zlectiones-fase9

DOMINICA XXIII PER ANNUM

Hebd. III Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Ieremíæ prophétæ 37, 21; 38, 14-28

Ieremias in carcere hortatur Sedeciam ad pacem

In diébus illis: Præcépit rex Sedecías, ut traderétur Ieremías in vestíbulo custódiæ, et darétur ei torta panis quotídie ex vico Pistórum, donec consumeréntur omnes panes de civitáte. Et mansit Ieremías in vestíbulo custódiæ.

Et misit rex Sedecías et tulit ad se Ieremíam prophétam ad óstium tértium, quod erat in domo Dómini; et dixit rex ad Ieremíam: «Intérrogo ego te sermónem, ne abscóndas a me áliquid». Dixit autem Ieremías ad Sedecíam: «Si annuntiávero tibi, numquid non interfícies me? Et si consílium dédero tibi, non me áudies». Iurávit ergo rex Sedecías Ieremíæ clam dicens: «Vivit Dóminus, qui fecit nobis ánimam hanc, non occídam te et non tradam te in manu virórum istórum, qui quærunt ánimam tuam». Et dixit Ieremías ad Sedecíam: «Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Si proféctus exíeris ad príncipes regis Babylónis, vivet ánima tua, et cívitas hæc non succendétur igni, et salvus eris tu et domus tua; si autem non exíeris ad príncipes regis Babylónis, tradétur cívitas hæc in manu Chaldæórum, et succéndent eam igni, et tu non effúgies de manu eórum». Et dixit rex Sedecías ad Ieremíam: «Sollícitus sum propter Iudæos, qui transfugérunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eórum, et illúdant mihi». Respóndit autem Ieremías: «Non te tradent; audi, quæso, vocem Dómini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet ánima tua. Quod si nolúeris égredi, iste est sermo, quem osténdit mihi Dóminus: ecce omnes mulíeres, quæ remansérunt in domo regis Iudæ, educéntur ad príncipes regis Babylónis et ipsæ dicent: “Seduxérunt te et prævaluérunt advérsum te viri pacífici tui; demérsi sunt in cæno pedes tui, illi autem recessérunt a te”.

Et omnes uxóres tuæ et fílii tui educéntur ad Chaldæos, et non effúgies manus eórum, sed in manu regis Babylónis capiéris; et civitátem hanc combúret igni».

Dixit ergo Sedecías ad Ieremíam: «Nullus sciat verba hæc, et non moriéris. Si autem audíerint príncipes quia locútus sum tecum, et vénerint ad te et díxerint tibi: “Indica nobis, quid locútus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiémus, et quid locútus est tecum rex”, dices ad eos: “Prostrávi ego preces meas coram rege, ne me redúci iubéret in domum Iónathan, et ibi mórerer”». Venérunt ergo omnes príncipes ad Ieremíam et interrogavérunt eum, et locútus est eis iuxta ómnia verba, quæ præcéperat ei rex; et cessavérunt ab eo: nihil enim fúerat audítum. Mansit vero Ieremías in vestíbulo custódiæ usque ad diem, quo capta est Ierúsalem.

Responsorium   Cf. 2 Cor 6, 4-5a; cf. Iudt 8, 27
R/.
Exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, * In necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus.
V/. Omnes qui placuérunt Deo per multas tribulatiónes transiérunt fidéles. * In necessitátibus.

Lectio altera

Ex Sermóne sancti Leónis Magni papæ De beatitudínibus (Sermo 95, 6-8: PL 54, 464-465)

Christiana sapientia

Post hæc addit Dóminus et dicit: Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur. Nihil hæc esurítio corpóreum, nihil éxpetit sitis ista terrénum; sed iustítiæ bono desíderat saturári, et in ómnium occultórum introdúcta secrétum, ipso Dómino optat impléri.

Felix mens, quæ iustítiæ concupíscit cibum et ad talem æstuat potum; quem útique non expéteret, si nihil de eius suavitáte gustásset. Audiens autem dicéntem sibi prophéticum spíritum: Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus, accépit quandam supérnæ dulcédinis portiónem, et in amórem castíssimæ voluptátis exársit, ut spretis ómnibus temporálibus, ad edéndam bibendámque iustítiam toto accenderétur afféctu et illíus primi mandáti apprehénderet veritátem dicéntis: Díliges Dóminum Deum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtúte tua: quóniam nihil áliud est dilígere Deum quam amáre iustítiam.

Dénique sicut illi dilectióni Dei próximi cura subiúngitur, ita et huic desidério iustítiæ virtus misericórdiæ copulátur et dícitur: Beáti misericórdes, quóniam ipsórum miserébitur Deus.

Agnósce, christiáne, tuæ sapiéntiæ dignitátem, et quálium disciplinárum ártibus, ad quæ præmia vocéris, intéllege. Misericórdem te misericórdia, iustum vult te esse iustítia, ut in creatúra sua Creátor appáreat et in spéculo cordis humáni per líneas imitatiónis expréssa Dei imágo respléndeat. Secúra est operántium fides, áderunt tibi desidéria tua et iis, quæ amas, sine fine potiéris.

