DOMINICA VI PER ANNUM
Hebd. II Psalterii
Ad Officium lectionis
Incipit liber Proverbiórum 1, 1-7. 20-33
Adhortatio ad sapientiam eligendam
Parábolæ Salomónis fílii David regis Israel, ad sciéndam sapiéntiam et disciplínam, ad intellegénda verba prudéntiæ; ad suscipiéndam eruditiónem doctrínæ, iustítiam et iudícium et æquitátem, ut detur párvulis astútia, adulescénti sciéntia et recogitátio. Audiat sápiens et addet doctrínam, et intéllegens dispositiónes possidébit: animadvértet parábolam et allegoríam, verba sapiéntium et ænígmata eórum.
Timor Dómini princípium sciéntiæ. Sapiéntiam atque doctrínam stulti despíciunt.
Sapiéntia foris prædicat, in platéis dat vocem suam, in cápite viárum frequéntium clámitat, in fóribus portárum urbis profert verba sua: «Usquequo, párvuli, dilígitis infántiam, et derisóres sibi derisiónem cúpient, et imprudéntes odíbunt sciéntiam? Convertímini ad correptiónem meam; en próferam vobis spíritum meum et osténdam vobis verba mea. Quia vocávi, et renuístis, exténdi manum meam, et non fuit qui aspíceret; despexístis omne consílium meum et increpatiónes meas neglexístis.
Ego quoque in intéritu vestro ridébo et subsannábo, cum terror vobis advénerit, cum irrúerit ut procélla terror, et intéritus quasi tempéstas ingrúerit, quando vénerit super vos tribulátio et angústia». Tunc invocábunt me, et non exáudiam, instánter quærent me, et non invénient me, eo quod exósam habúerint disciplínam et timórem Dómini non elégerint, nec acquiéverint consílio meo et despéxerint univérsam correptiónem meam. Cómedent ígitur fructus viæ suæ suísque consíliis saturabúntur. Avérsio parvulórum interfíciet eos, et secúritas stultórum perdet illos. Qui autem me audíerit, absque terróre requiéscet, et tranquíllus erit timóre malórum subláto.
Responsorium Rom 12, 16b; 1 Cor 3, 18b-19a; 1, 23a. 24b
R/. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos; si quis vidétur sápiens esse inter vos in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sápiens; * Sapiéntia enim huius mundi stultítia est apud Deum.
V/. Nos autem prædicámus Christum crucifíxum, Dei virtútem et Dei sapiéntiam. * Sapiéntia.
Ex Commentário sancti Ephræm diáconi in Diatéssaron (1, 18-19: SCh 121, 52-53)
Verbum Dei fons vitæ inexhaustus
Responsorium 1 Petr 1, 25; cf. Bar 4, 1
R/. Verbum Dómini manet in ætérnum. * Hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos.
V/. Illud est liber præceptórum Dei et lex, quæ pérmanet in ætérnum; omnes, qui tenent eam, pervénient ad vitam. * Hoc est.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE VI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Proverbiórum 3, 1-20
Quomodo inveniatur sapientia
Fili mi, ne obliviscáris legis meæ, et præcépta mea cor tuum custódiat; longitúdinem enim diérum et annos vitæ et pacem appónent tibi.
Misericórdia et véritas te non déserant; circúmda eas gútturi tuo et descríbe in tábulis cordis tui, et invénies grátiam et succéssum bonum coram Deo et homínibus. Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo et ne innitáris prudéntiæ tuæ. In ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos. Ne sis sápiens apud temetípsum; time Dóminum et recéde a malo. Sánitas quippe erit umbilíco tuo et irrigátio óssibus tuis.
Honóra Dóminum de tua substántia et de primítiis ómnium frugum tuárum, et implebúntur hórrea tua fruménto, et vino torculária tua redundábunt.
Disciplínam Dómini, fili mi, ne abícias, nec aspernéris, cum ab eo corríperis: quem enim díligit, Dóminus córripit, et quasi pater in fílio cómplacet sibi.
Beátus homo, qui invénit sapiéntiam et qui áffluit prudéntia: mélior est acquisítio eius negotiatióne argénti, et auro primo fructus eius. Pretiósior est cunctis gemmis, et ómnia pretiósa tua huic non valent comparári; longitúdo diérum in déxtera eius, et in sinístra illíus divítiæ et glória. Viæ eius viæ pulchræ, et omnes sémitæ illíus pacíficæ. Lignum vitæ est his, qui apprehénderint eam, et, qui tenúerit eam, beátus.
