DOMINICA XXVII PER ANNUM
Hebd. III Psalterii
Ad Officium lectionis
Incipit Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Timótheum 1, 1-20
Missio Timothei. Paulus Evangelii prædicator
Paulus apóstolus Christi Iesu secúndum præcéptum Dei salvatóris nostri et Christi Iesu spei nostræ, Timótheo, germáno fílio in fide: grátia, misericórdia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Dómino nostro.
Sicut rogávi te, ut remanéres Ephesi, cum irem in Macedóniam, ut præcíperes quibúsdam, ne áliter docérent, neque inténderent fábulis et genealogíis interminátis, quæ quæstiónes præstant magis quam dispensatiónem Dei, quæ est in fide; finis autem præcépti est cáritas de corde puro et consciéntia bona et fide non ficta, a quibus quidam aberrántes convérsi sunt in vanilóquium, voléntes esse legis doctóres, non intellegéntes neque quæ loquúntur neque de quibus affírmant.
Scimus autem quia bona est lex, si quis ea legítime utátur, sciens hoc quia iusto lex non est pósita, sed iniústis et non subiéctis, ímpiis et peccatóribus, scelerátis et contaminátis, patricídis et matricídis, homicídis, fornicáriis, masculórum concubitóribus, plagiáriis, mendácibus, periúris, et si quid áliud sanæ doctrínæ adversátur, secúndum evangélium glóriæ beáti Dei, quod créditum est mihi.
Grátiam hábeo ei, qui me confortávit, Christo Iesu Dómino nostro, quia fidélem me existimávit ponens in ministério, qui prius fui blasphémus et persecútor et contumeliósus; sed misericórdiam consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte, superabundávit autem grátia Dómini nostri cum fide et dilectióne, quæ sunt in Christo Iesu.
Fidélis sermo et omni acceptióne dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatóres salvos fácere; quorum primus ego sum, sed ídeo misericórdiam consecútus sum, ut in me primo osténderet Christus Iesus omnem longanimitátem ad informatiónem eórum, qui creditúri sunt illi in vitam ætérnam.
Regi autem sæculórum, incorruptíbili, invisíbili, soli Deo honor et glória in sæcula sæculórum. Amen.
Hoc præcéptum comméndo tibi, fili Timóthee, secúndum præcedéntes super te prophetías, ut mílites in illis bonam milítiam habens fidem et bonam consciéntiam, quam quidam repelléntes circa fidem naufragavérunt; ex quibus est Hymenæus et Alexánder, quos trádidi Sátanæ, ut discant non blasphemáre.
Responsorium 1 Tim 1, 14. 15b; Rom 3, 23
R/. Superabundávit grátia Dómini nostri cum fide et dilectióne. * Christus Iesus venit in mundum peccatóres salvos fácere.
V/. Omnes enim peccavérunt et egent glória Dei. * Christus.
E Régula pastoráli sancti Gregórii Magni papæ (Lib. 2, 4: PL 77, 30-31)
Pastor sit discretus in silentio, utilis in verbo
Responsorium Ps 50 (51), 15. 16b-17
R/. Docébo iníquos vias tuas, et ímpii ad te converténtur * Exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
V/. Dómine, lábia mea apéries, et os meum annuntiábit laudem tuam. * Exsultábit.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XXVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola prima ad Timótheum 2, 1-15
Invitatio ad orationem
Caríssime: Obsecro ígitur primo ómnium fíeri obsecratiónes, oratiónes, postulatiónes, gratiárum actiónes pro ómnibus homínibus, pro régibus et ómnibus, qui in sublimitáte sunt, ut quiétam et tranquíllam vitam agámus in omni pietáte et castitáte. Hoc bonum est et accéptum coram salvatóre nostro Deo, qui omnes hómines vult salvos fíeri et ad agnitiónem veritátis veníre. Unus enim Deus, unus et mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus, testimónium tempóribus suis; in quod pósitus sum ego prædicátor et apóstolus — veritátem dico, non méntior — doctor géntium in fide et veritáte.
Volo ergo viros oráre in omni loco levántes puras manus sine ira et disceptatióne; simíliter et mulíeres in hábitu ornáto cum verecúndia et sobrietáte ornántes se, non in tortis crínibus et auro aut margarítis vel veste pretiósa, sed, quod decet mulíeres, profiténtes pietátem per ópera bona.
Múlier in tranquillitáte discat cum omni subiectióne; docére autem mulíeri non permítto, neque dominári in virum, sed esse in tranquillitáte. Adam enim primus formátus est, deínde Eva; et Adam non est sedúctus, múlier autem sedúcta in prævaricatióne fuit. Salvábitur autem per filiórum generatiónem, si permánserint in fide et dilectióne et sanctificatióne cum sobrietáte.