Et quóniam tibi per eleemósynam ómnia munda sunt, ad eam quoque beatitúdinem, quæ consequénter est promíssa, pervénies, dicénte Dómino: Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt. Magna felícitas, dilectíssimi, cui tantum præmium præparátur. Quid ergo est habére cor mundum, nisi eis quæ supra dictæ sunt studére virtútibus? Vidére autem Deum quantæ sit beatitúdinis, quæ mens concípere, quæ lingua váleat explicáre? Et tamen hoc consequétur, cum transformábitur humána natúra, ut non iam per spéculum neque in ænígmate, sed fácie ad fáciem, ipsam quam nullus hóminum vidére pótuit, sícuti est, vídeat Deitátem; et quod óculus non vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit, per ineffábile gáudium ætérnæ contemplatiónis obtíneat.

Responsorium   Ps 30 (31), 20; 1 Cor 2, 9a
R/.
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te. * Perfecísti eis, qui sperant in te.
V/. Quod óculus non vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit. * Perfecísti.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XXIII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Ieremíæ prophétæ 42, 1-16; 43, 4-7

Ieremias et populus post captam urbem

In diébus illis: Accessérunt omnes príncipes bellatórum, scílicet Ióhanan fílius Cáree et Iezanías fílius Osaíæ et univérsum vulgus, a parvo usque ad magnum, dixerúntque ad Ieremíam prophétam: «Cadat orátio nostra in conspéctu tuo, et ora pro nobis ad Dóminum Deum tuum pro univérsis relíquiis istis, quia derelícti sumus pauci de plúribus, sicut óculi tui nos intuéntur; et annúntiet nobis Dóminus Deus tuus viam, per quam pergámus, et verbum, quod faciámus». Dixit autem ad eos Ieremías prophéta: «Audívi. Ecce ego oro ad Dóminum Deum vestrum secúndum verba vestra; omne verbum, quodcúmque respónderit pro vobis indicábo vobis, nec celábo vos quidquam». Et illi dixérunt ad Ieremíam: «Sit Dóminus inter nos testis verax et fidélis, si non iuxta omne verbum, in quo míserit te Dóminus Deus tuus ad nos, sic faciémus. Sive bonum est sive malum, voci Dómini Dei nostri, ad quem míttimus te, obœdiémus, ut bene sit nobis, cum audiérimus vocem Dómini Dei nostri».

Cum autem compléti essent decem dies, factum est verbum Dómini ad Ieremíam, vocavítque Ióhanan fílium Cáree et omnes príncipes bellatórum, qui erant cum eo, et univérsum pópulum a mínimo usque ad magnum et dixit ad eos: «Hæc dicit Dóminus Deus Israel, ad quem misístis me, ut prostérnerem preces vestras in conspéctu eius: Si quiescéntes manséritis in terra hac, ædificábo vos et non déstruam, plantábo et non evéllam; iam enim placátus sum super malo, quod feci vobis. Nolíte timére a fácie regis Babylónis, quem vos pávidi formidátis; nolíte metúere eum, dicit Dóminus, quia vobíscum sum ego, ut salvos vos fáciam et éruam de manu eius; et dabo vobis, ut misericórdiam inveniátis, et ipse miserébitur vestri et habitáre vos fáciet in terra vestra.

Si autem dixéritis vos: “Non habitábimus in terra ista”, nec audiéritis vocem Dómini Dei vestri dicéntes: “Nequáquam, sed ad terram Ægýpti pergémus, ubi non vidébimus bellum et clangórem tubæ non audiémus et famem non sustinébimus et ibi habitábimus”; propter hoc nunc audíte verbum Dómini, relíquiæ Iudæ. Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Si posuéritis fáciem vestram, ut ingrediámini Ægýptum, et intravéritis, ut ibi peregrinémini, gládius, quem vos formidátis, ibi comprehéndet vos in terra Ægýpti, et fames, pro qua estis sollíciti, adhærébit vobis in Ægýpto, et ibi moriémini».

Et non audívit Ióhanan fílius Cáree et omnes príncipes bellatórum et univérsus pópulus vocem Dómini, ut manérent in terra Iudæ. Sed tollens Ióhanan fílius Cáree et univérsi príncipes bellatórum univérsos reliquiárum Iudæ, qui revérsi fúerant de cunctis géntibus, ad quas fúerant ante dispérsi, ut peregrinaréntur in terra Iudæ, viros et mulíeres et párvulos et fílias regis et omnem ánimam, quam relíquerat Nabuzardán princeps satéllitum cum Godolía fílio Ahicam fílii Saphan, et Ieremíam prophétam et Baruch fílium Neríæ, et ingréssi sunt terram Ægýpti, quia non obœdiérunt voci Dómini; et venérunt usque ad Taphnis.

Responsorium   Ier 42, 2b; Lam 5, 3
R/.
Ora pro nobis ad Dóminum Deum tuum pro univérsis relíquiis istis, * Quia derelícti sumus pauci de plúribus.
V/. Pupílli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi víduæ. * Quia.

