zlectiones-fase9

DOMINICA V PER ANNUM

Hebd. I Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

Incipit Epístola beáti Pauli apóstoli ad Gálatas 1, 1-12

Evangelium Pauli

Paulus apóstolus, non ab homínibus neque per hóminem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitávit eum a mórtuis, et qui mecum sunt omnes fratres, ecclésiis Galátiæ: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo, qui dedit semetípsum pro peccátis nostris, ut eríperet nos de præsénti sæculo nequam secúndum voluntátem Dei et Patris nostri, cui glória in sæcula sæculórum. Amen.

Miror quod tam cito transferímini ab eo, qui vos vocávit in grátia Christi, in áliud evangélium; quod non est áliud, nisi sunt áliqui, qui vos contúrbant et volunt convértere evangélium Christi. Sed licet nos aut ángelus de cælo evangelízet vobis prætérquam quod evangelizávimus vobis, anáthema sit! Sicut prædíximus, et nunc íterum dico: Si quis vobis evangelizáverit præter id, quod accepístis, anáthema sit! Modo enim homínibus suádeo aut Deo? Aut quæro homínibus placére? Si adhuc homínibus placérem, Christi servus non essem!

Notum enim vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem; neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Iesu Christi.

Responsorium   Gal 1, 3-4a. 10c
R/.
Grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo, * Qui dedit semetípsum pro peccátis nostris.
V/. Si adhuc homínibus placérem, Christi servus non essem. * Qui dedit.

Lectio altera

Ex Expositióne sancti Augustíni epíscopi in Epístolam ad Gálatas (Præfatio: PL 35, 2105-2107)

Gratiam Dei intellegamus

Causa propter quam scribit Apóstolus ad Gálatas, hæc est, ut intéllegant grátiam Dei id secum ágere, ut sub lege iam non sint. Cum enim prædicáta eis esset Evangélii grátia, non defuérunt quidam ex circumcisióne, quamvis christiáni nómine, nondum tamen tenéntes ipsum grátiæ benefícium, et adhuc voléntes esse sub onéribus legis, quæ Dóminus Deus imposúerat, non iustítiæ serviéntibus, sed peccáto, iustam scílicet legem iniústis homínibus dando ad demonstránda peccáta eórum, non auferénda; non enim aufert peccáta nisi grátia fídei, quæ per dilectiónem operátur; sub hac ergo grátia iam Gálatas constitútos, illi volébant constitúere sub onéribus legis, asseverántes nihil eis prodésse Evangélium, nisi circumcideréntur, et céteras carnáles iudáici ritus observatiónes subírent.

Et ídeo Paulum apóstolum suspéctum habére cœperant, a quo illis Evangélium prædicátum erat, tamquam non tenéntem disciplínam ceterórum Apostolórum, qui gentes cogébant iudaizáre. Césserat enim tálium hóminum scándalis apóstolus Petrus, et in simulatiónem ductus erat, tamquam et ipse hoc sentíret, nihil prodésse géntibus Evangélium nisi ónera legis implérent; a qua simulatióne idem apóstolus Paulus eum révocat, sicut in hac ipsa epístola docet. Talis quidem quæstio est et in epístola ad Romános; verúmtamen vidétur áliquid interésse quod ibi contentiónem ipsam dírimit litémque compónit, quæ inter eos qui ex Iudæis, et eos qui ex Géntibus credíderant, orta erat.

In hac vero epístola ad eos scribit, qui iam commóti erant auctoritáte illórum qui ex Iudæis erant et ad observatiónes legis cogébant; cœperant enim eis crédere, tamquam Paulus apóstolus non vera prædicásset, quod eos circumcídi noluísset. Et ídeo sic cœpit: Miror quod sic tam cito transferímini ab eo, qui vos vocávit in glóriam Christi, in áliud evangélium.

Hoc ergo exórdio, causæ quæstiónem bréviter insinuávit. Quamquam et ipsa salutatióne, cum dicit se apóstolum, non ab homínibus, neque per hóminem, quod in nulla ália epístola dixísse invenítur, satis osténdit, et illos qui tália persuadébant, non esse a Deo, sed ab homínibus; et céteris Apóstolis, quantum ad auctoritátem testimónii evangélici pértinet, ímparem se habéri non oportére: quandóquidem non ab homínibus, neque per hóminem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem se apóstolum nóverit.