Dóminus sapiéntia fundávit terram, stabilívit cælos prudéntia; sapiéntia illíus erupérunt abýssi, et nubes rorem stillant.
Responsorium Prov 3, 11. 12; Hebr 12, 7b
R/. Disciplínam Dómini ne abícias, nec aspernéris cum ab eo corríperis; * Quem enim díligit Dóminus córripit, et quasi pater in fílio cómplacet sibi.
V/. Tamquam fílios vos tractat Deus; quis enim fílius quem non córripit pater? * Quem.
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo de diversis 15: PL 183, 577-579)
Responsorium Sap 7, 10ab. 11a; 8, 2ac
R/. Super salútem et spéciem diléxi sapiéntiam et propósui pro luce habére illam; * Venérunt mihi ómnia bona páriter cum illa.
V/. Hanc amávi et exquisívi a iuventúte mea, et amátor factus sum formæ illíus. * Venérunt.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE VI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Proverbiórum 8, 1-5. 12-36
Laus æternæ sapientiæ
Numquid non sapiéntia clámitat et prudéntia dat vocem suam? In summis vertícibus supra viam in médiis sémitis stans, iuxta portas ad intróitum civitátis, in ipsis fóribus conclámat: «O viri, ad vos clámito, et vox mea ad fílios hóminum. Intellégite, párvuli, astútiam, et, insipiéntes, animadvértite.
Ego sapiéntia hábito cum prudéntia et artem excogitándi invénio. Timor Dómini odísse malum; arrogántiam et supérbiam et viam pravam et os bilíngue detéstor. Meum est consílium et prudéntia, mea est prudéntia, mea est fortitúdo. Per me reges regnant, et príncipes iusta decérnunt; per me duces ímperant, et poténtes decérnunt iustítiam.
Ego diligéntes me díligo; et qui mane vígilant ad me, invénient me. Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbiæ et iustítia. Mélior est enim fructus meus auro et obrýzo, et genímina mea argénto elécto. In viis iustítiæ ámbulo, in médio semitárum iudícii, ut ditem diligéntes me et thesáuros eórum répleam.
Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio; ab ætérno ordináta sum et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego iam concépta eram, necdum fontes graves aquis, priúsquam montes demergeréntur, ante colles ego parturiébar. Adhuc terram non fécerat et campos et inítium glebæ orbis terræ. Quando præparábat cælos, áderam, quando certa lege et gyro vallábat abýssos, quando nubes firmábat sursum et prævaluérunt fontes abýssi, quando circúmdabat mari términum suum et aquis, ne transírent fines suos, quando iecit fundaménta terræ, cum eo eram ut ártifex: delectátio eius per síngulos dies ludens coram eo omni témpore, ludens in orbe terrárum, et delíciæ meæ esse cum fíliis hóminum.
Nunc ergo, fílii, audíte me: beáti, qui custódiunt vias meas; audíte disciplínam et estóte sapiéntes, et nolíte abícere eam. Beátus homo, qui audit me et qui vígilat ad fores meas quotídie et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam et háuriet delícias a Dómino. Qui autem in me peccáverit, lædet ánimam suam: omnes, qui me odérunt, díligunt mortem».
Responsorium Prov 8, 22; Io 1, 1
R/. Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, * Antequam quidquam fáceret a princípio.
V/. In princípio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. * Antequam.
Ex Oratiónibus sancti Athanásii epíscopi Contra Ariános (Oratio 2, 78. 81-82: PG 26, 311. 319)
Cognitio Patris per Sapientiam creatricem et carnem factam
Responsorium Col 2, 6. 9; Mt 23, 10b
R/. Sicut accepístis Christum Iesum Dóminum, in ipso ambuláte. * Quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter.
V/. Magíster vester unus est, Christus. * Quia.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE VI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Proverbiórum 9, 1-18
Sapientia et stultitia
Sapiéntia ædificávit sibi domum, excídit colúmnas septem; immolávit víctimas suas, míscuit vinum et propósuit mensam suam. Misit ancíllas suas, ut vocárent ad arcem et ad excélsa civitátis: «Si quis est párvulus, véniat ad me». Et vecórdi locúta est: «Veníte, comédite panem meum et bíbite vinum, quod míscui vobis; relínquite infántiam et vívite et ambuláte per vias prudéntiæ».