Lectio altera

Ex Sermóne sancti Leónis Magni papæ De beatitudínibus (Sermo 95, 8-9: PL 54, 465-466)

Pax multa diligentibus legem tuam

Mérito vidéndi Deum beatitúdo cordis promíttitur puritáti. Splendórem enim veri lúminis sordens ácies vidére non póterit; et quod erit iucúnditas méntibus nítidis, hoc erit pœna maculósis. Declinéntur ígitur terrenárum calígines vanitátum et ab omni squalóre iniquitátis óculi tergántur interióres, ut serénus intúitus tanta Dei visióne pascátur.

Ad hoc enim promeréndum illud intellégimus pertinére quod séquitur: Beáti pacífici, quóniam fílii Dei vocabúntur. Beatitúdo ista, dilectíssimi, non cuiúslibet consensiónis, nec qualiscúmque concórdiæ est, sed illíus de qua dicit Apóstolus: Pacem habéte ad Deum, et de qua dicit Prophéta: Pax multa diligéntibus legem tuam, et non est illis scándalum.

Hanc pacem étiam arctíssima amicitiárum víncula, et indiscrétæ similitúdines animórum non veráciter sibi víndicant, si non cum Dei voluntáte concórdant. Extra dignitátem huius pacis sunt improbárum parilitátes cupiditátum, fœdera scélerum et pacta vitiórum. Amor mundi cum Dei amóre non cóngruit, nec ad societátem filiórum Dei pérvenit qui se a carnáli generatióne non dívidit. Qui autem semper cum Deo mente sunt sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis, numquam ab ætérna lege disséntiunt, fidéli oratióne dicéntes: Fiat volúntas tua sicut in cælo et in terra.

Hi sunt pacífici, hi bene unánimes sanctéque concórdes, vocándi ætérno nómine fílii Dei, coherédes autem Christi: quia hoc merébitur diléctio Dei et diléctio próximi, ut nullas iam adversitátes séntiat, nulla scándala pertiméscat; sed finíto ómnium tentatiónum certámine, in tranquillíssima Dei pace requiéscat, per Dóminum nostrum, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium   Cf. Is 38, 3; cf. 1 Io 2, 6; 5, 3; 2, 5
R/.
Sit cor nostrum perféctum cum Dómino Deo nostro, * Ut ambulémus in decréto eius et custodiámus mandáta eius.
V/. In hoc cáritas Dei consummáta est. * Ut ambulémus.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE XXIII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

Incipit liber Hábacuc prophétæ 1, 1 — 2, 4

Oratio tempore desolationis

Oráculum, quod vidit Hábacuc prophéta. Usquequo, Dómine, clamábo, et non exáudis? Vociferábor ad te: «Violéntia!», et non salvas? Quare ostendísti mihi iniquitátem et malítiam vides? Et vástitas et violéntia est coram me, et facta est conténtio, et iúrgium exóritur. Propter hoc languet lex, et non pervénit usque ad finem iudícium. Quia ímpius prævalet advérsus iustum, proptérea egréditur iudícium pervérsum. «Aspícite in géntibus et vidéte, admirámini et obstupéscite, quia opus fácio in diébus vestris, quod nemo credet, cum narrábitur. Quia ecce ego suscitábo Chaldæos, gentem amáram et velócem, ambulántem super latitúdinem terræ, ut possídeat tabernácula non sua. Horríbilis et terríbilis est, ex semetípsa iudícium eius et maiéstas eius egrediétur. Levióres pardis equi eius et sævióres lupis desérti; et accúrrunt équites eius: équites namque eius de longe vénient, volábunt quasi áquila festínans ad comedéndum. Omnes, ut violéntiam fáciant, vénient, omnes fácies eórum ventus urens; et congregábunt quasi arénam captívos. Et ipsa reges subsannábit, tyránnis illúdet; ipsa super omnem munitiónem ridébit et comportábit ággerem et cápiet eam. Tunc ultra progrédiens quasi ventus pertransíbit et constítuet fortitúdinem suam deum suum».

Numquid non tu a princípio, Dómine, Deus meus, sanctus meus, qui non moriéris? Dómine, ad iudícium posuísti eam; petra mea, ad corripiéndum fundásti eam. Mundi sunt óculi tui, ne vídeas malum; et respícere ad iniquitátem non póteris. Quare réspicis super iníque agéntes et taces, devoránte ímpio iustiórem se? Fecísti hómines quasi pisces maris, quasi réptile non habens príncipem super se. Omnes in hamo súblevat, trahit eos in sagéna sua et cóngregat in rete suo; super hoc lætátur et exsúltat. Proptérea ímmolat sagénæ suæ et sacríficat reti suo; quia in ipsis incrassáta est pórtio eius et cibus eius pinguis. Propter hoc ergo evaginábit gládium suum semper, ut interfíciat gentes sine misericórdia? Super custódiam meam stabo et consístam super spéculam et contemplábor, ut vídeam quid dicat mihi, et quid respóndeat ad querélam meam. Et respóndit mihi Dóminus et dixit: «Scribe visum et explána eum super tábulas, ut percúrrat, qui légerit eum. Quia adhuc visus ad tempus constitútum, sed anhélat in finem et non mentiétur; si moram fécerit, exspécta illum, quia véniens véniet et non tardábit. Ecce lánguidus, in quo non est ánima recta; iustus autem in fide sua vivet».

