zlectiones-fase9

DOMINICA III PER ANNUM

Hebd. III Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Deuteronómii 18, 1-22

Levitæ. Veri et falsi prophetæ

In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:

«Non habébunt sacerdótes levítæ, omnis tribus Levi, partem et hereditátem cum réliquo Israel; de sacrifíciis Dómini et hereditáte eius cómedent et nihil accípient de possessióne fratrum suórum: Dóminus enim ipse est heréditas eórum, sicut locútus est illis.

Hoc erit ius sacerdótum a pópulo, ab his qui ófferunt víctimas: sive bovem sive ovem immoláverint, dabunt sacerdóti armum et duas maxíllas ac ventrículum, primítias fruménti tui, vini et ólei et lanárum ex óvium tonsióne. Ipsum enim elégit Dóminus Deus tuus de cunctis tríbubus tuis, ut stet et minístret in nómine Dómini ipse et fílii eius in sempitérnum.

Si exíerit Levítes de una úrbium tuárum ex omni Israel, in qua ut ádvena hábitat, et volúerit veníre desíderans locum, quem elégerit Dóminus, ministrábit in nómine Dómini Dei sui, sicut omnes fratres eius Levítæ, qui stabunt ibi coram Dómino. Partem cibórum eándem accípiet quam et céteri, excépto eo, quod ex patérna ei successióne debétur.

Quando ingréssus fúeris terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, cave, ne imitári velis abominatiónes illárum géntium. Nec inveniátur in te, qui fílium suum aut fíliam tradúcat per ignem, aut qui sortes sciscitétur et obsérvet nubes atque augúria, nec sit maléficus, nec incantátor, nec qui pythónes cónsulat, nec divínos, aut quærat a mórtuis veritátem; ómnia enim hæc abominátur Dóminus et propter istiúsmodi scélera expéllet eos in intróitu tuo. Perféctus eris et absque mácula cum Dómino Deo tuo. Gentes istæ, quarum possidébis terram, áugures et divínos áudiunt; tu autem a Dómino Deo tuo áliter institútus es.

Prophétam de gente tua et de frátribus tuis sicut me suscitábit tibi Dóminus Deus tuus; ipsum audiétis, ut petiísti a Dómino Deo tuo in Horeb, quando cóntio congregáta est, atque dixísti: “Ultra non áudiam vocem Dómini Dei mei et ignem hunc máximum ámplius non vidébo, ne móriar”. Et ait Dóminus mihi: “Bene ómnia sunt locúti; prophétam suscitábo eis de médio fratrum suórum símilem tui et ponam verba mea in ore eius, loquetúrque ad eos ómnia, quæ præcépero illi. Qui autem verba mea, quæ loquétur in nómine meo, audíre nolúerit, ego ultor exsístam. Prophéta autem qui, arrogántia depravátus, volúerit loqui in nómine meo, quæ ego non præcépi illi ut díceret, aut ex nómine alienórum deórum, interficiétur”. Quod si tácita cogitatióne respónderis: “Quómodo possum intellégere verbum, quod Dóminus non est locútus?”; hoc habébis signum: quod in nómine Dómini prophéta ille prædíxerit, et non evénerit, hoc Dóminus non est locútus, sed per tumórem ánimi sui prophéta confínxit; et idcírco non timébis eum».

Responsorium   Deut 18, 18; Lc 20, 13b; cf. Io 6, 14b
R/.
Prophétam suscitábo eis et ponam verba mea in ore eius; * Loquetúrque ad eos ómnia quæ præcépero illi.
V/. Mittam Fílium meum diléctum. Hic est vere prophéta qui ventúrus est in mundum. * Loquetúrque.

Lectio altera

Ex Constitutióne Sacrosánctum Concílium Concílii Vaticáni secúndi de sacra Liturgía (Nn. 7-8. 106)

Christus præsens adest Ecclesiæ suæ

Christus Ecclésiæ suæ semper adest, præsértim in actiónibus litúrgicis. Præsens adest in missæ sacrifício, cum in minístri persóna idem nunc ófferens sacerdótum ministério, qui seípsum tunc in cruce óbtulit, tum máxime sub speciébus eucharísticis. Præsens adest virtúte sua in sacraméntis, ita ut cum áliquis baptízat, Christus ipse baptízet. Præsens adest in verbo suo, síquidem ipse lóquitur dum sacræ Scriptúræ in Ecclésia legúntur. Præsens adest dénique dum súpplicat et psallit Ecclésia, ipse qui promísit: Ubi sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum.

Reápse tanto in ópere, quo Deus perfécte glorificátur et hómines sanctificántur, Christus Ecclésiam, sponsam suam dilectíssimam, sibi semper consóciat, quæ Dóminum suum ínvocat et per ipsum ætérno Patri cultum tríbuit.

Mérito ígitur liturgía habétur véluti Iesu Christi sacerdotális múneris exercitátio, in qua per signa sensibília significátur et modo síngulis próprio effícitur sanctificátio hóminis, et a mýstico Iesu Christi córpore, cápite nempe eiúsque membris, ínteger cultus públicus exercétur.

Proínde omnis litúrgica celebrátio, útpote opus Christi sacerdótis eiúsque córporis, quod est Ecclésia, est áctio sacra præcellénter, cuius efficacitátem eódem título eodémque gradu nulla ália áctio Ecclésiæ adæquat.

In terréna liturgía cæléstem illam prægustándo participámus, quæ in sancta civitáte Ierúsalem, ad quam peregríni téndimus, celebrátur, ubi Christus est in déxtera Dei sedens, sanctórum miníster et tabernáculi veri; cum omni milítia cæléstis exércitus hymnum glóriæ Dómino cánimus; memóriam sanctórum venerántes partem áliquam et societátem cum iis sperámus; salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Iesum Christum, donec ipse apparébit vita nostra, et nos apparébimus cum ipso in glória.

