satan ait: «Numquid Iob frustra timet Deum? Nonne tu vallásti eum ac domum eius universámque substántiam per circúitum, opéribus mánuum eius benedixísti, et posséssio eius crevit in terra? Sed exténde páululum manum tuam et tange cuncta, quæ póssidet, nisi in fáciem benedíxerit tibi». Dixit ergo Dóminus ad Satan: «Ecce, univérsa, quæ habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne exténdas manum tuam». Egressúsque est Satan a fácie Dómini.
Cum autem quadam die fílii et fíliæ eius coméderent et bíberent vinum in domo fratris sui primogéniti, núntius venit ad Iob, qui díceret: «Boves arábant, et ásinæ pascebántur iuxta eos; et irruérunt Sabæi tulerúntque eos et púeros percussérunt gládio, et evási ego solus, ut nuntiárem tibi».
Cumque adhuc ille loquerétur, venit alter et dixit: «Ignis Dei cécidit e cælo et ussit oves puerósque consúmpsit, et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi». Sed et illo adhuc loquénte, venit álius et dixit: «Chaldæi fecérunt tres turmas et invasérunt camélos et tulérunt eos, necnon et púeros percussérunt gládio, et ego fugi solus, ut nuntiárem tibi».
Adhuc loquebátur ille, et ecce álius intrávit et dixit: «Fíliis tuis et filiábus vescéntibus et bibéntibus vinum in domo fratris sui primogéniti, repénte ventus véhemens írruit a regióne desérti et concússit quáttuor ángulos domus; quæ córruens oppréssit líberos tuos, et mórtui sunt, et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi».
Tunc surréxit Iob et scidit vestiménta sua et, tonso cápite, córruens in terram adorávit et dixit: «Nudus egréssus sum de útero matris meæ et nudus revértar illuc. Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum».
In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis, neque stultum quid contra Deum locútus est.
Responsorium Iob 2, 10b; 1, 21
R/. Si bona suscépimus de manu Dei, mala autem quare non suscipiámus? * Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum.
V/. Nudus egréssus sum de útero matris meæ, et nudus revértar illuc. * Dóminus.
E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob (Lib. 1, 2. 36: PL 75, 529-530. 543-544)
Vir simplex et rectus, timens Deum
Responsorium Hebr 13, 21; 2 Mac 1, 4
R/. Aptet vos Deus in omni bono, ut faciátis voluntátem eius; * Fáciens in nobis quod pláceat coram se per Iesum Christum.
V/. Adapériat cor vestrum in lege sua et in præcéptis suis. * Fáciens.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE VIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iob 2, 1-13
Iob ulcere afflictus ab amicis visitatur
Factum est autem, cum quadam die veníssent fílii Dei, ut starent coram Dómino, venit quoque Satan inter eos, ut staret in conspéctu eius. Dixit Dóminus ad Satan: «Unde venis?». Qui respóndens ait: «Circuívi terram et perambulávi eam».
Et dixit Dóminus ad Satan: «Numquid considerásti servum meum Iob quod non sit ei símilis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recédens a malo et adhuc rétinens innocéntiam? Tu autem commovísti me advérsus eum, ut afflígerem eum frustra». Cui respóndens Satan ait: «Pellem pro pelle et cuncta, quæ habet, homo dabit pro ánima sua. Alióquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem; et tunc vidébis si in fáciem benedícet tibi». Dixit ergo Dóminus ad Satan: «Ecce, in manu tua est; verúmtamen ánimam illíus serva». Egréssus ígitur Satan a fácie Dómini, percússit Iob úlcere péssimo a planta pedis usque ad vérticem eius. Qui testa sániem radébat, sedens in sterquilínio. Dixit autem illi uxor sua: «Adhuc tu pérmanes in simplicitáte tua? Bénedic Deo et mórere». Qui ait ad illam: «Quasi una de stultis muliéribus locúta es! Si bona suscépimus de manu Dei, mala quare non suscipiámus?».
In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis.
Igitur, audiéntes tres amíci Iob omne malum, quod accidísset ei, venérunt sínguli de loco suo, Eliphaz Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes. Condíxerant enim, ut páriter veniéntes visitárent eum et consolaréntur. Cumque elevássent procul óculos suos, non cognovérunt eum et exclamántes ploravérunt; scissísque véstibus, sparsérunt púlverem super caput suum et cælum. Et sedérunt cum eo in terra septem diébus et septem nóctibus, et nemo loquebátur ei verbum; vidébant enim dolórem esse veheméntem.
Responsorium Ps 37 (38), 2a. 3a. 4a. 12a
R/. Dómine, ne in furóre tuo árguas me, quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi. * Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ.
V/. Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt. * Non est.
E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob (Lib. 3, 15-16: PL 75, 606-608)
Si bona accepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?
