zlectiones-fase9

DOMINICA VII PER ANNUM

Hebd. III Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

Incipit liber Qóhelet 1, 1-18

Vanitas omnium rerum

Verba Ecclesiástes fílii David regis Ierúsalem. «Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes, vánitas vanitátum et ómnia vánitas». Quid lucri est hómini de univérso labóre suo, quo labórat sub sole?

Generátio præterit, et generátio ádvenit, terra autem in ætérnum stat. Oritur sol, et óccidit sol et ad locum suum anhélat ibíque renáscitur. Gyrat per merídiem et fléctitur ad aquilónem, lustrans univérsa in circúitu pergit spíritus et in círculos suos revértitur. Omnia flúmina pergunt ad mare, et mare non redúndat; ad locum, unde éxeunt, flúmina illuc revertúntur in cursu suo.

Cunctæ res diffíciles; non potest eas homo explicáre sermóne. Non saturátur óculus visu, nec auris audítu implétur. Quod fuit, ipsum est, quod futúrum est. Quod factum est, ipsum est, quod faciéndum est: nihil, sub sole novum. Si de quadam re dícitur: «Ecce hoc novum est», iam enim præcéssit in sæculis, quæ fuérunt ante nos. Non est priórum memória, sed nec eórum quidem, qui póstea futúri sunt, erit recordátio apud eos, qui futúri sunt in novíssimo.

Ego Ecclesiástes fui rex Israel in Ierúsalem et propósui in ánimo meo quærere et investigáre sapiénter de ómnibus, quæ fiunt sub sole. Hanc occupatiónem péssimam dedit Deus fíliis hóminum, ut occuparéntur in ea. Vidi cuncta, quæ fiunt sub sole; et ecce univérsa vánitas et afflíctio spíritus. Quod est curvum, rectum fíeri non potest, et quod defíciens est, numerári non potest.

Locútus sum ego in corde meo dicens: «Ecce ego magnificávi et appósui sapiéntiam super omnes, qui fuérunt ante me in Ierúsalem; et mens mea contempláta est multam sapiéntiam et sciéntiam». Dedíque cor meum, ut scirem sapiéntiam et sciéntiam, insipiéntiam et stultítiam. Et agnóvi quod in his quoque esset afflíctio spíritus, eo quod in multa sapiéntia multus sit mæror; et qui addit sciéntiam, addit et labórem.

Responsorium   Qoh 1, 14; 5, 14; 1 Tim 6, 7
R/.
Vidi cuncta quæ fiunt sub sole; et ecce univérsa vánitas et afflíctio spíritus. * Sicut egréssus est homo de útero matris suæ, nudus íterum abíbit et nihil áuferet secum.
V/. Nihil intúlimus in hunc mundum, quia nec auférre quid póssumus. * Sicut.

Lectio altera

Ex Capítibus sancti Máximi Confessóris abbátis De caritáte (Centuria 1, cap. 1, 4-5. 16-17. 23-24. 26-28. 30-40: PG 90, 962-967)

Absque caritate, omnia vanitas vanitatum

Cáritas, bona est mentis afféctio, quæ divínæ cognitióni nihil antepónit. Eius autem caritátis hábitum nemo umquam ássequi possit, qui terrénis ullis rebus ánimo devínctus sit.

Qui Deum díligit, cunctis ab eo cónditis illíus cognitiónem ac sciéntiam antepónit; eíque ánimi desidério ac amóre incessánter incúmbit.

Cum ómnia quæ sunt, Deo auctóre ac propter Deum cóndita sint, sitque Deus, iis quæ ipso auctóre cóndita sunt, longe præstántior; qui Deum citra omnem comparatiónem meliórem relínquens, deterióribus addícitur, minóris se Deum fácere osténdit, quam quæ illo auctóre cóndita sunt.

Qui díligit me, dicit Dóminus, mandáta mea servábit. Hoc est autem, inquit, mandátum meum, ut diligátis ínvicem. Itaque qui non díligit próximum, mandátum non servat. Qui autem mandátum non servat, is neque potest dilígere Dóminum.

Beátus homo, qui omnem peræque hóminem dilígere potis est.

Qui Deum díligit, omníno étiam próximum díligit: qui autem eiúsmodi est, pecúnias serváre non potest, sed divíne eas dispénsat, síngulis qui égeant tríbuens.

Qui Dei imitatióne eleemósynam facit, boni ac mali, iusti et iniústi, in córporis necessáriis discrímen non novit, sed cunctis æquáliter pro iustæ necessitátis modo distríbuit; tamétsi propter bonam voluntátem, eum qui virtúte nitet ac studiósus est, ímprobo antepónit.

Non solum pecuniárum elargitióne próditur caritátis afféctio; sed multo magis impartitióne divínæ doctrínæ ac corporális obséquii exhibitióne.

Qui sæculi rebus vere exque ánimo núntium remíttens citra omnem simulatiónem caritátis obséquiis próximo óperam impéndit, omni cito liberátus afféctu atque vítio, divínæ párticeps dilectiónis scientiæque evádit.

Qui divínam in se nactus est caritátem, non lassátur aut fatíscit sequéndo post Dóminum Deum suum, iuxta divínum Ieremíam, sed omnem labórem opprobriúmque et iniúriam forti ánimo suffert, nulli prorsus cógitans malum.

Nolíte dícere, ait divínus Ieremías, templum Dómini sumus. Tu quoque ne díxeris: «Nuda ac sola fides in Dóminum nostrum Iesum Christum salútem mihi potest præstáre». Non enim hoc fíeri potest nisi étiam caritátem in ipsum per ópera comparáveris. Ad símplicem enim fidem quod áttinet: Etiam dæmones credunt, et contremíscunt.

