DOMINICA IV PER ANNUM
Hebd. IV Psalterii
Ad Officium lectionis
Incipit Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 1, 1 — 2, 12
Pauli necessitudo cum Ecclesia Thessalonicensium
Paulus et Silvánus et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre et Dómino Iesu Christo: grátia vobis et pax.
Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam faciéntes in oratiónibus nostris, sine intermissióne mémores óperis fídei vestræ et labóris caritátis et sustinéntiæ spei Dómini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum, sciéntes, fratres, dilécti a Deo, electiónem vestram, quia evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte et in Spíritu Sancto et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus vobis propter vos.
Et vos imitatóres nostri facti estis et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa cum gáudio Spíritus Sancti, ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia et in Acháia. A vobis enim diffamátus est sermo Dómini non solum in Macedónia et in Acháia, sed in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui; ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos, et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris servíre Deo vivo et vero et exspectáre Fílium eius de cælis, quem suscitávit ex mórtuis, Iesum, qui éripit nos ab ira ventúra.
Nam ipsi scitis, fratres, intróitum nostrum ad vos quia non inánis fuit, sed ante passi et contuméliis affécti, sicut scitis, in Philíppis, fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis, neque sub prætéxtu avarítiæ, Deus testis, nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis neque ab áliis, cum possímus óneri esse ut Christi apóstoli, sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos, ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras, quóniam caríssimi nobis facti estis. Mémores enim estis, fratres, labórem nostrum et fatigatiónem; nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis evangélium Dei. Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine queréla vobis, qui credidístis, fúimus, sicut scitis, quáliter unumquémque vestrum, tamquam pater fílios suos, deprecántes vos et consolántes testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et glóriam.
Responsorium 1 Th 1, 9b-10; 3, 12a. 13
R/. Convérsi estis ad Deum, servíre Deo vivo et vero, et exspectáre Fílium eius de cælis, quem suscitávit ex mórtuis, * Qui éripit nos ab ira ventúra.
V/. Abundáre fáciat Dóminus caritáte in ínvicem et in omnes, ad confirmánda corda vestra in sanctitáte in advéntu Dómini. * Qui éripit.
Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Smyrnæos (Inscriptio; nn. 1, 1 — 4, 1: Funk 1, 235-237)
Christus vocavit nos in suum regnum et gloriam
De his autem admóneo vos, caríssimi, quamvis vos idem sentíre sciam.
Responsorium Gal 2, 19. 20
R/. Legi mórtuus sum, ut Deo vivam; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, * Qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me.
V/. Christo confíxus sum cruci; vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. * Qui diléxit.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE IV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola prima ad Thessalonicénses 2, 13 — 3, 13
Amicitia Pauli et Thessalonicensium
Fratres: Grátias ágimus Deo sine intermissióne, quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operátur in vobis, qui créditis. Vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Iudæa in Christo Iesu, qui éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Iudæis, qui et Dóminum occidérunt Iesum et prophétas et nos persecúti sunt et Deo non placent et ómnibus homínibus adversántur, prohibéntes nos géntibus loqui, ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper. Pervénit autem ira Dei super illos usque in finem.
Nos autem, fratres, desoláti a vobis ad tempus horæ fácie non corde, abundántius festinávimus fáciem vestram vidére cum multo desidério. Propter quod volúimus veníre ad vos, ego quidem Paulus et semel et íterum, et impedívit nos Sátanas. Quæ est enim nostra spes aut gáudium aut coróna glóriæ — nonne et vos — ante Dóminum nostrum Iesum in advéntu eius? Vos enim estis glória nostra et gáudium.
Propter quod non sustinéntes ámplius, plácuit nobis, ut relinquerémur Athénis soli, et mísimus Timótheum, fratrem nostrum et cooperatórem Dei in evangélio Christi, ad confirmándos vos et exhortándos pro fide vestra, ut nemo turbétur in tribulatiónibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc pósiti sumus; nam et cum apud vos essémus, prædicebámus vobis passúros nos tribulatiónes, sicut et factum est et scitis. Proptérea et ego ámplius non sústinens misi ad cognoscéndam fidem vestram, ne forte tentáverit vos is, qui tentat, et inánis fiat labor noster.
Nunc autem veniénte Timótheo ad nos a vobis et annuntiánte nobis fidem et caritátem vestram et quia memóriam nostri habétis bonam semper, desiderántes nos vidére, sicut nos quoque vos, ídeo consoláti sumus, fratres, propter vos in omni necessitáte et tribulatióne nostra per vestram fidem, quóniam nunc vívimus, si vos statis in Dómino. Quam enim gratiárum actiónem póssumus Deo retribúere pro vobis in omni gáudio, quo gaudémus propter vos ante Deum nostrum, nocte et die abundántius orántes ut videámus fáciem vestram et compleámus ea, quæ desunt fídei vestræ?
