zlectiones-fase9

DOMINICA XXX PER ANNUM

Hebd. II Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

Incipit liber Sapiéntiæ 1, 1-15

Laus Sapientiæ

Dilígite iustítiam, qui iudicátis terram, sentíte de Dómino in bonitáte et in simplicitáte cordis quærite illum, quóniam invenítur ab his, qui non tentant illum, se autem maniféstat eis, qui fidem habent in illum. Pervérsæ enim cogitatiónes séparant a Deo, probáta autem virtus córripit insipiéntes. Quóniam in malévolam ánimam non introíbit sapiéntia, nec habitábit in córpore súbdito peccátis. Spíritus enim sanctus disciplínæ effúgiet fictum et áuferet se a cogitatiónibus insensátis, et corripiétur a superveniénte iniquitáte. Spíritus enim díligens hóminem est sapiéntia, et non absólvet malédicum a lábiis suis, quóniam renum illíus testis est Deus et cordis illíus scrutátor verus et linguæ eius audítor; quóniam spíritus Dómini replévit orbem terrárum, et ipse, qui cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis. Propter hoc, qui lóquitur iníqua, non potest latére, nec prætériet illum iudícium corrípiens. In cogitatiónibus enim ímpii interrogátio erit, sermónem autem illíus audítio ad Dóminum véniet ad correptiónem iniquitátum illíus; quóniam auris zeli audit ómnia, et tumúltus murmuratiónum non abscónditur. Custodíte ergo vos a murmuratióne, quæ nihil prodest, et a detractióne párcite linguæ, quóniam sermo abscónditus in vácuum non ibit; os autem, quod mentítur, occídit ánimam. Nolíte zeláre mortem in erróre vitæ vestræ, neque acquirátis perditiónem in opéribus mánuum vestrárum, quóniam Deus mortem non fecit, nec lætátur in perditióne vivórum; creávit enim, ut essent ómnia, et sanábiles sunt generatiónes orbis terrárum, et non est in illis medicaméntum extermínii, nec inferórum regnum in terra: iustítia enim est immortális.

Responsorium   Prov 3, 13a. 15a, 17; Iac 3, 17
R/.
Beátus homo qui invénit sapiéntiam: pretiósior est cunctis gemmis; * Viæ eius viæ pulchræ, et omnes sémitæ illíus pacíficæ.
V/. Quæ desúrsum est sapiéntia pudíca est, pacífica, modésta, plena misericórdia et frúctibus bonis. * Viæ.

Lectio altera

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios (Cap. 19, 2 — 20, 12: Funk 1, 87-89)

Benefaciens omnibus, Deus mundum apte concorditerque componit

Totíus mundi Paréntem et Creatórem diligénter intueámur atque illíus magníficis et exsuperántibus donis pacis et benefíciis fírmiter adhæreámus. Cogitatióne contemplémur eum et mentis óculis longánimem eius voluntátem intueámur. Videámus quantópere cleméntem se præbeat erga omnem creatúram suam.

Cæli gubernatióne eius commóti in pace ei subiciúntur; dies étiam et nox, nullo sibi ínvicem impediménto, constitútum ab eo cursum absólvunt. Sol et luna et síderum chori secúndum eius mandátum sine ullo erróre in concórdia sibi constitútas dispositiónes evólvunt. Terra grávida secúndum eius voluntátem suis tempóribus homínibus, feris et ómnibus, quæ super eam sunt, animántibus aliméntum abúndans profert, non hæsitans neque mutans quidquam eórum, quæ ab illo decréta sunt.

Abyssórum investigabília et profúndi inenarrábiles regiónes eísdem légibus continéntur. Moles imménsi maris, per ordinatiónem eius in cúmulos coagmentáta, circumpósita sibi claustra non transgréditur, sed prout ei præcépit, ita facit. Dixit enim: Huc usque vénies, et in te ipso conteréntur fluctus tui. Océanus impermeábilis homínibus et qui trans ipsum sunt mundi eísdem Dómini dispositiónibus gubernántur.

Vernæ, æstívæ, autumnáles et hiemáles tempestátes in pace áliæ áliis succédunt. Ventórum statiónes peculiári suo témpore munus suum sine offendículo óbeunt; fontes étiam perénnes, ad usum et sanitátem facti, úbera sine deféctu ad vitam hóminum sustentándam præbent; et animália mínima in pace et concórdia cœtus suos fáciunt.