Caritátis opus est, benefícii in próximum ex ánimo collocátio, et longanímitas et patiéntia; itémque recta cum ratióne rebus uti.

Responsorium   Cf. Io 13, 34; 1 Io 2, 10a. 3
R/.
Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. * Qui díligit fratrem suum, in lúmine manet.
V/. In hoc cognóscimus quóniam nóvimus Christum, si mandáta eius servémus. * Qui díligit.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE VII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Qóhelet 2, 1-3. 12-26

Vanitas voluptatum et humanæ sapientiæ

Dixi ego in corde meo: «Veni, tentábo te gáudio: frúere bonis»; et ecce hoc quoque vánitas. De risu dixi: «Insánia» et de gáudio: «Quid prodest?».

Tractávi in corde meo detinére in vino carnem meam, cum cor meum ducerétur in sapiéntia, et amplécti stultítiam, donec vidérem quid esset útile fíliis hóminum, ut fáciant sub sole paucis diébus vitæ suæ.

Verti me ad contemplándam sapiéntiam et insipiéntiam et stultítiam: «Quid fáciet, inquam, homo, qui véniet post regem? Id quod ántea fecérunt». Et vidi quod tantum præcéderet sapiéntia stultítiam, quantum lux præcédit ténebras. «Sapiéntis óculi in cápite eius, stultus in ténebris ámbulat»; et dídici quod unus utriúsque esset intéritus.

Et dixi in corde meo: «Si unus et stulti et meus occásus erit, quid mihi prodest quod maiórem sapiéntiæ dedi óperam?». Locutúsque cum mente mea, animadvérti quod hoc quoque esset vánitas. Non enim erit memória sapiéntis simíliter ut stulti in perpétuum; síquidem futúra témpora oblivióne cuncta páriter opérient: móritur doctus simíliter ut indóctus.

Et idcírco tæduit me vitæ meæ, quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vánitas et afflíctio spíritus.

Rursus detestátus sum omnem labórem meum, quo sub sole laborávi, quem relictúrus sum hómini, qui erit post me; et quis scit utrum sápiens an stultus futúrus sit? Et dominábitur in labóribus meis, quibus desudávi et sollícitus fui sub sole. Hoc quoque vánitas. Verti me exásperans cor meum de omni labóre, quo laborávi sub sole. Nam est, qui labórat in sapiéntia et doctrína et sollicitúdine, et hómini, qui non laboráverit, dabit portiónem suam; et hoc ergo vánitas et magnum malum.

Quid enim próderit hómini de univérso labóre suo et afflictióne cordis, qua sub sole laborávit? Cuncti dies eius dolóres sunt, et ærúmnæ occupátio eius, nec per noctem cor eius requiéscit; et hoc quoque vánitas est. Nihil mélius est hómini quam comédere et bíbere et osténdere ánimæ suæ bona de labóribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. Quis enim cómedet et delíciis áffluet sine eo?

Quia hómini bono in conspéctu suo dedit sapiéntiam et sciéntiam et lætítiam; peccatóri autem dedit afflictiónem colligéndi et congregándi, ut tradat ei, qui plácuit Deo; sed et hoc vánitas est et afflíctio spíritus.

Responsorium   Qoh 2, 26; 1 Tim 6, 10
R/.
Hómini bono in conspéctu suo dedit Deus sapiéntiam et sciéntiam et lætítiam, peccatóri autem dedit afflictiónem colligéndi et congregándi ut tradat ei, qui plácuit Deo; * Et hoc vánitas est, et afflíctio spíritus.
V/. Radix ómnium malórum cupíditas, quam quidam appeténtes inseruérunt se dolóribus multis. * Et hoc.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Nysséni epíscopi in Ecclesiásten (Hom. 5: PG 44, 683-686)

Sapientis oculi sunt in capite eius

Si ánima sustúlerit óculos ad suum caput, quod est Christus, sicut interpretátur Paulus, beáta censénda fúerit propter acrem oculórum áciem, ut quæ illic hábeat óculos, ubi mali non est obscúritas. Magnus ille Paulus, et si qui álii sunt sicut ille magni, habébant óculos in cápite, et omnes qui vivunt et movéntur et sunt in Christo.

Nam sicut fíeri non potest, ut qui sit in luce vídeat ténebras; ita non potest fíeri, ut qui in Christo habet óculum, ad áliquid vanum eum defígat. Qui ergo habet óculos in cápite, caput autem intellégimus universitátis princípium, habet óculos in omni virtúte (Christus autem est virtus perfécta, et omni ex parte absolúta), in veritáte, in iustítia, in incorruptibilitáte, in omni bono. Sapiéntis ergo óculi sunt in cápite eius; stultus autem in ténebris ámbulat. Qui enim non ponit suam lucérnam super candelábrum, sed eam ponit sub base lecti, éfficit ut lux sibi sint ténebræ.

Quam multi autem contra sunt, qui repléntur iis quæ sunt in alto certamínibus, et versántur in eórum quæ vere sunt contemplatióne, existimántur autem cæci et inútiles, qualem se gloriátur esse Paulus, dicens se esse stultum propter Christum. Eius enim prudéntia et sapiéntia versabátur in nullo eórum quorum stúdio hic tenémur. Dicit ítaque: Nos stulti propter Christum, perínde ac si díceret: «Nos cæci in iis quæ pértinent ad hanc, quæ deórsum ágitur, vitam, proptérea quod sursum aspícimus, et óculos habémus in cápite». Hac de causa erat sine tecto et mensa, pauper, errans, nudus, fame et siti labórans.