Ipse autem Deus et Pater noster et Dóminus noster Iesus dírigat viam nostram ad vos; vos autem Dóminus abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, quemádmodum et nos in vos, ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Iesu cum ómnibus sanctis eius. Amen.
Responsorium Cf. 1 Th 3, 12. 13a; 2 Th 2, 16a. 17a
R/. Multíplicet vos Dóminus et abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, * Ad confirmánda corda vestra in sanctitáte.
V/. Ipse Dóminus noster consolétur corda vestra. * Ad confirmánda.
Ex Tractátibus Pseudo-Hilárii in psalmos (Ps 132: PLS 1, 244-245)
Erat omnium credentium cor unum et anima una
Responsorium Rom 12, 5; Eph 4, 7; 1 Cor 12, 13
R/. Multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra. * Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi.
V/. In uno Spíritu omnes nos in unum corpus baptizáti sumus, et omnes unum Spíritum potáti sumus. * Unicuíque.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE IV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola prima ad Thessalonicénses 4, 1-18
Vita sancta et spes resurrectionis
Fratres, rogámus vos et obsecrámus in Dómino Iesu, ut — quemádmodum accepístis a nobis quómodo vos opórteat ambuláre et placére Deo, sicut et ambulátis — ut abundétis magis. Scitis enim, quæ præcépta dedérimus vobis per Dóminum Iesum. Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra, ut abstineátis a fornicatióne, ut sciat unusquísque vestrum suum vas possidére in sanctificatióne et honóre, non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum, ut ne quis supergrediátur neque circumvéniat in negótio fratrem suum, quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut et prædíximus vobis et testificáti sumus. Non enim vocávit nos Deus in immundítia sed in sanctificatióne. Itaque, qui spernit, non hóminem spernit sed Deum, qui étiam dat Spíritum suum Sanctum in vos.
De caritáte autem fraternitátis non necésse habétis, ut vobis scribam, ipsi enim vos a Deo edócti estis, ut diligátis ínvicem; étenim fácitis illud in omnes fratres in univérsa Macedónia. Rogámus autem vos, fratres, ut abundétis magis et óperam detis, ut quiéti sitis, et ut vestrum negótium agátis, et operémini mánibus vestris, sicut præcípimus vobis, ut honéste ambulétis ad eos, qui foris sunt, et nullíus áliquid desiderétis.
Nólumus autem vos ignoráre, fratres, de dormiéntibus, ut non contristémini sicut et céteri, qui spem non habent. Si enim crédimus quod Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos, qui dormiérunt, per Iesum addúcet cum eo. Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui relínquimur in advéntum Dómini, non præveniémus eos, qui dormiérunt; quóniam ipse Dóminus in iussu, in voce archángeli et in tuba Dei descéndet de cælo, et mórtui, qui in Christo sunt, resúrgent primi; deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Dómino in áera, et sic semper cum Dómino érimus. Itaque consolámini ínvicem in verbis istis.
Responsorium 1 Th 4, 16a; Mc 13, 27b; cf. Mt 24, 31a
R/. Ipse Dóminus in iussu, in voce archángeli et in tuba Dei descéndet de cælo; * Et congregábit eléctos suos a quáttuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
V/. Cum vénerit Fílius hóminis, mittet ángelos suos cum tuba magna. * Et congregábit.
Ex Tractátu sancti Irenæi epíscopi Advérsus hæreses (Lib. 3, 19, 1. 3 — 20, 1: SCh 34, 332. 336-338)
Primitiæ resurrectionis in Christo
Responsorium 1 Cor 15, 20. 22. 21
R/. Christus resurréxit a mórtuis, primítiæ dormiéntium. * Et sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur.
V/. Per hóminem mors et per hóminem resurréctio mortuórum. * Et sicut.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE IV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola prima ad Thessalonicénses 5, 1-28
Conversatio filiorum lucis
De tempóribus et moméntis, fratres, non indigétis, ut scribátur vobis, ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini sicut fur in nocte ita véniet. Cum enim díxerint: «Pax et secúritas», tunc repentínus eis supervéniet intéritus, sicut dolor in útero habénti, et non effúgient. Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehéndat; omnes enim vos fílii lucis estis et fílii diéi. Non sumus noctis neque tenebrárum; ígitur non dormiámus sicut céteri, sed vigilémus et sóbrii simus.
