DOMINICA XXIX PER ANNUM
Hebd. I Psalterii
Ad Officium lectionis
Incipit liber Esther 1, 1-3. 9-13. 15-16. 19; 2, 5-10. 16-17
Repudiatio Vasthi et electio Esther
Asuérus, qui regnávit ab India usque Æthiópiam super centum vigínti septem províncias, sedit in sólio regni sui in castris Susan. Tértio anno impérii sui, fecit grande convívium cunctis princípibus et púeris suis, fortíssimis Persárum et Medórum, ínclitis et præféctis provinciárum coram se.
Vasthi quoque regína fecit convívium feminárum in palátio régio, ubi rex Asuérus manére consuéverat.
Itaque die séptimo, cum rex esset hilárior potióne meri, præcépit Mauman et Bazátha et Harbóna et Bagátha et Abgátha et Zethar et Charchas, septem eunúchis, qui in conspéctu eius ministrábant, ut introdúcerent regínam Vasthi coram rege, pósito super caput eius diadémate regni, ut osténderet cunctis pópulis et princípibus pulchritúdinem illíus: erat enim pulchra valde.
Quæ rénuit et ad regis impérium, quod per eunúchos mandáverat, veníre contémpsit; unde irátus rex et nímio furóre succénsus interrogávit sapiéntes, qui témpora nóverant, et illórum faciébat cuncta consílio sciéntium leges ac iura maiórum: «Secúndum legem quid opórtet fíeri Vasthi regínæ, quæ Asuéri regis impérium, quod per eunúchos mandáverat, fácere nóluit?».
Respondítque Mamúchan, audiénte rege atque princípibus: «Non solum regem læsit regína Vasthi, sed et omnes príncipes et pópulos, qui sunt in cunctis provínciis regis Asuéri. Si tibi, rex, placet, egrediátur edíctum a fácie tua et scribátur inter leges Persárum atque Medórum, quas immutári illícitum est, ut nequáquam ultra Vasthi ingrediátur ad regem, sed regnum illíus áltera, quæ mélior illa est, accípiat».
Erat vir Iudæus in Susan civitáte vocábulo Mardochæus fílius Iair fílii Sémei fílii Cis de tribu Béniamin, qui translátus fúerat de Ierúsalem cum captívis, qui ducti fúerant cum Iechonía rege Iudæ, quem Nabuchodónosor rex Babylónis transtúlerat. Qui fuit nutrícius fíliæ pátrui sui Edíssæ, quæ áltero nómine Esther vocabátur et utrúmque paréntem amíserat: pulchra aspéctu et decóra fácie. Mortuísque patre eius ac matre, Mardochæus sibi eam adoptávit in fíliam.
Et factum est, cum percrebruísset regis impérium, et iuxta mandátum illíus multæ vírgines pulchræ adduceréntur Susan et Egéo traderéntur, Esther quoque in domum regis in manus Egéi custódis feminárum trádita est. Quæ plácuit ei et invénit grátiam in conspéctu illíus; et accelerávit mundum mulíebrem et trádidit ei partes suas et septem puéllas speciosíssimas de domo regis, et tam ipsam quam pedísequas eius tránstulit in óptimam partem domus feminárum. Quæ non indicáverat ei pópulum et cognatiónem suam; Mardochæus enim præcéperat, ut de hac re omníno reticéret. Ducta est ítaque ad cubículum regis Asuéri mense décimo, qui vocátur Tebeth, séptimo anno regni eius. Et amávit eam rex plus quam omnes mulíeres; habuítque grátiam et favórem coram eo super omnes vírgines, et pósuit diadéma regni in cápite eius fecítque eam regnáre in loco Vasthi.
Responsorium Ps 112 (113), 5-8a; Lc 1, 51b-52
R/. Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, et se inclínat, ut respíciat in cælum et in terram? * Súscitans de terra ínopem, de stércore érigens páuperem, ut cóllocet eum cum princípibus.
V/. Dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles. * Súscitans.
Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam (Ep. 130, 8, 15. 17 — 9, 18: CSEL 44, 56-57. 59-60)
Exerceatur in orationibus desiderium nostrum
Responsorium Ier 29, 13. 12b. 11b
R/. Quærétis me et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro. * Orábitis me, et ego exáudiam vos.