Responsorium 1 Tim 2, 5-6; Hebr 2, 17a
R/. Unus Deus, unus et mediátor Dei et hóminum homo Christus Iesus; * Qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus.
V/. Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret. * Qui dedit.
Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De Cain et Abel (Lib. 1, 9, 34. 38-39: CSEL 32, 369. 371-372)
Orandum præcipue pro toto corpore Ecclesiæ
Responsorium Ps 60 (61), 2-3a. 6
R/. Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, inténde oratióni meæ; * A fínibus terræ ad te clamávi.
V/. Quóniam tu, Deus meus, exaudísti vota mea, dedísti hereditátem timéntium nomen tuum. * A fínibus.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XXVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola prima ad Timótheum 3, 1-16
De ministris Ecclesiæ
Caríssime: Fidélis sermo: si quis episcopátum áppetit, bonum opus desíderat. Opórtet ergo epíscopum irreprehensíbilem esse, uníus uxóris virum, sóbrium, prudéntem, ornátum, hospitálem, doctórem, non vinoléntum, non percussórem, sed modéstum, non litigiósum, non cúpidum, suæ dómui bene præpósitum, fílios habéntem in subiectióne cum omni castitáte — si quis autem dómui suæ præésse nescit, quómodo ecclésiæ Dei curam habébit? —, non neóphytum, ne in supérbia elátus in iudícium íncidat Diáboli. Opórtet autem illum et testimónium habére bonum ab his, qui foris sunt, ut non in oppróbrium íncidat et láqueum Diáboli.
Diáconos simíliter pudícos, non bilíngues, non multo vino déditos, non turpe lucrum sectántes, habéntes mystérium fídei in consciéntia pura. Et hi autem probéntur primum, deínde minístrent nullum crimen habéntes. Mulíeres simíliter pudícas, non detrahéntes, sóbrias, fidéles in ómnibus. Diáconi sint uníus uxóris viri, qui fíliis suis bene præsint et suis dómibus; qui enim bene ministráverint, gradum sibi bonum acquírent et multam fidúciam in fide, quæ est in Christo Iesu.
Hæc tibi scribo sperans veníre ad te cito; si autem tardávero, ut scias quómodo opórteat te in domo Dei conversári, quæ est ecclésia Dei vivi, colúmna et firmaméntum veritátis. Et ómnium confessióne magnum est pietátis sacraméntum: Qui manifestátus est in carne, iustificátus est in Spíritu, appáruit ángelis, prædicátus est in géntibus, créditus est in mundo, assúmptus est in glória.
Responsorium Act 20, 28; 1 Cor 4, 2
R/. Atténdite univérso gregi in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos, * Páscere Ecclésiam Dei quam Deus acquisívit sánguine Fílii sui.
V/. Quæritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. * Páscere.
Incipit Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Tralliános (Inscriptio; nn. 1, 1 — 3, 2; 4, 1-2; 6, 1; 7, 1 — 8, 1: Funk 1, 203-209)
Præmunire volo vos ut filios meos carissimos
Non quod nóverim tale quid inter vos, hæc scribo, sed præmuníre volo vos ut fílios meos caríssimos.
Responsorium Eph 4, 3-6; 1 Cor 3, 11
R/. Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; * Unus Dóminus, una fides, unum baptísma.
V/. Fundaméntum áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, qui est Iesus Christus. * Unus Dóminus.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XXVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola prima ad Timótheum 4, 1 — 5, 2
De magistris erroris. De senioribus
Caríssime: Spíritus maniféste dicit quia in novíssimis tempóribus discédent quidam a fide, attendéntes spirítibus seductóribus et doctrínis dæmoniórum, in hypócrisi loquéntium mendácium et cauteriátam habéntium suam consciéntiam, prohibéntium núbere, abstinére a cibis, quos Deus creávit ad percipiéndum cum gratiárum actióne fidélibus et his, qui cognovérunt veritátem. Quia omnis creatúra Dei bona, et nihil reiciéndum, quod cum gratiárum actióne percípitur, sanctificátur enim per verbum Dei et oratiónem.
Hæc propónens frátribus bonus eris miníster Christi Iesu, enutrítus verbis fídei et bonæ doctrínæ, quam assecútus es; profánas autem et aníles fábulas devíta.
Exérce teípsum ad pietátem; nam corporális exercitátio ad módicum útilis est, píetas autem ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ, quæ nunc est, et futúræ. Fidélis sermo et omni acceptióne dignus: in hoc enim laborámus et certámus, quia sperávimus in Deum vivum, qui est salvátor ómnium hóminum, máxime fidélium. Præcipe hæc et doce.