Responsorium   Hebr 10, 37-38a. 39
R/.
Adhuc módicum quántulum: qui ventúrus est véniet et non tardábit. * Iustus meus ex fide vivet.
V/. Nos autem non sumus subtractiónis in perditiónem, sed fídei in acquisitiónem ánimæ. * Iustus.

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo 5 de diversis, 1-4: Opera omnia, Edit. Cisterc. 6, 1 [1970] 98-103)

Super custodiam meam stabo, ut videam quid dicat mihi Dominus

Légimus in Evangélio quod, prædicánte Dómino et sub mystério edéndi córporis sui discípulos ad communicándum passiónibus suis admonénte, díxerint quidam: Durus est hic sermo; et ex hoc iam non fúerint cum eo. Interrogáti vero discípuli an et ipsi vellent abíre: Dómine, ínquiunt, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes.

Ita dico vobis, fratres, usque hódie quibúsdam maniféstum est quóniam verba quæ lóquitur Iesus, spíritus et vita sunt et proptérea sequúntur illum; áliis dura vidéntur et míseram álibi quærunt consolatiónem. Sapiéntia síquidem in platéis clámitat, in lata vidélicet et spatiósa via, quæ ducit ad mortem, ut révocet ambulántes per eam.

Dénique Quadragínta annis, inquit, próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde. Habes et in álio psalmo: Semel locútus est Deus. Semel útique, quia semper. Una enim et non interpoláta, sed contínua et perpétua locútio est.

Révocat autem peccatóres ad cor, de cordis erróre redárguit, pro eo quod ibi hábitet ipse ibíque loquátur, fáciens nimírum quod dócuit per Prophétam dicéntem: Loquámini ad cor Ierúsalem.

Vidétis, fratres, quam salúbriter admóneat nos Prophéta, ut si vocem eius audiérimus hódie, non obdurémus corda nostra. Eadem enim pæne verba et in Evangélio légitis et in Prophéta. Ait enim Dóminus in Evangélio: Oves meæ vocem meam áudiunt. Et sanctus David in psalmo: Pópulus, inquit, eius (haud dúbium quin Dómini) et oves páscuæ eius, hódie si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra.

Audi dénique Hábacuc prophétam, quómodo domínicam non dissímulet increpatiónem; sed sédula ac sollícita circa eam cogitatióne versétur. Ait enim: Super custódiam meam stabo et figam gradum in munitiónem, ut vídeam quid dicat mihi et quid respóndeam ad arguéntem me. Et nos ergo, fratres, óbsecro, super custódiam nostram stemus, quóniam tempus milítiæ est.

In corde, ubi Christus hábitat, in iudício et consílio ratiónis sit conversátio nostra; ita sane ut non in ipsa habeámus fidúciam, nec frágili innitámur custódiæ.

Responsorium   Ps 17 (18), 23; 18 (19), 9; 1 Io 2, 5
R/.
Omnia iudícia Dómini in conspéctu meo, et iustítias eius non réppuli a me. * Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda, præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
V/. Qui servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei consummáta est. * Iustítiæ.

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE XXIII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Hábacuc prophétæ 2, 5-20

Maledictiones contra oppressores

Divítiæ decípiunt virum supérbum, et non pervéniet ad finem; qui dilátat quasi inférnus fauces suas et ipse quasi mors et non adimplétur: et cóngregat ad se omnes gentes et coacérvat ad se omnes pópulos. Numquid non omnes isti super eum parábolam sument et loquélam ænígmatum, dicéntes: «Væ ei, qui multíplicat non sua — úsquequo? — et aggrávat pígnora super se!». Numquid non repénte consúrgent, qui mórdeant te, et evigilábunt agitántes te, et eris in rapínam eis? Quia tu spoliásti gentes multas, spoliábunt te omnes, qui réliqui fúerint de pópulis; propter sánguinem hóminum et oppressiónem terræ, civitátum et ómnium habitántium in eis. Væ, qui cóngregat lucrum iniústum in malum dómui suæ, ut ponat in excélso nidum suum et salvet se de manu mali! Consílium cepísti in confusiónem dómui tuæ, concidéndi pópulos multos, et peccásti in ánimam tuam. Quia lapis de paríete clamábit, et trabes de contignatióne respondébit ei.

Væ, qui ædíficat civitátem in sanguínibus et condit urbem in iniquitáte! Numquid non hæc a Dómino sunt exercítuum, ut labórent pópuli pro igne, et gentes in vácuum fatigéntur? Quia replébitur terra cognitióne glóriæ Dómini, sicut aquæ opériunt mare. Væ, qui potum dat amíco suo, mittens venénum suum et inébrians eum, ut aspíciat nuditátem eius! Repléris ignomínia pro glória; bibe tu quoque et denudáre! Transíbit ad te calix déxteræ Dómini, et véniet ignomínia super glóriam tuam. Quia vástitas Líbani opériet te, et miséria animálium deterrébit te propter sánguinem hóminum et oppressiónem terræ, civitátum et ómnium habitántium in eis. Quid prodest scúlptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflátile et oráculum mendax? Quia sperávit in figménto fictor eius, ut fáceret simulácra muta. Væ, qui dicit ligno: «Expergíscere!», «Surge!» lápidi tacénti! Numquid ipse docére póterit? Ecce iste coopértus est auro et argénto, et omnis spíritus non est in viscéribus eius. Dóminus autem in templo sancto suo; síleat a fácie eius omnis terra.