Mystérium paschále Ecclésia, ex traditióne apostólica, quæ oríginem ducit ab ipsa die resurrectiónis Christi, octáva quaque die célebrat, quæ dies Dómini seu dies domínica mérito nuncupátur. Hac enim die christifidéles in unum conveníre debent ut, verbum Dei audiéntes et eucharístiam participántes, mémores sint passiónis, resurrectiónis et glóriæ Dómini Iesu, et grátias agant Deo qui eos regenerávit in spem vivam per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis. Itaque dies domínica est primordiális dies festus, qui pietáti fidélium proponátur et inculcétur, ita ut étiam fiat dies lætítiæ et vacatiónis ab ópere. Aliæ celebratiónes, nisi revéra sint máximi moménti, ipsi ne præponántur, quippe quæ sit fundaméntum et núcleus totíus anni litúrgici.

Responsorium
R/.
Orat Christus pro nobis, ut sacérdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum; orátur a nobis, ut Deus noster. * Agnoscámus ergo et in illo voces nostras et voces eius in nobis.
V/. Quando lóquimur ad Deum deprecántes, non inde Fílium separémus. * Agnoscámus.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE III PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Deuteronómii 24, 1 — 25, 4

Præcepta erga proximum

In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:

«Si accéperit homo uxórem et habúerit eam, et non invénerit grátiam ante óculos eius propter áliquam fœditátem et scrípserit libéllum repúdii dederítque in manu illíus et dimíserit eam de domo sua, cumque egréssa alteríus uxor facta fúerit, et ille quoque óderit eam dederítque ei libéllum repúdii et dimíserit de domo sua, vel mórtuus fúerit, non póterit prior marítus recípere eam in uxórem, quia pollúta est; hoc esset abominátio coram Dómino; ne peccáre fácias terram tuam, quam Dóminus Deus tuus tradíderit tibi possidéndam.

Cum accéperit homo nuper uxórem, non procédet ad bellum, nec ei quíppiam necessitátis iniungétur públicæ, sed vacábit liber dómui suæ, ut uno anno lætétur cum uxóre sua.

Non accípies loco pígnoris molam vel superiórem lápidem molárem, quia ánimam suam appósuit tibi.

Si deprehénsus fúerit homo rápiens unum de frátribus suis de fíliis Israel et, véndito eo, accípiens prétium, interficiétur; et áuferes malum de médio tui.

Obsérva diligénter, si incúrras plagam lepræ, quæcúmque docúerint vos sacerdótes levítici géneris; quod præcépi eis, impléte sollícite. Meménto, quæ fécerit Dóminus Deus tuus Maríæ in via, cum egrederémini de Ægýpto.

Cum mútuam dabis próximo tuo rem áliquam, non ingrediéris domum eius, ut pignus áuferas, sed stabis foris, et ille tibi pignus próferet, quod habúerit. Sin autem pauper est, non pernoctábit apud te pignus, sed statim reddes ei ad solis occásum, ut dórmiens in vestiménto suo benedícat tibi, et hábeas iustítiam coram Dómino Deo tuo.

Non negábis mercédem indigéntis et páuperis ex frátribus tuis sive ádvenis, qui tecum morántur in terra intra portas tuas, sed eádem die reddes ei prétium labóris sui ante solis occásum, quia pauper est et illud desíderat ánima sua; ne clamet contra te ad Dóminum, et reputétur tibi in peccátum.

Non occidéntur patres pro fíliis, nec fílii pro pátribus, sed unusquísque pro peccáto suo moriétur.

Non pervértes iudícium ádvenæ et pupílli, nec áuferes pígnoris loco víduæ vestiméntum. Meménto quod servíeris in Ægýpto, et erúerit te Dóminus Deus tuus inde; idcírco præcípio tibi, ut fácias hanc rem. Quando messúeris ségetem in agro tuo et oblítus manípulum relíqueris, non revertéris, ut tollas eum, sed ádvenam et pupíllum et víduam auférre patiéris, ut benedícat tibi Dóminus Deus tuus in omni ópere mánuum tuárum. Si fruges collégeris olivárum, quidquid remánserit in arbóribus, non revertéris, ut cólligas, sed relínques ádvenæ, pupíllo ac víduæ. Si vindemiáveris víneam tuam, non cólliges remanéntes racémos, sed cedent in usus ádvenæ, pupílli ac víduæ. Meménto quod et tu servíeris in Ægýpto; et idcírco præcípio tibi, ut fácias hanc rem.

Si fúerit causa inter áliquos, et interpelláverint iúdices, quem iustum esse perspéxerint, illi iustítiæ palmam dabunt; quem ímpium, condemnábunt impietátis. Sin autem iudex eum, qui peccávit, dignum víderit plagis, prostérnet et coram se fáciet verberári; pro mensúra peccáti erit et plagárum modus, ita dumtáxat, ut quadragenárium númerum non excédant, ne ultra percússus plagis multis et fœde lacerátus ante óculos tuos ábeat frater tuus.

Non ligábis os bovis teréntis in área fruges tuas».

Responsorium   Cf. Mc 12, 32-33; Sir 35, 4b-5a
R/.
In veritáte dixísti, Magíster, quia unus est Deus et dilígere eum ex toto corde; * Et dilígere próximum tamquam seípsum maius est ómnibus holocautomátibus et sacrifíciis.
V/. Qui facit eleemósynam offert sacrifícium laudis; beneplácitum est Dómino recédere ab iniquitáte. * Et dilígere.

Lectio altera

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis (N. 48)

Sanctitas matrimonii et familiæ

Vir et múlier, qui fœdere coniugáli iam non sunt duo, sed una caro, íntima personárum atque óperum coniunctióne mútuum sibi adiutórium et servítium præstant, sensúmque suæ unitátis experiúntur et plénius in dies adipiscúntur.