Nemo adulescéntiam tuam contémnat, sed exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. Dum vénio, atténde lectióni, exhortatióni, doctrínæ. Noli neglégere donatiónem, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetíam cum impositióne mánuum presbytérii. Hæc meditáre, in his esto, ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. Atténde tibi et doctrínæ; insta in illis; hoc enim fáciens et teípsum salvum fácies et eos, qui te áudiunt.
Seniórem ne increpáveris, sed óbsecra ut patrem, iúvenes ut fratres, anus ut matres, iuvénculas ut soróres in omni castitáte.
Responsorium 1 Tim 4, 8b. 10a; 2 Cor 4, 9
R/. Píetas ad ómnia útilis est, promissiónem habens vitæ; in hoc laborámus et certámus, * Quia sperávimus in Deum vivum.
V/. Persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur; deícimur, sed non perímus. * Quia sperávimus.
Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Tralliános (Nn. 8, 1 — 9, 2; 11, 1 — 13, 3: Funk 1, 209-211)
Regenerate vos in fide quæ est caro Domini, et in caritate quæ est sanguis eius
Responsorium 2 Th 2, 14-15a; Sir 15, 13
R/. Deus vocávit vos per evangélium in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi. * Itaque state et tenéte traditiónes, quas didicístis.
V/. Omne exsecraméntum erróris odit Dóminus, et non erit amábile timéntibus eum. * Itaque.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XXVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola prima ad Timótheum 5, 3-25
De viduis et presbyteris
Caríssime: Víduas honóra, quæ vere víduæ sunt. Si qua autem vídua fílios aut nepótes habet, discant primum domum suam pie régere et mútuam vicem réddere paréntibus, hoc enim accéptum est coram Deo. Quæ autem vere vídua est et desoláta, sperávit in Deum et instat obsecratiónibus et oratiónibus nocte ac die; nam quæ in delíciis est vivens, mórtua est. Et hæc præcipe, ut irreprehensíbiles sint. Si quis autem suórum et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit et est infidéli detérior.
Vídua adscribátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit uníus viri uxor, in opéribus bonis testimónium habens: si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est. Adulescentióres autem víduas devíta; cum enim luxuriátæ fúerint advérsus Christum, núbere volunt, habéntes damnatiónem, quia primam fidem írritam fecérunt; simul autem et otiósæ discunt circumíre domos, non solum otiósæ sed et verbósæ et curiósæ, loquéntes quæ non opórtet. Volo ergo iunióres núbere, fílios procreáre, dóminas domus esse, nullam occasiónem dare adversário maledícti grátia; iam enim quædam convérsæ sunt retro Sátanam.
Si qua fidélis habet víduas, subminístret illis, et non gravétur ecclésia, ut his, quæ vere víduæ sunt, suffíciat.
Qui bene præsunt presbýteri, dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína; dicit enim Scriptúra: «Non infrenábis os bovi trituránti» et: «Dignus operárius mercéde sua». Advérsus presbýterum accusatiónem noli recípere, nisi sub duóbus vel tribus téstibus. Peccántes coram ómnibus árgue, ut et céteri timórem hábeant. Testíficor coram Deo et Christo Iesu et eléctis ángelis, ut hæc custódias sine præiudício nihil fáciens in áliquam partem declinándo. Manus cito némini imposúeris, neque communicáveris peccátis aliénis; teípsum castum custódi.
Noli adhuc aquam bíbere, sed vino módico útere propter stómachum et frequéntes tuas infirmitátes.
Quorúndam hóminum peccáta manifésta sunt præcedéntia ad iudícium, quosdam autem et subsequúntur; simíliter et facta bona manifésta sunt, et quæ áliter se habent, abscóndi non possunt.
Responsorium Phil 1, 27; 2, 4. 5
R/. Digne evangélio Christi conversámini, unánimes concertántes fide evangélii; * Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed et ea quæ aliórum.
V/. Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu. * Non quæ.
Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Philadelphénses (Inscriptio; nn. 1, 1 — 2, 1; 3, 2 — 5: Funk 1, 225-229)
Unus episcopus cum presbyterio et diaconis
Ignátius, qui et Theóphorus, Ecclésiæ Dei Patris et Dómini Iesu Christi, quæ est Philadelphíæ in Asia, misericórdiam consecútæ et firmátæ in concórdia cum Deo et exsultánti in passióne Dómini nostri inseparabíliter ac per resurrectiónem eius plene instrúctæ de omni misericórdia, quam salúto in sánguine Iesu Christi, quæ est gáudium meum sempitérnum et stábile, máxime si uníti sunt cum epíscopo et presbýteris eius et diáconis iuxta senténtiam Christi designátis, quos secúndum própriam voluntátem suam firmávit in stabilitáte per Sanctum suum Spíritum.
