DOMINICA XXVI PER ANNUM
Hebd. II Psalterii
Ad Officium lectionis
Incipit Epístola beáti Pauli apóstoli ad Philippénses 1, 1-11
Salutatio. Gratiarum actio
Paulus et Timótheus servi Christi Iesu ómnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philíppis, cum epíscopis et diáconis: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo. Grátias ago Deo meo in omni memória vestri semper in omni oratióne mea pro ómnibus vobis cum gáudio deprecatiónem fáciens super communióne vestra in evangélio a prima die usque nunc, confídens hoc ipsum, quia, qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Iesu; sicut est mihi iustum hoc sentíre pro ómnibus vobis, eo quod hábeam in corde vos et in vínculis meis et in defensióne et confirmatióne evangélii sócios grátiæ meæ omnes vos esse. Testis enim mihi Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Christi Iesu. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et omni sensu, ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu iustítiæ, qui est per Iesum Christum, in glóriam et laudem Dei.
Responsorium Phil 1, 9. 10a. cf. 6
R/. Cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et omni sensu, * Ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa.
V/. Confído quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Iesu. * Ut probétis.
Incipit Epístola sancti Polycárpi epíscopi et mártyris ad Philippénses (Inscriptio; nn. 1, 1 — 2, 3: Funk 1, 267-269)
Responsorium 2 Tim 1, 9; Ps 113 B (115), 1
R/. Deus nos salvos fecit et vocávit vocatióne sancta, non secúndum ópera nostra, sed secúndum propósitum suum et grátiam, * Quæ data est nobis in Christo Iesu ante témpora sæculária.
V/. Non nobis, Dómine, non nobis, sed nómini tuo da glóriam, super misericórdia tua et veritáte tua. * Quæ data.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XXVI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola ad Philippénses 1, 12-26
Paulus in iudicium vocatus
Scire vos volo, fratres, quia, quæ circa me sunt, magis ad proféctum venérunt evangélii, ita ut víncula mea manifésta fíerent in Christo in omni prætório et in céteris ómnibus, et plures e frátribus in Dómino confidéntes vínculis meis abundántius audére sine timóre verbum loqui. Quidam quidem et propter invídiam et contentiónem, quidam autem et propter bonam voluntátem Christum prædicant; hi quidem ex caritáte sciéntes quóniam in defensiónem evangélii pósitus sum, illi autem ex contentióne Christum annúntiant, non sincére, existimántes pressúram se suscitáre vínculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive sub obténtu sive in veritáte, Christus annuntiétur, et in hoc gáudeo; sed et gaudébo, scio enim quia hoc mihi provéniet in salútem per vestram oratiónem et subministratiónem Spíritus Iesu Christi, secúndum exspectatiónem et spem meam quia in nullo confúndar sed in omni fidúcia sicut semper et nunc magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.
Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum. Quod si vívere in carne, hic mihi fructus óperis est, et quid éligam ignóro. Coártor autem ex his duóbus desidérium habens dissólvi et cum Christo esse, multo magis mélius; permanére autem in carne magis necessárium est propter vos. Et hoc confídens scio quia manébo et permanébo ómnibus vobis ad proféctum vestrum et gaudium fídei, ut gloriátio vestra abúndet in Christo Iesu in me per meum advéntum íterum ad vos.
Responsorium Phil 1, 19, 20. 21
R/. Scio, secúndum exspectatiónem et spem meam, quia in nullo confúndar; sed in omni fidúcia, sicut semper et nunc, * Magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.
V/. Mihi enim vívere Christus est, et mori lucrum. * Magnificábitur.
Ex Epístola sancti Polycárpi epíscopi et mártyris ad Philippénses (Nn. 3, 1 — 5, 2: Funk 1, 269273)
Responsorium Phil 4, 8. 9
R/. Quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque amabília, * Si qua virtus, qua laus, hæc cogitáte.
V/. Quæ et didicístis et accepístis, hæc ágite; et Deus pacis erit vobíscum. * Si qua.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XXVI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola ad Philippénses 1, 27 — 2, 11
Exhortatio ad Christum imitandum
Fratres: Tantum digne evangélio Christi conversámini, ut sive cum vénero et vídero vos, sive absens áudiam de vobis quia statis in uno Spíritu unánimes concertántes fide evangélii et in nullo pertérriti ab adversáriis, quod est illis indícium perditiónis, vobis autem salútis, et hoc a Deo; quia vobis hoc donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini idem certámen habéntes, quale vidístis in me et nunc audítis in me.
Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solácium caritátis, si qua commúnio spíritus, si quæ víscera et miseratiónes, impléte gáudium meum, ut idem sapiátis, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes, nihil per contentiónem neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, non, quæ sua sunt, sínguli considerántes, sed et ea, quæ aliórum.
Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus; et hábitu invéntus ut homo, humiliávit semetípsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur cæléstium et terréstrium et infernórum et omnis lingua confiteátur: «Dóminus Iesus Christus!», in glóriam Dei Patris.
Responsorium 1 Petr 2, 24ab; Hebr 2, 14b; cf. 12, 2a
R/. Christus peccáta nostra pértulit super lignum, ut, peccátis mórtui, iustítiæ viverémus, * Ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est Diábolum.
V/. Auctor fídei pro gáudio sibi propósito sustínuit crucem. * Ut per mortem.
Ex Epístola sancti Polycárpi epíscopi et mártyris ad Philippénses (Nn. 6, 1 — 8, 2: Funk 1, 273-275)
Christus exemplum nobis posuit in se ipso
Responsorium Rom 12, 17b; 2 Cor 6, 3; Act 24, 15a. 16
R/. Providéntes bona coram ómnibus homínibus, némini dantes ullam offensiónem; * Ut non vituperétur ministérium.
V/. Spem habens in Deum, stúdeo sine offendículo consciéntiam habére ad Deum et ad hómines semper. * Ut non.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XXVI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola ad Philippénses 2, 12-30
Salutem vestram operamini
Caríssimi mei, sicut semper obœdístis, non ut in præséntia mei tantum sed multo magis nunc in abséntia mea, cum metu et tremóre vestram salútem operámini; Deus est enim, qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito. Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei sine reprehensióne in médio generatiónis pravæ et pervérsæ, inter quos lucétis sicut luminária in mundo Verbum vitæ continéntes ad glóriam meam in die Christi, quia non in vácuum cucúrri, neque in vácuum laborávi. Sed et si delíbor supra sacrifícium et obséquium fídei vestræ, gáudeo et congáudeo ómnibus vobis; idípsum autem et vos gaudéte et congaudéte mihi.
Spero autem in Dómino Iesu Timótheum cito me míttere ad vos, ut et ego bono ánimo sim, cógnitis, quæ circa vos sunt. Néminem enim hábeo tam unánimem, qui sincére pro vobis sollícitus sit; omnes enim sua quærunt, non quæ sunt Iesu Christi. Probatiónem autem eius cognóscitis, quóniam sicut patri fílius mecum servívit in evangélium. Hunc ígitur spero me míttere, mox ut vídero, quæ circa me sunt; confído autem in Dómino, quóniam et ipse cito véniam.
Necessárium autem existimávi Epaphrodítum fratrem et cooperatórem et commilitónem meum, vestrum autem apóstolum et minístrum necessitátis meæ, míttere ad vos, quóniam omnes vos desiderábat et mæstus erat, proptérea quod audierátis illum infirmátum. Nam et infirmátus est usque ad mortem, sed Deus misértus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristítiam super tristítiam habérem. Festinántius ergo misi illum, ut, viso eo, íterum gaudeátis, et ego sine tristítia sim. Excípite ítaque illum in Dómino cum omni gáudio et eiúsmodi cum honóre habetóte, quóniam propter opus Christi usque ad mortem accéssit in intéritum tradens ánimam suam, ut suppléret id, quod vobis déerat, erga me ministérii.
Responsorium 2 Petr 1, 10a. 11; Eph 5, 8b. 11a
R/. Magis satágite ut firmam vestram vocatiónem et electiónem faciátis. * Sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.
V/. Ut fílii lucis ambuláte; et nolíte communicáre opéribus infructuósis tenebrárum. * Sic enim.
Ex Epístola sancti Polycárpi epíscopi et mártyris ad Philippénses (Nn. 9, 1 — 11, 4: Funk 1, 275-279)
Responsorium Phil 2, 12b-13; Io 15, 5b
R/. Cum metu et tremóre vestram salútem operámini; * Deus est enim qui operátur in vobis et velle et perfícere, pro suo beneplácito.
V/. Dicit Dóminus: Sine me nihil potéstis fácere. * Deus.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XXVI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola ad Philippénses 3, 1-16
Exemplum Pauli
Fratres mei, gaudéte in Dómino. Eadem vobis scríbere mihi quidem non pigrum, vobis autem secúrum. Vidéte canes, vidéte malos operários, videte concisiónem! Nos enim sumus circumcísio, qui Spíritu Dei servímus et gloriámur in Christo Iesu et non in carne fidúciam habéntes, quamquam ego hábeam confidéntiam et in carne. Si quis álius vidétur confídere in carne, ego magis: circumcísus octáva die, ex génere Israel, de tribu Béniamin, Hebræus ex Hebræis, secúndum legem pharisæus, secúndum æmulatiónem pérsequens ecclésiam, secúndum iustítiam, quæ in lege est, conversátus sine queréla.