V/. Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis, ut dem vobis posteritátem et spem. * Orábitis.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XXIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Esther 3, 1-15
Iudæi in periculo versantes
In diébus illis: Rex Asuérus exaltávit Aman fílium Amadáthi, qui erat de stirpe Agag, et pósuit sólium eius super omnes príncipes, quos habébat. Cunctíque servi regis, qui in fóribus palátii versabántur, flectébant génua et adorábant Aman; sic enim præcéperat rex pro illo. Solus Mardochæus non flectébat genu, neque adorábat eum. Cui dixérunt púeri regis, qui ad fores palátii præsidébant: «Cur non obsérvas mandátum regis?». Cumque hoc crébrius dícerent, et ille nollet audíre, nuntiavérunt Aman scire cupiéntes utrum perseveráret in senténtia; díxerat enim eis se esse Iudæum.
Cumque Aman experiménto probásset quod Mardochæus non sibi flécteret genu, nec se adoráret, irátus est valde et pro níhilo duxit in unum Mardochæum míttere manus suas — audíerat enim quod esset gentis Iudææ — magísque vóluit omnem Iudæórum, qui erant in regno Asuéri, pérdere natiónem.
Mense primo, cuius vocábulum est Nisan, anno duodécimo regni Asuéri, missa est in urnam sors, quæ dícitur Phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Iudæórum debéret intérfici; et exívit dies tértia décima mensis duodécimi, qui vocátur Adar. Dixítque Aman regi Asuéro: «Est pópulus per omnes províncias regni tui dispérsus, segregátus inter pópulos alienísque utens légibus, quas céteri non cognóscunt, ínsuper et regis scita contémnens; non éxpedit regi, ut det illis réquiem. Si tibi placet, scriptis decérne, ut péreat, et decem mília talentórum argénti appéndam arcáriis gazæ tuæ». Tulit ergo rex ánulum, quo utebátur, de manu sua et dedit eum Aman fílio Amadáthi de progénie Agag, hosti Iudæórum. Dixítque ad eum: «Argéntum, quod pollicéris, tuum sit; de pópulo age, quod tibi placet».
Vocatíque sunt scribæ regis mense primo, tértia décima die eius, et scriptum est, ut iússerat Aman, ad omnes sátrapas regis et duces provinciárum et príncipes diversárum géntium, ut quæque gens légere póterat et audíre pro varietáte linguárum, ex nómine regis Asuéri; et lítteræ ipsíus signátæ ánulo. Missæ sunt epístulæ per cursóres ad univérsas províncias regis, ut pérderent, occíderent atque delérent omnes Iudæos, a púero usque ad senem, párvulos et mulíeres uno die, hoc est tértio décimo mensis duodécimi, qui vocátur Adar, et bona eórum diríperent.
Exémplar autem epistulárum ut lex in ómnibus provínciis promulgándum erat, ut scirent omnes pópuli et parárent se ad prædíctam diem. Festinábant cursóres, qui missi erant, regis impérium explére; statímque in Susan pepéndit edíctum, rege et Aman celebránte convívium, dum cívitas ipsa esset conturbáta.
Responsorium Est 4, 17c; Ps 43 (44), 26; Est 4, 17l
R/. Dómine, rex omnípotens, in dicióne tua cuncta sunt pósita, et non est qui possit tuæ resístere voluntáti. * Rédime nos propter misericórdiam tuam.
V/. Exáudi deprecatiónem meam et convérte luctum nostrum in gáudium. * Rédime.
Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam (Ep. 130, 9, 18 — 10, 20: CSEL 44, 60-63)
Certis horis ad negotium orandi mentem revocemus
Responsorium Ps 87 (88), 2-3a; Is 26, 8b
R/. Dómine Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te; * Intret in conspéctu tuo orátio mea.
V/. Ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ. * Intret.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XXIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Esther 4, 1-8. 8a. 9-17
Cum comperísset Mardochæus ómnia, quæ accíderant, scidit vestiménta sua et indútus est sacco spargens cínerem cápiti. Et in platéa médiæ civitátis voce magna et amára clamábat usque ad fores palátii grádiens; non enim erat lícitum indútum sacco aulam regis intráre. In ómnibus quoque provínciis, quocúmque edíctum et dogma regis pervénerat, planctus ingens erat apud Iudæos, ieiúnium, ululátus et fletus, sacco et cínere multis pro strato uténtibus.
