zlectiones-fase9

DOMINICA XXXII PER ANNUM

Hebd. IV Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

Incipit liber Daniélis prophétæ 1, 1-21

Iuvenes Israel fideles in palatio regis Babylonis

Anno tértio regni Ióachim regis Iudæ venit Nabuchodónosor rex Babylónis Ierúsalem et obsédit eam; et trádidit Dóminus in manu eius Ióachim regem Iudæ et partem vasórum domus Dei, et asportávit ea in terram Sénnaar in domum deórum suórum et vasa íntulit in domum thesáuri deórum suórum.

Et ait rex Asfanaz præpósito eunuchórum suórum, ut introdúceret de fíliis Israel et de sémine régio et tyrannórum púeros, in quibus nulla esset mácula, decóros forma et erudítos omni sapiéntia, cautos sciéntia et doctos disciplína, et qui possent stare in palátio regis, et ut docérent eos lítteras et linguam Chaldæórum. Et constítuit eis rex annónam per síngulos dies de cibis suis et de vino, unde bibébat ipse, ut enutríti tribus annis póstea starent in conspéctu regis. Fuérunt ergo inter eos de fíliis Iudæ Dániel, Ananías, Mísael et Azarías. Et impósuit eis præpósitus eunuchórum nómina: Daniéli Baltássar et Ananíæ Sedrac, Misaéli Misac et Azaríæ Abdénago.

Propósuit autem Dániel in corde suo, ne polluerétur de mensa regis neque de vino potus eius, et rogávit eunuchórum præpósitum, ne contaminarétur. Dedit autem Deus Daniéli grátiam et misericórdiam in conspéctu príncipis eunuchórum; et ait princeps eunuchórum ad Dániel: «Tímeo ego dóminum meum regem, qui constítuit vobis cibum et potum; qui si víderit vultus vestros macilentióres præ céteris adulescéntibus coævis vestris, condemnábitis caput meum regi». Et dixit Dániel ad custódem, quem constitúerat princeps eunuchórum super Dániel, Ananíam, Mísael et Azaríam: «Tenta nos, óbsecro, servos tuos diébus decem, et dentur nobis legúmina ad vescéndum et aqua ad bibéndum; et videántur in conspéctu tuo vultus nostri et vultus puerórum, qui vescúntur cibo régio, et, sicut víderis, fácies cum servis tuis».

Qui, audíto sermóne huiuscémodi, tentávit eos diébus decem. Post dies autem decem apparuérunt vultus eórum melióres et corpulentióres præ ómnibus púeris, qui vescebántur cibo régio. Porro custos tollébat cibária et vinum potus eórum dabátque eis legúmina.

Quáttuor autem púeris his dedit Deus sciéntiam et disciplínam in omni scriptúra et sapiéntia, Daniéli autem intellegéntiam ómnium visiónum et somniórum. Complétis ítaque diébus, post quos díxerat rex, ut introduceréntur, introdúxit eos præpósitus eunuchórum in conspéctu Nabuchodónosor. Cumque locútus eis fuísset rex, non sunt invénti de univérsis tales ut Dániel, Ananías, Mísael et Azarías; et stetérunt in conspéctu regis. Et omne verbum sapiéntiæ et intelléctus, quod sciscitátus est ab eis, rex invénit in eis décuplum super cunctos haríolos et magos, qui erant in univérso regno eius. Fuit autem Dániel usque ad annum primum Cyri regis.

Responsorium   Cf. Dan 1, 17a. 20a
R/.
Disciplínam et sapiéntiam dócuit eos Dóminus, firmávit in illis grátiam spíritus sui, * Et intelléctu implévit Dóminus corda eórum.
V/. Omne verbum sapiéntiæ et intelléctus, quod sciscitátus est ab eis, rex invénit in eis. * Et intelléctu.

Lectio altera

Incipit Homilía auctóris sæculi secúndi (Cap 1, 1 — 2, 7: Funk 1, 145-149)

Christus servare voluit pereuntia

Fratres, ita sentíre nos opórtet de Iesu Christo, tamquam de Deo, tamquam de iúdice vivórum et mortuórum; nec decet nos humília sentíre de salúte nostra. Dum enim humíliter sentímus de illo, parva étiam nos acceptúros sperámus; quique hæc quasi tenúia áudiunt, peccant et nos peccámus nesciéntes unde vocáti simus et a quo et in quem locum et quanta sustinúerit Iesus Christus pati propter nos.

Quam ígitur nos ei dábimus remuneratiónem aut quem fructum dignum illo, quem nobis ipse dedit? Quanta vero ei debémus benefícia? Nam lucem nobis largítus est, tamquam Pater fílios nos appellávit, pereúntes nos servávit. Qualem ígitur laudem ipsi tribuémus aut mercédem remuneratiónis, qua compensémus quæ accépimus? qui mente erámus débiles, adorántes lápides et ligna, aurum et argéntum et æs, ópera hóminum; et tota vita nostra nihil áliud erat quam mors. Obscuritáte ígitur circúmdati et visum tali calígine plenum habéntes, óculos recuperávimus, eam nébulam, qua cingebámur, illíus voluntáte deponéntes.

Nam miserátus est nos et viscéribus commótus salvos fecit, cum spectásset in nobis multum errórem atque intéritum, nec ullam nos habére spem salútis nisi eam, quæ ab ipso est. Vocávit enim nos, qui non erámus, et vóluit e níhilo esse nos.