Hæc ómnia magnus ópifex et ómnium Dóminus in pace et concórdia fíeri iussit, benefáciens ómnibus, superabundánter autem nobis, qui ad miseratiónes eius confúgimus per Dóminum nostrum Iesum Christum, cui glória et maiéstas in sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium   Cf. Iudt 9, 12; 6, 19a
R/.
Dominátor Dómine cælórum et terræ, creátor aquárum, rex univérsæ creatúræ tuæ, * Exáudi oratiónem servórum tuórum.
V/. Dómine Deus, rex cæli et terræ, réspice ad humilitátem nostram. * Exáudi.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XXX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Sapiéntiæ 1, 16 — 2, 1a. 10-24

Impiorum stultæ cogitationes contra iustum

Impii mánibus et verbis accersiérunt mortem; æstimántes illam amícam defluxérunt et sponsiónem posuérunt ad illam, quóniam digni sunt, qui sint ex parte illíus. Dixérunt enim cogitántes apud se non recte: «Opprimámus páuperem iustum et non parcámus víduæ, nec veteráni revereámur canos multi témporis. Sit autem fortitúdo nostra lex iustítiæ; quod enim infírmum est, inútile invenítur.

Circumveniámus ergo iustum, quóniam inútilis est nobis et contrárius est opéribus nostris et impróperat nobis peccáta legis et diffámat in nos peccáta disciplínæ nostræ. Promíttit se sciéntiam Dei habére et filium Dei se nóminat. Factus est nobis in accusatiónem cogitatiónum nostrárum; gravis est nobis étiam ad vidéndum, quóniam dissímilis est áliis vita illíus, et immutátæ sunt viæ eius.

Tamquam scóriam æstimáti sumus ab illo, et ábstinet se a viis nostris tamquam ab immundítiis; beáta dicit novíssima iustórum, et gloriátur patrem se habére Deum. Videámus ergo si sermónes illíus veri sint, et tentémus, quæ in éxitu eius erunt: si enim est verus fílius Dei, suscípiet illum, et liberábit eum de mánibus contrariórum. Contumélia et torménto interrogémus eum, ut sciámus modéstiam eius et probémus patiéntiam illíus; morte turpíssima condemnémus eum: erit enim ei visitátio ex sermónibus illíus».

Hæc cogitavérunt et erravérunt; excæcávit enim illos malítia eórum, et nesciérunt sacraménta Dei, neque mercédem speravérunt sanctitátis, nec iudicavérunt honórem animárum immaculatárum. Quóniam Deus creávit hóminem in incorruptibilitáte et imáginem similitúdinis suæ fecit illum; invídia autem Diáboli mors introívit in orbem terrárum; experiúntur autem illam, qui sunt ex parte illíus.

Responsorium   Sap 2, la. 12a. 13b. 17a. 18; Mt 27, 43
R/.
Dixérunt ímpii: Circumveniámus iustum, quóniam contrárius est opéribus nostris: fílium Dei se nóminat: * Videámus si sermónes illíus veri sint; si enim est verus fílius Dei, liberábit eum de mánibus contrariórum.
V/. Confídit in Deo, líberet nunc si vult eum; dixit enim: Dei Fílius sum. * Videámus.

Lectio altera

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios (Cap. 21, 1 — 22, 5; 23, 1-2: Funk 1, 89-93)

Non simus transfugæ a voluntate Dei

Cavéte, dilécti, ne benefícia Dómini, quæ multa sunt, nobis ómnibus in condemnatiónem cedant, nisi digne illo vivéntes bona et accépta in conspéctu eius cum concórdia fecérimus. Dicit enim alícubi: Spiritus Dómini lucérna scrutans cavérnas ventris.

Considerémus quam prope sit, et quod cogitatiónum nostrárum et colloquiórum, quæ habémus, nihil ipsum láteat. Æquum est ígitur, ut non simus tránsfugæ a voluntáte eius. Hómines stultos et insipiéntes, elátos et in sermónis sui iactántia gloriántes pótius quam Deum offendámus.

Dóminum Iesum, cuius sanguis pro nobis datus est, venerémur, præpósitos nostros revereámur, senióres honorémus, iúvenes in disciplína timóris Dei erudiámus, uxóres nostras ad id, quod bonum est, dirigámus. Amábiles castitátis mores osténdant, puram et sincéram mansuetúdinis suæ voluntátem demónstrent, linguæ suæ moderatiónem siléntio maniféstam fáciant, caritátem suam sine personárum acceptióne ómnibus Deum sancte timéntibus æquálem exhíbeant.

Líberi vestri disciplínæ Christi partícipes sint; discant, quantum humílitas apud Deum váleat, quid casta cáritas apud Deum possit, quemádmodum timor eius bonus sit et magnus, servans omnes, qui in ipso sancte versántur in pura mente. Est enim cogitatiónum et consiliórum mentis scrutátor, cuius Spíritus est in nobis; et cum volúerit, áuferet eum.

Hæc autem ómnia confírmat fides, quæ est in Christo. Ipse enim per Spíritum Sanctum ita nos compéllat: Veníte, filii, audíte me; timórem Dómini docébo vos. Quis est homo qui vult vitam, díligens dies vidére bonos? Próhibe linguam tuam a malo, et lábia tua ne loquátur dolum. Declina a malo et fac bonum. Quære pacem et perséquere eam.