Quis autem non existimásset eum esse miserábilem, eum videns in vínculis et plagis per probrum áffici, et nave fracta esse in profúndis flúctibus maris et cum vínculis circumférri? Sed tamen etsi talis esset inter hómines, non avértit tamen óculos, quóminus eos semper habéret in cápite, dicens: Quis nos separábit a caritáte Christi, quæ est in Christo Iesu? afflictio, an angústia, an persecútio, an fames, an núditas, an perículum an gládius? Quod perínde est ac si díceret: «Quis meos óculos effódiet a cápite et tránsferet ad id quod conculcátur?».

Nobis quoque hoc iubet simíliter fácere, dum præcipit quæ sursum sunt sápere; quod perínde est ac si díceret «habére óculos in cápite».

Responsorium   Ps 122 (123), 2; Io 8, 12b
R/.
Ecce sicut óculi servórum ad manus dominórum suórum, * Ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nostri.
V/. Ego sum lux mundi; qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ. * Ita óculi.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE VII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Qóhelet 3, 1-22

Temporum diversitas

Omnia tempus habent, et moméntum suum cuíque negótio sub cælo: tempus nascéndi et tempus moriéndi, tempus plantándi et tempus evelléndi, quod plantátum est, tempus occidéndi et tempus sanándi, tempus destruéndi et tempus ædificándi, tempus flendi et tempus ridéndi, tempus plangéndi et tempus saltándi, tempus spargéndi lápides et tempus eos colligéndi, tempus amplexándi et tempus longe fíeri ab ampléxibus, tempus quæréndi et tempus perdéndi, tempus custodiéndi et tempus abiciéndi, tempus scindéndi et tempus consuéndi, tempus tacéndi et tempus loquéndi, tempus dilectiónis et tempus ódii, tempus belli et tempus pacis. Quid lucri habet, qui operátur, de labóre suo?

Vidi occupatiónem, quam dedit Deus fíliis hóminum, ut occuparéntur in ea. Cuncta fecit bona in témpore suo; et mundum trádidit cordi eórum, et non invéniet homo opus, quod operátus est Deus ab inítio usque ad finem. Cognóvi quod nihil boni esset in eis nisi lætári et fácere bene in vita sua. Omnis enim homo, qui cómedit et bibit et videt bonum de labóre suo, hoc donum Dei est. Dídici quod ómnia ópera, quæ fecit Deus, persevérent in perpétuum; non póssumus eis quidquam áddere nec auférre, quæ fecit Deus, ut timeátur. Quod iam fuit, ipsum est; et quod futúrum est, iam fuit, et Deus requírit, quod ábiit.

Et adhuc vidi sub sole: in loco iudícii ibi impíetas, et in loco iustítiæ ibi iníquitas; et dixi in corde meo: «Iustum et ímpium iudicábit Deus, quia tempus omni rei et ómnibus occásio».

Dixi in corde meo de fíliis hóminum, ut probáret eos Deus et osténderet eos in semetípsis símiles esse béstiis. Quóniam sors filiórum hóminis et iumentórum una est atque éadem: sicut móritur homo, sic et illa moriúntur; et idem spíritus ómnibus: nihil habet homo iuménto ámplius, quia ómnia vánitas. Et ómnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt ómnia et in terram ómnia páriter revertúntur.

Quis novit si spíritus filiórum hóminis ascéndat sursum, et si spíritus iumentórum descéndat deórsum in terram? Et deprehéndi nihil esse mélius quam lætári hóminem in ópere suo; nam hæc est pars illíus. Quis enim eum addúcet, ut post se futúra cognóscat?

Responsorium   1 Cor 7, 29b. 31; Qoh 3, 1
R/.
Tempus breviátum est; réliquum est ut qui utúntur hoc mundo sint tamquam non abuténtes. * Præterit enim figúra huius mundi.
V/. Omnia tempus habent, et moméntum suum cuíque negótio sub cælo. * Præterit.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Nysséni epíscopi in Ecclesiásten (Hom. 6: PG 44, 702-703)

Tempus est pariendi et tempus moriendi

Tempus est, inquit, pariéndi et tempus moriéndi. Pulchre in princípio verbis hanc necessáriam coniúnxit coniugatiónem, cum generatióne cópulans mortem. Partum enim mors séquitur necessário et omnis generátio dissólvitur in intéritum.

Tempus est, inquit, pariéndi et tempus moriéndi. Utinam mihi quoque detur, ut in témpore nascar, et opportúne móriar! Nemo enim díxerit involuntáriam hanc partiónem et spontáneam mortem nunc osténdi ab Ecclesiáste, tamquam ex eo sit recta virtútis áctio. Neque enim propter mulíeris voluntátem exsístit partus, neque mors est in decedéntium líbero arbítrio. Quod autem non est in nostra potestáte neque virtútem neque vítium quisquam definíerit. Intellégere ergo opórtet partum tempestívum et mortem quæ est in témpore.

Mihi vidétur matúrus esse partus et non abortívus, quando, ut dicit Isaías, cum quíspiam ex Dei timóre concéperit, per ánimæ in partu labóres suam salútem genúerit. Nobis enim ipsis quodámmodo patres sumus, quando per bonum ánimi institútum liberúmque arbítrium nos ipsos formavérimus et genuérimus et in lucem edidérimus.

Hoc autem fácimus ex eo, quod Deum in nos ipsos admittámus, effécti fílii Dei et fílii virtútis et fílii Altíssimi. Et nos ipsos rursus abortívos édimus nosque imperféctos et subventáneos réddimus, quando non fúerit in nobis formáta, sicut ait Apóstolus, Christi forma. Opórtet enim íntegrum et perféctum esse hóminem Dei.