Lætáre stérilis, quæ non paris; erúmpe et clama, quæ non párturis; quóniam multi fílii desértæ magis quam eius quæ habet virum. Quod dixit: Lætáre stérilis, quæ non paris, nos índicat; stérilis enim erat Ecclésia nostra, ántequam ei dati essent fílii. Quod vero dixit: Clama, quæ non párturis, hoc dicit: preces nostras plane ad Deum referámus, non (parturiéntium instar) deficiéntes. Quod autem dixit: Quia multi fílii desértæ magis quam eius quæ habet virum; id dixit, quóniam pópulus noster desértus esse videbátur et Deo orbátus; nunc vero, cum crédimus, plures facti sumus iis, qui Deum habére censebántur.

Alia quoque Scriptúra ait: Non veni vocáre iustos, sed peccatóres. Hoc dicit, quod débeat pereúntes serváre. Id enim magnum et admirábile est: fulcíre non quæ stant, sed quæ cadunt. Sic et Christus serváre vóluit pereúntia et multos servávit, véniens vocánsque nos iam pereúntes.

Responsorium   1 Th 5, 9-10; Col 1, 13
R/.
Non pósuit nos Deus in iram, sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum qui mórtuus est pro nobis; * Ut simul cum illo vivámus.
V/. Erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ. * Ut simul.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XXXII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Daniélis prophétæ 2, 26-47

Visio statuæ et lapidis. Regnum æternum Dei

In diébus illis: Dixit rex Nabuchodónosor Daniéli, cuius nomen erat Baltássar: «Putásne vere potes mihi indicáre sómnium, quod vidi, et interpretatiónem eius?». Et respóndens Dániel coram rege ait: «Mystérium, quod rex intérrogat, sapiéntes, magi et haríoli et harúspices non queunt indicáre regi; sed est Deus in cælo revélans mystéria, qui indicávit tibi, rex Nabuchodónosor, quæ ventúra sunt in novíssimis tempóribus. Sómnium tuum et visiónes cápitis tui in cubíli tuo huiuscémodi sunt:

Tu, rex, cogitáre cœpísti in strato tuo quid esset futúrum post hæc; et qui revélat mystéria, osténdit tibi, quæ ventúra sunt. Mihi quoque non in sapiéntia, quæ est in me plus quam in cunctis vivéntibus, sacraméntum hoc revelátum est, sed ut interpretátio regi manifésta fíeret et cogitatiónes mentis tuæ scires.

Tu, rex, vidébas, et ecce státua una grandis: státua illa magna et statúra sublímis stabat contra te, et intúitus eius erat terríbilis. Huius státuæ caput ex auro óptimo erat, pectus autem et bráchia de argénto, porro venter et fémora ex ære, tíbiæ autem férreæ, pedum quædam pars erat férrea, quædam autem fíctilis. Vidébas ita, donec abscíssus est lapis sine mánibus et percússit státuam in pédibus eius férreis et fictílibus et commínuit eos; tunc contríta sunt páriter ferrum, testa, æs, argéntum et aurum, et fuérunt quasi follículus ex áreis æstívis, et rápuit ea ventus, nullúsque locus invéntus est eis; lapis autem, qui percússerat státuam, factus est mons magnus et implévit univérsam terram.

Hoc est sómnium; interpretatiónem quoque eius dicémus coram te, rex. Tu rex regum es, et Deus cæli regnum et fortitúdinem et impérium et glóriam dedit tibi, et ómnia, in quibus hábitant fílii hóminum et béstiæ agri volucrésque cæli, dedit in manu tua et te dóminum universórum constítuit: tu es caput áureum. Et post te consúrget regnum áliud minus te et regnum tértium áliud æreum, quod imperábit univérsæ terræ. Et regnum quartum erit robústum velut ferrum; quómodo ferrum commínuit et domat ómnia, et sicut ferrum commínuens cónteret et commínuet ómnia hæc. Porro quia vidísti pedum et digitórum partem testæ fíguli et partem férream, regnum divísum erit; et robur ferri erit ei, secúndum quod vidísti ferrum mixtum testæ ex luto. Et dígitos pedum ex parte férreos et ex parte fíctiles, ex parte regnum erit sólidum et ex parte contrítum. Quod autem vidísti ferrum mixtum testæ ex luto, commiscebúntur quidem humáno sémine, sed non adhærébunt sibi, sícuti ferrum miscéri non potest testæ. In diébus autem regnórum illórum suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur, et regnum pópulo álteri non tradétur: commínuet et consúmet univérsa regna hæc, et ipsum stabit in ætérnum. Secúndum quod vidísti quod de monte abscíssus est lapis sine mánibus et commínuit testam et ferrum et æs et argéntum et aurum, Deus magnus osténdit regi, quæ ventúra sunt póstea; et verum est sómnium et fidélis interpretátio eius».

Tunc rex Nabuchodónosor cécidit in fáciem suam et Daniélem adorávit et hóstias et incénsum præcépit, ut sacrificárent ei. Loquens ergo rex ait Daniéli: «Vere Deus vester Deus deórum est et dóminus regum et revélans mystéria, quóniam potuísti aperíre sacraméntum hoc».

Responsorium   Dan 2, 44; cf. Lc 20, 17. 18
R/.
Suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur; commínuet et consúmet univérsa regna, * Et ipsum Dei regnum stabit in ætérnum.
V/. Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli; super quem autem cecíderit lapis ille, commínuet illum, * Et ipsum.