Quæ íntima únio, útpote mútua duárum personárum donátio, sicut et bonum liberórum, plenam cóniugum fidem éxigunt atque indissolúbilem eórum unitátem urgent.

Christus Dóminus huic multifórmi dilectióni, e divíno caritátis fonte exórtæ et ad exémplar suæ cum Ecclésia uniónis constitútæ, abundánter benedíxit.

Sicut enim Deus olim fœdere dilectiónis et fidelitátis pópulo suo occúrrit, ita nunc hóminum Salvátor Ecclesiæque Sponsus per sacraméntum matrimónii christifidélibus coniúgibus óbviam venit. Manet porro cum eis, ut quemádmodum ipse diléxit Ecclésiam et semetípsum pro ea trádidit, ita et cóniuges, mútua deditióne, se ínvicem perpétua fidelitáte díligant.

Germánus amor coniugális in divínum amórem assúmitur atque virtúte redemptíva Christi et salvífica actióne Ecclésiæ régitur ac ditátur, ut cóniuges efficáciter ad Deum ducántur atque in sublími múnere patris et matris adiuvéntur et conforténtur.

Quaprópter cóniuges christiáni ad sui status offícia et dignitátem peculiári sacraménto roborántur et véluti consecrántur; cuius virtúte munus suum coniugále et familiáre expléntes, spíritu Christi imbúti, quo tota eórum vita fide, spe et caritáte perváditur, magis ac magis ad própriam suam perfectiónem mutuámque sanctificatiónem, ideóque commúniter ad Dei glorificatiónem accédunt.

Unde, ipsis paréntibus exémplo et oratióne familiári prægrediéntibus, fílii, immo et omnes in famíliæ convíctu degéntes, humanitátis, salútis atque sanctitátis viam facílius invénient. Cóniuges autem, dignitáte ac múnere paternitátis et maternitátis ornáti, offícium educatiónis præsértim religiósæ, quod ad ipsos imprímis spectat, diligénter adimplébunt.

Líberi, ut viva famíliæ membra, ad sanctificatiónem paréntum suo modo cónferunt. Gratæ enim mentis afféctu, pietáte atque fidúcia benefíciis paréntum respondébunt ipsísque in rebus advérsis necnon in senectútis solitúdine filiórum more assístent.

Responsorium   Eph 5, 32. 25b. 33b
R/.
Sacraméntum hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclésia! * Christus diléxit ecclésiam, et seípsum trádidit pro ea.
V/. Unusquísque suam uxórem sicut seípsum díligat; uxor autem tímeat virum suum. * Christus.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE III PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Deuteronómii 26, 1-19

Professio fidei filiorum Abrahæ

In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:

«Cum intráveris terram, quam Dóminus Deus tuus tibi datúrus est possidéndam, et obtinúeris eam atque habitáveris in illa, tolles primítias de cunctis frúgibus agri, quas collégeris de terra tua, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartállo pergésque ad locum, quem Dóminus Deus tuus elégerit, ut ibi hábitet nomen eius, accedésque ad sacerdótem, qui fúerit in diébus illis, et dices ad eum: “Profíteor hódie coram Dómino Deo tuo quod ingréssus sim terram, pro qua iurávit pátribus nostris, ut daret eam nobis”. Suscipiénsque sacérdos cartállum de manu tua ponet ante altáre Dómini Dei tui, et loquéris in conspéctu Dómini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et descéndit in Ægýptum et ibi peregrinátus est in paucíssimo número; crevítque in gentem magnam ac robústam et infinítæ multitúdinis. Afflixerúntque nos Ægýptii et persecúti sunt imponéntes ónera gravíssima. Et clamávimus ad Dóminum Deum patrum nostrórum, qui exaudívit nos et respéxit humilitátem nostram et labórem atque angústias, et edúxit nos Dóminus de Ægýpto in manu forti et bráchio exténto, in ingénti pavóre, in signis atque porténtis, et introdúxit ad locum istum et trádidit nobis terram hanc lacte et melle manántem. Et ecce nunc áttuli primítias frugum terræ, quam dedísti mihi, Dómine”. Et dimíttes eas in conspéctu Dómini Dei tui et adoráto Dómino Deo tuo. Et epuláberis in ómnibus bonis, quæ Dóminus Deus tuus déderit tibi et dómui tuæ, tu et Levítes et ádvena, qui tecum est.

Quando compléveris décimam cunctárum frugum tuárum, anno tértio, anno decimárum, et déderis Levítæ et ádvenæ et pupíllo et víduæ, ut cómedant intra portas tuas et saturéntur, loquéris in conspéctu Dómini Dei tui: “Abstuli, quod sanctificátum est de domo mea, et dedi illud Levítæ et ádvenæ, pupíllo ac víduæ, sicut iussísti mihi; non præterívi mandáta tua, nec sum oblítus impérii tui, non comédi ex eis in luctu meo, nec separávi ex eis in quálibet immundítia, nec expéndi ex his quidquam mórtuo: obœdívi voci Dómini Dei mei et feci ómnia, sicut præcepísti mihi. Réspice de habitáculo sancto tuo, de cælo, et bénedic pópulo tuo Israel et terræ, quam dedísti nobis, sicut iurásti pátribus nostris, terræ lacte et melle manánti”.

Hódie Dóminus Deus tuus mandávit tibi, ut fácias præcépta hæc atque iudícia et custódias et ímpleas illa ex toto corde tuo et ex tota ánima tua. Dóminum elegísti hódie, ut sit tibi Deus, et ámbules in viis eius et custódias præcépta illíus et mandáta atque iudícia et obœdias eius império; et Dóminus elégit te hódie, ut sis ei pópulus peculiáris, sicut locútus est tibi, et custódias ómnia mandáta illíus, et fáciat te excelsiórem cunctis géntibus, quas creávit in laudem et nomen et glóriam suam, ut sis pópulus sanctus Dómini Dei tui, sicut locútus est».