Ingréssæ sunt autem puéllæ Esther et eunúchi nuntiaverúntque ei. Quod áudiens consternáta est valde et misit vestem, ut, abláto sacco, indúerent eum; quam accípere nóluit. Accitóque Athach eunúcho, quem rex minístrum ei déderat, præcépit ei, ut iret ad Mardochæum et dísceret ab eo cur hoc fáceret. Egressúsque Athach ivit ad Mardochæum stantem in platéa civitátis ante óstium palátii. Qui indicávit ei ómnia, quæ ei accíderant, quantum Aman promisísset, ut in thesáuros regis pro Iudæórum nece inférret argéntum. Exémplar quoque edícti, quod pendébat in Susan ad perdéndum eos, dedit ei, ut regínæ osténderet et monéret eam, ut intráret ad regem et deprecarétur eum et rogáret pro pópulo suo. «Memor, inquit, diérum humilitátis tuæ, quando nutríta sis in manu mea, quia Aman secúndus a rege locútus est contra nos in mortem. Et tu ínvoca Dóminum et lóquere regi pro nobis et líbera nos de morte».
Regréssus Athach nuntiávit Esther ómnia, quæ Mardochæus díxerat. Quæ respóndit ei et iussit, ut díceret Mardochæo: «Omnes servi regis et cunctæ, quæ sub dicióne eius sunt, norunt provínciæ, quod cuíque sive viro sive mulíeri, qui non vocátus intérius átrium regis intráverit, una lex sit, ut statim interficiátur, nisi forte rex áuream virgam ad eum teténderit, ut possit vívere; ego autem trigínta iam diébus non sum vocáta ad regem». Quod cum audísset Mardochæus, rursum mandávit Esther dicens: «Ne putes quod ánimam tuam tantum líberes, quia in domo regis es, præ cunctis Iudæis. Si enim nunc silúeris, aliúnde Iudæis liberátio et salvátio exsúrget, et tu et domus patris tui períbitis; et quis novit utrum idcírco ad regnum véneris, ut in tali témpore pararéris?».
Rursúmque Esther hæc Mardochæo verba mandávit: «Vade et cóngrega omnes Iudæos, qui in Susan reperiúntur; et ieiunáte pro me. Non comedátis et non bibátis tribus diébus et tribus nóctibus, et ego cum ancíllis meis simíliter ieiunábo; et tunc ingrédiar ad regem contra legem fáciens: si péreo, péreo». Ivit ítaque Mardochæus et fecit ómnia, quæ ei Esther mandáverat.
Responsorium Cf. Est 14, 14 (Vg); Tob 3, 13 (Vg); Iudt 6, 15 (Vg)
R/. Spem in álium numquam hábui, prætérquam in te, Deus Israel; * Qui irásceris, et propítius eris, et ómnia peccáta hóminum in tribulatióne dimíttis.
V/. Dómine Deus, creátor cæli et terræ, réspice ad humilitátem nostram. * Qui irásceris.
Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam (Ep. 130, 11, 21 — 12, 22: CSEL 44, 63-64)
Responsorium 2 Mac 1, 5. 3a
R/. Exáudiat Dóminus oratiónes vestras et reconciliétur vobis, * Nec vos déserat in témpore malo Dóminus Deus vester.
V/. Det vobis cor ómnibus, ut colátis eum et faciátis eius voluntátem. * Nec vos.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XXIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Esther 4, 17m-17kk
Oratio Esther reginæ
In diébus illis: Omnis Israel ex totis víribus clamávit ad Dóminum, eo quod eis certa mors impénderet.