Miséricors in ómnibus et benígnus Pater caritátem erga timéntes eum habet, gratiásque suas benígne et suáviter largítur iis, qui ad ipsum símplici mente accédunt. Quare ánimo dúplici ne simus, neque super exímiis et honoríficis donis eius efferátur ánima nostra.

Responsorium   Cf. Tob 4, 19a; 14, 8b
R/.
Omni témpore bénedic Dóminum et póstula ab illo, ut dirigántur viæ tuæ, * Et omnes sémitæ tuæ et consília bene disponántur.
V/. Servi Deo in veritáte et fac coram illo, quod ipsi placet. * Et omnes.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE XXX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Sapiéntiæ 3, 1-19

Iusti regnum possidebunt

Iustórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori, et æstimáta est afflíctio éxitus illórum et, quod a nobis est iter, extermínium; illi autem sunt in pace. Etenim, si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est; et in paucis corrépti, in multis bene disponéntur, quóniam Deus tentávit eos et invénit illos dignos se.

Tamquam aurum in fornáce probávit illos et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore visitatiónis illórum fulgébunt et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent; iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum. Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi, quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius et visitátio eléctis eius. Impii autem, secúndum quæ cogitavérunt, correptiónem habébunt; qui neglexérunt iustum et a Dómino recessérunt. Sapiéntiam enim et disciplínam qui déspicit, infélix est, et vácua est spes illórum, et labóres sine fructu et inutília ópera eórum. Mulíeres eórum insensátæ sunt, et nequíssimi fílii eórum, maledícta generátio eórum.

Quóniam felix est stérilis et incoinquináta, quæ nescívit torum in delícto; habébit fructum in respectióne animárum. Et spado, qui non operátus est per manus suas iniquitátem, nec cogitávit advérsus Dóminum nequíssima, dábitur enim illi fídei donum eléctum, et sors in templo Dómini acceptíssima. Bonórum enim labórum gloriósus est fructus, et quæ non cóncidat, radix sapiéntiæ. Fílii autem adulterórum in inconsummatióne erunt, et ab iníquo toro semen exterminábitur. Et, síquidem longæ vitæ erunt, in níhilum computabúntur, et sine honóre erit in novíssimo senéctus illórum; et, si celérius defúncti fúerint, non habébunt spem, nec in die agnitiónis allocutiónem: generatiónis enim iníquæ diræ sunt consummatiónes.

Responsorium   Sap 3, 6-7a. 9
R/.
Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus et quasi holocáusti hostiam accépit illos; et in témpore visitatiónis illórum fulgébunt. * Quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius.
V/. Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem, et fidéles in dilectióne acquiéscent illi. * Quóniam.

Lectio altera

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios (Cap. 24, 1-5; 27, 1 — 29, 1: Funk 1, 93-97)

Fidelis est Deus in promissionibus

Considerémus, dilécti, quemádmodum Dóminus futúram resurrectiónem contínue nobis osténdat, cuius primítias Dóminum Iesum Christum fecit, súscitans eum a mórtuis. Intueámur, dilécti, resurrectiónem, quæ suo témpore fit. Dies et nox resurrectiónem nobis osténdunt; nox cubat, exsúrgit dies; abit dies, nox íngruit et inséquitur. Sumámus fruges; semen qui et quómodo fit? Egréssus est seminátor et iecit in terram quælibet sémina, et quæ nuda et árida in terram cecidérunt, dissolvúntur; deínde ex dissolutióne magna divínæ providéntiæ maiéstas ea resúscitat, et ex uno plura fiunt ac fructum prodúcunt.

Hac ígitur spe ánimi nostri ad eum astringántur, qui fidélis est in promissiónibus et iustus in iudíciis. Qui mentíri vétuit, multo minus ipse mentiétur; nihil enim Deo impossíbile prætérquam mentíri. Exsuscitétur ígitur in nobis fides eius, et ómnia ipsi propínqua esse considerémus.

Verbo maiestátis suæ constítuit ómnia et verbo suo potest illa evértere. Quis dicet ei: Quid fecísti? Vel quis fortitúdinis eius róbori resístet? Quando vult et quómodo vult, ómnia fáciet, neque quidquam ab eo semel decrétum præteríbit. Omnia coram ipso sunt nihílque consílium eius látuit, si cæli enárrant glóriam Dei, opus mánuum eius annúntiat firmaméntum; dies diéi erúctat verbum et nox nocti índicat sciéntiam; et non sunt loquélæ neque sermónes, quorum non audiántur voces.