Responsorium Iob 2, 10b; 1, 21-22
R/. Si bona suscépimus de manu Dei, mala quare non suscipiámus? * Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum.
V/. In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis, neque stultum quid contra Deum locútus est. * Dóminus.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE VIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iob 3, 1-26
Planctus Iob
Apéruit Iob os suum et maledíxit diéi suo et locútus est: «Péreat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: “Concéptus est homo”. Dies ille vertátur in ténebras; non requírat eum Deus désuper et non illustrétur lúmine. Obscúrent eum ténebræ et umbra mortis; óccupet eum calígo et involvátur amaritúdine. Noctem illam tenebrósus turbo possídeat; non computétur in diébus anni, nec numerétur in ménsibus. Sit nox illa solitária nec laude digna; maledícant ei, qui maledícunt diéi, qui paráti sunt suscitáre Levíathan. Obtenebréntur stellæ crepúsculi eius; exspéctet lucem et non sit, nec vídeat pálpebras auróræ, quia non conclúsit óstia ventris, qui portávit me, nec ábstulit mala ab óculis meis. Quare non in vulva mórtuus sum? Egréssus ex útero non statim périi? Quare excéptus génibus? Cur lactátus ubéribus? Nunc enim dórmiens silérem et somno meo requiéscerem cum régibus et consúlibus terræ, qui ædíficant sibi solitúdines, aut cum princípibus, qui póssident aurum et replent domos suas argénto. Aut sicut abortívum abscónditum non subsísterem, vel qui concépti non vidérunt lucem. Ibi ímpii cessavérunt a tumúltu, et ibi requievérunt fessi róbore. Et quondam vincti páriter sine moléstia non audiérunt vocem exactóris. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a dómino suo. Quare mísero data est lux et vita his, qui in amaritúdine ánimæ sunt? Qui exspéctant mortem, et non venit, et effódiunt quæréntes illam magis quam thesáuros; gaudéntque veheménter et lætántur sepúlcro. Viro, cuius abscóndita est via, et circúmdedit eum Deus ténebris. Antequam cómedam suspíro, et quasi inundántes aquæ sic rugítus meus. Quia timor, quem timébam, evénit mihi, et, quod verébar, áccidit. Non dissimulávi, non sílui, non quiévi, et venit super me indignátio».
Responsorium Iob 3, 24-26; 6, 13
R/. Antequam cómedam suspíro, et quasi inundántes aquæ sic rugítus meus. Quia timor quem timébam evénit mihi, et quod verébar áccidit. * Et venit super me indignátio tua, Dómine.
V/. An non est auxílium mihi in me, et virtus quoque remóta est a me? * Et venit.
Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi (Lib. 10, 1. 1 — 2. 2; 5. 7: CCL 27, 155. 158)
Tibi, Domine, manifestus sum quicumque sim
FERIA QUARTA HEBDOMADAE VIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iob 7, 1-21
Iob propter tædium vitæ Deo reclamat
Respóndens Iob ait: «Nonne milítia est vita hóminis super terram, et, sicut dies mercennárii, dies eius? Sicut servus desíderat umbram, et sicut mercennárius præstolátur mercédem suam, sic et ego hábui menses vácuos et noctes laboriósas enumerávi mihi. Si dormíero dicam: Quando consúrgam? Et rursum exspectábo vésperam et replébor dolóribus usque crepúsculum. Indúta est caro mea putrédine et sórdibus púlveris; cutis mea scínditur et díffluit. Dies mei velócius transiérunt quam navícula texéntis et consúmpti sunt deficiénte filo. Meménto quia ventus est vita mea, et non revertétur óculus meus, ut vídeat bona. Nec aspíciet me visus hóminis; óculi tui in me, et non subsístam. Sicut consúmitur nubes et pertránsit, sic, qui descénderit ad ínferos, non ascéndet, nec revertétur ultra in domum suam, neque cognóscet eum ámplius locus eius. Quaprópter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatióne spíritus mei, confabulábor cum amaritúdine ánimæ meæ.
Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuísti super me custódiam? Si díxero: Consolábitur me léctulus meus, et assúmet stratum meum querélam meam, terrébis me per sómnia et per visiónes horróre concúties. Quam ob rem éligit suspéndium ánima mea, et mortem ossa mea. Desperávi; nequáquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magníficas eum? Aut quid appónis erga eum cor tuum? Vísitas eum dilúculo et síngulis moméntis probas illum. Usquequo non avértes óculos a me? Nec dimíttis me, ut glútiam salívam meam? Peccávi: quid fáciam tibi, o custos hóminum? Quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetípsi gravis? Cur non tollis peccátum meum et quare non aufers iniquitátem meam? Ecce nunc in púlvere dórmiam et, si mane me quæsíeris, non subsístam!».