Responsorium Eph 2, 20. 22. 21
R/. Superædificáti estis super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu; * In quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.
V/. In ipso omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino. * In quo.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XXVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola prima ad Timótheum 6, 1-10
De servis. De falsis doctoribus
Caríssime: Quicúmque sunt sub iugo, servi dóminos suos omni honóre dignos arbitréntur, ne nomen Dei et doctrína blasphemétur. Qui autem fidéles habent dóminos, non contémnant, quia fratres sunt, sed magis sérviant, quia fidéles sunt et dilécti qui benefícii partícipes sunt. Hæc doce et exhortáre.
Si quis áliter docet et non accédit sanis sermónibus Dómini nostri Iesu Christi et ei, quæ secúndum pietátem est, doctrínæ, supérbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiónes et pugnas verbórum, ex quibus oriúntur invídiæ, contentiónes, blasphémiæ, suspiciónes malæ, conflictatiónes hóminum mente corruptórum et qui veritáte priváti sunt, existimántium quæstum esse pietátem.
Est autem quæstus magnus píetas cum sufficiéntia. Nihil enim intúlimus in mundum, quia nec auférre quid póssumus; habéntes autem aliménta et quibus tegámur, his conténti érimus. Nam qui volunt dívites fíeri, íncidunt in tentatiónem et láqueum et desidéria multa stulta et nocíva, quæ mergunt hómines in intéritum et perditiónem; radix enim ómnium malórum est cupíditas, quam quidam appeténtes erravérunt a fide et inseruérunt se dolóribus multis.
Responsorium Mt 6, 25; 1 Tim 6, 8
R/. Ne sollíciti sitis ánimæ vestræ quid manducétis, neque córpori vestro quid induámini. * Nonne ánima plus est quam esca, et corpus quam vestiméntum?
V/. Habéntes autem aliménta et quibus tegámur, his conténti érimus. * Nonne.
Ex Commonitório primo sancti Vincéntii Lirinénsis presbýteri. (Cap. 23: PL 50, 667-668)
Christianæ religionis dogmatis profectus
Nullúsne in Ecclésia Christi proféctus habébitur religiónis? Habeátur plane, et máximus.
Responsorium Deut 4, 1a. 2a; Io 6, 63b
R/. Israel, audi præcépta et iudícia, quæ ego dóceo vos: * Non addétis ad verbum quod vobis loquor, neque auferétis ex eo.
V/. Verba quæ ego locútus sum vobis, Spíritus sunt et vita sunt. * Non addétis.
SABBATO HEBDOMADAE XXVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola prima ad Timótheum 6, 11-21
Ultima exhortatio
Tu, o homo Dei, hæc fuge; sectáre vero iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, ad quam vocátus es, et conféssus es bonam confessiónem coram multis téstibus.
Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Iesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto bonam confessiónem, ut serves mandátum sine mácula irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Iesu Christi, quem suis tempóribus osténdet beátus et solus potens, Rex regnántium et Dóminus dominántium, qui solus habet immortalitátem, lucem hábitans inaccessíbilem, quem vidit nullus hóminum, nec vidére potest; cui honor et impérium sempitérnum. Amen.
Divítibus huius sæculi præcipe non supérbe sápere, neque speráre in incérto divitiárum, sed in Deo, qui præstat nobis ómnia abúnde ad fruéndum, bene ágere, dívites fíeri in opéribus bonis, fácile tribúere, communicáre, thesaurizáre sibi fundaméntum bonum in futúrum, ut apprehéndant veram vitam.
O Timóthee, depósitum custódi, devítans profánas vocum novitátes et oppositiónes falsi nóminis sciéntiæ, quam quidam profiténtes circa fidem aberravérunt. Grátia vobíscum.
Responsorium Col 2, 6-7; Mt 6, 19a. 20a
R/. Sicut accepístis Christum Iesum Dóminum, in ipso ambuláte, radicáti et superædificáti in ipso et confirmáti fide sicut didicístis, * Abundántes in gratiárum actióne.
V/. Nolíte thesaurizáre vobis thesáuros in terra; thesaurizáte autem vobis thesáuros in cælo. * Abundántes.
Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Hom. 17, 3. 14: PL 76, 1139-1140. 1146)
Responsorium Lc 10, 2; Ps 61 (62), 9
R/. Messis quidem multa, operárii autem pauci; rogáte ergo Dóminum messis, * Ut mittat operários in messem suam.
V/. Speráte in eo, omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra. * Ut mittat.