Cum ómnia ígitur eius óculis et áuribus páteant, metuámus eum et impúras cupiditátes pravórum óperum deserámus, ut a futúro iudício eius misericórdia tegámur. Quóniam enim quis nostrum a poténti eius manu fúgere potest? Quis mundus quémpiam ab eo tránsfugam recípiet? Dicit enim alícubi Scriptúra: Quo ibo et ubi a fácie tua occultábor? Si ascéndero in cælum, tu illic es; si ad terræ extréma abíero, déxtera tua illic; si stratum posúero in abýsso, illic est spíritus tuus. Quo ígitur abíbit quíspiam vel quo aufúgiet ab eo, qui ómnia compléctitur?

Accedámus ergo ad eum in sanctitáte ánimæ, castas et impollútas manus elevántes ad illum, diligéntes benígnum et misericórdem Patrem nostrum, qui nos sibi ipsi electiónis partem fecit.

Responsorium   Est 4, 17c. 17d. cf. 17 hh
R/.
Dómine, rex omnípotens, in dicióne tua cuncta sunt pósita et non est qui possit tuæ resístere voluntáti; * Líbera nos propter nomen tuum.
V/. Tu fecísti cælum et terram, et quidquid cæli ámbitu continétur. * Líbera.

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE XXX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Sapiéntiæ 6, 1-25

Sapientia diligenda

Audíte, reges, et intellégite; díscite, iúdices fínium terræ. Præbéte aures, vos, qui continétis multitúdines et placétis vobis in turbis natiónum. Quóniam data est a Dómino potéstas vobis et dominátio ab Altíssimo, qui interrogábit ópera vestra et cogitatiónes scrutábitur, quóniam, cum essétis minístri regni illíus, non recte iudicástis, nec custodístis legem, neque secúndum voluntátem Dei ambulástis. Horrénde et cito instábit vobis, quóniam iudícium duríssimum his, qui præsunt, fiet; exíguo enim concéditur misericordia, poténtes autem poténter torménto interrogabúntur. Non enim súbtrahet persónam cuiúsquam Deus, nec verébitur magnitúdinem cuiúsquam, quóniam pusíllum et magnum ipse fecit, et æquáliter cura est illi de ómnibus; poténtibus autem durum instat scrutínium.

Ad vos ergo, reges, sunt his sermónes mei, ut discátis sapiéntiam et non excidátis. Qui enim custodíerint iusta iuste, iustificabúntur; et qui didícerint ista, invénient defensiónem. Concupíscite ergo sermónes meos, dilígite illos et habébitis disciplína. Clara est et, quæ numquam marcéscit, sapiéntia; et fácile vidétur ab his, qui díligunt eam, et invenítur ab his, qui quærunt illam. Præóccupat, qui eam concupíscunt, ut prior se osténdat illis. Qui de luce vigiláverit ad illam, non laborábit, assidéntem enim illam fóribus suis invéniet.

Cogitáre ergo de illa sensus est consummátio; et qui vigiláverit propter illam, cito secúrus erit. Quóniam dignos se ipsa círcuit quærens et in viis osténdit se illis hiláriter et in omni providéntia occúrrit illis. Inítium enim illíus veríssima est disciplínæ concupiscéntia, cura vero disciplínæ diléctio est, et diléctio custódia legum illíus est, custodítio autem legum confirmátio incorruptiónis est, incorrúptio autem facit esse próximum Deo; concupiscéntia ítaque sapiéntiæ dedúcit ad regnum. Si ergo delectámini sédibus et sceptris, o reges pópuli, cólite sapiéntiam, ut in perpétuum regnétis.

Quid est autem sapiéntia et quemádmodum facta sit, réferam et non abscóndam a vobis sacraménta Dei, sed ab inítio nativitátis investigábo et ponam in lucem sciéntiam illíus et non præteríbo veritátem. Neque cum invídia tabescénte iter habébo, quóniam ista non erit párticeps sapiéntiæ. Multitúdo autem sapiéntium sánitas est orbis terrárum, et rex sápiens stabiliméntum pópuli est. Ergo accípite disciplínam per sermónes meos, et próderit vobis.

Responsorium   Sap 7, 13a. 14a; 3, 11a; 7, 28
R/.
Sapiéntiam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico: * Sapiéntia enim infinítus thesáurus est homínibus.
V/. Sapiéntiam et disciplínam qui déspicit, infélix est; nihil enim díligit Deus, nisi eum qui cum sapiéntia inhábitat. * Sapiéntia.

Lectio altera

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios (Cap. 30, 3-4; 34, 2 — 35, 5: Funk 1, 99. 103-105)

Viam veritatis sequamur

Induámus concórdiam, húmiles, continéntes, ab omni susúrro et obtrectatióne procul recedéntes, opéribus, non autem verbis nos iustificántes. Dicit enim: Qui multa dicit, et vicíssim áudiet; aut vir verbósus putat se esse iustum?