Qui enim dórmiunt, nocte dórmiunt, et qui ébrii sunt, nocte inebriántur; nos autem, qui diéi sumus, sóbrii simus, indúti lorícam fídei et caritátis et gáleam spem salútis; quóniam non pósuit nos Deus in iram sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum, qui mórtuus est pro nobis, ut sive vigilémus sive dormiámus, simul cum illo vivámus. Propter quod consolámini ínvicem et ædificáte altérutrum, sicut et fácitis.
Rogámus autem vos, fratres, ut novéritis eos, qui labórant inter vos et præsunt vobis in Dómino et monent vos, ut habeátis illos superabundánter in caritáte propter opus illórum. Pacem habéte inter vos. Hortámur autem vos, fratres: Corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes. Vidéte, ne quis malum pro malo alícui reddat, sed semper, quod bonum est, sectámini et in ínvicem et in omnes. Semper gaudéte, sine intermissióne oráte, in ómnibus grátias ágite; hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos. Spíritum nolíte exstínguere, prophetías nolíte spérnere; ómnia autem probáte, quod bonum est tenéte, ab omni spécie mala abstinéte vos.
Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, et ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur. Fidélis est, qui vocat vos, qui étiam fáciet.
Fratres, oráte étiam pro nobis.
Salutáte fratres omnes in ósculo sancto. Adiúro vos per Dóminum, ut legátur epístula ómnibus frátribus.
Grátia Dómini nostri Iesu Christi vobíscum.
Responsorium 1 Th 5, 9-10; Col 1, 13
R/. Pósuit nos Deus non in iram sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum, * Qui mórtuus est pro nobis, ut simul cum illo vivámus.
V/. Erípuit nos Deus de potestáte tenebrárum et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ. * Qui mórtuus est.
Ex Capítibus Diádochi Photicénsis epíscopi De perfectióne spiritáli (Cap. 6. 26. 27. 30: PG 65, 1169. 1175-1176)
Spirituum discretionis scientia per gustum mentis acquiritur
Responsorium Cf. Tob 4, 19a; 14, 8b
R/. Omni témpore bénedic Dóminum et póstula ab illo, ut dirigántur viæ tuæ, * Et omnes sémitæ tuæ et consília bene disponántur.
V/. Servi Deo et fac coram illo, quod ipsi placet in veritáte et in tota virtúte tua. * Et omnes.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE IV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
Incipit Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 1, 1-12
Salutatio et gratiarum actio
Paulus et Silvánus et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
Grátias ágere debémus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quóniam supercréscit fides vestra et abúndat cáritas uniuscuiúsque ómnium vestrum in ínvicem, ita ut et nos ipsi in vobis gloriémur in ecclésiis Dei pro patiéntia vestra et fide in ómnibus persecutiónibus et tribulatiónibus, quas sustinétis, indícium iusti iudícii Dei, ut digni habeámini regno Dei, pro quo et patímini, síquidem iustum est apud Deum retribúere tribulatiónem his, qui vos tríbulant, et vobis, qui tribulámini, réquiem nobíscum in revelatióne Dómini Iesu de cælo cum ángelis virtútis eius, in igne flammæ, dantis vindíctam his, qui non novérunt Deum, et qui non obœdiunt evangélio Dómini nostri Iesu, qui pœnas dabunt intéritu ætérno a fácie Dómini et a glória virtútis eius, cum vénerit glorificári in sanctis suis et admirábilis fíeri in ómnibus, qui credidérunt, quia créditum est testimónium nostrum super vos in die illo.
Ad quod étiam orámus semper pro vobis, ut dignétur vos vocatióne sua Deus noster et ímpleat omnem voluntátem bonitátis et opus fídei in virtúte, ut glorificétur nomen Dómini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secúndum grátiam Dei nostri et Dómini Iesu Christi.
Responsorium Cf. 2 Th 1, 10a; Ps 144 (145), 13b
R/. Véniet Dóminus glorificári in sanctis suis, * Et admirábilis fíeri in ómnibus qui credidérunt.
V/. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis. * Et admirábilis.