Responsorium   1 Petr 2, 9a. 10; cf. Deut 7, 7. 8
R/.
Vos estis pópulus in acquisitiónem, qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; * Qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.
V/. Dóminus elégit vos, quia diléxit vos, et redémit de domo servitútis. * Qui non.

Lectio altera

E Régulis fúsius tractátis sancti Basilíi Magni epíscopi (Resp. 2, 2-4: PG 31, 914-915)

Quid retribuemus Domino pro omnibus quæ retribuit nobis?

Quisnam sermo dona Dei pro mérito explicáre possit? Tanta quidem est horum multitúdo, ut étiam númerum effúgiant; item magnitúdine tanta sunt et tália, ut vel únicum satis ad id sit, ut omnímodam largitóri grátiam repéndere debeámus.

Sed ne voléntes quidem illud præteríre póssumus, nec fíeri potest ullo modo, ut is certe qui sana mente præditus est et ratiónis compos, id benefícii táceat, quamquam multo minus de eo pro mérito áliquid dici possit, quod cum hóminem condidísset ad imáginem et similitúdinem suam eúmque cohonestásset sui ipsíus cognitióne et ratióne exornásset præ céteris animántibus, ipsíque dedísset facultátem ut se incredíbili paradísi pulchritúdine oblectáret, ac tandem illum constituísset ómnium terréstrium príncipem, deínde a serpénte decéptum, et collápsum in peccátum et per peccátum in mortem et in ærúmnas eo dignas, non proptérea tamen ipsum negléxit; sed lege, quæ ei adiuménto esset, primum trádita, custódiæ eius et curæ præfécit ángelos, misit prophétas ad redarguénda vítia et ad virtútem docéndam, ímpetum nequítiæ per minas excídit et représsit, pollicitatiónibus excitávit bonórum alacritátem, utriúsque géneris finem non raro in divérsis persónis ad álios commonéndos in antecéssum declarávit, et tamen post hæc et tália nos in contumácia perseverántes non est aversátus.

Non enim nos deséruit bónitas Dómini neque per stupiditátem qua, delátos ab ipso honóres habebámus despicátui, abolévimus eius in nos amórem, etiámsi in benefaciéntem contumeliósi essémus; immo vero revocáti sumus a morte, et vitæ rursus ab ipso Dómino nostro Iesu Christo restitúti. Qua in re étiam beneficéntiæ rátio maiórem movet admiratiónem: Cum enim in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo; sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens.

Atque étiam infirmitátes nostras suscépit, portávit languóres, pro nobis vulnerátus est, ut nos livóre eius sanarémur; item redémit a maledícto, factus pro nobis maledíctum mortémque pértulit ignominiosíssimam, ut nos ad gloriósam vitam redúceret. Nec satis hábuit mórtuos dumtáxat ad vitam revocáre, verum étiam largítus est divinitátis suæ dignitátem, atque ætérnam réquiem humánum omne cogitátum lætítiæ magnitúdine superántem præparávit.

Quid ígitur retribuémus Dómino pro ómnibus quæ retríbuit nobis? Est autem ádeo bonus, ut neque remuneratiónem éxigat, sed sat habet, si solum pro iis quæ tríbuit, diligátur. Quæ ómnia ubi mente récolo, ut meum afféctum prodam, in horrórem quendam et terríficum stupórem íncido, nequándo ob ánimi inconsiderántiam, aut propter meam circa res vanas occupatiónem a Dei dilectióne éxcidens, Christo sim dedécori ac oppróbrio.

Responsorium   Ps 102 (103), 2. 4; Gal 2, 20c
R/.
Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius, * Qui rédimit de intéritu vitam tuam, qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
V/. Diléxit me, et trádidit seípsum pro me. * Qui rédimit.

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE III PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Deuteronómii 29, 1-5. 9-28

Maledictio super transgressores fœderis

In diébus illis: Vocávit Móyses omnem Israel et dixit ad eos:

«Vos vidístis univérsa, quæ fecit Dóminus coram vobis in terra Ægýpti, pharaóni et ómnibus servis eius universæque terræ illíus, tentatiónes magnas, quas vidérunt óculi tui, signa illa portentáque ingéntia; et non dedit Dóminus vobis cor intéllegens et óculos vidéntes et aures, quæ possint audíre, usque in præséntem diem. Addúxi vos quadragínta annis per desértum; non sunt attríta vestiménta vestra, nec calceaménta pedum tuórum vetustáte consúmpta sunt, panem non comedístis, vinum et síceram non bibístis, ut scirétis quia ego sum Dóminus Deus vester.

Vos statis hódie cuncti coram Dómino Deo vestro, príncipes vestri ac tribus et maióres natu atque præfécti, omnis vir Israel, líberi et uxóres vestræ et ádvena tuus, qui tecum morátur in castris, a lignórum cæsóribus usque ad hos, qui háuriunt aquas tuas ut tránseas in fœdere Dómini Dei tui et in iure iurándo, quod hódie Dóminus Deus tuus pércutit tecum, ut súscitet te sibi hódie in pópulum, et ipse sit Deus tuus, sicut locútus est tibi et sicut iurávit pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob.

Nec vobis solis ego hoc fœdus fério et hæc iuraménta confírmo, sed cunctis hic nobíscum hódie præséntibus coram Dómino Deo nostro et illis, qui hódie hic nobíscum non adsunt. Vos enim nostis quómodo habitavérimus in terra Ægýpti et quómodo transiérimus per médium natiónum, quas transeúntes vidístis abominatiónes et idóla eórum, lignum et lápidem, argéntum et aurum, quæ colébant. Ne forte sit inter vos vir aut múlier, família aut tribus, cuius cor avérsum est hódie a Dómino Deo nostro, ut vadat et sérviat diis illárum géntium, et sit inter vos radix gérminans fel et absínthium; cumque audíerit verba iuraménti huius, benedícat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulábo in pravitáte cordis mei”, et absúmat terram irríguam et sitiéntem. Dóminus non ignóscet ei, sed tunc quam máxime furor eius fumábit et zelus contra hóminem illum, et sedébunt super eum ómnia maledícta, quæ scrípta sunt in hoc volúmine, et delébit Dóminus nomen eius sub cælo et consúmet eum in perditiónem ex ómnibus tríbubus Israel, iuxta maledictiónes fœderis, quæ in hoc libro legis scríptæ sunt.