Opórtet ergo nos ad bonum faciéndum prompto ánimo esse; a Deo enim ómnia porrigúntur. Prædícit enim nobis: Ecce Dóminus, et merces eius coram ipso, ut reddat unicuíque secúndum opus suum. Itaque adhortátur nos, qui toto corde crédimus in eum, ne segnes et désides simus ad omne opus bonum. Gloriátio nostra et fidúcia in ipso sit; voluntáti eius subiciámur et multitúdinem univérsam angelórum eius diligénter considerémus, quómodo astántes voluntátem eius exsequántur. Dicit enim Scriptúra: Dena mília denum mílium assistébant ei, et mille mília deserviébant ei et clamábant: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Sábaoth; plena est omnis creatúra glória eius.

Et nos ergo consciéntia ducti, in concórdia in unum congregáti, tamquam ex uno ore ad ipsum perseveránter clamémus, ut magnárum et gloriosárum promissiónum eius partícipes fiámus. Dicit enim: Oculus non vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit, quanta præparávit exspectántibus eum.

Quam beáta, dilécti, et mirabília sunt dona Dei! Vita in immortalitáte, splendor in iustítia, véritas in libertáte, fides in confidéntia, temperántia in sanctitáte; et hæc ómnia sub intelléctum nostrum cadunt. Quænam ígitur sunt, quæ exspectántibus eum præparántur? Sanctíssimus ópifex et sæculórum Pater solus quantitátem et pulchritúdinem eórum novit.

Nos ígitur, ut promissórum donórum partícipes fiámus, summo stúdio contendámus, ut in número eórum reperiámur, qui eum exspéctent. Quómodo autem hoc fiet, dilécti? Si fide in Deum cognítio nostra stabilíta fúerit, si grata illi et accépta diligénter quæsivérimus, si, quæ ad inculpátam eius voluntátem spectant, fecérimus ut viam veritátis secúti fuérimus, abiciéntes a nobis omnem iniustítiam.

Responsorium   Ps 24 (25), 4-5. 16
R/.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi, et sémitas tuas édoce me; dírige me in veritáte tua; * Quia tu es Deus salútis meæ, et te sustínui tota die.
V/. Réspice in me et miserére mei, quia únicus et pauper sum ego. * Quia.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE XXX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Sapiéntiæ 7, 15-30

Sapientia imago Dei

Mihi det Deus dícere secúndum senténtiam et sentíre digna horum, quæ mihi data sunt, quóniam ipse sapiéntiæ dux est et sapiéntium emendátor; in manu enim illíus et nos et sermónes nostri, et omnis sapiéntia et óperum sciéntia. Ipse enim dedit mihi horum, quæ sunt, sciéntiam veram, ut sciam dispositiónem orbis terrárum et virtútes elementórum, inítium et consummatiónem et medietátem témporum, vicissitúdinum permutatiónes et commutatiónes témporum, anni cursus et stellárum dispositiónes, natúras animálium et iras bestiárum, vim spirítuum et cogitatiónes hóminum, differéntias virgultórum et virtútes radícum. Et quæcúmque sunt abscónsa et manifésta, dídici; ómnium enim ártifex dócuit me sapiéntia. Est enim in illa spíritus intéllegens, sanctus, únicus, múltiplex, subtílis, móbilis, perspícuus, incoinquinátus, lúcidus, ínnocens, amans bonum, acútus, quem nihil vetat, benefáciens, humánus, benígnus stábilis, certus, secúrus, omnem habens virtútem, ómnia prospíciens et pénetrans omnes spíritus, intellegíbiles, mundos, subtilíssimos. Omni enim motu mobílior est sapiéntia; pertránsit autem et pénetrat ómnia propter mundítiam. Hálitus est enim virtútis Dei et emanátio claritátis Omnipoténtis sincéra; ídeo nihil inquinátum in eam incúrrit: candor est enim lucis ætérnæ et spéculum sine mácula Dei poténtiæ et imágo bonitátis illíus. Et, cum sit una, ómnia potest; et in se pérmanens ómnia ínnovat, et per generatiónes in ánimas sanctas se tránsferens amícos Dei et prophétas constítuit. Nihil enim díligit Deus, nisi eum, qui cum sapiéntia inhábitat. Est enim hæc speciósior sole et super omnem dispositiónem stellárum; luci comparáta invenítur splendídior: illi enim succédit nox, sapiéntiam autem non vincit malítia.

Responsorium   Col 1, 15-16a; Sap 7, 26
R/.
Christus Iesus est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ; * Quia in ipso cóndita sunt univérsa.
V/. Candor est lucis ætérnæ et imágo bonitátis Dei. * Quia.

Lectio altera

Ex oratiónibus sanct Athanásii epíscopi Contra Ariános (Oratio 2, 78. 79: PG 26, 311. 314)

Sapientiæ forma et imago in operibus creatur

Quóniam Sapiéntiæ forma creáta in nobis et in ómnibus est, non immérito vera et ópifex Sapiéntia ea, quæ suæ formæ própria sunt, sibi ipsi ascíscens ait: Dóminus creávit me in ópera sua. Quippe ea quæ sapiéntia, quæ in nobis est, lóquitur, hæc ipse Dóminus tamquam própria usúrpat.