Lectio altera

Ex Homilía auctóris sæculi secúndi (Cap. 3, 1 — 4, 5; 7, 1-6: Funk 1, 149-153)

In operibus Deum confiteamur

Cum tantam misericórdiam erga nos Dóminus fécerit: primo quidem, quod nos, qui vívimus, diis mórtuis non sacrificámus nec adorámus eos, sed per Christum cognóvimus Patrem veritátis; quænam est cognítio ad eum perdúcens, nisi ut non negémus illum, per quem eum cognóvimus? Ait vero étiam ipse: Qui me conféssus fúerit, confitébor eum coram Patre. Hæc est ítaque merces nostra, si eum confitémur, per quem serváti sumus. In quonam autem illum confitébimur? Faciéndo quæ dicit et mandáta illíus non spernéndo, nec solum lábiis eum honorándo, sed ex toto corde et ex tota mente. Dicit enim in Isaía: Pópulus iste lábiis me honórat, cor autem eórum longe abest a me.

Non solum ígitur ipsum vocémus Dóminum; id enim non salvábit nos. Dicit enim: Non omnis qui dicit mihi: Dómine Dómine, salvábitur, sed qui facit iustítiam. Itaque, fratres, in opéribus ipsum confiteámur, in diligéndo altérutrum, in non adulterándo neque obtrectándo ínvicem neque æmulándo, sed vivéndo in continéntia, misericórdia, bonitáte; et compassióne mútua duci debémus, non pecúniæ cupiditáte. In his opéribus confiteámur eum, non autem in contráriis; nec timéndi nobis sunt hómines, sed Deus. Idcírco vobis hæc faciéntibus dixit Dóminus: Si fuéritis mecum congregáti in sinu meo et non fecéritis mandáta mea, abíciam vos et dicam vobis: Discédite a me, néscio vos unde sitis, operárii iniquitátis.

Quocírca, fratres mei, certémus, sciéntes præ mánibus esse certámen et ad corruptibília certámina multos appéllere, sed non omnes coronári, nisi qui plúrimum laboráverint et præcláre certárint. Nos ígitur certémus, ut omnes coronémur. Itaque currámus viam rectam, certámen incorruptíbile, et multi ad ipsum navigémus atque certémus, ut et coronémur; et si non póssumus omnes coronári, saltem prope corónam simus. Scire autem nos opórtet, quod qui certámen corruptíbile certat, si inveniátur corrúmpens, flagellátus aufértur et extra stádium proícitur.

Quid vobis vidétur? Qui incorruptiónis certámen corrúperit, quid patiétur? De iis enim, qui sigíllum non serváverint, ait: Vermis eórum non moriétur, et ignis eórum non exstinguétur, et erunt in visiónem omni carni.

Responsorium   1 Th 1, 9b-10; 1 Io 2, 28
R/.
Convérsi estis servíre Deo vivo et vero et exspectáre Fílium eius de cælis, quem suscitávit ex mórtuis, * Qui éripit nos ab ira ventúra.
V/. Et nunc, filíoli, manéte in eo, ut, cum apparúerit, habeámus fidúciam et non confundámur in advéntu eius. * Qui éripit.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE XXXII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Daniélis prophétæ 3, 8-12. 19-24. 91-97

Statua aurea regis. Iuvenes erepti de fornace

In illo témpore accedéntes viri Chaldæi accusavérunt Iudæos dixerúntque Nabuchodónosor regi: «Rex, in ætérnum vive; tu, rex, posuísti decrétum, ut omnis homo, qui audíerit sónitum tubæ, fístulæ et cítharæ, sambúcæ et psaltérii et symphoníæ et univérsi géneris musicórum, prostérnat se et adóret státuam áuream; si quis autem non prócidens adoráverit, mittétur in fornácem ignis ardéntis. Sunt ergo viri Iudæi, quos constituísti super ópera provínciæ Babylónis, Sedrac, Misac et Abdénago; viri isti te, rex, non honórant: deos tuos non colunt et státuam áuream, quam erexísti non adórant».

Tunc Nabuchodónosor replétus est furóre, et aspéctus faciéi illíus immutátus est super Sedrac, Misac et Abdénago; et respóndens præcépit, ut succenderétur fornax séptuplum quam succéndi consuéverat; et viris fortíssimis de exércitu suo iussit, ut ligárent Sedrac, Misac et Abdénago et mítterent eos in fornácem ignis ardéntis. Et conféstim viri illi vincti, cum bracis suis et tiáris et calceaméntis et véstibus, missi sunt in médium fornácis ignis ardéntis; ítaque, quia iússio regis urgébat et fornax succénsa erat nimis, viros illos, qui míserant Sedrac, Misac et Abdénago interfécit flamma ignis. Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdénago, cecidérunt in médio camíno ignis ardéntis colligáti.

Et ambulábant in médio flammæ laudántes Deum et benedicéntes Dómino.

Tunc Nabuchodónosor rex obstúpuit et surréxit própere; respóndens ait optimátibus suis: «Nonne tres viros mísimus in médium ignis compedítos?». Qui respondéntes dixérunt regi: «Vere, rex». Respóndit et ait: «Ecce ego vídeo viros quattuor solútos et ambulántes in médio ignis, et nihil corruptiónis in eis est, et spécies quarti símilis fílio deórum». Tunc accéssit Nabuchodónosor ad óstium fornácis ignis ardéntis et ait: «Sedrac, Misac et Abdénago, servi Dei excélsi, egredímini et veníte». Statímque egréssi sunt Sedrac, Misac et Abdénago de médio ignis. Et congregáti sátrapæ, magistrátus et iúdices et poténtes régis contemplabántur viros illos, quóniam nihil potestátis habuísset ignis in corpóribus eórum, et capíllus cápitis eórum non esset adústus, et sarábara eórum non fuíssent immutáta, et odor ignis non transísset per eos. Et erúmpens Nabuchodónosor ait: «Benedíctus Deus eórum, Sedrac, Misac et Abdénago, qui misit ángelum suum et éruit servos suos, qui credidérunt in eo, et verbum regis immutavérunt et tradidérunt córpora sua, ne servírent et ne adorárent omnem deum, excépto Deo suo. A me ergo pósitum est decrétum, ut omnis pópulus, tribus et lingua quæcúmque locúta fúerit blasphémiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdénago in frusta concidátur, et domus eius in sterquilínium fiat, eo quod non est Deus álius, qui possit ita salváre». Tunc rex promóvit Sedrac, Misac et Abdénago in província Babylónis.