Dicétque sequens generátio, fílii vestri, qui nascéntur deínceps, et peregríni, qui de longe vénerint, vidéntes plagas terræ illíus et infirmitátes, quibus eam afflíxerit Dóminus, sulphur et salem; combústa est omnis humus eius, ita ut ultra non serátur, nec virens quíppiam gérminet in exémplum subversiónis Sódomæ et Gomórræ, Adamæ et Séboim, quas subvértit Dóminus in ira et furóre suo. Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dóminus terræ huic? Quæ est hæc ira furóris imménsa?”. Et respondébunt: “Quia dereliquérunt pactum Dómini Dei patrum suórum, quod pépigit cum eis, quando edúxit eos de terra Ægýpti, et serviérunt diis aliénis et adoravérunt eos, quos nesciébant et quibus non fúerant attribúti; idcírco irátus est furor Dómini contra terram istam, ut indúceret super eam ómnia maledícta, quæ in hoc volúmine scripta sunt, et eiécit eos de terra eórum in ira et furóre et indignatióne máxima proiecítque in terram aliénam, sicut hódie comprobátur”.

Abscóndita Dómino Deo nostro, manifésta autem nobis et fíliis nostris usque in sempitérnum, ut faciámus univérsa verba legis huius».

Responsorium   Cf. Gal 3, 13-14; cf. Deut 8, 14b
R/.
Christus factus est pro nobis maledíctum, ut in géntes benedíctio Abrahæ fíeret, * Ut promissiónem Spíritus accipiámus per fidem.
V/. Edúxit nos Deus de terra Ægýpti et de domo servitútis liberávit nos. * Ut promissiónem.

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis in Cántica canticórum (Sermo 61, 3-5: Opera omnia, 1839, 1, 2, 3033)

Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia

Ubi tuta firmáque infírmis secúritas et réquies, nisi in vulnéribus Salvatóris? Tanto illic secúrior hábito, quanto ille poténtior est ad salvándum. Fremit mundus, premit corpus, diábolus insidiátur; non cado, fundátus enim sum supra firmam petram. Peccávi peccátum grande; turbábitur consciéntia, sed non perturbábitur, quóniam vúlnerum Dómini recordábor. Nempe vulnerátus est propter iniquitátes nostras. Quid tam ad mortem, quod non Christi morte solvátur? Si ergo in mentem vénerit tam potens tamque éfficax medicaméntum, nulla iam possum morbi malignitáte terréri.

Et ídeo liquet errásse illum qui ait: Maior est iníquitas mea, quam ut véniam mérear. Nisi quod non erat de membris Christi, nec pertinébat ad eum de Christi mérito, ut suum præsúmeret, suum díceret quod illíus esset; tamquam rem cápitis membrum.

Ego vero fidénter quod ex me mihi deest usúrpo mihi ex viscéribus Dómini, quóniam misericórdia áffluunt, nec desunt forámina per quæ éffluant. Fodérunt manus eius et pedes, latúsque láncea foravérunt; et per has rimas licet mihi súgere mel de petra oleúmque de saxo duríssimo, id est gustáre et vidére quóniam suávis est Dóminus.

Cogitábat cogitatiónes pacis, et ego nesciébam. Quis enim cognóvit sensum Dómini? aut quis consiliárius eius fuit? At clavis réserans, clavus pénetrans factus est mihi, ut vídeam voluntátem Dómini. Quidni vídeam per forámen? Clamat clavus, clamat vulnus, quod vere Deus sit in Christo mundum reconcílians sibi. Ferrum pertránsiit ánimam eius, et appropinquávit cor illíus, ut non iam non sciat cómpati infirmitátibus meis.

Patet arcánum cordis per forámina córporis; patet magnum illud pietátis sacraméntum, patent víscera misericórdiae Dei nostri, in quibus visitávit nos óriens ex alto. Quidni víscera per vúlnera páteant? In quo enim clárius quam in vulnéribus tuis eluxísset, quod tu, Dómine, suávis et mitis, et multæ misericórdiæ? Maiórem enim miseratiónem nemo habet, quam ut ánimam suam ponat quis pro addíctis morti et damnátis.

Meum proínde méritum, miserátio Dómini. Non plane sum mériti inops, quámdiu ille miseratiónum non fúerit. Quod si misericórdiæ Dómini multæ, multus nihilóminus ego in méritis sum. Quid enim si multórum sim mihi cónscius delictórum? Nempe ubi abundávit delíctum, superabundávit et grátia. Et si misericórdiæ Dómini ab ætérno et usque in ætérnum, ego quoque misericórdias Dómini in ætérnum cantábo. Numquid iustítias meas? Dómine, memorábor iustítiæ tuæ solíus. Ipsa est enim et mea; nempe factus es mihi tu iustítia a Deo.