Responsorium   Gal 3, 24-25. 23
R/.
Lex pædagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur; * At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.
V/. Prius quam veníret fides, sub lege custodiebámur conclúsi in eam fidem, quæ revelánda erat. * At ubi.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE V PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola ad Gálatas 1, 13 — 2, 10

Vocatio et apostolatus Pauli

Fratres: Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Iudaísmo quóniam supra modum persequébar ecclésiam Dei et expugnábam illam et proficiébam in Iudaísmo supra multos coætáneos in génere meo, abundántius æmulátor exsístens paternárum meárum traditiónum. Cum autem plácuit Deo, qui me segregávit de útero matris meæ et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus, contínuo non cóntuli cum carne et sánguine, neque ascéndi Hierosólymam ad antecessóres meos apóstolos, sed ábii in Arábiam et íterum revérsus sum Damáscum.

Deínde post annos tres ascéndi Hierosólymam vidére Cepham et mansi apud eum diébus quíndecim; álium autem apostolórum non vidi nisi Iacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non méntior. Deínde veni in partes Sýriæ et Cilíciæ. Eram autem ignótus fácie ecclésiis Iudææ, quæ sunt in Christo, tantum autem audítum habébant: «Qui persequebátur nos aliquándo, nunc evangelízat fidem, quam aliquándo expugnábat», et in me glorificábant Deum.

Deínde post annos quattuórdecim íterum ascéndi Hierosólymam cum Bárnaba, assúmpto et Tito; ascéndi autem secúndum revelatiónem; et cóntuli cum illis evangélium, quod prædico in géntibus, seórsum autem his, qui observabántur, ne forte in vácuum cúrrerem aut cucurríssem. Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Græcus, compúlsus est circumcídi. Sed propter subintrodúctos falsos fratres, qui subintroiérunt exploráre libertátem nostram, quam habémus in Christo Iesu, ut nos in servitútem redígerent; quibus neque ad horam céssimus subiciéntes nos, ut véritas evangélii permáneat apud vos.

Ab his autem, qui videbántur esse áliquid — quales aliquándo fúerint, nihil mea ínterest; Deus persónam hóminis non áccipit — mihi enim, qui observabántur, nihil contulérunt, sed e contra, cum vidíssent quod créditum est mihi evangélium præpútii, sicut Petro circumcisiónis, — qui enim operátus est Petro in apostolátum circumcisiónis, operátus est et mihi inter gentes — et cum cognovíssent grátiam, quæ data est mihi, Iacóbus et Cephas et Ioánnes, qui videbántur colúmnæ esse, déxteras dedérunt mihi et Bárnabæ communiónis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisiónem; tantum ut páuperum mémores essémus, quod étiam sollícitus fui hoc ipsum fácere.

Responsorium   Cf. 1 Cor 15, 10; Gal 2, 8
R/.
Grátia Dei sum id, quod sum, * Et grátia eius in me vácua non fuit, sed semper in me manet.
V/. Qui operátus est Petro in apostolátum circumcisiónis, operátus est et mihi inter gentes. * Et grátia.

Lectio altera

E Brevilóquio sancti Bonaventúræ epíscopi (Prologus: Opera omnia 5, 201-202)

E notitia Iesu Christi manat intellegentia totius sacræ Scripturæ

Ortus sacræ Scriptúræ non est per humánam investigatiónem, sed per divínam revelatiónem, quæ fluit a Patre lúminum, ex quo omnis patérnitas in cælo et in terra nominátur, a quo per Fílium eius, Iesum Christum, manat in nos Spíritus Sanctus, et per Spíritum Sanctum, dividéntem et distribuéntem dona síngulis, sicut vult, datur fides, et per fidem hábitat Christus in córdibus nostris. Hæc est notítia Iesu Christi, ex qua origináliter manat fírmitas et intellegéntia totíus sacræ Scriptúræ. Unde et impossíbile est quod áliquis in ipsam ingrediátur agnoscéndam, nisi prius Christi fidem hábeat sibi infúsam, tamquam totíus Scriptúræ lucérnam et iánuam et étiam fundaméntum. Est enim ipsa fides ómnium supernaturálium illuminatiónum, quámdiu peregrinámur a Dómino, et fundaméntum stabíliens et lucérna dírigens et iánua introdúcens; secúndum cuius étiam mensúram necésse est mensurári sapiéntiam nobis divínitus datam, ne quis sápiat plus quam opórtet sápere, sed ad sobrietátem, et unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei.

Status vero sive fructus sacræ Scriptúræ non est quicúmque, sed plenitúdo ætérnæ felicitátis. Nam hæc est Scriptúra, in qua verba sunt vitæ ætérnæ, quæ ídeo scripta est, non solum ut credámus, verum étiam ut vitam possideámus ætérnam, in qua quidem vidébimus, amábimus, et universáliter nostra desidéria implebúntur; quibus implétis, vere tunc sciémus supereminéntem sciéntiæ caritátem, et ita impléti érimus in omnem plenitúdinem Dei. Ad quam quidem plenitúdinem conátur nos divína introdúcere Scriptúra, iuxta prædíctæ senténtiæ apostólicæ veritátem. Hoc ígitur fine, hac intentióne sacra Scriptúra perscrutánda est et docénda et étiam audiénda.