Responsorium   Dan 3, 49. 50b. 95
R/.
Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis eius in fornácem, et excússit flammam ignis de fornáce; * Et non tétigit eos omníno ignis neque contristávit.
V/. Benedíctus Deus eórum, qui misit ángelum suum, et éruit servos suos qui credidérunt in eo. * Et non.

Lectio altera

Ex Homilía auctóris sæculi secúndi (Cap. 8, 1 — 9, 11: Funk 1, 153-157)

Pænitentia ex sincero corde

Quámdiu ergo in terris dégimus, pæniténtiam agámus. Lutum quippe sumus in manu artíficis. Quemádmodum enim fígulus, si vas fécerit illúdque in mánibus eius distórtum fúerit aut contrítum, rursus illud refíngit, sin vero illud in fornácem ignis míttere præfiníverit, non ámplius ei succúrrit: ita et nos, quámdiu in hoc mundo sumus, peccatórum, quæ in carne géssimus, ex toto corde pæniténtiam agámus, ut a Dómino salvémur, dum pæniténtiæ tempus habémus.

Postquam enim e mundo exívimus, non ámplius póssumus ibi confitéri aut pæniténtiam ágere. Quare, fratres, voluntátem Patris faciéntes et carnem castam servántes et mandáta Dómini custodiéntes consequémur vitam ætérnam. Dicit enim Dóminus in Evangélio: Si parvum non servástis, quis magnum vobis dabit? Dico enim vobis: Qui fidélis est in mínimo, et in maióri fidélis est. Hoc ergo dicit: serváte carnem castam et sigíllum immaculátum, ut vitam recipiámus.

Et nemo vestrum dicat hanc carnem non iudicári neque resúrgere. Agnóscite: in quo serváti estis, in quo visum recepístis, nisi dum in hac carne vívitis? Nos ergo decet carnem sicut templum Dei custodíre. Quemádmodum enim in carne vocáti estis, ita in carne veniétis. Si Christus Dóminus, qui nos servávit, cum primum esset spíritus, caro factus est atque sic vocávit nos: ita étiam nos in hac carne mercédem recipiémus.

Diligámus ígitur nos ínvicem, ut veniámus omnes in regnum Dei. Donec tempus habémus, in quo sanémur, dedámus nos médico Deo, remuneratiónem ipsi tribuéntes. Quam? Pæniténtiam ex sincéro corde. Namque præscius ómnium est, et quæ in corde nostro versántur novit. Demus ítaque illi laudem, non ab ore solum, sed étiam ex corde, ut nos tamquam fílios suscípiat. Etenim Dóminus dixit: Fratres mei sunt ii, qui fáciunt voluntátem Patris mei.

Responsorium   Ez 18, 31a. 32; 2 Petr 3, 9b
R/.
Proícite a vobis omnes prævaricatiónes vestras, et fácite vobis cor novum et spíritum novum; * Quia nolo mortem moriéntis, dicit Dóminus; revertímini et vívite.
V/. Patiénter agit Dóminus in vos, nolens áliquos períre, sed omnes ad pæniténtiam revérti. * Quia.

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE XXXII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Daniélis prophétæ 5, 1-2. 5-9. 13-17. 25 — 6, 1

Iudicium Dei in convivio Balthasar

In diébus illis: Balthásar rex fecit grande convívium optimátibus suis mille, et coram his mílibus vinum bibébat. Balthásar ergo præcépit iam temuléntus, ut afferréntur vasa áurea et argéntea, quæ asportáverat Nabuchodónosor pater eius de templo, quod fuit in Ierúsalem, ut bíberent in eis rex et optimátes eius uxorésque eius et concubínæ.

In eádem hora apparuérunt dígiti manus hóminis et scripsérunt contra candelábrum in superfície paríetis palátii regis; et rex aspiciébat artículos manus scribéntis. Tunc regis fácies commutáta est, et cogitatiónes eius conturbábant eum, et compáges renum eius solvebántur, et génua eius ad se ínvicem collidebántur. Exclamávit ítaque rex fórtiter, ut introdúcerent magos, Chaldæos et harúspices; et próloquens rex ait sapiéntibus Babylónis: «Quicúmque légerit scriptúram hanc et interpretatiónem eius maniféstam mihi fécerit, púrpura vestiétur et torquem áuream habébit in collo et tértius in regno meo dominábitur». Tunc ingréssi sunt omnes sapiéntes regis et non potuérunt nec scriptúram légere nec interpretatiónem indicáre regi; unde rex Balthásar satis conturbátus est, et vultus illíus immutátus est super eum, sed et optimátes eius turbabántur.

