DOMINICA XXII PER ANNUM
Hebd. II Psalterii
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 11, 18-20; 12, 1-13
Effusio animæ prophetæ
Dómine, demonstrásti mihi, et cognóvi; tunc ostendísti mihi ópera eórum.
Et ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam; et non cognóvi quia super me cogitavérunt consília: «Cædámus lignum in vigóre eius et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen eius non memorétur ámplius».
Tu autem, Dómine exercítuum, qui iúdicas iuste et probas renes et corda: vídeam ultiónem tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam. Iustus quidem tu es, Dómine, si dísputem tecum; verúmtamen de iudíciis loquar ad te. Quare via impiórum prosperátur? Bene est ómnibus, qui prævaricántur et iníque agunt. Plantásti eos et radícem misérunt, profíciunt et fáciunt fructum; prope es tu ori eórum et longe a rénibus eórum. Et tu, Dómine, nosti me, vidísti me et probásti cor meum tecum; ségrega eos quasi gregem ad víctimam et sanctífica eos in diem occisiónis.
Usquequo lugébit terra et herba omnis regiónis siccábitur propter malítiam habitántium in ea? Consúmptum est ánimal et vólucre, quóniam dixérunt: «Non vidébit novíssima nostra». «Si cum pedítibus currens laborásti, quómodo conténdere póteris cum equis? Cum autem in terra pacis secúrus fúeris, quid fácies in silva condénsa Iordánis? Nam et fratres tui et domus patris tui, étiam ipsi fraudulénter egérunt advérsum te et clamavérunt post te plena voce; ne credas eis, cum locúti fúerint tibi bona». «Relíqui domum meam, dimísi hereditátem meam; dedi diléctam ánimæ meæ in manu inimicórum eius. Facta est mihi heréditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem, ídeo odívi eam. Numquid avis díscolor heréditas mea mihi? Numquid aves in circúitu contra eam?
Veníte, congregámini, omnes béstiæ campi, properáte ad devorándum. Pastóres multi demolíti sunt víneam meam, conculcavérunt partem meam; dedérunt portiónem meam desiderábilem in desértum solitúdinis. Posuérunt eam in dissipatiónem; lugétque coram me desoláta, vastáta est omnis terra, quia nullus est qui recógitet corde». Super omnes colles in desérto venérunt vastatóres, quia gládius Dómini dévorat ab extrémo terræ usque ad extrémum eius; non est pax univérsæ carni. Seminavérunt tríticum et spinas messuérunt, laboravérunt et non eis próderit; confundémini a frúctibus vestris propter iram furóris Dómini.
Responsorium Io 12, 27-28; Ps 41 (42), 6a
R/. Nunc ánima mea turbáta est. Et quid dicam? Pater, salvífica me ex hora hac. Sed proptérea veni in horam hanc. * Pater, glorífica nomen tuum.
V/. Quare tristis es, ánima mea, et quare conturbásti in me? * Pater, glorífica.
Ex Sermónibus sancti Agustíni epíscopi (Sermo 23A, 1-4: CCL 41, 321-323)
Responsorium Ps 85 (86), 12-13a; 117 (118), 28
R/. Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum; * Quia misericórdia tua magna est super me.
V/. Deus meus es tu, et confitébor tibi, Deus meus, et exaltábo te. Quia.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XXII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 19, 1-5. 10 — 20, 6
Actio symbolica: laguncula fracta
Hæc dicit Dóminus: «Vade et eme lagúnculam fíguli tésteam et áccipe de senióribus pópuli et de senióribus sacerdótum et egrédere ad vallem Benénnom, quæ est iuxta intróitum portæ Fictílium, et prædicábis ibi verba, quæ ego loquar ad te, et dices: Audíte verbum Dómini, reges Iudæ et habitatóres Ierúsalem: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Ecce ego indúcam afflictiónem super locum istum, ita ut omnis qui audíerit illam, tínniant aures eius, eo quod derelíquerint me et aliénum fécerint locum istum et sacrificáverint in eo diis aliénis, quos nesciérunt ipsi et patres eórum et reges Iudæ; et replevérunt locum istum sánguine innocéntium; et ædificavérunt excélsa Baal ad comburéndos fílios suos igne in holocáustum Baal: quæ non præcépi, nec locútus sum, nec ascendérunt in cor meum.
Et cónteres lagúnculam in óculis virórum, qui ibunt tecum, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sic cónteram pópulum istum et civitátem istam, sicut contéritur vas fíguli, quod non potest ultra instaurári; et in Topheth sepeliéntur, eo quod non sit álius locus ad sepeliéndum. Sic fáciam loco huic, ait Dóminus, et habitatóribus eius, ut ponam civitátem istam sicut Topheth; et erunt domus Ierúsalem et domus regum Iudæ sicut locus Topheth, immúndæ: omnes domus, in quarum domátibus sacrificavérunt omni milítiæ cæli et libavérunt libámina diis aliénis».