Responsorium   Rom 2, 12; 3, 23; 11, 32
R/.
Quicúmque sine lege peccavérunt sine lege períbunt, et quicúmque in lege peccavérunt per legem iudicabúntur. * Omnes enim peccavérunt et egent glória Dei.
V/. Conclúsit Deus omnes in incredulitátem, ut ómnium misereátur! * Omnes.

Lectio altera

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis (Sermo 5 de diversis, 4-5: Opera omnia, Edit. Cisterc. 6, 1 [1970] 103-104)

De gradibus contemplationis

Figámus gradum in munitióne, firmíssimæ petræ Christo totis víribus inniténtes, sicut scriptum est: Qui státuit supra petram pedes meos et diréxit gressus meos. Sic ergo constitúti et stabilíti, iam contemplémur, ut videámus quid dicat nobis et quid respondeámus ad arguéntem nos.

Primus enim contemplatiónis gradus iste est, dilectíssimi, ut incessánter considerémus quid velit Dóminus, quid pláceat ei, quid accéptum sit coram ipso. Et quóniam in multis offéndimus omnes et fortitúdo nostra in illíus rectitúdinem voluntátis offéndit, nec coniúngi ei aut coaptári potest, humiliémur sub poténti manu Dei altíssimi et omníno sollíciti simus miserábiles nos exhibére in óculis misericórdiæ eius, dicéntes: Sana me, Dómine, et sanábor; salvum me fac, et salvus ero, et illud: Dómine, miserére mei, sana ánimam meam quia peccávi tibi.

Postquam enim in huiúsmodi cogitatiónibus mundátus est óculus cordis, iam non in spíritu nostro cum amaritúdine, sed in divíno magis spíritu cum multa delectatióne versámur; nec iam considerámus quæ sit volúntas Dei in nobis, sed quæ sit in se ipsa.

Vita enim in voluntáte eius, ut hoc nobis in ómnibus utílius atque ídeo commódius esse non dubitémus, quod eius cóngruit voluntáti. Et proptérea, quam sollícite conserváre vólumus vitam ánimæ nostræ, tam sollíciti simus, quoad póssumus, ab ea non deviáre.

Deínde, cum iam in spiritáli exercítio aliquátenus profecérimus, ducem sequéntes Spíritum, qui scrutátur étiam alta Dei, cogitémus quam suávis sit Dóminus, quam bonus in semetípso, orántes cum Prophéta ut videámus voluntátem Dómini et visitémus iam non cor nostrum, sed templum eius; et nihilóminus dicéntes: Ad meípsum ánima mea conturbáta est, proptérea memor ero tui.

In his enim duóbus tota spiritális conversatiónis summa versátur, ut in nostra consideratióne turbémur et contristémur ad salútem, in divína respirémus, ut de gáudio Spíritus Sancti habeámus consolatiónem, et hinc timórem et humilitátem, inde vero spem concipiámus et caritátem.

Responsorium   Cf. Ps 110 (111), 10; Sap 6, 18a; Sir 19, 18b
R/.
Inítium sapiéntiæ timor Dómini, intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum; * Laudátio eius manet in sæculum sæculi.
V/. Diléctio custódia legum illíus est, quia omnis sapiéntia timor Dómini. * Laudátio.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE XXIII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

Incipit liber Lamentatiónum 1, 1-12. 18-20

Ierusalem desolata

Quómodo sedet sola cívitas plena pópulo! Facta est quasi vídua dómina géntium; princeps provinciárum facta est sub tribúto. Plorans plorat in nocte, et lácrimæ eius in maxíllis eius; non est qui consolétur eam ex ómnibus caris eius: omnes amíci eius sprevérunt eam et facti sunt ei inimíci. Migrávit Iudas præ afflictióne et multitúdine servitútis; hábitat inter gentes, nec invénit réquiem: omnes persecutóres eius apprehendérunt eam inter angústias. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui véniant ad sollemnitátem; omnes portæ eius destrúctæ, sacerdótes eius geméntes, vírgines eius afflíctæ, et ipsa oppréssa amaritúdine. Facti sunt hostes eius in caput, inimíci eius in securitáte, quia Dóminus afflíxit eam propter multitúdinem iniquitátum eius; párvuli eius ducti sunt captívi ante fáciem tribulántis.

Et egréssus est a fília Sion omnis decor eius; facti sunt príncipes eius velut cervi non inveniéntes páscua et abiérunt absque fortitúdine ante fáciem persequéntis. Recordáta est Ierúsalem diérum afflictiónis suæ et peregrinatiónis, ómnium desiderabílium suórum, quæ habúerat a diébus antíquis, cum cáderet pópulus eius in manu hostíli, et non esset auxiliátor; vidérunt eam hostes et derisérunt intéritum eius.