Igitur introdúctus est Dániel coram rege; ad quem præfátus rex ait: «Tu es Dániel de fíliis captivitátis Iudæ, quem addúxit rex pater meus de Iuda? Audívi de te quóniam spíritum deórum hábeas, et sciéntia intellegentiáque ac sapiéntia amplióres invéntæ sint in te. Et nunc introgréssi sunt in conspéctu meo sapiéntes, magi, ut scriptúram hanc légerent et interpretatiónem eius indicárent mihi et nequivérunt sensum huius sermónis edícere. Porro ego audívi de te quod possis obscúra interpretári et ligáta dissólvere; si ergo vales scriptúram légere et interpretatiónem eius indicáre mihi, púrpura vestiéris et torquem áuream circa collum tuum habébis et tértius in regno meo princeps eris».

Tunc respóndens Dániel ait coram rege: «Múnera tua sint tibi, et dona tua álteri da; scriptúram autem legam tibi, rex, et interpretatiónem eius osténdam tibi.

Hæc est autem scriptúra, quæ digésta est: mane, thecel, uphársin. Et hæc est interpretátio sermónis: mane, numerávit Deus regnum tuum et complévit illud; thecel, appénsus es in statéra et invéntus es minus habens; uphársin, divísum est regnum tuum et datum est Medis et Persis». Tunc, iubénte Balthásar, indútus est Dániel púrpura et circúmdata est torques áurea collo eius, et prædicátum est de eo quod habéret potestátem tértius in regno suo. Eádem nocte interféctus est Balthásar rex Chaldæórum.

Et Daríus Medus succéssit in regnum annos natus sexagínta duos.

Responsorium   Ps 74 (75), 6. 8. 9; Ap 14, 9. 10
R/.
Nolíte exaltáre in altum cornu vestrum, quóniam Deus iudex est, hunc humíliat et hunc exáltat; * Quia calix in manu Dómini, bibent omnes peccatóres terræ.
V/. Qui adoráverit béstiam et imáginem eius, bibet de vino iræ Dei. * Quia.

Lectio altera

Ex Homilía auctóris sæculi secúndi (Cap. 10, 1 — 12, 1; 13, 1: Funk 1, 157-159)

Sperantes sustineamus

Ergo, fratres mei, faciámus voluntátem Patris, qui vocávit nos, ut vivámus et persequámur pótius virtútem; vítium autem derelinquámus véluti præcursórem scélerum nostrórum, et fugiámus impietátem, ne nos mala comprehéndant. Nam si bene ágere studuérimus, consectábitur nos pax. Hanc ob causam eam reperíre non possunt hómines, qui humánis timóribus ducúntur, præponéntes voluptátem præséntem repromissióni futúræ. Ignórant enim quantum hábeat torméntum huius sæculi volúptas et quales hábeat delícias futúra promíssio. Ac quidem, si ipsi soli ista fácerent, tolerábile esset; iam vero persevérant insóntes ánimas pravis doctrínis imbúere, nesciéntes quod dúplicem habébunt condemnatiónem, et ipsi et qui áudiunt eos.

Nos ergo in corde puro Deo serviámus, et érimus iusti; quodsi autem non serviérimus non credéndo promíssis Dei, míseri érimus. Dicit enim et sermo prophéticus: Míseri sunt, qui ánimo dúplices sunt et hæsitántes corde, qui dicunt: Hæc pridem audívimus étiam témpore patrum nostrórum; nos vero diem de die exspectántes nihil horum vídimus: O fátui, comparáte vos árbori; vitem súmite: primum quidem fóliis nudátur, germen póstea fit, post hæc uva acérba, tandem demum uva matúra. Ita et pópulus meus agitatiónes et pressúras tulit; deínde bona excípiet.

Itaque, fratres mei, ánimo ne dúplices simus, sed sperántes sustineámus, ut et mercédem reportémus. Fidélis enim est, qui pollícitus est se unicuíque redditúrum secúndum ópera eius. Si ergo fecérimus iustítiam coram Deo, in regnum illíus ingrediémur et accipiémus promissiónes, quas auris non audívit, nec óculus vidit, quæque in cor hóminis non ascendérunt.

Igitur in horas regnum Dei exspectémus in caritáte et iustítia, quandóquidem nescímus diem advéntus Dei. Iam ígitur, fratres, pæniténtiam agámus, resipiscámus in bonum; pleni enim sumus multa deméntia et malítia. Abstergámus a nobis prióra peccáta et ex ánimo pæniténtiam agéntes salvi fiámus; neque assentatóres simus nec frátribus solum placére studeámus, sed étiam extérnis propter iustítiam, ne Nomen per nos blasphemétur.

Responsorium   1 Cor 15, 58; 2 Th 3, 13
R/.
Stábiles estóte, immóbiles, abundántes in ópere Dómini semper, * Sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino.
V/. Nolíte defícere benefaciéntes. * Sciéntes.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE XXXII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Daniélis prophétæ 9, 1-4a. 18-27

Oratio et visio Danielis

In anno primo Daríi fílii Asuéri de sémine Medórum, qui imperávit super regnum Chaldæórum, anno uno regno eius, ego Dániel intelléxi in libris númerum annórum, de quo factus est sermo Dómini ad Ieremíam prophétam, ut compleréntur desolatiónes Ierúsalem, septuagínta anni; et pósui fáciem meam ad Dóminum Deum meum, ut quærerem rogatiónem et deprecatiónem in ieiúniis, sacco et cínere. Et orávi Dóminum Deum et conféssus sum et dixi:

«Inclína, Deus meus, aurem tuam et audi; áperi óculos tuos et vide desolatiónem nostram et civitátem, super quam invocátum est nomen tuum; neque enim in iustificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Exáudi, Dómine; placáre, Dómine, atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus, quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum».