Si est autem perspícuum, quemádmodum náscimur in témpore, perspícuum quoque est ómnibus, quemádmodum mórimur in témpore, quemádmodum sancto Paulo ad bonam mortem omne tempus erat opportúnum. Clamat enim in suis scriptis, quodámmodo adiúrans, quando dicit: Quotídie mórior, per vestram gloriatiónem, et illud: Propter te morte affícimur cotídie. Et ipsi in nobis ipsis respónsum mortis habúimus.

Omníno autem non est obscúrum, quemádmodum Paulus móritur cotídie, qui numquam peccáto vivit, qui semper membra carnis mortíficat et mortificatiónem córporis Christi in se circúmfert, qui semper cum Christo crucifígitur, qui numquam sibi vivit, sed vivéntem in se ipso habet Christum; hæc meo iudício fúerit mors opportúna, quæ veræ vitæ fuit conciliátrix.

Ego enim, inquit, occídam, et vívere fáciam: ut persuásum sit vere Dei esse donum, mórtuum esse peccáto et vivificátum spíritu. Proptérea enim quod occíderit, vivificáre promíttit vox divína.

Responsorium   Deut 32, 39b; Ap 1, 18c
R/.
Ego occídam, et ego vívere fáciam; percútiam, et ego sanábo; * Et non est, qui de manu mea possit erúere.
V/. Ego hábeo claves mortis et inférni. * Et non.

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE VII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Qóhelet 5, 9 — 6, 8

Vanitas divitiarum

Qui díligit pecúniam, pecúnia non implébitur, et qui amat divítias fructum non cápiet ex eis; et hoc ergo vánitas. Ubi multæ sunt opes, multi et qui cómedunt eas; et quid prodest possessóri, nisi quod cernit divítias óculis suis? Dulcis est somnus operánti, sive parum sive multum cómedat; satúritas autem dívitis non sinit eum dormíre.

Est et infírmitas péssima, quam vidi sub sole: divítiæ conservátæ in malum dómini sui. Periérunt enim in negótio péssimo; si generávit fílium, in summa egestáte erit. Sicut egréssus est de útero matris suæ, nudus íterum abíbit, sicut venit, et nihil áuferet secum de labóre suo, quod tollat in manu sua. Miserábilis prorsus infírmitas: quómodo venit, sic revertétur. Quid ergo prodest ei quod laborávit in ventum? Cunctis enim diébus vitæ suæ cómedit in ténebris et in curis multis et in ærúmna atque tristítia. Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut cómedat quis et bibat et fruátur lætítia ex labóre suo, quo laborávit ipse sub sole, número diérum vitæ suæ, quos dedit ei Deus; hæc enim est pars illíus. Et quidem omni hómini, cui dedit Deus divítias atque substántiam, potestatémque ei tríbuit, ut cómedat ex eis et tollat partem suam et lætétur de labóre suo: hoc est donum Dei. Non enim satis recordábitur diérum vitæ suæ, eo quod Deus óccupet delíciis cor eius.

Est et áliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud hómines: vir, cui dedit Deus divítias et substántiam et honórem, et nihil deest ánimæ suæ ex ómnibus, quæ desíderat; nec tríbuit ei potestátem Deus, ut cómedat ex eo, sed homo extráneus vorábit illud: hoc vánitas et miséria mala est. Si genúerit quíspiam centum líberos et víxerit multos annos et plures dies ætátis habúerit, et ánima illíus non sit satiáta bonis substántiæ suæ, immo et sepultúra cáreat, de hoc ego pronúntio quod mélior illo sit abortívus. Frustra enim venit et pergit ad ténebras, et in ténebris abscondétur nomen eius. Etsi non vidit solem neque cognóvit, maior est réquies isti quam illi. Etiámsi duóbus mílibus annis víxerit et non fúerit perfrúitus bonis, nonne ad unum locum próperant omnes? «Omnis labor hóminis est ad os eius, sed ánima eius non implébitur».

Quid habet ámplius sápiens præ stulto? Et quid pauper, qui sciat ambuláre coram vivis?

Responsorium   Prov 30, 8; Ps 30 (31), 15a. 16a
R/.
Vanitátem et verba mendácia longe fac a me, Dómine. * Mendicitátem et divítias ne déderis mihi, tríbue tantum victum deménsum mihi.
V/. Ego in te sperávi, Dómine; in mánibus tuis sortes meæ. * Mendicitátem.

Lectio altera

Ex Commentário sancti Hierónymi presbýteri in Ecclesiásten (PL 23, 1057-1059)

Quæ sursum sunt quærite

Omnis homo, cui dedit Deus divítias et substántiam, concessítque ei ut vescerétur ex eis, et tólleret partem suam, et lætarétur de labóre suo, hoc Dei donum est. Non enim multum recordábitur diérum vitæ suæ, quia Deus óccupat in lætítia cor eius. Ad comparatiónem eius, qui ópibus suis in curárum ténebris véscitur et cum grandi vitæ tædio peritúra compórtat, meliórem dicit esse eum, qui præséntibus frúitur. Hic enim vel parva volúptas est in fruéndo; ibi vero sollicitúdinum tantúmmodo magnitúdo. Et reddit causas, quare Dei donum sit frui posse divítiis. Quóniam non multum recordábitur diérum vitæ suæ.