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi (Cat. 13, 1. 3. 6. 23: PG 33, 771-774. 779. 799. 802)
Crux tibi gaudium sit etiam tempore persecutionis
Responsorium 1 Cor 1, 18. 23
R/. Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est, * His autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
V/. Nos prædicámus Christum crucifíxum, Iudæis quidem scándalum, Géntibus autem stultítiam. * His autem.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE IV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola secúnda ad Thessalonicénses 2, 1-17
Dies Domini
Rogámus vos, fratres, per advéntum Dómini nostri Iesu Christi et nostram congregatiónem in ipsum, ut non cito moveámini a sensu, neque terreámini, neque per spíritum neque per verbum neque per epístulam tamquam per nos, quasi instet dies Dómini. Ne quis vos sedúcat ullo modo; quóniam nisi vénerit discéssio primum et revelátus fúerit homo iniquitátis, fílius perditiónis, qui adversátur et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat, osténdens se quia sit Deus.
Non retinétis quod, cum adhuc essem apud vos, hæc dicébam vobis? Et nunc quid detíneat scitis, ut ipse revelétur in suo témpore. Nam mystérium iam operátur iniquitátis; tantum qui tenet nunc, donec de médio fiat.
Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Iesus interfíciet spíritu oris sui et déstruet illustratióne advéntus sui, eum, cuius est advéntus secúndum operatiónem Sátanæ in omni virtúte et signis et prodígiis mendácibus et in omni seductióne iniquitátis his, qui péreunt, eo quod caritátem veritátis non recepérunt, ut salvi fíerent. Et ídeo mittit illis Deus operatiónem erróris ut credant mendácio, ut iudicéntur omnes, qui non credidérunt veritáti, sed consensérunt iniquitáti.
Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres, dilécti a Dómino, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatióne Spíritus et fide veritátis, ad quod et vocávit vos per evangélium nostrum in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Itaque, fratres, state et tenéte traditiónes, quas didicístis sive per sermónem sive per epístulam nostram. Ipse autem Dóminus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui diléxit nos et dedit consolatiónem ætérnam et spem bonam in grátia, consolétur corda vestra et confírmet in omni ópere et sermóne bono.
Responsorium Mt 24, 30; 2 Th 2, 8a
R/. Parébit signum Fílii hóminis in cælo, * Et vidébunt Fílium hóminis veniéntem cum virtúte et glória multa.
V/. Tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Iesus interfíciet spíritu oris sui. * Et vidébunt.
Ex Homilíis Auctóris spiritális sæculi quarti (Hom. 18. 7-11: PG 34, 639-642)
Impleamini in omnem plenitudinem Christi
Intérdum in gáudio ineffábili a Spíritu conservántur.
Intérdum ut quivis hóminum fit.
Responsorium Cf. 1 Io 2, 20. 27; Ioel 2, 23ab
R/. Unctiónem habétis a Sancto; et únctio, quam accepístis ab eo, máneat in vobis. * Et non necésse habétis, ut áliquis dóceat vos; sed únctio ipsíus docet vos de ómnibus.
V/. Exsultáte et lætámini in Dómino Deo vestro quia dedit vobis plúviam iustítiæ. * Et non.
SABBATO HEBDOMADAE IV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola secúnda ad Thessalonicénses 3, 1-18
Hortationes et consilia
De cétero, fratres, oráte pro nobis, ut sermo Dómini currat et glorificétur sicut et apud vos, et ut liberémur ab importúnis et malis homínibus; non enim ómnium est fides. Fidélis autem Dóminus est, qui confirmábit vos et custódiet a Malo.
Confídimus autem de vobis in Dómino, quóniam, quæ præcípimus, et fácitis et faciétis. Dóminus autem dírigat corda vestra in caritátem Dei et patiéntiam Christi.
Præcípimus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Iesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis. Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos, quóniam non inordináti fúimus inter vos, neque gratis panem manducávimus ab áliquo sed in labóre et fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus; non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos. Nam et cum essémus apud vos, hoc præcipiebámus vobis: Si quis non vult operári, nec mandúcet. Audímus enim inter vos quosdam ambuláre inordináte, nihil operántes sed curióse agéntes; his autem, qui eiúsmodi sunt, præcípimus et obsecrámus in Dómino Iesu Christo, ut cum quiéte operántes suum panem mandúcent. Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes. Quod si quis non obœdit verbo nostro per epístulam, hunc notáte, non commisceámini cum illo, ut confundátur; et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem.
Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni modo. Dóminus cum ómnibus vobis.
Salutátio mea manu Pauli, quod est signum in omni epístula, ita scribo. Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis.
Responsorium Cf. 1 Th 2, 13b; cf. Eph 1, 13a
R/. Cum accepístis verbum Dei, * Accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.
V/. Audivístis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ. * Accepístis.
Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis (Nn. 35-36)
Responsorium Deut 2, 7; 8, 5b
R/. Benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum; novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem magnam, * Hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.
V/. Sicut érudit homo fílium suum, sic erudívit te. * Hábitans.