Quocírca non ille creátur qui creátor est, sed, propter suam imáginem in ipsis opéribus creátam, ista velut de se ipse ait. Hinc quemádmodum ipse Dóminus dixit: Qui vos récipit me récipit, eo quod eius fora in nobis est sic etiámsi inter res creátas non annumerétur, tamen quia eius forma et imágo in opéribus creátur, quasi ipse esset, ait: Dóminus creávit me inítium viárum suárum in ópera sua.

Porro idcírco sapiéntiæ forma in opéribus facta est, ut mundus in ipsa Verbum, suum opíficem, et Patrem per Verbum agnósceret. Enimvéro hoc ipsum est quod Paulus docet: Quia quod notum est Dei, maniféstum est in illis; Deus enim illis maniféstum fecit. Invisibília enim ipsíus ex creatióne mundi opéribus intellécta conspiciúntur. Quaprópter Verbum natúra nequáquam est creátum, sed ille locus de sapiéntia, quæ in nobis et vere est et esse dícitur, est intellegéndus.

Verúmtamen si his fidem habére nolúerint, ipsi nobis respóndeant utrum in rebus creátis áliqua sit sapiéntia vel non? Si nulla sit, quare Apóstolus his verbis conquéritur: Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum? Vel si nulla est sapiéntia, cur multitúdo sapiéntum in Scriptúra memorátur? Namque sápiens pertérritus declínat a malo, et cum sapiéntia ædificátur domus.

Ecclesiástes quoque dicit: Sapiéntia hóminis illuminábit vultum eius; idémque temerários his verbis íncrepat: Ne díxeris: Quid factum est, quod prióra témpora his præséntibus melióra fuérunt? Nec enim in sapiéntia istud sciscitátus es.

Quod si in rebus creátis est sapiéntia, ut hisce verbis testátur fílius Siráchi: Effúdit illam in ómnia ópera sua cum omni carne secúndum donatiónem suam, et præbuit illam diligéntibus se; quæ quidem effúsio mínime signíficat natúram Sapiéntiæ quæ per se ipsa est atque unigénita, sed illíus quæ expréssa in mundo est; quid ergo incredíbile vidétur, si ipsa ópifex et vera Sapiéntia, cuius forma seu figúra est sapiéntia ac sciéntia, quæ in mundum effúsa est, tamquam de seípsa dicat: Dóminus creávit me in ópera sua? Nec enim sapiéntia quæ in mundo est, creátrix est, sed in opéribus est creáta, secúndum quam cæli enárrant glóriam Dei, et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Responsorium   Sap 7, 22. 23ab; 1 Cor 2, 10b
R/.
Est in sapiéntia spíritus intéllegens, sanctus, únicus, múltiplex, subtílis, móbilis, perspícuus, lúcidus, amans bonum, quem nihil vetat, * Omnem habens virtútem, ómnia prospíciens, et pénetrans omnes spíritus.
V/. Spíritus ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. * Omnem.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE XXX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Sapiéntiæ 8, 1-21

Sapientia a Deo postulanda

Attíngit Sapiéntia a fine usque ad finem fórtiter et dispónit ómnia suáviter. Hanc amávi et exquisívi a iuventúte mea et quæsívi sponsam mihi eam assúmere et amátor factus sum formæ illíus. Generositátem suam gloríficat contubérnium habens Dei, sed et ómnium Dóminus diléxit illam. Doctrix enim est disciplínæ Dei et eléctrix óperum illíus. Et si divítiæ sunt desiderábilis posséssio in vita, quid sapiéntia locuplétius, quæ operátur ómnia? Si autem sensus operátur, quis horum, quæ sunt, magis quam illa est ártifex? Et, si iustítiam quis díligit, labóres huius sunt virtútes: sobrietátem enim et prudéntiam docet, iustítiam et fortitúdinem, quibus utílius nihil est in vita homínibus. Et, si multam perítiam desíderat quis, scit prætérita et futúra cónicit, novit versútias sermónum et solutiónes ænígmatum, signa et monstra scit, ántequam fiant, et evéntus momentórum et témporum. Propósui ergo hanc addúcere mihi ad convivéndum, sciens quóniam erit mihi consiliária bonórum et consolátio sollicitúdinum et tædii. Habébo propter hanc claritátem ad turbas et honórem apud senióres iúvenis; acútus invéniar in iudício et in conspéctu poténtium admirábilis ero. Tacéntem me sustinébunt et loquéntem me respícient; et, sermocinánte me plura, manus ori suo impónent. Habébo per hanc immortalitátem et memóriam ætérnam his, qui post me futúri sunt, relínquam. Dispónam pópulos, et natiónes mihi erunt súbditæ; timébunt me audiéntes reges horréndi, in multitúdine vidébor bonus et in bello fortis. Intrans in domum meam, conquiéscam cum illa; non enim habet amaritúdinem conversátio illíus nec tædium convíctus illíus, sed lætítiam et gáudium. Hæc cógitans apud me et commémorans in corde meo quóniam immortálitas est in cognatióne sapiéntiæ, et in amicítia illíus delectátio bona, et in labóribus mánuum illíus divítiæ sine defectióne, et in certámine loquélæ illíus sapiéntia, et præcláritas in communicatióne sermónum ipsíus, circuíbam quærens, ut mihi illam assúmerem. Puer autem eram ingeniósus et sortítus sum ánimam bonam; quin pótius, cum essem bonus, veni in corpus incoinquinátum. Et, ut scivi quóniam áliter non possem esse cóntinens, nisi Deus det, — et hoc ipsum erat sapiéntiæ scire cuius esset hoc donum — ádii Dóminum et deprecátus sum illum.