Et ut ad istum fructum et términum recto perveniámus progréssu per viam recti itíneris Scripturárum, inchoándum est ab exórdio, hoc est, ut cum mera fide ad Patrem lúminum accedámus, flecténdo génua cordis nostri, ut ipse per Fílium suum in Spíritu Sancto det nobis veram notítiam Iesu Christi et cum notítia amórem eius, ut sic ipsum cognoscéntes et amántes, et tamquam in fide solidáti et in caritáte radicáti, possímus ipsíus sacræ Scriptúræ nóscere latitúdinem, longitúdinem, altitúdinem et profúndum, et per hanc notítiam perveníre ad pleníssimam notítiam et excessívum amórem beatíssimæ Trinitátis, quo sanctórum desidéria tendunt, in quo est status et compleméntum omnis veri et boni.

Responsorium   Lc 24, 27. 25b
R/.
Incípiens Iesus a Móyse et ómnibus Prophétis * Interpretabátur illis in ómnibus Scriptúris, quæ de ipso erant.
V/. O stulti et tardi corde ad credéndum in ómnibus, quæ locúti sunt prophétæ! * Interpretabátur.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE V PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola ad Gálatas 2, 11 — 3, 14

Iustus ex fide vivit

Fratres: Cum venísset Cephas Antiochíam, in fáciem ei réstiti, quia reprehensíbilis erat. Prius enim quam venírent quidam ab Iacóbo, cum géntibus comedébat; cum autem veníssent, subtrahébat et segregábat se, timens eos, qui ex circumcisióne erant. Et simulatióni eius consensérunt céteri Iudæi, ita ut et Bárnabas simul abducerétur illórum simulatióne. Sed cum vidíssem quod non recte ambulárent ad veritátem evangélii, dixi Cephæ coram ómnibus: «Si tu, cum Iudæus sis, gentíliter et non Iudáice vivis, quómodo gentes cogis iudaizáre?». Nos natúra Iudæi et non ex géntibus peccatóres, sciéntes autem quod non iustificátur homo ex opéribus legis nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi et non ex opéribus legis, quóniam ex opéribus legis non iustificábitur omnis caro.

Quodsi quæréntes iustificári in Christo, invénti sumus et ipsi peccatóres, numquid Christus peccáti miníster est? Absit! Si enim, quæ destrúxi, hæc íterum ædífico, prævaricatórem me constítuo. Ego enim per legem legi mórtuus sum, ut Deo vivam. Christo confíxus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit seípsum pro me. Non írritam fácio grátiam Dei; si enim per legem iustítia, ergo Christus gratis mórtuus est.

O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit, ante quorum óculos Iesus Christus descríptus est crucifíxus? Hoc solum volo a vobis díscere: Ex opéribus legis Spíritum accepístis an ex audítu fídei? Sic stulti estis? Cum Spíritu cœpéritis, nunc carne consummámini? Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! Qui ergo tríbuit vobis Spíritum et operátur virtútes in vobis, ex opéribus legis an ex audítu fídei?

Sicut Abraham crédidit Deo, et reputátum est ei ad iustítiam. Cognóscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt fílii Abrahæ. Próvidens autem Scriptúra quia ex fide iustíficat gentes Deus, prænuntiávit Abrahæ: «Benedicéntur in te omnes gentes». Igitur, qui ex fide sunt, benedicúntur cum fidéli Abraham. Quicúmque enim ex opéribus legis sunt, sub maledícto sunt; scriptum est enim: «Maledíctus omnis, qui non permánserit in ómnibus, quæ scripta sunt in libro Legis, ut fáciat ea». Quóniam autem in lege nemo iustificátur apud Deum maniféstum est, quia iustus ex fide vivet; lex autem non est ex fide, sed qui fécerit ea, vivet in illis. Christus nos redémit de maledícto legis factus pro nobis maledíctum, quia scriptum est: «Maledíctus omnis, qui pendet in ligno», ut in gentes benedíctio Abrahæ fíeret in Christo Iesu, ut promissiónem Spíritus accipiámus per fidem.

Responsorium   Gal 2, 16. 21b
R/.
Non iustificátur homo ex opéribus legis, nisi per fidem Iesu Christi. * Nos in Christum Iesum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi et non ex opéribus legis.
V/. Si enim per legem iustítia, ergo Christus gratis mórtuus est. * Nos in Christum.