Peccátum peccávit Ierúsalem, proptérea abominábilis facta est; omnes, qui glorificábant eam, sprevérunt illam, quia vidérunt ignomíniam eius: ipsa autem gemens convérsa est retrórsum. Sordes eius in fímbriis eius, nec recordáta est finis sui; depósita est veheménter, non habens consolatórem. «Vide, Dómine, afflictiónem meam, quóniam eréctus est inimícus». Manum suam misit hostis ad ómnia desiderabília eius, quia vidit gentes ingréssas sanctuárium suum, de quibus præcéperas, ne intrárent in ecclésiam tuam. Omnis pópulus eius gemens et quærens panem; dedérunt pretiósa quæque pro cibo ad refocillándam ánimam. «Vide, Dómine, et consídera, quóniam facta sum vilis! O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte, si est dolor sicut dolor meus, quem parávit mihi, quo afflíxit me Dóminus in die iræ furóris sui. Iustus est Dóminus, quia contra os eius rebéllis fui.

Audíte, óbsecro, univérsi pópuli, et vidéte dolórem meum: vírgines meæ et iúvenes mei abiérunt in captivitátem. Vocávi amícos meos, et ipsi decepérunt me; sacerdótes mei et senes mei in urbe consúmpti sunt, quia quæsiérunt cibum sibi, ut refocillárent ánimam suam. Vide, Dómine, quóniam tríbulor; efferbuérunt víscera mea, subvérsum est cor meum in memetípsa, quóniam valde rebéllis fui; foris orbávit me gládius et domi mors».

Responsorium   Cf. Iob 16, 16; cf. Lam 1, 16b. 18b
R/.
Caligavérunt óculi mei a fletu meo, quia elongátus est a me, qui consolabátur me; vidéte, omnes pópuli, * Si est dolor símilis sicut dolor meus.
V/. O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte * Si est.

Lectio altera

Ex Expositióne sancti Brunónis presbýteri in psalmos (Ps 83: edit. Cartusiæ de Pratis, 1891, 376-377)

Si oblitus fuero tui, Ierusalem

Quam dilécta tabernácula tua! Concupíscit ánima mea perveníre in átria Dómini, id est in amplitúdinem Ierúsalem cæléstis, quæ cívitas est Dómini.

Osténdit autem quare concupíscit veníre in átria Dómini: et hoc ídeo, o Dómine, Deus virtútum supernárum exsístens, Rex meus et Deus meus, quóniam beáti qui hábitant in domo tua, Ierúsalem cælésti. Ac si dicat: Quis non concupísceret veníre in átria tua, cum sis Deus, id est creátor et Dóminus virtútum et rex, et cum omnes beáti sint qui in domo tua hábitant? Atria et domus pro eódem hic habet. Cum dicit beáti, ínnuit eos tantam habére beatitúdinem, quanta intéllegi potest. Et inde constat eos esse beátos, quia laudábunt te devotiónis amóre in sæcula sæculórum, id est in ætérnum; non enim in ætérnum laudárent, nisi in ætérnum beáti essent.

Ad hanc autem beatitúdinem per se nemo potest pertíngere, líceat hábeat spem, fidem et dilectiónem; sed beátus est vir ille, id est ille solúmmodo vir ad hanc beatitúdinem pérvenit, cuius est auxílium abs te ad ascensiónes beatitúdinis quas dispósuit in corde suo. Quod est dícere: Ille solus dicéndus est ad beatitúdinem perventúrus, qui, cum dispónat in corde ad hanc beatitúdinem ascéndere per multas ascensiónes virtútum et bonórum óperum, a grátia tua súscipit auxílium; per se namque nullíus est ascéndere, Dómino sic attestánte: Nemo ascéndit in cælum, per se scílicet, nisi Fílius hóminis qui est in cælo.

Dico quod ascensiónes dispósuit útpote exsístens in valle lacrimárum, id est in hac vita, quæ húmilis est et plena lácrimis tribulatiónum, ad comparatiónem alteríus vitæ, quæ comparáta huic mons dicénda est et gáudio plena.

Quóniam autem díxerat, beátus vir cuius est auxílium abs te, posset áliquis quærere: Auxiliatúrne Deus ad hoc? Ad quod sic respóndet: Vere auxílium est beátis a Deo; étenim legislátor, Christus scílicet qui nobis legem dedit, dat et dabit perseveránter benedictiónes, id est multiplícia dona grátiæ, per quæ suos benedícet, id est, exaltábit ad beatitúdinem; et per ipsas benedictiónes, ibunt de virtúte in virtútem ascendéndo; et in futúro in Sion cælésti vidébitur Christus Deus deórum, scílicet qui, cum Deus sit, deificábit quoque suos; vel, in ipsis Sion exsisténtibus vidébitur spiritáliter Deus deórum, Trínitas scílicet Deus; quod est dícere: Ratióne vidébunt in se Deum quem hic vidére néqueunt; erit enim Deus ómnia in ómnibus.

Responsorium   1 Io 3, 2-3
R/.
Nunc fílii Dei sumus, et nondum manifestátum est quid érimus; * Scimus quóniam cum ipse apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est.
V/. Et omnis qui habet spem hanc in eo, castíficat se, sicut et ille castus est. * Scimus.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE XXIII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Lamentatiónum 3, 1-33

Planctus et spes

Ego vir videns paupertátem meam in virga indignatiónis eius. Me minávit et addúxit in ténebras et non in lucem. Tantum in me vertit et convértit manum suam tota die. Consúmpsit pellem meam et carnem meam, contrívit ossa mea. Ædificávit in gyro meo et circúmdedit me felle et labóre. In tenebrósis collocávit me quasi mórtuos sempitérnos. Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar, aggravávit cómpedem meum.