Qui érudit derisórem, ipse iniúriam sibi facit; et qui árguit ímpium, sibi máculam génerat. Noli argúere derisórem, ne óderit te; árgue sapiéntem, et díliget te. Da sapiénti, et sapiéntior fiet; doce iustum, et addet doctrínam. Princípium sapiéntiæ timor Dómini, et sciéntia Sancti est prudéntia. Per me enim multiplicabúntur dies tui, et addéntur tibi anni vitæ. Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris; si autem illúsor, solus portábis malum.
Múlier stulta est clamósa, fátua et nihil sciens; sedit in fóribus domus suæ super sellam in excélsis urbis, ut vocáret transeúntes per viam et pergéntes itínere suo: «Qui est párvulus, declínet ad me». Et vecórdi locúta est: «Aquæ furtívæ dulcióres sunt et panis in abscóndito suávior». Et ignorávit quod ibi sint umbræ, et in profúndis inférni convívæ eius.
Responsorium Cf. Lc 14, 16-17; Prov 9, 5
R/. Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cenæ dícere invitátis ut venírent, * Quia paráta sunt ómnia.
V/. Veníte, comédite panem meum et bíbite vinum, quod míscui vobis. * Quia.
Ex Commentário Procópii Gazæi epíscopi in Provérbia (Cap. 9: PG 87-1, 1299-1303)
Sapientia Dei nobis miscuit vinum et paravit mensam
Responsorium Prov 9, 1. 2b; Io 6, 56
R/. Sapiéntia ædificávit sibi domum, excídit colúmnas septem, * Míscuit vinum et propósuit mensam suam.
V/. Qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet et ego in illo, dicit Dóminus. * Míscuit.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE VI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Proverbiórum 10, 6-32
Sententiæ diversæ
Benedictiónes Dómini super caput iusti, os autem impiórum óperit violéntiam. Memória iusti in benedictióne erit, et nomen impiórum putréscet. Sápiens corde præcépta súscipit, et stultus lábiis córruet.
Qui ámbulat simplíciter, ámbulat confidénter; qui autem deprávat vias suas, maniféstus erit. Qui ánnuit óculo, dabit dolórem, et stultus lábiis córruet. Vena vitæ os iusti, et os impiórum óperit violéntiam. Odium súscitat rixas, et univérsa delícta óperit cáritas. In lábiis sapiéntis invenítur sapiéntia, et virga in dorso eius, qui índiget corde.
Sapiéntes recóndunt sciéntiam, os autem stulti ruínæ próximum est. Substántia dívitis urbs fortitúdinis eius, ruína páuperum egéstas eórum. Opus iusti ad vitam, fructus autem ímpii ad peccátum. Gráditur ad vitam, qui custódit disciplínam; qui autem increpatiónes relínquit, errat.
Abscóndunt ódium lábia mendácia; qui profert contuméliam, insípiens est. In multilóquio non déerit peccátum; qui autem moderátur lábia sua, prudentíssimus est. Argéntum eléctum lingua iusti, cor autem impiórum pro níhilo. Lábia iusti erúdiunt plúrimos; qui autem indócti sunt, in cordis egestáte moriéntur.
Benedíctio Dómini dívites facit, nec addet ei labor quidquam. Quasi per risum stultus operátur scelus, sapiéntia autem est viro prudéntiæ. Quod timet ímpius véniet super eum, desidérium suum iustis dábitur. Quasi tempéstas tránsiens non erit ímpius, iustus autem quasi fundaméntum sempitérnum. Sicut acétum déntibus et fumus óculis, sic piger his, qui misérunt eum.
Timor Dómini appónet dies, et anni impiórum breviabúntur. Exspectátio iustórum lætítia, spes autem impiórum períbit. Fortitúdo símplici via Dómini, et ruína his, qui operántur malum. Iustus in ætérnum non commovébitur, ímpii autem non habitábunt super terram. Os iusti germinábit sapiéntiam, lingua prava abscindétur. Lábia iusti consíderat plácita, et os impiórum pervérsa.
Responsorium Ps 36 (37), 30. 31a; 111 (112), 6b. 7a
R/. Os iusti meditábitur sapiéntiam, et lingua eius loquétur iudícium; * Lex Dei eius in corde ipsíus.