Lectio altera

Ex Homilíis Orígenis presbýteri in Génesim (Hom. 8, 6. 8. 9: PG 12, 206-209)

Sacrificium Abrahæ

Accépit Abraham ligna ad holocáustum, et superpósuit ea Isaac fílio suo, et accépit ignem in mánibus suis et gládium, et abiérunt simul. Quod ipse sibi ligna ad holocáustum portat Isaac, illa figúra est, quod et Christus ipse sibi baiulávit crucem et tamen portáre ligna ad holocáustum sacerdótis offícium est. Fit ergo ipse hóstia et sacérdos. Sed et quod ádditur: et abiérunt ambo simul, ad hoc refértur. Cum enim Abraham velut sacrificatúrus ignem portáret et cultrum, Isaac non vadit post ipsum, sed cum ipso, ut ostendátur cum ipso páriter fungi sacerdótio.

Quid post hæc? Dixit, inquit, Isaac ad Abraham patrem suum: Pater. Et hæc pro témpore a fílio proláta tentatiónis est vox. Quómodo enim putas immolándus fílius per hanc vocem víscera patérna concússit? Et quamvis Abraham rigídior esset pro fide, reddit tamen étiam ipse affectiónis vocem et respóndit: Quid est, fili? At ille: Ecce, inquit, ignis et ligna, ubi ovis est ad holocáustum? Ad hæc respóndit Abraham: Deus providébit sibi ovem ad holocáustum, fili.

Movet me Abrahæ satis díligens et cauta respónsio. Néscio quid vidébat in spíritu, quia non de præsénti, sed de futúro dicit: Deus providébit ipse sibi ovem; futúra respóndit fílio de præséntibus requirénti. Ipse namque sibi Dóminus ovem providébat in Christo.

Exténdit Abraham manum suam, ut accíperet gládium, et iuguláret fílium suum, et vocávit eum ángelus Dómini de cælo, et dixit: Abraham, Abraham. At ille dixit: Ecce ego. Et dixit: Ne inícias manum tuam super púerum, neque fácias ei quidquam. Nunc enim cognóvi quia tu times Deum. Conferámus hæc cum Apóstoli dictis, ubi dicit de Deo: Qui próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum. Vide Deum magnífica cum homínibus liberalitáte certántem. Abraham mortálem fílium non moritúrum óbtulit Deo, Deus immortálem Fílium pro ómnibus trádidit morti.

Et respíciens Abraham óculis suis vidit, et ecce áries tenebátur córnibus in virgúlto Sabech. Díximus, puto, in superióribus quod Isaac formam géreret Christi, sed et áries hic nihilóminus formam Christi gérere vidétur. Sed quómodo Christo utérque convéniat, et Isaac qui non est iugulátus, et áries qui iugulátus est, óperæ prétium est nóscere. Christus Verbum Dei est, sed Verbum caro factum est.

Pátitur ergo Christus, sed in carne; et pértulit mortem, sed caro, cuius hic áries forma est: sicut et Ioánnes dicébat: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi. Verbum vero in incorruptióne permánsit, quod est secúndum spíritum Christus, cuius imágo est Isaac. Ideo ipse et hóstia est et póntifex secúndum spíritum. Nam qui offert hóstiam Patri secúndum carnem, ipse in altári crucis offértur.

Responsorium   Io 19, 16-17a; Gen 22, 6a
R/.
Suscepérunt Iesum. * Et báiulans sibi crucem, exívit Iesus in eum qui dícitur Calváriæ locum.
V/. Tulit Abraham ligna holocáusti, et impósuit super Isaac fílium suum. * Et báiulans.

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE V PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola ad Gálatas 3, 15 — 4, 7

De munere legis

Fratres, secúndum hóminem dico, tamen hóminis confirmátum testaméntum nemo írritum facit aut superórdinat. Abrahæ autem dictæ sunt promissiónes et sémini eius. Non dicit: «Et semínibus» quasi in multis, sed quasi in uno: «Et sémini tuo», qui est Christus. Hoc autem dico: Testaméntum confirmátum a Deo, quæ post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit, ad evacuándam promissiónem. Nam si ex lege heréditas, iam non ex promissióne; Abrahæ autem per promissiónem donávit Deus.

Quid ígitur lex? Propter transgressiónes appósita est, donec veníret semen, cui promíssum est, ordináta per ángelos in manu mediatóris. Mediátor autem uníus non est, Deus autem unus est. Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset iustítia. Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Iesu Christi darétur credéntibus.