Sed et cum clamávero et rogávero, exclúsit oratiónem meam. Conclúsit vias meas lapídibus quadris, sémitas meas subvértit. Ursus insídians factus est mihi, leo in abscónditis. Sémitas meas subvértit et confrégit me, pósuit me desolátam. Teténdit arcum suum et pósuit me quasi signum ad sagíttam. Misit in rénibus meis fílias pharétræ suæ. Factus sum in derísum omni pópulo meo, cánticum eórum tota die. Replévit me amaritudínibus, inebriávit me absínthio. Et fregit in glárea dentes meos, depréssit me cínere. Et repúlsa est a pace ánima mea, oblítus sum bonórum. Et dixi: «Périit splendor meus et spes mea a Dómino».

Recordáre paupertátis et peregrinatiónis meæ, absínthii et fellis. Memória memor est et tabéscit in me ánima mea. Hæc récolam in corde meo, ídeo sperábo. Misericórdiæ Dómini, quia non sumus consúmpti, quia non defecérunt miseratiónes eius. Novæ sunt omni mane, magna est fides tua. «Pars mea Dóminus, dixit ánima mea; proptérea exspectábo eum».

Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. Bonum est præstolári cum siléntio salutáre Dómini. Bonum est viro, cum portáverit iugum ab adulescéntia sua. Sedébit solitárius et tacébit, cum istud impónitur ei. Ponet in púlvere os suum, si forte sit spes. Dabit percutiénti se maxíllam, saturábitur oppróbriis. Quia non repéllet in sempitérnum Dóminus. Quia si afflíxit, et miserébitur secúndum multitúdinem misericordiárum suárum. Non enim humíliat ex corde suo et afflígit fílios hóminum.

Responsorium   Lam 3, 52. 54b. 56a. 57b. 58; Act 21, 13b
R/.
Venatióne venáti sunt me inimíci mei gratis; dixi: Périi; vocem meam, Dómine, audísti. * Dixísti: Ne tímeas. Iudicásti causam ánimæ meæ, redempsísti vitam meam.
V/. Ego non solum alligári, sed et mori parátus sum propter nomen Dómini Iesu. * Dixísti.

Lectio altera

Ex Sermónibus beáti Isaac abbátis monastérii a Stella (Sermo 11: PL 194, 1728-1729)

Nihil vult Christus sine Ecclesia dimittere

Duo sunt, quæ soli Deo convéniunt: honor confessiónis et potéstas remissiónis. Exhibénda est a nobis illi conféssio; exspectánda ab illo nobis remíssio. Solíus enim Dei est peccáta dimíttere: et ídeo illi confiténdum est. Sed cum desponsásset sibi infírmam omnípotens, húmilem excélsus, ancíllam fecit regínam: quæ retro erat sub pédibus, assúmpsit ad latus. De látere enim eius éxiit, unde eam sibi subarrhávit. Et sicut Patris ómnia Fílii sunt, et quæ Fílii Patris, cum sint naturáliter unum: sic ómnia sua dedit sponsus sponsæ, et ómnia sponsæ communicávit sibi sponsus, quam cum semetípso et Patre fecit étiam unum. Volo, inquit Fílius Patri, pro sponsa interpéllans, ut, sicut ego et tu unum sumus, ita et isti unum sint nobíscum.

Sponsus ítaque cum Patre unum, cum sponsa unus, quod in sponsa répperit aliénum, ábstulit, affígens cruci, ubi peccáta eius pértulit super lignum abstulítque per lignum. Quod naturále ac próprium, assúmpsit et índuit; quod ipsíus sui próprium ac divínum, cóntulit. Abstulit enim diabólicum, assúmpsit humánum, cóntulit divínum, ut ómnia sponsæ sint sponsi; propter quod dicat qui peccátum non fecit, nec in eius ore invéntus est dolus: Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; ut qui eius habet infirmitátem, hábeat et planctum, sintque ómnia sponsi sponsæ. Unde honor confessiónis et potéstas remissiónis: propter quod dici débeat: Vade, osténde te sacerdóti.

Nihil ergo potest Ecclésia sine Christo dimíttere; nihil vult Christus sine Ecclésia dimíttere. Nihil potest Ecclésia, nisi pæniténti, id est quem Christus tétigit, dimíttere; nihil vult Christus Ecclésiam contemnénti dimíssum serváre. Quod ergo Deus coniúnxit, homo non séparet. Ego dico, sacraméntum hoc magnum in Christo et in Ecclésia.

Noli ergo caput córpori subtráhere, ut nusquam sit totus Christus: neque enim totus Christus sine Ecclésia usquam, sicut tota Ecclésia sine Christo nusquam. Totus enim et ínteger Christus caput et corpus: propter quod dicit: Nemo ascéndit in cælum, nisi Fílius hóminis, qui est in cælo. Iste est solus homo, qui peccáta dimíttit.