Responsorium   Sap 7, 7. 8a; Iac 1, 5
R/.
Optávi et datus est mihi sensus; * Invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ, et præpósui illam regnis et sédibus.
V/. Si quis vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo qui dat ómnibus affluénter et non impróperat, et dábitur ei. * Invocávi.

Lectio altera

Ex opéribus Balduíni Cantuariénsis epíscopi (Tract. 6: PL 204, 451-453)

Vivus est sermo Dei et efficax

Vivus est sermo Dei et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti. Quanta sit virtus et quanta sit sapiéntia in sermóne Dei, ex his verbis demonstrátur quæréntibus Christum, qui est verbum et virtus et sapiéntia Dei. Hoc verbum in princípio apud Patrem illi coætérnum, témpore suo Apóstolis est revelátum et per illos annuntiátum et in fide credéntium populórum humíliter recéptum. Est ergo verbum in Patre, verbum in ore, verbum in corde.

Hic sermo Dei vivus est, cui Pater dedit vitam habére in semetípso, sicut ipse vitam habet in semetípso. Propter quod non solum vivus est, sed étiam vita, sicut ipse de se dicit: Ego sum via, véritas et vita. Qui cum sit vita, sic est vivus, ut sit vivíficus. Nam, sicut Pater súscitat mórtuos et vivíficat, sic et Fílius quos vult vivíficat. Vivíficus est, cum de sepúlcro mórtuum vocat, et dicit: Lázare, veni foras.

Cum prædicátur hic sermo, voce prædicatiónis voci suæ, quæ foris audítur, dat vocem virtútis, quæ intérius percípitur, per quam mórtui revivíscunt et láudibus istis suscitántur fílii Abrahæ. Vivus est ergo hic sermo in corde Patris, vivus in ore prædicántis, vivus in corde credéntis et amántis. Sermo iste cum ita vivus sit, haud dúbium quin et éfficax sit.

Efficax est in rerum creatióne, éfficax est in mundi gubernatióne, éfficax est in mundi redemptióne. Quid enim efficácius, quid poténtius? Quis loquétur poténtias eius, audítas fáciet omnes laudes eius? Efficax est cum operátur, éfficax est cum prædicátur. Non enim revértitur vácuum, sed in ómnibus ad quæ míttitur, prosperátur.

Efficax est et penetrabílior omni gládio ancípiti, cum créditur et amátur. Quid enim impossíbile est credénti, vel quid diffícile est amánti? Cum lóquitur hoc verbum, verba eius cor transfígunt, sicut sagíttæ poténtis acútæ, sicut clavi in altum transfíxi intrant, et in tantum intrant, ut ad íntima pénetrent. Penetrabílior est enim hic sermo omni gládio ancípiti, útpote omni virtúte vel potestáte ad incidéndum valídior et omni acúmine humáni ingénii subtílior; et omnis humánæ sapiéntiæ, doctíque sermónis subtilitáte acútior.

Responsorium   Sir 1, 5. 16a
R/.
Fons sapiéntiæ verbum Dei in excélsis, * Et ingréssus illíus mandáta ætérna.
V/. Inítium sapiéntiæ timor Dómini. * Et ingréssus.