Responsorium   Is 53, 5; 1 Petr 2, 24
R/.
Vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra; disciplína pacis nostræ super eum. * Et livóre eius sanáti sumus.
V/. Peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum, ut, peccátis mórtui, iustítiæ viverémus. * Et livóre.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE III PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Deuteronómii 30, 1-20

Promissio veniæ post exsilium

In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:

«Cum vénerint super te omnes sermónes isti, benedíctio et maledíctio, quas propósui in conspéctu tuo, et ductus pænitúdine cordis tui in univérsis géntibus, in quas dispérserit te Dóminus Deus tuus, et revérsus fúeris ad eum et obœdíeris eius impériis, secúndum ómnia quæ ego hódie præcípio tibi, cum fíliis tuis in toto corde tuo et in tota ánima tua, redúcet Dóminus Deus tuus captivitátem tuam ac miserébitur tui et rursum congregábit te de cunctis pópulis, in quos te ante dispérsit. Si ad cárdines cæli fúeris dissipátus, inde te rétrahet Dóminus Deus tuus et assúmet atque introdúcet in terram, quam possedérunt patres tui, et obtinébis eam; et feliciórem et maióris númeri esse te fáciet quam fuérunt patres tui.

Circumcídet Dóminus Deus tuus cor tuum et cor séminis tui, ut díligas Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota ánima tua, ut possis vívere. Omnes autem maledictiónes has convértet super inimícos tuos et eos, qui odérunt te et persequúntur. Tu autem revertéris et áudies vocem Dómini faciésque univérsa mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie; et abundáre te fáciet Dóminus Deus tuus in cunctis opéribus mánuum tuárum, in súbole úteri tui et in fructu iumentórum tuórum et in ubertáte terræ tuæ, in rerum ómnium largitáte; revertétur enim Dóminus, ut gáudeat super te in ómnibus bonis, sicut gavísus est in pátribus tuis. Si tamen audíeris vocem Dómini Dei tui et custodíeris mandáta eius et præcépta, quæ in hac lege conscrípta sunt, et revertáris ad Dóminum Deum tuum in toto corde tuo et in tota ánima tua.

Mandátum hoc, quod ego præcípio tibi hódie, non supra te est neque procul pósitum nec in cælo situm, ut possis dícere: “Quis nobis ad cælum valet ascéndere, ut déferat illud ad nos, et audiámus atque ópere compleámus?”. Neque trans mare pósitum, ut causéris et dicas: “Quis nobis transfretáre póterit mare et illud ad nos usque deférre, ut possímus audíre et fácere quod præcéptum est?”. Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut fácias illum.

Consídera quod hódie proposúerim in conspéctu tuo vitam et bonum, et e contrário mortem et malum. Si obœdíeris mandátis Dómini Dei tui, quæ ego præcípio tibi hódie, ut díligas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis eius et custódias mandáta illíus et præcépta atque iudícia, vives; ac multiplicábit te benedicétque tibi in terra, ad quam ingrediéris possidéndam. Sin autem avérsum fúerit cor tuum, et audíre nolúeris atque erróre decéptus adoráveris deos aliénos et servíeris eis, prædíco vobis hódie quod pereátis et parvo témpore morémini in terra, ad quam, Iordáne transmísso, ingrediéris possidéndam.

Testes ínvoco hódie contra vos cælum et terram quod proposúerim vobis vitam et mortem, benedictiónem et maledictiónem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas et semen tuum et díligas Dóminum Deum tuum atque obœdias voci eius et illi adhæreas — ipse est enim vita tua et longitúdo diérum tuórum —, ut hábites in terra, pro qua iurávit Dóminus pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis».

Responsorium   Ier 29, 13-14a; Mt 7, 7b
R/.
Quærétis me et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro. * Et invéniar a vobis, ait Dóminus; et redúcam captivitátem vestram.
V/. Quærite et inveniétis, pulsáte et aperiétur vobis. * Et invéniar.

Lectio altera

Ex Sermónibus Ioánnis Medíocris Neapolitáni epíscopi (Sermo 7: PLS 4, 785-786)

Dilige Dominum et ambula in viis eius

Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo? Magnum servum, qui sciébat quómodo illuminabátur, unde illuminabátur, qualis erat qui illuminabátur. Vidébat lucem, non istam, quæ ad vésperum tendit; sed illam lucem, quam óculus non videt. Mentes ex hac luce illuminátæ non ruunt in peccáta, non offéndunt in vítiis.

Dicébat enim Dóminus: Ambuláte dum habétis lucem in vobis. De qua enim luce dicébat, nisi de ipso? qui dixit: Ego lux veni in mundum, ut qui vident, non vídeant, et cæci lumen recípiant. Iste ergo Dóminus illuminátio nostra, sol iustítiæ, qui radiávit Ecclésiam suam cathólicam ubíque diffúsam, et clamábat Prophéta in figúra eius: Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo?

Illuminátus homo intérior non cláudicat, a via non recédit, totum tólerat. Qui de longínquo videt pátriam, adversitátes sústinet, in temporálibus non contristátur, sed in Deo confirmátur; déprimit cor et sústinet, et humilitáte sua patiéntiam habet. Lumen istud verum, quod illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum, dat se metuéntibus, infúndit cui vult, ubi vult, revélat se cui Fílius vult.

Qui sedébat in ténebris et umbra mortis, in ténebris malórum et umbra peccatórum, orta luce horret sibi et ádicit se, pænitet, erubéscit et dicit: Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo? Magna salus, fratres mei. Ista salus infirmitátem non timet, lassitúdinem non formídat, dolórem non videt. Debémus ergo plene atque perfécte non tantum lingua, sed étiam mente clamáre et dícere: Dóminus illuminátio mea et salus mea: quem timébo? Si ipse illúminat, ipse salvat, quem timébo? Véniant calígines suggestiónum, Dóminus illuminátio mea. Veníre possunt, profícere non possunt, cor nostrum impugnándo, non tamen vincéndo. Véniat cæcitas cupiditátum, Dóminus illuminátio mea. Fortitúdo ergo nostra ipse est, qui se dat nobis et nos ipsos damus illi. Cúrrite ad médicum cum potéstis, ne cum velítis non possítis.