Cumque adhuc lóquerer et orárem et confitérer peccáta mea et peccáta pópuli mei Israel et prostérnerem preces meas in conspéctu Dei mei pro monte sancto Dei mei, adhuc me loquénte in oratióne, ecce vir Gábriel, quem víderam in visióne princípio, cito volans tétigit me in témpore sacrifícii vespertíni; et dócuit me et locútus est mihi dixítque: «Dániel, nunc egréssus sum, ut docérem te et intellégeres. Ab exórdio precum tuárum egréssus est sermo; ego autem veni, ut indicárem, quia vir desideriórum es tu; ergo animadvérte sermónem et intéllege visiónem. Septuagínta hebdómades decrétæ sunt super pópulum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummétur prævaricátio, et finem accípiat peccátum, et deleátur iníquitas, et adducátur iustítia sempitérna, et impleátur vísio et prophétes, et ungátur Sanctus sanctórum.

Scito ergo et animadvérte: ab éxitu sermónis ut íterum ædificétur Ierúsalem usque ad christum ducem, hebdómades septem. Et hebdómades sexagínta duæ erunt; et rursum ædificábitur platéa et muri in angústia témporum.

Et post hebdómades sexagínta duas occidétur christus; et nihil erit ei. Et civitátem et sanctuárium dissipábit pópulus ducis ventúri, et finis eius vástitas et usque ad finem belli statúta desolátio.

Confirmábit autem pactum multis hebdómade una; et in dimídio hebdómadis defíciet hóstia et sacrifícium, et erit super alam abominatiónis vastátor et úsquedum consummátio et decrétum effundántur super vastatórem».

Responsorium   Bar 2, 16a; Dan 9, 18a; Ps 79 (80), 20
R/.
Próspice, Dómine, de domo sancta tua, et atténde in nos; inclína, Deus meus, aurem tuam et audi; * Aperi óculos tuos et vide desolatiónem nostram.
V/. Dómine Deus virtútum, convérte nos, et illústra fáciem tuam, et salvi érimus. * Aperi.

Lectio altera

Ex Homilía auctóris sæculi secúndi (Cap. 13, 2 — 14, 5: Funk 1, 159-163)

Ecclesia viva est corpus Christi

Dicit étiam Dóminus: Omníno nomen meum blasphemátur in ómnibus géntibus, et íterum: Væ illi, propter quem blasphemátur nomen meum. Qua re autem blasphemátur? Quia non fácimus quæ dícimus. Gentes enim verba Dei ex ore nostro audiéntes tamquam bona et magna admirántur; deínde cognoscéntes ópera nostra non digna esse verbis, quæ lóquimur, inde ad blasphémiam se convértunt dicéntes fábulam quandam et errórem illa esse.

Cum enim áudiant a nobis quod Deus dicit: Non est grátia vobis, si eos dilígitis, qui vos díligunt; sed grátia vobis, si dilígitis inimícos vestros et qui vos odérunt; quæ cum áudiant, admirántur bonitátis sublimitátem; cum autem víderint nos non tantum eos non dilígere, qui nos odérunt, sed ne eos quidem qui díligunt, irrídent nos ac Nomen blasphemátur.

Itaque, fratres, faciéntes voluntátem Dei Patris nostri, érimus ex Ecclésia prima spiritáli, quæ ante solem et lunam cóndita est; sin autem voluntátem Dómini non faciámus, érimus ex Scriptúra dicénte: Facta est domus mea spelúnca latrónum. Quámobrem præferámus ex Ecclésia vitæ esse, ut salvi fiámus.

Non autem vos ignoráre puto quod Ecclésia viva est corpus Christi. Dicit enim Scriptúra: Fecit Deus hóminem másculum et féminam; mas est Christus, fémina Ecclésia; atque étiam Bíblia et Apóstoli dicunt Ecclésiam non ex hoc demum témpore esse, sed a princípio; spiritális enim erat, sicut et Iesus noster, appáruit autem in novíssimis diébus, ut nos salvos fáceret.

Ecclésia autem, quæ spiritális est, appáruit in carne Christi, osténdens nobis quod, si quis nostrum in carne eam servet neque perdat, recípiet eam in Spíritu Sancto; hæc enim caro est typus spíritus; nemo ígitur typum perdens archétypum percípiet. Itaque hoc dicit, fratres: serváte carnem, ut spíritus partícipes fiátis. Sin autem dícimus carnem esse Ecclésiam et spíritum Christum, séquitur ut, qui carnem stuprat, stupret Ecclésiam. Talis ígitur non párticeps erit spíritus, qui est Christus. Tantam vitam et incorruptibilitátem hæc caro accípere potest, adiuvánte Spíritu Sancto, neque enarráre quis potest neque dícere quæ præparáverit Dóminus eléctis suis.

Responsorium   Ier 7, 3; Iac 4, 8
R/.
Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Bonas fácite vias vestras et ópera vestra; * Et habitáre vos fáciam in loco isto.
V/. Appropiáte Deo, et appropinquábit vobis; emundáte manus, peccatóres, et purificáte corda. * Et habitáre.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE XXXII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Daniélis prophétæ 10, 1-21

Visio hominis et apparitio angeli

Anno tértio Cyri regis Persárum verbum revelátum est Daniéli cognoménto Baltássar, et verum verbum et ácies magna; intellexítque sermónem, intellegéntia enim fuit ei in visióne. In diébus illis ego Dániel lugébam tribus hebdómadis diérum, panem desiderábilem non comédi, et caro et vinum non introiérunt in os meum, sed neque unguénto unctus sum, donec compleréntur tres hebdómades diérum.