Esther quoque regína confúgit ad Dóminum pavens perículum mortis, quod imminébat. Cumque deposuísset vestes glóriæ, suscépit induménta luctus et pro unguéntis supérbiæ implévit caput suum cínere et corpus suum humiliávit ieiúniis valde. Et cécidit super terram cum ancíllis suis a mane usque ad vésperam et dixit: «Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedíctus es. Suffrága mihi soli et non habénti defensórem præter te, Dómine, quóniam perículum in manu mea est. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Noe in aqua dilúvii conservásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Abrahæ in trecéntis et decem octo viris novem reges tradidísti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ionam de ventre ceti liberásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ananíam, Azaríam et Mísael de camíno ignis liberásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Dániel de lacu leónum eruísti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ezechíæ, regi Iudæórum, morte damnáto et oránti pro vita misértus es et donásti ei vitæ annos quíndecim. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Annæ peténti in desidério ánimæ fílii generatiónem donásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu omnes complacéntes tibi líberas, Dómine, usque in finem. Et nunc ádiuva me solitáriam et néminem habéntem nisi te, Dómine, Deus meus. Tu nosti quóniam abomináta est ancílla tua concúbitum incircumcisórum, quóniam non manducávi de mensa exsecratiónum et vinum libatiónum eórum non bibi. Tu nosti quóniam a die translatiónis meæ non sum lætáta, Dómine, nisi in te solo. Tu scis, Deus, quóniam ex quo vestiméntum hoc super caput meum est, éxsecror illud tamquam pannum menstruátæ et non índui illud in die bona. Et nunc súbveni órphanæ mihi et verbum concínnum da in os meum in conspéctu leónis et gratam me fac coram eo et convérte cor eius in ódium oppugnántis nos, in perditiónem eius et eórum, qui conséntiunt ei. Nos autem líbera de manu inimicórum nostrórum; convérte luctum nostrum in lætítiam et dolóres nostros in sanitátem. Surgéntes autem supra partem tuam, Deus, fac in exémplum. Appáre, Dómine; manifestáre, Dómine!
Responsorium Cf. Est 14, 12. 13. 9 (Vg); Iob 24, 23 (Vg)
R/. Confórta me, Rex sanctórum, principátum tenens, * Et da sermónem rectum et bene sonántem in os meum.
V/. Da nobis, Dómine, locum pæniténtiæ et ne claudas ora canéntium te, Dómine. * Et da.
Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam (Ep. 130, 12, 22 — 13, 24: CSEL 44, 65-68)
Nihil invenies quod in ista dominica non contineatur oratione
Responsorium Ps 101 (102), 2, cf. 18; 129 (130), 2b
R/. Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat; * Quia non spernis, Deus, preces páuperum.
V/. Fiant aures tuæ intendéntes in vocem deprecatiónis meæ. * Quia.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XXIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Esther 5, 1-5; 7, 1-10
Rex et Aman ad convivium Esther. Aman suspenditur
Die tértio, indúta Esther regálibus vestiméntis stetit in átrio domus régiæ, quod erat intérius contra basílicam regis. At ille sedébat super sólium suum in consistório palátii contra óstium domus. Et factum est, cum vidísset Esther regínam stantem, plácuit óculis eius et exténdit contra eam virgam áuream, quam tenébat manu; quæ accédens tétigit summitátem virgæ eius.
Dixítque ad eam rex: «Quid vis, Esther regína? Quæ est petítio tua? Etiámsi dimídiam partem regni petíeris, dábitur tibi». At illa respóndit: «Si regi placet, óbsecro, ut vénias ad me hódie et Aman tecum ad convívium, quod parávi». Statímque rex: «Vocáte, inquit, cito Aman, ut fiat verbum Esther».
Intrávit ítaque rex et Aman, ut bíberent cum regína. Dixítque ei rex étiam in secúndo die, postquam vino incalúerat: «Quæ est petítio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fíeri? Etiámsi dimídiam regni mei partem petíeris, impetrábis». Ad quem illa respóndit: «Si invéni grátiam in óculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi ánimam meam, pro qua rogo, et pópulum meum, pro quo óbsecro. Tráditi enim sumus, ego et pópulus meus, ut conterámur, iugulémur et pereámus. Atque útinam in servos et fámulas venderémur: tacuíssem, quia tribulátio hæc non esset digna conturbáre regem». Respondénsque rex Asuérus ait: «Quis est iste et ubi est, ut hæc áudeat fácere?». Dixit Esther: «Hostis et inimícus noster, péssimus iste est Aman». Quod ille áudiens ílico obstúpuit coram rege ac regína.