Avocat quippe eum Deus in lætítia cordis sui: non erit in tristítia, non cogitatióne vexábitur, abdúctus lætítia et voluptáte præsénti. Sed mélius est iuxta Apóstolum spiritálem escam et spiritálem potum a Deo datum intéllegi et vidére bonitátem in omni labóre suo, quia ingénti labóre et stúdio vera póssumus contemplári bona. Et hæc est pars nostra, ut in nostro stúdio et labóre lætémur. Quod licet bonum sit, tamen, donec Christus manifestétur vita nostra, necdum plene bonum est.

Omnis labor hóminis in ore ipsíus, et quidem ánima non implébitur. Quid enim est ámplius sapiénti a stulto, quid páuperi, nisi scire ut vadat contra vitam? Omne quod labórant hómines in hoc mundo, ore consúmitur et, attrítum déntibus, ventri tráditur digeréndum. Cumque páululum gulam delectáverit, támdiu vidétur tribúere voluptátem quámdiu gútture continétur.

Et post hæc ómnia, non implétur ánima comedéntis: sive quod rursum desíderet, quod comédit, et tam sápiens quam stultus absque cibo néqueat vívere et pauper nihil áliud quærat, nisi quómodo possit órganum sui corpúsculi sustentáre nec interíre inédia; sive quod nullam utilitátem ánima ex refectióne corpúsculi cápiat, et cibus tam sapiénti quam stulto commúnis sit et illuc vadat pauper, ubi opes esse perspéxerit.

Mélius est autem hoc intéllegi de Ecclesiástico viro, qui in Scriptúris cæléstibus erudítus, omnem labórem habet in ore suo et ánima eius non implétur, dum semper cupit díscere. Et in eo plus habet sápiens, quam insípiens; quia cum páuperem esse se séntiat (páuperem autem illum, qui in Evangélio beátus dícitur) próperat ad ea comprehendénda, quæ vitæ sunt, et ámbulat arctam et angústam viam, quæ ducit ad vitam, et pauper est a malis opéribus, et scit ubi Christus, qui vita est, commorétur.

Responsorium   Cf. Sir 23, 4-6. 3b
R/.
Dómine, pater et Deus vitæ meæ, ne derelínquas me in cogitátu malígno; extolléntiam oculórum meórum ne déderis mihi, et desidérium malígnum avérte a me, Dómine. * Et ánimo irreverénti et infruníto ne tradas me, Dómine.
V/. Ne derelínquas me, Dómine, ne accréscant ignorántiæ meæ, nec multiplicéntur delícta mea. * Et ánimo.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE VII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Qóhelet 6, 11 — 7, 28

Ne plus sapias quam necesse est

Ubi verba sunt plúrima, multíplicant vanitátem; quid lucri habet homo? Quóniam quis scit quid hómini bonum sit in vita, in paucis diébus vanitátis suæ, quos péragit velut umbra? Aut quis ei póterit indicáre quid post eum futúrum sub sole sit?

Mélius est nomen bonum quam unguenta pretiósa, et dies mortis die nativitátis. Mélius est ire ad domum luctus quam ad domum convívii; in illa enim finis cunctórum hóminum, et vivens hoc cónferet in corde. Mélior est tristítia risu, quia per tristítiam vultus corrígitur ánimus. Cor sapiéntium in domo luctus, et cor stultórum in domo lætítiæ. Mélius est a sapiénte córripi quam lætári stultórum cánticis, quia sicut sónitus spinárum ardéntium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vánitas. Quia calúmnia stultum facit sapiéntem, et munus cor insaníre facit. «Mélior est finis negótii quam princípium, mélior est pátiens arrogánte».

Ne sis velox in ánimo ad irascéndum, quia ira in sinu stulti requiéscit. Ne dicas: «Quid, putas, causæ est quod prióra témpora melióre fuére quam nunc sunt?». Non enim ex sapiéntia intérrogas de hoc. Bona est sapiéntia cum divítiis et prodest vidéntibus solem. Sicut enim prótegit sapiéntia, sic prótegit pecúnia; hoc autem plus habet erudítio quod sapiéntia vitam tríbuit possessóri suo. Consídera ópera Dei: quod nemo possit corrígere, quod ille curvum fécerit. In die bona frúere bonis et in die mala consídera: Sicut hanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non invéniat homo quidquam de futúro.

Cuncta vidi in diébus vanitátis meæ: est iustus, qui perit iniustítia sua, et ímpius, qui multo vivit témpore in malítia sua. Noli esse nimis iustus, neque sápiens supra modum! Cur te pérdere vis? Ne agas nimis ímpie et noli esse stultus! Cur mori débeas in témpore non tuo?

Bonum est ut, quod habes, téneas, sed et ab illo ne súbtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrúmque devítat. Sapiéntia confortábit sapiéntem super decem príncipes civitátis. Nullus enim homo iustus in terra, qui fáciat bonum et non peccet. Sed et cunctis sermónibus, qui dicúntur, ne accómmodes cor tuum, ne forte áudias servum tuum maledicéntem tibi; scit enim consciéntia tua, quia et tu crebro maledixísti áliis.

Cuncta tentávi in sapiéntia, dixi: «Sápiens effíciar». Et ipsa lóngius recéssit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profúnditas. Quis invéniet eam?

Lustrávi univérsa ánimo meo, ut scirem et considerárem et quærerem sapiéntiam et ratiónem et ut cognóscerem impietátem esse stultítiam et errórem imprudéntiam. Et invénio amariórem morte mulíerem, quæ láqueus venatórum est, et sagéna cor eius, víncula sunt manus illíus. Qui placet Deo, effúgiet eam; qui autem peccátor est, capiétur ab illa. Ecce hoc invéni, dixit Ecclesiástes, unum et álterum, ut invenírem ratiónem, quam adhuc quærit ánima mea, et non invéni: Hóminem de mille unum répperi, mulíerem ex ómnibus non invéni.