Responsorium   Sap 9, 10. 4a
R/.
Emítte, Dómine, sapiéntiam de sede magnitúdinis tuæ, ut mecum sit, et mecum labóret; * Ut sciam quid accéptum sit apud te.
V/. Da mihi, Dómine, sédium tuárum assistrícem sapiéntiam. * Ut sciam.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE III PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Deuteronómii 31, 1-15. 23

Ultima verba Moysis

In diébus illis: Abiit Móyses et locútus est ómnia verba hæc ad univérsum Israel et dixit ad eos: «Centum vigínti annórum sum hódie, non possum ultra égredi et íngredi, præsértim cum et Dóminus díxerit mihi: “Non transíbis Iordánem istum”. Dóminus Deus tuus ipse transíbit ante te; ipse delébit gentes has in conspéctu tuo, et possidébis eas, et Iósue transíbit ante te, sicut locútus est Dóminus. Faciétque Dóminus eis, sicut fecit Sehon et Og régibus Amorræórum et terræ eórum delevítque eos. Cum ergo et hos tradíderit vobis, simíliter faciétis eis, sicut præcépi vobis. Viríliter ágite et confortámini; nolíte timére, nec paveátis a conspéctu eórum, quia Dóminus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimíttet, nec derelínquet te».

Vocavítque Móyses Iósue et dixit ei coram omni Israel: «Confortáre et esto robústus; tu enim introdúces pópulum istum in terram, quam datúrum se pátribus eórum iurávit Dóminus, et tu eam sorte dívides eis. Et Dóminus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimíttet, nec derelínquet te: noli timére nec páveas».

Et scripsit Móyses legem hanc et trádidit eam sacerdótibus fíliis Levi, qui portábant arcam fœderis Dómini, et cunctis senióribus Israel; præcepítque eis dicens: «Post septem annos, anno remissiónis, in sollemnitáte Tabernaculórum, conveniéntibus cunctis ex Israel, ut appáreant in conspéctu Dómini Dei tui in loco, quem elégerit, leges verba legis huius coram omni Israel, audiéntibus eis; cóngrega pópulum tam viros quam mulíeres, párvulos et ádvenas, qui sunt intra portas tuas, ut audiéntes discant et tímeant Dóminum Deum vestrum et custódiant impleántque omnes sermónes legis huius; fílii quoque eórum, qui nunc ignórant, áudiant et discant timére Dóminum Deum vestrum cunctis diébus, quibus versámini in terra, ad quam vos, Iordáne transmísso, pérgitis obtinéndam».

Et ait Dóminus ad Móysen: «Ecce prope sunt dies mortis tuæ; voca Iósue et state in tabernáculo convéntus, ut præcípiam ei». Abiérunt ergo Móyses et Iósue et stetérunt in tabernáculo convéntus; apparuítque Dóminus ibi in colúmna nubis, quæ stetit in intróitu tabernáculi.

Præcepítque Dóminus Iósue fílio Nun et ait: «Confortáre et esto robústus; tu enim introdúces fílios Israel in terram, quam eis pollícitus sum, et ego ero tecum».

Responsorium   Deut 31, 7b-8; Prov 3, 26
R/.
Confortáre et esto robústus, quia Dóminus Deus tuus. * Ipse est ductor tuus, ipse erit tecum; noli timére.
V/. Dóminus erit in látere tuo et custódiet pedem tuum, ne capiáris. * Ipse.

Lectio altera

Ex Commentário sancti Ioánnis Fisher epíscopi et mártyris in psalmos (Ps 101: Opera omnia, ed. 1597, pp. 1588-1589)

Mirabilia Dei

Primum Deus pópulum Israelíticum ab Ægýpti servitúte, éditis étiam multis osténtis prodigiísque, liberávit: tránsitum per mare Rubrum étiam sicco pede dedit; cæléstibus eos alimóniis, manna et coturnícibus, in desérto pavit; siti laborántibus perénnem aquæ scaturíginem ex saxo duríssimo prodúxit; ab ómnibus, qui bello urgébant, hóstibus victóriam concéssit; effécit ut Iordánis, contrárium quo ímpetus flúvii ferébat, retro ad tempus céderet; terram eis promíssam pro tríbuum et cognatiónum número partítus est et distríbuit. Quæ cum eis tam amánter et munífice præstitísset, hómines tamen ingráti, tamquam harum rerum ómnium plane oblíti, relícto ac repudiáto divíni núminis cultu, nefário sese idololatríæ crímine non semel obstrinxérunt.

Deínde et nos, cum iam gentes essémus, ad simulácra muta, prout ducebámur, eúntes, ex naturáli gentilitátis oleástro excísos, veræ pópuli Iudáici olívæ, fractis étiam ramis naturálibus, inséruit, et suæ grátiæ radícis ac pinguédinis sócios effécit. Demum nec próprio quidem Fílio pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, hóstiam et oblatiónem Deo in odórem suavitátis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte et mundáret sibi pópulum acceptábilem.

Quæ quidem ómnia cum sint certíssima summæ ipsíus in nos tum dilectiónis tum étiam beneficiéntiæ non arguménta sed indícia; nos tamen hómines longe ingratíssimi, immo vero ultra omnes ingratitúdinis fines provécti, nec amórem considerámus, nec beneficiórum magnitúdinem agnóscimus, sed tantórum nobis bonórum auctórem largitorémque magis aspernámur et quasi contémptui habémus; nec tam insígnis misericórdia peccatóribus continénter præstita nos movet, ut ex sanctíssimo eius præscrípto vitam et mores componámus.

Digna plane sunt hæc, quæ scribántur in generatióne áltera ad perpétuam rerum memóriam, ut omnes, qui in pósterum christiáni nómine censéndi sunt, tantam Dei in nos benignitátem agnoscéntes, a divínis eius láudibus celebrándis nullo umquam témpore desístant.

Responsorium   Ps 67 (68), 27; 95 (96), 1
R/.
In ecclésiis benedícite Deo, * Dómino, vos de fóntibus Israel.
V/. Cantáte Dómino cánticum novum; cantáte Dómino, omnis terra. * Dómino.