Rex autem surréxit irátus et de loco convívii intrávit in hortum palátii. Aman quoque surréxit, ut rogáret Esther regínam pro ánima sua; intelléxit enim a rege sibi decrétum esse malum. Qui cum revérsus esset de horto et intrásset convívii locum, répperit Aman super léctulum corruísse, in quo iacébat Esther, et ait: «Etiam regínam vult opprímere, me præsénte, in domo mea?». Necdum verbum de ore regis exíerat, et statim operuérunt fáciem eius. Dixítque Harbóna, unus de eunúchis, qui stabant in ministério regis: «En étiam lignum, quod paráverat Mardochæo, qui locútus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitúdinis quinquagínta cúbitos». Cui dixit rex: «Appéndite eum in eo». Suspénsus est ítaque Aman in patíbulo, quod paráverat Mardochæo; et regis ira quiévit.
Responsorium Cf. Est 10, 3f; Is 48, 20b
R/. Israel clamávit ad Dóminum, et salvum fecit Dóminus pópulum suum; * Liberávit nos de ómnibus malis et fecit signa magna.
V/. In voce exsultatiónis annuntiáte: Redémit Dóminus servum suum Iacob. * Liberávit.
Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam (Ep. 130, 14, 25-26: CSEL 44, 68-71)
Quid oremus, sicut oportet, nescimus
Responsorium Mt 7, 7a. 8; Ps 144 (145), 18
R/. Pétite, et dábitur vobis: * Omnis enim qui petit, áccipit; et qui quærit, ínvenit; et pulsánti aperiétur.
V/. Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum in veritáte. * Omnis.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XXIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro prophetíæ Baruch 1, 14 — 2, 5; 3, 1-8
Populi pænitentis deprecatio
Legétis librum hunc, quem mísimus ad vos recitári in domo Dómini, in die sollémni et in diébus constitútis, et dicétis:
«Dómino Deo nostro iustítia, nobis autem confúsio faciéi, sicut hodiérnus dies hómini Iudæ et habitatóribus Ierúsalem et régibus nostris et princípibus nostris et sacerdótibus nostris et prophétis nostris et pátribus nostris: peccávimus enim ante Dóminum et non credídimus ei et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, ut ambularémus in mandátis Dómini, quæ dedit ante fáciem nostram. A die qua Dóminus edúxit patres nostros de terra Ægýpti et usque ad hanc diem erámus contumáces in Dóminum Deum nostrum et témere égimus, ne audirémus vocem eius, et adhæsérunt nobis mala et maledíctio, quam constítuit Dóminus Móysi servo suo in die qua edúxit patres nostros de terra Ægýpti dare nobis terram fluéntem lac et mel, sicut hic dies. Et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, secúndum ómnia verba prophetárum, quos misit ad nos, et abívimus unusquísque in sensu cordis nostri mali ad serviéndum diis aliénis, faciéntes mala sub óculis Dei nostri.
Et státuit Dóminus verbum suum, quod locútus est super nos et super iúdices nostros, qui iudicábant Israel, et super reges nostros et super príncipes nostros et super omnem hóminem Israel et Iudæ, ut indúceret super nos mala magna, quæ non sunt facta sub omni cælo, secúndum quæ fecit in Ierúsalem, secúndum ea, quæ scripta sunt in Lege Móysi, comédere nos, unumquémque carnes fílii sui et unumquémque carnes fíliæ suæ. Et dedit illos súbditos ómnibus regnis, quæ in circúitu nostro sunt, in oppróbrium et in desolatiónem in ómnibus pópulis, qui in circúitu nostro sunt, quo dispérsit illos Dóminus, et facti sunt subtus et non supra, quia peccávimus Deo nostro non obœdiéndo voci eius.