Prius autem quam veníret fides, sub lege custodiebámur conclúsi in eam fidem, quæ revelánda erat. Itaque lex pædagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur; at ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo. Omnes enim fílii Dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicúmque enim in Christo baptizáti estis, Christum induístis; non est Iudæus neque Græcus, non est servus neque liber, non est másculus et fémina: omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahæ semen estis, secúndum promissiónem herédes.

Dico autem: Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium, sed sub tutóribus est et actóribus usque ad præfinítum tempus a patre. Ita et nos, cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes; at ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda nostra clamántem: «Abba, Pater!». Itaque iam non es servus sed fílius; quod si fílius, et heres per Deum.

Responsorium   Gal 3, 27. 28; cf. Eph 4, 24
R/.
Quicúmque in Christo baptizáti estis, Christum induístis; non est Iudæus neque Græcus, * Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
V/. Indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis. * Omnes enim.

Lectio altera

Ex Epístolis sancti Ambrósii epíscopi (Ep. 35, 4-6. 13: PL 16 [ed. 1845], 1078-1079. 1081)

Sumus heredes Dei, coheredes Christi

Qui spíritu, inquit Apóstolus, facta carnis mortíficat, vivet. Nec mirum si vivat, cum fílius Dei fiat, qui habet Spíritum Dei. Adeo est fílius Dei, ut non accípiat spíritum servitútis, sed spíritum adoptiónis filiórum; eoúsque ut testimónium spirítui nostro Sanctus Spíritus reddat quod sumus fílii Dei. Testimónium autem hoc est Spíritus Sancti, quod ipse est qui clamat in córdibus nostris: Abba, Pater, sicut ad Gálatas scriptum est. Sed et illud grande testimónium quod fílii sumus Dei: quia sumus herédes Dei, coherédes autem Christi; cohéres autem est eius, qui conglorificátur ei: conglorificátur vero illi, qui patiéndo pro ipso, compátitur ei.

Et ut nos hortétur ad passiónem, adiúngit quia ómnia quæ pátimur, minóra sunt et indígna quorum pro labóribus tanta rependátur futurórum merces bonórum, quæ revelábitur in nobis; cum ad Dei imáginem reformáti, glóriam eius fácie ad fáciem aspícere meruérimus.

Et ut magnitúdinem revelatiónis futúræ extólleret, áddidit quod et creatúra hanc revelatiónem exspéctet filiórum Dei, quæ nunc vanitáti subiécta est non sponte, sed in spe; quia sperat de Christo grátiam ministérii sui, vel quia et ipsa liberábitur a servitúte corruptiónis, ut assumátur in libertátem glóriæ filiórum Dei, ut sit una libértas creatúræ, et filiórum Dei, cum reveláta fúerit eórum glória. Verum nunc, dum revelátio procrastinátur, congemíscit omnis creatúra exspéctans adoptiónis et redemptiónis nostræ glóriam, partúriens iam illum spíritum salútis, et volens liberári a vanitátis servítio.

Sensus autem apértus est, eo quod primítias Spíritus habéntes ingemíscunt, adoptiónem filiórum exspectántes: quæ adóptio filiórum redémptio totíus córporis est, quando fácie ad fáciem quasi Dei fílius per adoptiónem vidébit illud divínum et ætérnum bonum; est enim adóptio filiórum in Ecclésia Dómini, quando clamat Spíritus: Abba, Pater; sicut habes ad Gálatas. Sed illa erit perfécta, quando resúrgent omnes in incorruptióne, honóre, glória, qui mereántur Dei fáciem vidére; tunc enim vere redémptam se humána iudicábit condício. Unde Apóstolus gloriátur dicens: Quia spe salvi facti sumus. Salvat enim spes, sicut et fides, de qua dícitur: Fides tua te salvum fecit.

Responsorium   Rom 8, 17b; 5, 9
R/.
Herédes sumus Dei, coherédes autem Christi; * Si tamen compátimur, ut et conglorificémur.
V/. Iustificáti in sánguine ipsíus, salvi érimus ab ira per ipsum. * Si tamen.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE V PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola ad Gálatas 4, 8-31

Hereditas divina et libertas novi fœderis

Fratres: Tunc ignorántes Deum, his, qui natúra non sunt dii, servístis; nunc autem, cum cognovéritis Deum, immo cógniti sitis a Deo, quómodo convertímini íterum ad infírma et egéna eleménta, quibus rursus ut ántea servíre vultis? Dies observátis et menses et témpora et annos! Tímeo vos, ne forte sine causa laboráverim in vobis.

Estóte sicut ego, quia et ego sicut vos, fratres, óbsecro vos. Nihil me læsístis; scitis autem quia per infirmitátem carnis pridem vobis evangelizávi, et tentatiónem vestram in carne mea non sprevístis, neque respuístis, sed sicut ángelum Dei excepístis me, sicut Christum Iesum.