Responsorium   Io 17, 20b. 21a. 22. 18
R/.
Pro eis rogo, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te; et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi illis; * Ut sint unum, sicut nos unum sumus.
V/. Sicut tu me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum. * Ut sint.

 

SABBATO HEBDOMADAE XXIII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Lamentatiónum 5, 1-22

Redemptio populi imploratur

Recordáre, Dómine, quid accíderit nobis; intuére et réspice oppróbrium nostrum. Heréditas nostra versa est ad aliénos, domus nostræ ad extráneos. Pupílli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi víduæ. Aquam nostram pecúnia bíbimus, ligna nostra prétio comparámus. Iugum in cervícibus nostris minámur, lassis non datur réquies. Ægýptiis dédimus manum et Assýriis, ut saturarémur pane. Patres nostri peccavérunt et non sunt, et nos iniquitátes eórum portámus. Servi dominántur nostri; non est qui rédimat de manu eórum.

Vitæ nostræ perículo afférimus panem nobis a fácie gládii in desérto. Pellis nostra quasi clíbanus exústa est propter æstum famis. Mulíeres in Sion humiliavérunt et vírgines in civitátibus Iudæ. Príncipes manu eórum suspénsi sunt; fácies senum honórem non habuérunt. Adulescéntes molam portavérunt, et púeri sub lignis corruérunt. Senes defíciunt de portis, iúvenes de choro psalléntium. Defécit gáudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster. Cécidit coróna cápitis nostri; væ nobis, quia peccávimus. Proptérea mæstum factum est cor nostrum, ídeo contenebráti sunt óculi nostri, propter montem Sion, quia desolátus est: vulpes ámbulant in eo. Tu autem, Dómine, in ætérnum permanébis, sólium tuum in generatiónem et generatiónem. Quare in perpétuum obliviscéris nostri, derelínquens nos in longitúdinem diérum? Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur; ínnova dies nostros sicut a princípio. Ergóne proíciens reppulísti nos, irátus es contra nos veheménter?

Responsorium   Lam 5, 19a. 20a. 21a; Mt 8, 25b
R/.
Tu, Dómine, in ætérnum permanébis; quare in perpétuum obliviscéris nostri? * Convérte nos ad te, et convertémur.
V/. Dómine, salva nos, perímus. * Convérte.

Lectio altera

Ex Oratiónibus sancti Athanásii epíscopi (Oratio de incarnatione Verbi, 10: PG 25, 111-114)

Innova dies nostros sicut a principio

Optimi Patris Deus Verbum in corruptiónem abeúntem hóminum natúram non derelíquit: sed mortem, in quam illi incúrrerant, próprio obláto córpore, delévit, illorúmque neglegéntiam sua doctrína emendávit, et ómnia, quæ hóminum erant, sua virtúte ac poténtia instaurávit.

Hæc autem theologórum Salvatóris discipulórum auctoritáte confirmáre póterit quisquis illórum scripta légerit, ubi aiunt: Cáritas enim Christi urget nos, æstimántes hoc, quóniam si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt: et pro ómnibus mórtuus est, ut nos non ámplius nobis vivámus, sed ei qui pro nobis mórtuus est et e mórtuis resurréxit, Dómino nostro Iesu Christo. Et íterum: Eum autem, qui módico quam ángeli minorátus est, vidémus Iesum, propter passiónem mortis, glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáret mortem. Póstea idem ratiónem affert cur non oportúerit álium, quam Deum Verbum, hóminem fíeri: Decébat enim eum, inquit, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxerat, auctórem salútis eórum per passiónem consummáre. Quibus quidem verbis signíficat non alteríus fuísse hómines ab exórta corruptióne revocáre, quam Dei Verbi, a quo ab inítio creáti erant.

Quod autem idcírco ipsum Verbum sibi corpus accépit, ut víctima pro simílibus corpóribus fíeret, iídem quoque hoc modo declárant: Quia ergo púeri communicavérunt carni et sánguini, et ipse simíliter participávit eísdem, ut per mortem destrúeret eum qui habébat mortis impérium, id est diábolum, et liberáret eos, qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti. Síquidem próprium corpus immolándo, legi advérsum nos latæ finem impósuit, et vitæ princípium, spe resurgéndi data, nobis innovávit.

Quia enim mors ex homínibus vires in hómines accéperat, hinc per Deum Verbum homínibus factum, mortis solútio et vitæ resurréctio facta est, uti vir Christo plenus ait: Quóniam enim per hóminem mors, et per hóminem resurréctio mortuórum. Nam, sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur, et cétera quæ sequúntur. Non enim iam damnándi mórimur, sed tamquam a mórtuis excitándi commúnem ómnium resurrectiónem exspectámus, quam nimírum própriis tempóribus eius auctor et largítor Deus exhibitúrus est.

Responsorium   Rom 3, 23-25a; 1 Cor 15, 22
R/.
Omnes peccavérunt et egent glória Dei, iustificáti gratis per grátiam ipsíus per redemptiónem, quæ est in Christo Iesu, * Quem propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus.
V/. Sicut in Adam omnes moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur. * Quem.