Dómine omnípotens, Deus Israel, ánima in angústiis et spíritus ánxius clamat ad te. Audi, Dómine, et miserére, quia peccávimus in conspéctu tuo; quia tu sedens es in ætérnum, et nos pereúntes in ætérnum. Dómine omnípotens, Deus Israel, audi nunc oratiónem defunctórum Israel et filiórum eórum, qui peccavérunt in conspéctu tuo, qui non audiérunt vocem Dómini Dei sui, et adhæsérunt nobis mala. Noli memor esse iniquitátum patrum nostrórum, sed memor esto manus tuæ et nóminis tui in hoc témpore, quia tu es Dóminus Deus noster, et laudábimus te, Dómine, quia propter hoc dedísti timórem tuum in cor nostrum, ut invocarémus nomen tuum; et laudábimus te in captivitáte nostra, quia avértimus a corde nostro omnem iniquitátem patrum nostrórum, qui peccavérunt in conspéctu tuo. Ecce nos hódie in captivitáte nostra, quo nos dispersísti in oppróbrium et in maledíctum et in expiatiónem, secúndum omnes iniquitátes patrum nostrórum, qui discessérunt a Dómino Deo nostro».
Responsorium Eph 2, 4-5; cf. Bar 2, 12
R/. Deus, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos, * Et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo.
V/. Peccávimus, ímpie fécimus, iníque égimus contra Deum nostrum in ómnibus iustificatiónibus eius. * Et cum.
Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam (Ep. 130, 14, 27 — 15, 28: CSEL 44, 71-73)
Spiritus interpellat pro nobis
Responsorium Rom 8, 26b; Zac 12, 4a. 10
R/. Quid orémus, sicut opórtet, nescímus; * Ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus.
V/. In die illa, dicit Dóminus, effúndam super domum David et super habitatóres Ierúsalem spíritum grátiæ et precum. * Ipse.
SABBATO HEBDOMADAE XXIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro prophetíæ Baruch 3, 9-15. 24 — 4, 4
Salus Israel in sapientia nititur
Audi, Israel, mandáta vitæ; áuribus percípite, ut sciátis prudéntiam. Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicórum? Invetustátus es in terra aliéna, coinquinátus es mórtuis, reputátus es cum eis, qui apud ínferos sunt. Dereliquísti fontem sapiéntiæ! Si in via Dei ambulásses, habitásses in pace in ætérnum. Disce, ubi sit prudéntia, ubi fortitúdo, ubi sit intelléctus, ut scias simul, ubi sit longitúrnitas diérum et vita, ubi sit lumen oculórum et pax. Quis invénit locum eius? Et quis intrávit in thesáuros eius?
O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessiónis eius! Magnus est et non habet finem, excélsus est et imménsus. Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Non illos elégit Deus, neque viam disciplínæ dedit illis; et periérunt, quia non habuérunt prudéntiam, periérunt propter insipiéntiam suam.
Quis ascéndit in cælum et accépit eam et dedúxit eam de núbibus? Quis transfretávit mare et invéniat eam et apportábit eam auro elécto? Non est qui nóverit viam eius, neque qui cógitet sémitam eius. Sed, qui scit ómnia, novit eam, adinvénit eam prudéntia sua; qui compósuit terram in ætérnum tempus, implévit eam iuméntis quadrupédibus; qui mittit lumen et vadit, vocávit illud, et obœdívit ei in tremóre. Stellæ autem splenduérunt in custódiis suis et lætátæ sunt. Vocávit eas, et dixérunt: «Adsumus»; luxérunt cum lætítia ei, qui fecit eas.
Hic est Deus noster, non æstimábitur alter advérsus eum. Invénit omnem viam disciplínæ et dedit eam Iacob púero suo et Israel dilécto suo. Post hæc super terram visa est et inter hómines conversáta est. Ipsa est liber præceptórum Dei et lex, quæ pérmanet in ætérnum. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relínquunt eam, moriéntur. Convértere, Iacob, et apprehénde eam; perámbula ad splendórem in lúmine eius. Noli dare álteri glóriam tuam et dignitátes tuas genti aliénæ. Beáti sumus, Israel, quia, quæ plácent Deo, nobis nota sunt.
Responsorium Rom 11, 33; Bar 3, 32a. 37b
R/. O altitúdo divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!
V/. Qui scit ómnia novit sapiéntiam, et dedit eam Israel dilécto suo. * Quam.
Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi (Sermo 117: PL 52, 520-521)
Verbum, Dei Sapientia, caro factum est
Responsorium Rom 5, 18. 12a
R/. Sicut per uníus delíctum in omnes hómines in condemnatiónem, * Sic et per uníus iustítiam in omnes hómines in iustificatiónem vitæ.
V/. Sicut per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit et per peccátum mors. * Sic et.