Ubi est ergo beatitúdo vestra? Testimónium enim perhíbeo vobis, quia si fíeri posset óculos vestros eruissétis et dedissétis mihi. Ergo inimícus vobis factus sum verum dicens vobis? Æmulántur vos non bene, sed exclúdere vos volunt, ut illos æmulémini. Bonum est autem æmulári in bono semper, et non tantum cum præsens sum apud vos, filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis! Vellem autem esse apud vos modo et mutáre vocem meam, quóniam incértus sum in vobis.

Dícite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non audítis? Scriptum est enim quóniam Abraham duos fílios hábuit, unum de ancílla et unum de líbera. Sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est, qui autem de líbera, per promissiónem. Quæ sunt per allegoríam dicta: ipsæ enim sunt duo Testaménta, unum quidem a monte Sínai, in servitútem génerans, quod est Agar. Illud vero Agar mons est Sínai in Arábia, respóndet autem Ierúsalem, quæ nunc est; servit enim cum fíliis suis. Illa autem, quæ sursum est Ierúsalem, líbera est, quæ est mater nostra; scriptum est enim: «Lætáre, stérilis, quæ non paris, erúmpe et excláma, quæ non párturis, quia multi fílii desértæ magis quam eius, quæ habet virum».

Vos autem, fratres, secúndum Isaac promissiónis fílii estis. Sed quómodo tunc, qui secúndum carnem natus fúerat, persequebátur eum, qui secúndum spíritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptúra? «Eice ancíllam et fílium eius; non enim heres erit fílius ancíllæ cum fílio líberæ». Itaque, fratres, non sumus ancíllæ fílii sed líberæ.

Responsorium   Cf. Gal 4, 28. 31; 5, 1a; 2 Cor 3, 17
R/.
Nos secúndum Isaac promissiónis fílii sumus. Itaque non sumus ancíllæ fílii sed líberæ, * Qua libertáte Christus nos liberávit.
V/. Dóminus Spíritus est; ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. * Qua libertáte.

Lectio altera

Ex Expositióne sancti Augustíni epíscopi in Epístolam ad Gálatas (Nn. 37. 38: PL 35, 2131-2132)

Christus formetur in vobis

Dicit Apóstolus: Estóte sicut et ego, qui útique, cum Iudæus natus sim, iam carnália spiritáli diiudicatióne contémno. Quóniam et ego sicut vos: id est homo sum. Deínde opportúne ac decénter facit eos recólere caritátem suam, ne tamquam inimícum illum députent. Dicit enim: Fratres, precor vos, nihil me læsístis: tamquam si díceret: «Ne ergo putétis quod ego lædere vos cúpiam».

Ad hoc dicit étiam: Filíoli mei, ut tamquam paréntem útique imiténtur. Quos íterum, inquit, partúrio, donec Christus formétur in vobis. Magis hoc ex persóna matris Ecclésiæ locútus est: nam et álibi dicit: Factus sum párvulus in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos.

Formátur autem Christus in credénte per fidem in interióre hómine, vocáto in libertátem grátiæ, miti et húmili corde, non se iactánte de óperum méritis, quæ nulla sunt; sed ab ipsa grátia méritum áliquod inchoánte, quem possit dícere mínimum suum, id est, seípsum, ille qui ait: Cum enim fecístis uni ex mínimis meis, mihi fecístis. Formátur enim Christus in eo qui formam áccipit Christi: formam autem áccipit Christi, qui adhæret Christo dilectióne spiritáli.

Ex hoc enim fit ut huius imitatióne sit quod ille, quantum gradu suo sínitur. Qui enim dicit se in Christo manére, ait Ioánnes, debet quómodo ille ambulávit, et ipse ambuláre.

Sed cum hómines a mátribus concipiántur ut forméntur, iam formáti autem parturiántur ut nascántur, potest movére quod dictum est: Quos íterum partúrio, donec Christus formétur in vobis. Nisi parturitiónem hanc pro curárum angóribus pósitam intellegámus, quibus eos parturívit ut nasceréntur in Christo; et íterum párturit propter perícula seductiónis, quibus eos conturbári videt. Sollicitúdo autem tálium de illis curárum, qua se quodámmodo parturíre dicit, támdiu esse póterit, donec pervéniant in mensúram ætátis plenitúdinis Christi, ut iam non moveántur omni vento doctrínæ.

Non ergo propter inítium fídei, quo iam nati erant, sed propter robur et perfectiónem dictum est: Quos íterum partúrio, donec Christus formétur in vobis. Hanc parturitiónem áliis verbis étiam álibi comméndat, ubi dicit: Incúrsus in me cotidiánus, sollicitúdo ómnium Ecclesiárum. Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror?