Sed, quæ mihi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi, quæ ex Deo est iustítia in fide, ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis. Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut et comprehénsus sum a Christo Iesu.
Fratres, ego me non árbitror comprehendísse; unum autem, quæ quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quæ ante sunt, exténdens me ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Iesu.
Quicúmque ergo perfécti, hoc sentiámus; et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit; verúmtamen, ad quod pervénimus, in eódem ambulémus.
Responsorium Phil 3, 8b. 10a; Rom 6, 8
R/. Omnia detriméntum feci ut Christum lucri fáciam, * Ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus.
V/. Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo. * Ad cognoscéndum.
Ex Epístola sancti Polycárpi epíscopi et mártyris ad Philippénses (Nn. 12, 1 — 14: Funk 1, 279-283)
Christus ædificet vos in fide et veritate
Incólumes estóte in Dómino Iesu Christo, et grátia ipsíus cum ómnibus vestris. Amen.
Responsorium Hebr 13, 20a. 21; 2 Mac 1, 3
R/. Deus pacis aptet vos in omni bono, ut faciátis voluntátem eius; * Fáciens in nobis quod pláceat coram se per Iesum Christum.
V/. Det vobis cor ómnibus, ut colátis eum et faciátis eius voluntátem. * Fáciens.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XXVI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola ad Philippénses 3, 17 — 4, 9
State in Domino
Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis, nunc autem et flens dico, inimícos crucis Christi, quorum finis intéritus, quorum deus venter et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Noster enim municipátus in cælis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ secúndum operatiónem, qua possit étiam subícere sibi ómnia.
Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium et coróna mea, sic state in Dómino, caríssimi!
Evódiam rogo et Sýntychem déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádiuva illas, quæ mecum concertavérunt in evangélio cum Cleménte et céteris adiutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.
Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope. Nihil sollíciti sitis, sed in ómnibus oratióne et obsecratióne cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra et intellegéntias vestras in Christo Iesu.
De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite; et Deus pacis erit vobíscum.
Responsorium Eph 4, 17; 1 Th 5, 15b-18
R/. Testíficor in Dómino, ut non ambulétis sicut gentes ámbulant in vanitáte sensus sui; sed semper quod bonum est sectámini et in ínvicem et in omnes. * Hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
V/. Semper gaudéte, sine intermissióne oráte, in ómnibus grátias ágite. * Hæc.
Ex Tractátu Pseudo-Ambrósii in Epístolam ad Philippénses (PLS 1: 617-618)
Responsorium Ps 39 (40), 3b. 4a. 3a
R/. Státuit Dóminus super petram pedes meos et firmávit gressus meos. * Et immísit in os meum cánticum novum.
V/. Exaudívit clamórem meum et edúxit me de lacu misériæ. * Et immísit.
SABBATO HEBDOMADAE XXVI PER ANNUM
Ad officium lectionis
De Epístola ad Philippénses 4, 10-23
Liberalitas Philippensium in Paulum
Fratres: Gavísus sum autem in Dómino veheménter quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis, opportunitáte autem carebátis. Non quasi propter penúriam dico, ego enim dídici, in quibus sum, suffíciens esse. Scio et humiliári, scio et abundáre; ubíque et in ómnibus institútus sum et satiári et esuríre et abundáre et penúriam pati. Omnia possum in eo, qui me confórtat.
Verúmtamen bene fecístis communicántes tribulatióni meæ. Scitis autem et vos, Philippénses, quod in princípio evangélii, quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi ecclésiæ communicávit in ratióne dati et accépti nisi vos soli; quia et Thessalónicam et semel et bis in usum mihi misístis. Non quia quæro datum, sed requíro fructum, qui abúndet in ratiónem vestram. Accépi autem ómnia et abúndo; replétus sum accéptis ab Epaphrodíto, quæ misístis, odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo. Deus autem meus implébit omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Iesu. Deo autem et Patri nostro glória in sæcula sæculórum. Amen.
Salutáte omnem sanctum in Christo Iesu. Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem, qui de Cæsaris domo sunt.
Grátia Dómini Iesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
Responsorium Phil 4, 12-13; 2 Cor 12, 10a
R/. Scio et humiliári et abundáre, et satiári et esuríre, et abundáre et penúriam pati. * Omnia possum in eo qui me confórtat.
V/. Pláceo mihi in infirmitátibus et in angústiis, pro Christo. * Omnia.
E Libro sancti Gregórii Nysséni epíscopi De Institúto christiáno (PG 46, 295-298)
Responsorium Gal 5, 13; 1 Cor 10, 32
R/. Vos in libertátem vocáti estis, tantum ne libertátem in occasiónem detis carni; * Sed per caritátem servíte ínvicem.
V/. Sine offensióne estóte Iudæis et Græcis et ecclésiæ Dei. * Sed per.