Responsorium   Prov 20, 9; Qoh 7, 20; 1 Io 1, 8. 9
R/.
Quis potest dícere: «Mundávi cor meum, purus sum a peccáto»? * Nullus enim homo iustus in terra, qui fáciat bonum et non peccet.
V/. Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, nosmetípsos sedúcimus; si confiteámur peccáta nostra, fidélis est Deus, ut remíttat nobis. * Nullus.

Lectio altera

Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis (Instr. 1 de Fide, 3-5: Opera, Dublin, 1957, pp. 62-66)

Alta profunditas Dei

Deus ubíque est, imménsus totus, et ubíque próximus iuxta suum de se testimónium: Ego sum, inquit, Deus próximans, et non Deus de longe. Non ergo longe a nobis manéntem quærimus Deum, quem intra nos si merémur habémus. In nobis enim hábitat quasi ánima in córpore, si tamen nos membra sana sumus eius, si mórtui nos sumus peccátis. Tunc vere ille hábitat in nobis, qui dixit: Et habitábo in eis, et inter illos ambulábo. Si autem digni sumus ut ille in nobis sit, tunc in veritáte ab illo vivificámur, quasi viva eius membra: In ipso enim, ut ait Apóstolus, vívimus et movémur et sumus.

Quis, inquam, iuxta hanc ineffábilem et incomprehensíbilem esséntiam eius, Altíssimum investigábit? Quis Dei profúnda perscrutábitur? Quis infinítum Deum ómnia impléntem et ómnia circumdántem, ómnia penetrántem et ómnia excedéntem, ómnia capiéntem et ómnia effugiéntem, scire gloriábitur? Quem nemo vidit umquam ut est. Nullus ítaque præsúmat quærere investigabília Dei, quid fuit, quómodo fuit, qui fuit. Hæc sunt ineffabília, inscrutabília; investigabília; simplíciter tantum, tamen fórtiter crede quod sic est Deus, et sic erit, quómodo fuit, quia inconvertíbilis Deus est.

Quis est ergo Deus? Pater, Fílius, et Spíritus Sanctus, unus Deus est. Amplius non requíras de Deo; quia voléntibus altam scire profunditátem, rerum ante natúra consideránda est. Trinitátis enim sciéntia profunditáti maris mérito comparátur, iuxta illud Sapiéntis: Et alta profúnditas, quis invéniet eam? Quia sicut maris profúnditas ab humánis est vísibus invisíbilis, ita Trinitátis divínitas ab humánis simíliter sénsibus incomprehensíbilis deprehénditur. Et ídeo si quis, inquam, scire volúerit quid crédere debúerit, non putet se plus bene intellégere loquéndo quam credéndo: magis enim longe refúgiet quæsíta divinitátis sapiéntia, quam erat.

Quære ergo sciéntiam summam, non verbórum disputatióne, sed morum bonórum perfectióne; non lingua, sed fide, quæ de cordis simplicitáte procédit, non quæ de impietátis doctæ coniectúra collígitur. Si ergo tractatiónibus quæsíeris ineffábilem, lóngius recédet a te magis quam erat; si fide, stabit, ubi deget, in portis sapiéntia; et ubi versátur vel ex parte vidébitur. Sed tunc in veritáte étiam aliquátenus attíngitur, quando invisíbilis incomprehensibíliter créditur; Deus enim credéndus est invisíbilis ut est, licet ex parte a mundo corde videátur.

Responsorium   Ps 35 (36), 6-7a; Rom 11, 33
R/.
Dómine, in cælo misericórdia tua, et véritas tua usque ad nubes. * Iustítia tua sicut montes Dei, iudícia tua abýssus multa.
V/. O altitúdo divitiárum sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! Quam incomprehensibília sunt iudícia eius! * Iustítia.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE VII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Qóhelet 8, 5 — 9, 10

Consolatio sapientis

Qui custódit præcéptum, non experiétur quidquam mali; tempus et iudícium cor sapiéntis intéllegit. Omni enim negótio tempus est et iudícium, et multa hóminis afflíctio; ignórat enim quid futúrum sit, nam quómodo sit futúrum, quis nuntiábit ei? Non est in hóminis potestáte dominári super spíritum nec cohibére spíritum, nec habet potestátem supra diem mortis, nec ulla remíssio est ingruénte bello, neque salvábit impíetas ímpium.

Omnia hæc considerávi et dedi cor meum cunctis opéribus, quæ fiunt sub sole, quo témpore dominátur homo hómini in malum suum. Et ita vidi ímpios sepúltos, discedéntes de loco sancto; in obliviónem cádere in civitáte, quod ita egérunt: sed et hoc vánitas est. Etenim, quia non profértur cito senténtia contra ópera mala, ídeo cor filiórum hóminum replétur, ut pérpetrent mala. Nam peccátor cénties facit malum et prolóngat sibi dies; verúmtamen novi quod erit bonum timéntibus Deum, qui veréntur fáciem eius. Non sit bonum ímpio, nec prolongábit dies suos quasi umbram, qui non timet fáciem Dómini.

Est vánitas, quæ fit super terram: sunt iusti, quibus mala provéniunt, quasi ópera égerint impiórum, et sunt ímpii, quibus bona provéniunt, quasi iustórum facta hábeant; sed et hoc vaníssimum iúdico.