Die autem vicésima et quarta mensis primi eram iuxta flúvium magnum, qui est Tigris, et levávi óculos meos et vidi, et ecce vir unus vestítus líneis et renes eius accíncti auro obrýzo; et corpus eius quasi chrysólithus, et fácies eius velut spécies fulgóris, et óculi eius ut lampas ardens, et bráchia eius et, quæ deórsum sunt usque ad pedes, quasi spécies æris candéntis, et vox sermónum eius ut vox multitúdinis. Vidi autem ego Dániel solus visiónem; porro viri, qui erant mecum, visiónem non vidérunt, sed terror nímius írruit super eos, et fugérunt in abscónditum. Ego autem relíctus solus vidi visiónem grandem hanc, et non remánsit in me fortitúdo, sed et spécies mea immutáta est in me usque ad dissipatiónem, nec hábui quidquam vírium. Et audívi vocem sermónum eius; et áudiens vocem sermónum eius iacébam consternátus super fáciem meam, et vultus meus hærébat terræ.

Et ecce manus tétigit me et eréxit me super génua mea et super palmas mánuum meárum, et dixit ad me: «Dániel, vir desideriórum, intéllege verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te». Cumque dixísset mihi sermónem istum, steti tremens. Et ait ad me: «Noli metúere, Dániel, quia ex die primo, quo posuísti cor tuum ad intellegéndum et ad humiliándum te in conspéctu Dei tui, exaudíta sunt verba tua; et ego veni propter sermónes tuos. Princeps autem regni Persárum réstitit mihi vigínti et uno diébus; et ecce Míchael, unus de princípibus primis, venit in adiutórium meum; et ego remánsi ibi iuxta regem Persárum. Veni autem, ut docérem te, quæ ventúra sunt pópulo tuo in novíssimis diébus, quóniam adhuc vísio in dies». Cumque loquerétur mihi huiuscémodi verbis, deiéci vultum meum ad terram et tácui. Et ecce quasi similitúdo filiórum hóminis tétigit lábia mea; et apériens os meum locútus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: «Dómine mi, in visióne angústiæ venérunt super me, et nihil in me remánsit vírium. Et quómodo póterit servus dómini mei loqui cum hoc dómino meo? Nihil enim in me remánsit vírium, et hálitus meus non remánsit in me». Rursum ergo tétigit me quasi vísio hóminis et confortávit me et dixit: «Noli timére, vir desideriórum; pax tibi, confortáre et esto robústus». Cumque loquerétur mecum, conválui et dixi: «Lóquere, dómine mi, quia confortásti me».

Et ait: «Numquid scis, quare vénerim ad te? Et nunc revértar, ut prœlier advérsum príncipem Persárum. Et ego egrédiar et ecce princeps Græcórum véniens. Verúmtamen annuntiábo tibi, quod expréssum est in scriptúra veritátis; et nemo est adiútor meus advérsus hos, nisi Míchael princeps vester».

Responsorium   Dan 10, 12. 19a. 21a
R/.
Ex die primo, quo posuísti cor tuum ad intellegéndum et ad humiliándum te in conspéctu Dei tui, * Exaudíta sunt verba tua, et ego veni propter sermónes tuos.
V/. Noli timére, Dániel, annuntiábo tibi quod expréssum est in scriptúra veritátis. * Exaudíta.

Lectio altera

Ex Homilía auctóris sæculi secúndi (Cap. 15, 1 — 17, 2: Funk 1, 163-165)

Convertamur ad Deum, qui nos vocavit

Non vile consílium de continéntia me dedísse puto, quod si quis séquitur non pænitébit eum, sed et semetípsum salvábit et me consiliántem. Merces enim haud parva est ánimam errántem ac pérditam redúcere ad salútem. Hanc enim remuneratiónem retribúere póssumus Deo, qui nos creávit, si, qui dicit et audit, cum fide et caritáte et dicat et áudiat.

Maneámus ígitur in iis, quæ credídimus, iusti ac sancti, ut cum fidúcia precémur Deum dicéntem: Adhuc loquénte te respondébo: Ecce adsum. Hoc enim dictum magnæ promissiónis signum est; nam paratiórem se Dóminus ad dandum esse dicit quam peténtem. Tantæ ígitur benignitátis partícipes, ne invideámus alter álteri tanta bona accepísse. Quantam enim voluptátem hæc verba áfferunt faciéntibus, tantam condemnatiónem inobœdiéntibus.

Itaque, fratres, occasiónem pæniténdi haud exíguam nacti, tempus habéntes convertámur ad Deum, qui nos vocávit, dum habémus qui nos suscípiat. Si enim his libidínibus renuntiámus et ánimam nostram víncimus non faciéntes cupiditátes eius malas, misericórdiæ Iesu partícipes érimus. Cognóscite autem, quod iam venit dies iudícii ut camínus ardens, et tabéscent quædam cælórum ac tota terra sicut plumbum in igne liquéscens, et tum manifestabúntur ópera hóminum occúlta et apérta. Bona ígitur eleemósyna quasi pæniténtia peccáti; mélius ieiúnium oratióne, eleemósyna autem utróque; cáritas óperit multitúdinem peccatórum, orátio autem ex bona consciéntia a morte líberat. Beátus omnis, qui invenítur in his rebus perféctus; eleemósyna enim fit levámen peccáti.

Pæniténtiam ígitur agámus ex toto corde, ne quis ex nobis péreat. Si enim mandáta habémus, ut et hoc faciámus, ab idólis abdúcere et docére, quanto magis ánima Deum iam cognóscens non períre debet? Adiuvémus ígitur alter álterum, ut étiam infírmos ad bonum adducámus, ut salvi fiámus omnes et convertámus nos ínvicem et commonefaciámus.