Responsorium Iob 7, 5. 7a. 6
R/. Indúta est caro mea putrédine et sórdibus púlveris; cutis mea scínditur et díffluit. * Meménto, Dómine, quia ventus est vita mea.
V/. Dies mei velócius transiérunt quam navícula texéntis et consúmpti sunt deficiénte filo. * Meménto.
Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi (Lib. 10, 26. 37 — 29. 40: CCL 27, 174-176)
Tota spes mea in magna misericordia tua posita est
Cum inhæsero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et viva erit vita mea tota plena te. Nunc autem quóniam quem tu imples, súblevas eum, quóniam tui plenus non sum, óneri mihi sum. Conténdunt lætítiæ meæ flendæ cum lætándis mæróribus, et ex qua parte stet victória néscio. Conténdunt mæróres mei mali cum gáudiis bonis, et ex qua parte stet victória néscio. Ei mihi! Dómine, miserére mei! Ei mihi! Ecce vúlnera mea non abscóndo: médicus es, æger sum; miséricors es, miser sum.
Et tota spes mea non nisi in magna valde misericórdia tua.
Responsorium Lc 19, 10
R/. Sero te amávi, pulchritúdo tam antíqua et tam nova, sero te amávi! * Vocásti et clamásti et rupísti surditátem meam.
V/. Venit Fílius hóminis quærere et salvum fácere quod períerat. * Vocásti.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE VIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iob 11, 1-20
Opinio communis a Sophar exponitur
Respóndens autem Sophar Naamathítes dixit: «Numquid illi, qui multa lóquitur, non et respondétur? Aut vir verbósus iustificábitur? Vanilóquium tuum viros tacére fáciet, et, cum céteros irríseris, a nullo confutáberis? Dixísti enim: “Purus est sermo meus, et mundus sum in conspéctu tuo”. Atque útinam Deus ipse loquerétur tecum et aperíret lábia sua tibi, ut osténderet tibi secréta sapiéntiæ et arcána consília eius, et intellégeres quod multo minóra quærat a te, quam merétur iníquitas tua. Fórsitan vestígia Dei comprehéndes et usque ad perféctum Omnipoténtem repéries? Excélsior cælo est, et quid fácies? Profúndior inférno, et quid cognósces? Lóngior terra mensúra eius et látior mari. Si subvérterit vel conclúserit et coarctáverit, quis contradícet ei? Ipse enim novit hóminum vanitátem; et videns iniquitátem nonne consíderat? Sed et vir vácuus cordátus fit, et homo tamquam pullum ónagri náscitur. Tu autem, si cor tuum firmáveris et expánderis ad eum manus tuas, si iniquitátem, quæ est in manu tua, abstúleris a te, et non mánserit in tabernáculo tuo iniustítia, tunc leváre póteris fáciem tuam absque mácula et eris stábilis et non timébis. Misériæ quoque oblivísceris et quasi aquárum, quæ præteriérunt, recordáberis. Et quasi meridiánus fulgor consúrget tibi ad vésperam, et, cum te calígine tectum putáveris, oriéris ut lúcifer. Et habébis fidúciam, propósita tibi spe, et defóssus secúrus dórmies. Requiésces, et non erit qui te extérreat; et deprecabúntur fáciem tuam plúrimi. Oculi autem impiórum defícient, et effúgium períbit ab eis; et spes illórum exhalátio ánimæ».
Responsorium 2 Cor 4, 8-9a. 10
R/. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur; aporiámur, sed non destitúimur; * Persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur.
V/. Semper mortificatiónem Iesu in córpore circumferéntes, ut et vita Iesu in córpore nostro manifestétur. * Persecutiónem.
E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob (Lib. 10, 7-8. 10: PL 75, 922. 925-926)
Responsorium Rom 13, 8. 10b; Gal 5, 14
R/. Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis; qui enim díligit próximum, legem implévit. * Plenitúdo ergo legis est diléctio.