Laudávi ígitur lætítiam quod non esset hómini bonum sub sole, nisi quod coméderet et bíberet atque gaudéret et hoc solum secum auférret de labóre suo in diébus vitæ suæ, quos dedit ei Deus sub sole. Cum appósui cor meum, ut scirem sapiéntiam et intellégerem occupatiónem, quæ versátur in terra, quod diébus et nóctibus somnum non capit óculis, ecce intelléxi quod ómnium óperum Dei nullam possit homo inveníre ratiónem eórum, quæ fiunt sub sole; et quanto plus laboráverit homo ad quæréndum, tanto minus invéniet; etiámsi díxerit sápiens se nosse, non póterit reperíre.

Omnia hæc cóntuli in corde meo, ut curióse intellégerem quod iusti atque sapiéntes et ópera eórum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an ódium, omníno nescit homo: coram illis ómnia. Sicut ómnibus sors una: iusto et ímpio, bono et malo, mundo et immúndo, immolánti víctimas et non immolánti. Sicut bonus sic et peccátor; ut qui iurat, ita et ille, qui iuraméntum timet.

Hoc est péssimum inter ómnia, quæ sub sole fiunt, quia sors éadem cunctis; unde et corda filiórum hóminum impléntur malítia et stultítia in vita sua, et novíssima eórum apud mortuos. Qui enim sociátur ómnibus vivéntibus, habet fidúciam: mélior est canis vivus leóne mórtuo. Vivéntes enim sciunt se esse moritúros; mórtui vero nihil novérunt ámplius, nec habent ultra mercédem, quia oblivióni trádita est memória eórum. Amor quoque eórum et ódium et invídiæ simul periérunt, nec iam habent partem in hoc sæculo et in ópere, quod sub sole géritur. Vade ergo et cómede in lætítia panem tuum et bibe cum gáudio vinum tuum, étenim iam diu placuérunt Deo ópera tua. Omni témpore sint vestiménta tua cándida, et óleum de cápite tuo non defíciat.

Perfrúere vita cum uxóre, quam díligis, cunctis diébus vitæ instabilitátis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni témpore vanitátis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labóre tuo, quo labóras sub sole. Quodcúmque fácere potest manus tua, instánter operáre, quia nec opus nec rátio nec sapiéntia nec sciéntia erunt apud ínferos, quo tu próperas.

Responsorium   1 Cor 2, 9-10; Qoh 8, 17a
R/.
Quod óculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his qui díligunt illum, * Nobis revelávit Deus per Spíritum suum, qui ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei.
V/. Omnium óperum Dei nullam potest homo inveníre ratiónem. * Nobis.

Lectio altera

Ex Explanatióne sancti Gregórii Agrigentíni epíscopi super Ecclesiásten (Lib. 8, 6: PG 98, 1071-1074)

Exsultet anima mea in Domino

Veni, cómede in lætítia panem tuum et bibe in corde bono vinum tuum, quóniam iam complacuérunt Deo ópera tua.

Si dictum hoc óbvio vulgatóque sensu declaráre velímus, haud impróprie dicámus iustam vidéri cohortatiónem, qua nos Ecclesiástes ádmonet, ut símplicem vivéndi ratiónem ampléxi ac sincéræ erga Deum fídei doctrínis addícti, panem in lætítia manducémus et vinum bibámus in corde bono; ut neque in verba malítiæ prolabámur, nec ullo in anfráctu versémur; sed pótius et recta semper cogitémus et, quantum fas est, misericórdia et liberalitáte egéntibus et mendícis subveniámus: iis nimírum et stúdiis déditi et factis, quibus Deus ipse delectátur.

At vero anagóges rátio ad altiórem cogitatiónem nos évehit, et cæléstem ac mýsticum panem reputáre docet, qui de cælo descéndit, et vitam áttulit mundo: et spiritále item vinum bíbere in corde bono, illud scílicet, quod e látere prófluit veræ vitis sub salutíferæ passiónis tempus. De quibus ait salútis nostræ Evangélium: Et cum accepísset Iesus panem, ac benedixísset, dixit sanctis discípulis et apóstolis suis: Accípite, manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis frángitur in remissiónem peccatórum; simíliter et cálicem, et dixit: Bíbite ex eo omnes: hic est sanguis meus novi testaménti, qui pro vobis et multis effúnditur in remissiónem peccatórum. Qui enim hunc panem mandúcant et mýsticum bibunt vinum, lætántur revéra et exsúltant atque inclamáre possunt: Dedísti lætítiam in cor nostrum.

Porro hunc, ut árbitror, panem atque hoc vinum in Proverbiórum quoque libro designávit Dei sapiéntia per se ipsa subsístens, Christus servátor noster, cum ait: Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum, quod míscui vobis, mýsticam índicans Verbi participatiónem. Ad quos enim hæc pro dignitáte pertíneat, eórum omni témpore vestiménta, sive lucis ópera, non minus quam lux cándida inveniúntur, quemádmodum et in Evangéliis Dóminus ait: Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona et gloríficent Patrem vestrum, qui in cælis est. Quin et óleum in cápite eórum perpétuo redundáre vidébitur, Spíritus nempe veritátis, qui prótegat et ab omni peccáti iniúria víndicet.

Responsorium   Ps 15 (16), 8b-9a. 5a
R/.
A dextris est mihi Dóminus, non commovébor; * Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultavérunt præcórdia mea.
V/. Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei. * Propter.

 

SABBATO HEBDOMADAE VII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Qóhelet 11, 7 — 12, 14

Sententiæ de senectute

Dulce lumen et delectábile est óculis vidére solem. Si annis multis víxerit homo et in his ómnibus lætátus fúerit, meminísse debet tenebrósi témporis, quod multum erit: omne quod vénerit, vánitas.