Responsorium   Eph 4, 15; Prov 4, 18
R/.
Veritátem faciéntes in caritáte * Crescámus in illum per ómnia, qui est caput Christus.
V/. Iustórum sémita quasi lux splendens procédit et crescit usque ad perféctam diem. * Crescámus.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE V PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola ad Gálatas 5, 1-25

Libertas in vita fidelium

Fratres: Hac libertáte nos Christus liberávit; state ígitur et nolíte íterum iugo servitútis detinéri. Ecce ego Paulus dico vobis quóniam, si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit. Testíficor autem rursum omni hómini circumcidénti se quóniam débitor est univérsæ legis faciéndæ. Evacuáti estis a Christo, qui in lege iustificámini, a grátia excidístis. Nos enim spíritu ex fide spem iustítiæ exspectámus. Nam in Christo Iesu neque circumcísio áliquid valet neque præpútium, sed fides, quæ per caritátem operátur.

Currebátis bene; quis vos impedívit veritáti non obœdíre? Hæc persuásio non est ex eo, qui vocat vos. Módicum ferméntum totam massam corrúmpit. Ego confído in vobis in Dómino quod nihil áliud sapiétis; qui autem contúrbat vos, portábit iudícium, quicúmque est ille. Ego autem, fratres, si circumcisiónem adhuc prædico, quid adhuc persecutiónem pátior? Ergo evacuátum est scándalum crucis. Utinam et abscidántur, qui vos contúrbant!

Vos enim in libertátem vocáti estis, fratres; tantum ne libertátem in occasiónem detis carni, sed per caritátem servíte ínvicem.

Omnis enim lex in uno sermóne implétur, in hoc: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Quod si ínvicem mordétis et devorátis, vidéte, ne ab ínvicem consumámini!

Dico autem: Spíritu ambuláte et concupiscéntiam carnis ne perfecéritis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem; hæc enim ínvicem adversántur, ut non, quæcúmque vultis, illa faciátis.

Quod si Spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta autem sunt ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, ebrietátes, comissatiónes et his simília, quæ prædico vobis, sicut prædíxi, quóniam, qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur. Fructus autem Spíritus est cáritas, gáudium, pax, longanímitas, benígnitas, bónitas, fides, mansuetúdo, continéntia; advérsus huiúsmodi non est lex.

Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus.

Responsorium   Gal 5, 18. 22a. 25
R/.
Si Spíritu ducímini, non estis sub lege. * Fructus Spíritus est cáritas, gáudium, pax.
V/. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus. * Fructus.

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo in Nativitate Domini 7, 2. 6: PL 54, 217-218. 220-221)

Dignitatem tuæ cognosce naturæ

Nascens Dóminus noster Iesus Christus homo verus, qui numquam déstitit esse Deus verus, novæ creatúræ in se fecit exórdium, et in ortus sui forma dedit humáno géneri spiritále princípium. Quæ hoc sacraméntum mens comprehéndere, quæ hanc grátiam váleat lingua narráre? Redit in innocéntiam iníquitas, et in novitátem vetústas; in adoptiónem véniunt aliéni, et in hereditátem ingrediúntur extránei.

Expergíscere, o homo, et dignitátem tuæ cognósce natúræ. Recordáre te factum ad imáginem Dei; quæ, etsi in Adam corrúpta, in Christo tamen est reformáta. Utere quómodo uténdum est visibílibus creatúris, sicut úteris terra, mari, cælo, áere, fóntibus atque flumínibus; et quidquid in eis pulchrum atque mirábile est, refer ad laudem et glóriam Conditóris.

Lucem corpóream sensu tange corpóreo, et toto mentis afféctu illud verum lumen ampléctere quod illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum, et de quo dicit Prophéta: Accédite ad eum, et illuminámini, et vultus vestri non erubéscent. Si enim templum Dei sumus, et Spíritus Dei hábitat in nobis, plus est quod fidélis quisque in suo habet ánimo, quam quod mirátur in cælo.

Non ítaque vobis, dilectíssimi, hoc aut indícimus, aut suadémus, ut despiciátis ópera Dei, aut contrárium áliquid fídei vestræ, in iis quæ Deus bonus bona cóndidit, æstimétis; sed ut omni creaturárum spécie et univérso huius mundi ornátu rationabíliter et temperánter utámini: Quæ enim vidéntur, sicut ait Apóstolus, temporália sunt; quæ autem non vidéntur ætérna sunt.