V/. Omnis lex in uno sermóne implétur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. * Plenitúdo.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE VIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iob 12, 1-25
Iob exponit Dei dominium supra omnem humanam sapientiam esse
Respóndens Iob dixit: «Ergo vos estis soli hómines, et vobíscum moriétur sapiéntia. Et mihi est cor sicut et vobis, nec inférior vestri sum; quis enim hæc, quæ nostis, ignórat? Qui deridétur ab amíco suo sicut ego, invocábit Deum, et exáudiet eum; deridétur enim iusti intégritas. Lampas contémpta apud cogitatiónes eórum qui secúri sunt, paráta iis, qui vacíllant pede. Tranquílla sunt tabernácula prædónum, et secúra iis, qui próvocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. Nimírum intérroga iuménta, et docébunt te, et volatília cæli, et indicábunt tibi. Lóquere terræ, et docébit te; et narrábunt pisces maris. Quis ignórat in ómnibus his quod manus Dómini hoc fécerit? In cuius manu ánima omnis vivéntis et spíritus univérsæ carnis hóminis. Nonne auris verba diiúdicat, et palátum cibum sibi gustat? In sénibus est sapiéntia et in longævis prudéntia. Apud ipsum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intellegéntiam. Si destrúxerit, nemo est, qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est, qui apériat. Si continúerit aquas, aréscent; et, si emíserit eas, subvértent terram. Apud ipsum est fortitúdo et sapiéntia; ipse novit et decipiéntem et eum, qui decípitur. Indúcit consiliários spoliátos et iúdices in stupórem. Bálteum regum dissólvit et præcíngit fune renes eórum. Indúcit sacerdótes spoliátos et optimátes supplántat; commútans lábium verácium et doctrínam senum áuferens. Effúndit despectiónem super príncipes et cíngulum fórtium reláxat. Qui revélat profúnda de ténebris et prodúcit in lucem umbram mortis. Qui multíplicat gentes et perdit eas et subvérsas in íntegrum restítuit. Qui immútat cor príncipum pópuli terræ et décipit eos et erráre eos fáciet per ínvium desértum. Palpábunt quasi in ténebris et non in luce, et erráre eos fáciet quasi ébrios».
Responsorium Iob 12, 13. 14; 23, 13
R/. Apud Deum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intellegéntiam. * Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.
V/. Ipse enim solus est, et quis repéllet eum? Quodcúmque vóluit, hoc fecit. * Si destrúxerit.
E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob (Lib. 10, 47-48: PL 75, 946-947)
Responsorium Ps 118 (119), 104b. 105; Io 6, 68b
R/. Odívi omnem viam mendácii. * Lucérna pédibus meis verbum tuum et lumen sémitis meis.
V/. Dómine, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes. * Lucérna.
SABBATO HEBDOMADAE VIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iob 13, 13 — 14, 6
Iob ad Dei iudicium appellat
Respóndens Iob amícis suis ait: «Tacéte paulísper, ut loquar ipse, et tránseat super me quodcúmque. Quare sumam carnes meas déntibus meis et ánimam meam ponam in mánibus meis? Etiámsi occíderit me, in ipso sperábo; verúmtamen vias meas in conspéctu eius árguam. Et hoc erit salus mea: non enim véniet in conspéctu eius omnis ímpius. Audíte sermónem meum et explicatiónem meam percípite áuribus vestris. Ecce iudícium parávi; scio quod iustus invéniar. Quis est, qui conténdat mecum? Tunc enim tacébo et consummábor. Duo tantum ne fácias mihi, et tunc a fácie tua non abscóndar: Manum tuam longe fac a me, et formído tua non me térreat. Voca me, et ego respondébo tibi; aut ipse loquar, et tu respondébis mihi. Quantas hábeo iniquitátes et peccáta? Scélera mea et delícta osténde mihi. Cur fáciem tuam abscóndis et arbitráris me inimícum tuum? Contra fólium, quod vento rápitur, dure agis et stípulam siccam perséqueris. Scribis enim contra me amaritúdines et occupátum me vis peccátis adulescéntiæ meæ. Posuísti in nervo pedem meum et observásti omnes sémitas meas et vestígia pedum meórum considerásti. Qui quasi uter consuméndus sum, et quasi vestiméntum, quod coméditur a tínea. Homo natus de mulíere, brevi vivens témpore, commotióne satiátur. Qui quasi flos egréditur et aréscit et fugit velut umbra et non pérmanet. Et dignum ducis super huiuscémodi aperíre óculos tuos et addúcere eum tecum in iudícium? Quis potest fácere mundum de immúndo? Ne unus quidem! Si statúti dies hóminis sunt, et númerus ménsium eius apud te est, et constitúti sunt términi eius, quos non præteríbit, avérte óculos tuos ab eo, ut quiéscat, donec solvat, sicut mercennárius, dies suos».
Responsorium Cf. Iob 13, 20. 21; cf. Ier 10, 24
R/. Non abscóndas me, Dómine, a fácie tua; manum tuam longe fac a me, * Et formído tua non me térreat.
V/. Córripe me, Dómine, in misericórdia, non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me. * Et formído.
Ex Tractátibus sancti Zenónis Veronénsis epíscopi (Tract. 15, 2: PL 11, 441-443)
Iob Christi imaginem præferebat
Responsorium Hebr 12, 1c-2a; cf. 2 Cor 6. 4-5
R/. Per patiéntiam currámus propósitum nobis certámen, * Aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum.
V/. Exhibeámus nosmetípsos in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus. * Aspiciéntes.