Lætáre ergo iúvenis in adulescéntia tua, et in bono sit cor tuum in diébus iuventútis tuæ, et ámbula in viis cordis tui et in intúitu oculórum tuórum; et scito quod pro ómnibus his addúcet te Deus in iudícium. Aufer curam a corde tuo et ámove malum a carne tua; adulescéntia enim et iuvéntus vanæ sunt.

Meménto Creatóris tui in diébus iuventútis tuæ, ántequam véniat tempus afflictiónis, et appropínquent anni, de quibus dicas: «Non mihi placent»; ántequam tenebréscat sol et lumen et luna et stellæ, et revertántur nubes post plúviam; quando commovebúntur custódes domus, et nutábunt viri fortíssimi, et otiósæ erunt moléntes imminúto número, et tenebréscent vidéntes per forámina, et claudéntur óstia in platéa submíssa voce moléntis, et consúrgent ad vocem vólucris, et subsídent omnes fíliæ cárminis; excélsa quoque timébunt et formidábunt in via.

Florébit amýgdalus, reptábit locústa, et dissipábitur cápparis, quóniam ibit homo in domum æternitátis suæ, et circuíbunt in platéa plangéntes, ántequam rumpátur funículus argénteus, et frangátur lécythus áureus, et conterátur hýdria super fontem, et confringátur rota super cistérnam, et revertátur pulvis in terram suam, unde erat, et spíritus rédeat ad Deum, qui dedit illum. Vánitas vanitátum, dixit Ecclesiástes, et ómnia vánitas.

Cumque esset sapientíssimus, Ecclesiástes dócuit ínsuper pópulum sciéntiam; ponderávit et investígans compósuit parábolas multas. Quæsívit Ecclesiástes verba delectabília et conscrípsit sermónes rectíssimos ac veritáte plenos.

Verba sapiéntium sicut stímuli, et quasi clavi defíxi sunt magístri collatiónum; data sunt a pastóre uno. His ámplius fili mi, ne requíras: faciéndi plures libros nullus est finis, frequénsque meditátio carnis afflíctio est.

Finis loquéndi, ómnibus audítis: Deum time et mandáta eius obsérva; hoc est enim omnis homo. Et cuncta, quæ fiunt, addúcet Deus in iudícium circa omne occúltum, sive bonum sive malum.

Responsorium   Ps 70 (71), 17. 9a; cf. Ps 15 (16), 11
R/.
Deus, docuísti me a iuventúte mea, et usque nunc annuntiábo mirabília tua. * Ne proícias me in témpore senectútis.
V/. Adimplébis me lætítia cum vultu tuo, delectatiónes in déxtera tua usque in finem. * Ne proícias.

Lectio altera

Ex Explanatióne sancti Gregórii Agrigentíni epíscopi super Ecclesiásten (Lib. 10, 2: PG 98, 1138-1139)

Accedite ad Dominum et illuminamini

Dulce, inquit Ecclesiástes, est hoc lumen, et valde bonum ácie oculórum nostrórum solem hunc aspectábilem intuéri. Luce enim subláta, sine spécie mundus esset, vitáque sine vita. Quare ille Dei contemplátor Móyses prævértens dixit: Et vidit Deus lucem et ait quia bonum. Cogitáre nos autem cónvenit, magnum et verum æternúmque lumen, quod illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum, Christum scílicet mundi servatórem ac redemptórem, qui, homo factus, ad humánæ condiciónis extréma devénit; de quo dicit prophéta David: Cantáte Deo, psállite nómini eius, iter fácite ei, qui ascéndit ad occidéntem; Dóminus nomen illi; et exsultáte in conspéctu eius.

Dulce appellávit lumen ac bonum prænuntiávit vidére óculis suis solem glóriæ, eum nempe qui divínæ inhumanatiónis témpore ait: Ego sum lux mundi; qui séquitur me, non ambuláverit in ténebris, sed habébit lumen vitæ. Et íterum: Hoc est iudícium, quia lux venit in mundum. Sic ígitur solári hoc, quod córporis óculis usurpámus, lúmine spiritálem iustítiæ Solem prænuntiávit, qui revéra dulcíssimus iis fuit, qui digni hábiti fuére, ut ab eo institueréntur, utque ipsum inter hómines degéntem atque versántem óculis suis aspícerent tamquam hóminem quemque, cum tamen non ut quisque hóminum esset. Erat enim et Deus verus ac proptérea ut cæci vidérent et claudi ambulárent et surdi audírent, effécit, lepris óbsitos mundávit, mórtuos solo iussu ad vitam revocávit.

Porro nunc étiam dulcíssimum revéra est spiritáles óculos in ipsum inténdere et símplicem eius divinámque pulchritúdinem contemplári atque ánimo reputáre; tum ex ipsa communicatióne atque consórtio illustrári exornaríque et ánimi dulcédine perfúndi ac sanctitátem indúere, intellegéntiam acquírere, divína dénique exsultatióne compléri, quæ ad omnes præséntis vitæ dies producátur. Id enim sápiens Ecclesiástes indicávit, cum dixit: Quia etsi annis multis víxerit homo, in ómnibus iis lætábitur. Omnis namque lætítiæ plane auctor est ille iustítiæ Sol ipsum intuéntibus; de quo ait David prophéta: Exsúltent in conspéctu Dei, delecténtur in lætítia; ac rursum: Exsultáte, iusti, in Dómino; rectos decet collaudátio.

Responsorium   Ps 33 (34), 4. 6; Col 1, 12b-13a
R/.
Magnificáte Dóminum mecum, et exaltémus nomen eius in idípsum. * Respícite ad eum, et illuminámini, et fácies vestræ non confundéntur.
V/. Idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine, et erípuit nos de potestáte tenebrárum. * Respícite.