 

SABBATO HEBDOMADAE XXX PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Sapiéntiæ 11, 20b — 12, 2. 11b-19

De misericordia et patientia Dei

Omnia in mensúra et número et póndere disposuísti. Multum enim valére tibi soli subest semper, et virtúti bráchii tui quis resístet? Quóniam tamquam moméntum statéræ, sic est ante te totus orbis terrárum, et tamquam gutta roris antelucáni, quæ descéndit in terram. Sed miseréris ómnium, quia ómnia potes; et dissímulas peccáta hóminum propter pæniténtiam. Díligis enim ómnia, quæ sunt, et nihil odísti eórum, quæ fecísti; nec enim, si odísses, áliquid constituísses. Quómodo autem posset áliquid permanére, nisi tu voluísses? Aut, quod a te vocátum non esset, conservarétur? Parcis autem ómnibus, quóniam tua sunt, Dómine, qui amas ánimas. Incorruptíbilis enim spíritus tuus est in ómnibus. Ideóque eos, qui exérrant, paulátim córripis et, de quibus peccant, ádmones et córrigis, ut, relícta malítia, credant in te, Dómine. Nec timens áliquem, véniam dabas peccátis illórum; quis enim dicet tibi: «Quid fecísti?». Aut quis stabit contra iudícium tuum? Aut quis tibi imputábit, si períerint natiónes, quas tu fecísti? Aut quis in contentiónem tecum véniet, vindex iniquórum hóminum? Non enim est álius Deus quam tu, cui cura est de ómnibus, ut osténdas quóniam non iniúste iudicásti. Neque rex neque tyránnus in conspéctu tuo resístere póterit tibi de his, quos perdidísti. Cum autem sis iustus, iuste ómnia dispónis; ipsum quoque, qui non debet puníri, condemnáre éxterum æstimas a tua virtúte. Fortitúdo enim tua iustítiæ inítium est, et ob hoc, quod ómnium Dóminus es, ómnibus te párcere facit. Fortitúdinem enim osténdis, cum non créderis esse in poténtia consummátus, et horum, qui te nésciunt, audáciam tradúcis. Tu autem, dominátor virtútis, cum cleméntia iúdicas et cum magna indulgéntia dispónis nos: subest enim tibi, cum volúeris, posse. Docuísti autem pópulum tuum per tália ópera quóniam opórtet iustum esse humánum, et bonæ spei fecísti fílios tuos, quóniam das super peccátis pæniténtiam.

Responsorium   Cf. Sap 11, 23. 24. 28; Sir 36, 1
R/.
Miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quæ fecísti, dissímulans peccáta hóminum propter pæniténtiam et parcens illis, * Dómine, qui amas ánimas.
V/. Miserére nostri et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum. * Dómine.

Lectio altera

Ex Diálogo sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis De divína Providéntia (Cap. 134, ed. latina, Ingolstadii 1583, ff° 215v-216)

Quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!

Ætérnus Pater, cum ineffábili benignitáte suæ cleméntiæ, vertébat óculum ad hanc ánimam, incípiens isto modo:

«O caríssima fília, omníno decrévi fácere mundo misericórdiam et in ómnibus opportúnis homínibus volo providére. Sed ignórans homo réputat in mortem illud quod in vitam ei tríbuo, et ita síbimet valde crudélis effícitur; et ego provídeo semper. Unde volo te nosse: quicquid hómini tríbuo, procédit a summa providéntia.

Et hinc est quod, cum ego cum providéntia creávi eum, in memetípsum respéxi et fui philocáptus pulchritúdine creatúræ meæ: quia mihi plácuit creáre eam ad imáginem et similitúdinem meam cum providéntia multa: et immo dedi ei memóriam, ut in se benefícia mea retinéret, volens ut de poténtia mei, Patris ætérni, participáret.

Insuper intelléctum ei tríbui, ut in sapiéntia Fílii mei cognósceret et intellégeret voluntátem meam, qui sum ómnium gratiárum exhíbitor atque donátor cum ignífera caritáte patérna. Ei quoque dedi voluntátem ad amándum, participándo cleméntiam Sancti Spíritus, ut amáre posset ea quæ cognóverat et víderat intelléctus.

Hoc autem egit dulcis providéntia mea, solum ut capax esset ad intellegéndum et gustándum me cum summo gáudio in ætérna visióne mea. Et sicut álias ego tibi narrávi, ex inobœdiéntia primi vestri paréntis Adæ cælum erat clausum: a qua póstmodum inobœdiéntia processérunt ómnia mala per univérsum orbem.

Ut ergo mortem ipsíus inobœdiéntiæ auférrem ab hómine, clementíssime provídi, tribuéndo vobis unigénitum Fílium meum cum magna providéntia, ut ita satisfáceret vestræ necessitáti. Imposuíque ei magnam obœdiéntiam, ut a venéno liberarétur humánum genus, quod ex inobœdiéntia primi vestri paréntis in orbem fúerat effúsum. Unde tamquam philocáptus et verus obœdiens, velocíssime cucúrrit ad opprobriósam mortem sacratíssimæ crucis, et mediánte sua sacratíssima morte vobis exhíbuit vitam, non humanitátis, sed vigóre divinitátis».

Responsorium   Ps 16 (17), 8. 7
R/.
Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi; * Sub umbra alárum tuárum prótege me.
V/. Mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in déxtera tua. * Sub umbra.