Unde quia ad præséntia sumus nati, ad futúra autem renáti, non temporálibus bonis déditi, sed ætérnis simus inténti; et ut spem nostram possímus própius intuéri, cogitémus quid natúræ nostræ grátia divína contúlerit. Audiámus Apóstolum dicéntem: Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparúerit vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória, qui vivit et regnat cum Patre et Spíritu Sancto per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium   Ps 143 (144), 9; 117 (118), 28
R/.
Deus, cánticum novum cantábo tibi; * In psaltério decachórdo psallam tibi.
V/. Deus meus es tu, et confitébor tibi; Deus meus, et exaltábo te. * In psaltério.

 

SABBATO HEBDOMADAE V PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola ad Gálatas 5, 25 — 6, 18

Monita de caritate et zelo

Fratres: Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus. Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes.

Et si præoccupátus fúerit homo in áliquo delícto, vos, qui spiritáles estis, huiúsmodi instrúite in spíritu lenitátis, consíderans teípsum, ne et tu tentéris. Alter alteríus ónera portáte et sic adimplébitis legem Christi. Nam si quis exístimat se áliquid esse, cum sit nihil, ipse se sedúcit; opus autem suum probet unusquísque et sic in semetípso tantum gloriatiónem habébit et non in áltero. Unusquísque enim onus suum portábit.

Commúnicet autem is, qui catechizátur, verbum ei, qui se catechízat in ómnibus bonis. Nolíte erráre: Deus non irridétur. Quæ enim semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam. Bonum autem faciéntes infatigábiles, témpore enim suo metémus non deficiéntes. Ergo dum tempus habémus, operémur bonum ad omnes, máxime autem ad domésticos fídei.

Vidéte quálibus lítteris scripsi vobis mea manu. Quicúmque volunt placére in carne, hi cogunt vos circumcídi, tantum ut crucis Christi persecutiónem non patiántur; neque enim, qui circumcidúntur, legem custódiunt, sed volunt vos circumcídi, ut in carne vestra gloriéntur. Mihi autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

Neque enim circumcísio áliquid est, neque præpútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos et misericórdia et super Israel Dei.

De cétero nemo mihi moléstus sit; ego enim stígmata Iesu in córpore meo porto.

Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.

Responsorium   Gal 6, 7b-8; Io 6, 63a
R/.
Quæ semináverit homo, hæc et metet; quóniam qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem; * Qui séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.
V/. Spíritus est, qui vivíficat, caro non prodest quidquam. * Qui séminat.

Lectio altera

Ex Sermónibus beáti Isaac abbátis monastérii de Stella (Sermo 31: PL 194, 1292-1293)

De caritatis præeminentia

Quare parum sollíciti sumus, fratres, occasiónes salútis quærere in altérutrum, ut ubi magis necessárium vidérimus magis ínvicem subveniámus et altérutrum ónera fratérna portémus? Hoc enim ádmonens beátus Apóstolus ait: Alter alteríus ónera portáte, et sic adimplébitis legem Christi; et álibi: Supportántes, inquit, ínvicem in caritáte. Ipsa nimírum lex Christi est.

Quod in fratre meo — aut ex necessitáte, aut ex infirmitáte córporis sive morum — incorrigíbile cerno, quare non porto patiénter, consólor libénter, sicut scriptum est: Púeri eórum in úmeris portabúntur et super génua consolabúntur? An quia illa mihi deest quæ ómnia suffert, quæ pátiens est ut portet, benígna ut amet?

Hæc útique lex Christi est qui vere languóres nostros tulit passióne et dolóres portávit compassióne, amans quos portávit, portans quos amávit. Qui autem fratrem in necessitáte aggréditur, qui infirmitáti eius cuiuscúmque géneris insidiátur, legi diáboli se procul dúbio subdit et eam implet. Compatiéntes ítaque ínvicem simus et fraternitátis amatóres, infirmitátum portatóres, vitiórum insectatóres.

Omnis enim disciplína quæ caritátem Dei et ob ipsum próximi caritátem sectátur sincérius, quibuscúmque observántiis vel hábitu vivat, a Deo plus acceptátur. Ipsa enim est cáritas propter quam fíeri vel non fíeri, mutári vel non mutári ómnia debent. Ipsa enim est et princípium quare et finis ad quem dírigi ómnia decet. Nihil enim fit culpabíliter quod pro ea et secúndum eam fit veráciter.

Quam nobis ipse præstáre dignétur, cui sine hac placére non póssumus, et sine quo omníno nihil póssumus, qui vivit et regnat Deus per immortália sæcula. Amen.

Responsorium   1 Io 3, 11; Gal 5, 14a
R/.
Hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio: * Ut diligámus altérutrum.
V/. Omnis lex in uno sermóne implétur: * Ut diligámus.