Responsorium   Iud 21; Tit 2, 12
R/.
Vosmetípsos in dilectióne Dei serváte, * Exspectántes misericórdiam Dómini nostri Iesu Christi in vitam ætérnam.
V/. Abnegántes impietátem et sæculária desidéria, sóbrie et iuste et pie vivámus in hoc sæculo. * Exspectántes.

 

SABBATO HEBDOMADAE XXXII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Daniélis prophétæ 12, 1-13

Prophetia de novissimo die et de resurrectione

Hæc dixit mihi ángelus: «In témpore illo consúrget Míchael, princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui, et erit tempus angústiæ, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœpérunt, usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis, qui invéntus fúerit scriptus in libro. Et multi de his, qui dórmiunt in terra púlveris, evigilábunt: álii in vitam ætérnam et álii in oppróbrium sempitérnum. Qui autem docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erudíerint multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Tu autem, Dániel, claude sermónes et signa librum usque ad tempus finis; pertransíbunt plúrimi, et múltiplex erit sciéntia».

Et vidi ego Dániel, et ecce duo álii stabant, unus hinc super ripam flúminis et álius inde ex áltera ripa flúminis. Et dixit viro, qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis: «Usquequo finis horum mirabílium?». Et audívi virum, qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis, cum levásset déxteram et sinístram suam in cælum et iurásset per Vivéntem in ætérnum: «Quia in tempus, témpora et dimídium témporis, et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa hæc». Et ego audívi et non intelléxi et dixi: «Dómine mi, quid erit finis horum?». Et ait: «Vade, Dániel, quia clausi sunt signatíque sermónes usque ad tempus præfinítum. Purificabúntur et dealbabúntur et probabúntur multi, et ímpie agent ímpii, neque intéllegent omnes ímpii; porro docti intéllegent. Et a témpore, cum ablátum fúerit iuge sacrifícium, et pósita fúerit abominátio vastatóris, dies mille ducénti nonagínta. Beátus, qui exspéctat et pérvenit usque ad dies mille trecéntos trigínta quinque. Tu autem vade ad finem et requiésce, et stabit in sorte tua in fine diérum».

Responsorium   Cf. Lc 20, 35a. 36. 38
R/.
Illi qui digni habebúntur resurrectióne ex mórtuis, non ultra mori póterunt: * Æquáles ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis.
V/. Deus autem non est mortuórum, sed vivórum: omnes enim vivunt ei. * Æquáles.

Lectio altera

Ex Homilía auctóris sæculi secúndi (Cap. 18, 1 — 20, 5: Funk 1, 167-171)

Faciamus iustitiam, ut in finem salvemur

Et nos ígitur ex iis simus, qui grátias agunt, qui Deo serviérunt, neque ex ímpiis, qui iudicántur. Etenim ipse cum per ómnia peccátor sim necdum fúgerim tentatiónem, sed adhuc verser médiis in instruméntis diáboli, iustítiam sectári stúdeo, ut possim vel prope ad eam accédere, timens iudícium futúrum.

Itaque, fratres et soróres, postquam Deus veritátis audítus est, lego vobis exhortatiónem, ut ánimum adverténtes ad ea quæ scripta sunt, et vosmetípsos salvétis et eum qui legit inter vos; mercédem enim peto, ut ex toto corde pæniténtiam agátis, salútem vobis et vitam dantes. Hoc enim faciéntes, scopum proponémus ómnibus iuvénibus, qui pietáti et bonitáti Dei óperam volunt impéndere. Nec ægre ferámus neque indignémur, qui sumus insipiéntes, si quis nos commonefáciat et convértat ab iniustítia ad iustítiam. Nonnúmquam enim mala faciéntes non atténdimus propter ánimæ duplicitátem et incredulitátem, quæ est in pectóribus nostris, et mens nostra obscuráta est cupiditátibus inánibus.

Faciámus ígitur iustítiam, ut in finem salvémur. Beáti, qui his præcéptis obœdiunt; etiámsi breve tempus in mundo mala patiúntur, incorruptíbilem resurrectiónis fructum vindemiábunt. Ne contristétur ígitur pius, si in his tempóribus misériam pátitur; exspéctat eum beátum tempus; sursum ille cum pátribus revivíscens gaudébit usque in sæculum tristítia non turbátum.

Nec vero illud mentem nostram pertúrbet, quod iniústos dívites et servos Dei angustátos vidémus. Credámus ígitur, fratres et soróres: Dei vivi certámen subímus et exercémus in hac vita, ut in futúra coronémur. Nemo iustórum célerem fructum accépit, sed exspéctat eum. Si enim Deus mercédem iustórum cito retribúeret, statim negótium exercerémus, non pietátem; viderémur enim iusti esse non pium, sed lucratívum sectántes; et proptérea iudícium divínum pertúrbat spíritum, qui non est iustus, et ággravat vínculis.

Soli Deo invisíbili, Patri veritátis, qui nobis misit salvatórem et auctórem incorruptibilitátis, per quem étiam manifestávit nobis veritátem et vitam cæléstem, ei sit glória in sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium   Ps 36 (37), 27a. 28. 1
R/.
Declína a malo et fac bonum; * Quia Dóminus amat iudícium et non derelínquet sanctos suos.
V/. Noli æmulári in malignántibus, neque zeláveris faciéntes iniquitátem. * Quia Dóminus.