V/. In memória ætérna erit iustus, ab auditióne mala non timébit. * Lex.
Ex Explanatiónibus psalmórum sancti Ambrósii epíscopi (Ps 36, 65-66: CSEL 64, 123-125)
Responsorium 1 Cor 1, 30b. 31; Io 1, 16
R/. Christus Iesus factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio; * Ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino glorietur.
V/. De plenitúdine eius nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia. * Ut quemádmodum.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE VI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Proverbiórum 15, 8-9. 16-17. 25-26. 29. 33; 16, 1-9; 17, 5
Homo coram Domino positus
Víctimæ impiórum abominábiles Dómino: vota iustórum grata sunt ei. Abominátio est Dómino via ímpii; qui séquitur iustítiam, diligétur. Mélius est parum cum timóre Dómini quam thesáuri magni cum sollicitúdine. Mélius est deménsum ólerum cum caritáte quam vítulus saginátus cum ódio.
Domum superbórum demoliétur Dóminus et firmos fáciet términos víduæ. Abominátio Dómini cogitatiónes malæ, et purus sermo pulchérrimus. Longe est Dóminus ab ímpiis et oratiónes iustórum exáudiet. Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas.
Hóminis est ánimum præparáre, et Dómini est respónsio linguæ. Omnes viæ hóminis puræ sunt óculis eius, spirítuum ponderátor est Dóminus. Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ. Univérsa secúndum próprium finem operátus est Dóminus; ímpium quoque ad diem malum.
Abominátio Dómini est omnis árrogans; etiámsi manus in manu fúerit, non erit ínnocens. Misericórdia et veritáte redímitur iníquitas, et in timóre Dómini declinátur a malo.
Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque eius convértet ad pacem. Mélius est parum cum iustítia quam multi fructus sine æquitáte. Cor hóminis dispónit viam suam, sed Dómini est dirígere gressus eius.
Qui déspicit páuperem, éxprobrat Factóri eius; et qui in ruína lætátur alteríus, non erit impunítus.
Responsorium Deut 6, 12b. 13a; Prov 15, 33
R/. Ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti; * Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies.
V/. Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas. * Dóminum.
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Epístolam primam Ioánnis (Tract. 4, 6: PL 35, 2008-2009)
Desiderium cordis in Deum fertur
Responsorium Ps 36 (37), 4-5a
R/. Delectáre in Dómino, * Et dabit tibi petitiónes cordis tui.
V/. Commítte Dómino viam tuam, et spera in eo. * Et dabit.
SABBATO HEBDOMADAE VI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Proverbiórum 31, 10-31
Laus mulieris fortis
Mulíerem fortem quis invéniet? Longe super gemmas prétium eius. Confídit in ea cor viri sui et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum et non malum ómnibus diébus vitæ suæ.
Quæsívit lanam et linum et operáta est delectatióne mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit dedítque prædam domésticis suis et cibária ancíllis suis.
Considerávit agrum et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos et roborávit bráchium suum. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio eius; non exstinguétur in nocte lucérna eius.
Manum suam misit ad colos, et dígiti eius apprehendérunt fusum. Palmas suas apéruit ínopi et manum suam exténdit ad páuperem. Non timébit domui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici eius vestíti sunt duplícibus.
Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum eius. Nóbilis in portis vir eius, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit et cíngulum trádidit Chananæo.
Fortitúdo et decor induméntum eius, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius. Considerávit sémitas domus suæ et panem otiósa non comédit.
Surrexérunt fílii eius et beatíssimam prædicavérunt, vir eius et laudávit eam: «Multæ fíliæ fórtiter operátæ sunt, tu supergréssa es univérsas».
Fallax grátia et vana est pulchritúdo; múlier timens Dóminum ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius.
Responsorium Cf. Prov 31, 17. 18; cf. Ps 45 (46), 6
R/. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum; * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.
V/. Adiuvábit eam Deus vultu suo, Deus in médio eius, non commovébitur. * Ideóque.
Ex Allocutióne Pii papæ Duodécimi ad recens matrimónio iunctos hábita (Discorsi e Radiomessaggi, 11 mart. 1942: 3, 385-390)
Responsorium Sir 26, 16a. 19. 21
R/. Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum; * Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta.
V/. Sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus eius. * Grátia super.