 

SABBATO HEBDOMADAE III PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Deuteronómii 32, 48-52; 34, 1-12

De morte Moysis

In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen in eádem die dicens: «Ascénde in montem istum Abárim, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Iéricho, et vide terram Chánaan, quam ego tradam fíliis Israel obtinéndam. Et mórere in monte, quem conscéndens iúngeris pópulo tuo, sicut mórtuus est Aaron frater tuus in monte Hor et appósitus pópulo suo. Quia prævaricáti estis contra me in médio filiórum Israel ad aquas Meribathcádes desérti Sin, quia non sanctificástis me inter fílios Israel. E contra vidébis terram et non ingrediéris in eam, quam ego dabo fíliis Israel».

Ascéndit ergo Móyses de campéstribus Moab super montem Nebo in vérticem Phasga contra Iéricho; ostendítque ei Dóminus omnem terram Gálaad usque Dan et univérsum Néphthali terrámque Ephraim et Manásse et omnem terram Iudæ usque ad mare occidentále et Nageb et latitúdinem campi Iéricho civitátis palmárum usque Segor. Dixítque Dóminus ad eum: «Hæc est terra, pro qua iurávi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Sémini tuo dabo eam. Vidísti eam óculis tuis et non transíbis ad illam».

Mortuúsque est ibi Móyses servus Dómini in terra Moab, iubénte Dómino. Et sepelívit eum in valle in terra Moab contra Béthphegor; et non cognóvit homo sepúlcrum eius usque in præséntem diem. Móyses centum et vigínti annórum erat, quando mórtuus est; non caligávit óculus eius, nec robur illíus defécit. Fleverúntque eum fílii Israel in campéstribus Moab trigínta diébus; et compléti sunt dies planctus lugéntium Móysen.

Iósue vero fílius Nun replétus est spíritu sapiéntiæ, quia Móyses pósuit super eum manus suas; et obœdiérunt ei fílii Israel fecerúntque, sicut præcépit Dóminus Móysi.

Et non surréxit ultra prophéta in Israel sicut Móyses, quem nosset Dóminus fácie ad fáciem, in ómnibus signis atque porténtis, quæ misit eum, ut fáceret in terra Ægýpti pharaóni et ómnibus servis eius universæque terræ illíus, et in cuncta manu robústa magnísque mirabílibus, quæ fecit Móyses coram univérso Israel.

Responsorium   Io 1, 14bc. 16a. 17; Sir 24, 33
R/.
Habitávit in nobis Verbum plenum grátiæ et veritátis, et de plenitúdine eius nos omnes accépimus; quia lex per Móysen data est, * Grátia et véritas per Iesum Christum facta est.
V/. Lex, quam mandávit Móyses, heréditas dómui Iacob. * Grátia.

Lectio altera

Ex Constitutióne pastoráli Gaudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis (Nn. 18. 22)

Mysterium mortis

Coram morte ænígma condiciónis humánæ máximum evádit. Non tantum cruciátur homo dolóre et córporis dissolutióne progrediénte, sed étiam, immo magis, perpétuæ exstinctiónis timóre. Recte autem instínctu cordis sui iúdicat, cum totálem ruínam et definitívum éxitum suæ persónæ abhórret et réspuit. Semen æternitátis quod in se gerit, ad solam matériam cum irreductíbile sit, contra mortem insúrgit. Omnia téchnicæ artis molímina, licet perutília, anxietátem hóminis sedáre non valent: prorogáta enim biológica longævitas illi ulterióris vitæ desidério satisfácere nequit, quod cordi eius ineluctabíliter inest.

Dum coram morte omnis imaginátio déficit, Ecclésia tamen, revelatióne divína edócta, hóminem ad beátum finem, ultra terréstris misériæ límites, a Deo creátum esse affírmat. Mors ínsuper corporális, a qua homo si non peccásset subtráctus fuísset, fides christiána docet fore ut vincátur, cum homo in salútem, culpa sua pérditam, ab omnipoténte et miseránte Salvatóre restituétur. Deus enim hóminem vocávit et vocat, ut ei in perpétua incorruptíbilis vitæ divínæ communióne tota sua natúra adhæreat. Quam victóriam Christus, hóminem a morte per mortem suam liberándo, ad vitam resúrgens adéptus est. Cuicúmque ígitur recogitánti hómini fides, cum sólidis arguméntis obláta, in eius anxietáte de sorte futúra respónsum offert; simúlque facultátem præbet cum diléctis frátribus iam morte præréptis in Christo communicándi, spem cónferens eos veram vitam apud Deum adéptos esse.

Christiánum certe urgent necéssitas et offícium contra malum per multas tribulatiónes certándi necnon mortem patiéndi; sed mystério pascháli consociátus, Christi morti configurátus, ad resurrectiónem spe roborátus occúrret.

Quod non tantum pro christifidélibus valet, sed et pro ómnibus homínibus bonæ voluntátis in quorum corde grátia invisíbili modo operátur. Cum enim pro ómnibus mórtuus sit Christus cumque vocátio hóminis última revéra una sit, scílicet divína, tenére debémus Spíritum Sanctum cunctis possibilitátem offérre ut, modo Deo cógnito, huic pascháli mystério consociéntur.

Tale et tantum est hóminis mystérium, quod per revelatiónem christiánam credéntibus illucéscit. Per Christum et in Christo, ígitur, illuminátur ænígma dolóris et mortis, quod extra eius Evangélium nos óbruit. Christus resurréxit, morte sua mortem déstruens, vitámque nobis largítus est ut, fílii in Fílio, clamémus in Spíritu: Abba, Pater!

Responsorium   Ps 26 (27), 1; 22 (23), 4ab
R/.
Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? * Dóminus protéctor vitæ meæ, a quo trepidábo?
V/. Si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, quóniam tu mecum es. * Dóminus protéctor.