Venit autem Ieremías de Topheth, quo míserat eum Dóminus ad prophetándum, et stetit in átrio domus Dómini et dixit ad omnem pópulum: «Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Ecce ego indúcam super civitátem hanc et super omnes urbes eius univérsa mala, quæ locútus sum advérsum eam, quóniam induravérunt cervícem suam ut non audírent sermónes meos».
Et audívit Phassur fílius Emmer sacérdos, qui constitútus erat princeps in domo Dómini, Ieremíam prophetántem sermónes istos; et percússit Phassur Ieremíam prophétam et misit eum in nervum, quod erat in porta Béniamin superióre in domo Dómini. Cumque illuxísset in crástinum, edúxit Phassur Ieremíam de nervo, et dixit ad eum Ieremías: «Non Phassur vocávit Dóminus nomen tuum, sed Pavórem úndique. Quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo te in pavórem, te et omnes amícos tuos, et córruent gládio inimicórum suórum, et óculi tui vidébunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylónis, et tradúcet eos in Babylónem et percútiet eos gládio. Et dabo univérsam substántiam civitátis huius et omnem labórem eius omnéque prétium et cunctos thesáuros regum Iudæ dabo in manu inimicórum eórum et dirípient eos et tollent et ducent in Babylónem. Tu autem, Phassur, et omnes habitatóres domus tuæ, íbitis in captivitátem; et in Babylónem vénies et ibi moriéris ibíque sepeliéris, tu et omnes amíci tui, quibus prophetásti mendácium».
Responsorium Cf. Mt 23, 27; cf. Ier 19, 15
R/. Ierúsalem, quæ occídis prophétas et lápidas eos qui ad te missi sunt, * Quótiens vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti?
V/. Indurásti cervícem tuam, ut non audíres sermónes meos. * Quótiens.
E Libro De imitatióne Christi (Lib. 3, 3)
Audi, fili, verba mea, verba suavíssima, omnem philosophórum et sapiéntium huius mundi sciéntiam excedéntia. Verba mea spíritus et vita sunt, nec humáno sensu pensánda.
Quis tanta cura mihi in ómnibus servit et obœdit, sicut mundo et dóminis eius servítur?
Gaudent illi ámplius ad vanitátem quam tu ad veritátem.
Ego remunerátor sum ómnium bonórum, et fortis probátor ómnium devotórum.
Quod non intéllegis cum legis, cognósces in die visitatiónis.
Duplíciter sóleo eléctos meos visitáre: tentatióne scílicet et consolatióne.
Qui habet verba mea et spernit ea, habet qui iúdicet eum in novíssimo die.
Responsorium Cf. Prov 23, 26; 1, 9; 5, 1
R/. Præbe, fili, cor tuum mihi, et óculi tui vias meas custódiant, * Ut addátur grátia cápiti tuo.
V/. Atténde, fili mi, ad sapiéntiam meam, et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam. Ut addátur.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XXII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 20, 7-18
Anxietates prophetæ
Seduxísti me, Dómine, et sedúctus sum; fórtior me fuísti et invaluísti. Factus sum in derísum tota die, omnes subsánnant me. Quia quotiescúmque loquor, vocíferor, iniquitátem et vastitátem clámito; et factus est mihi sermo Dómini in oppróbrium et in derísum tota die. Et dixi: «Non recordábor eius, neque loquar ultra in nómine illíus». Et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans clausúsque in óssibus meis: et deféci, ferre non sústinens. Audívi enim contumélias multórum et terrórem in circúitu: «Denuntiáte, et denuntiémus eum». Omnes pacífici mei observábant lapsum meum: «Forte decipiétur, et prævalébimus advérsus eum et consequémur ultiónem ex eo».
Dóminus autem mecum est quasi bellátor fortis; idcírco, qui persequúntur me, cadent et infírmi erunt. Confundéntur veheménter, quia non prosperáti sunt; oppróbrium sempitérnum, quod numquam delébitur. Et tu, Dómine exercítuum, probátor iusti qui vides renes et cor, vídeam, quæso, ultiónem tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam.
Cantáte Dómino, laudáte Dóminum, quia liberávit ánimam páuperis de manu malórum. Maledícta dies, in qua natus sum; dies, in qua péperit me mater mea, non sit benedícta. Maledíctus vir, qui annuntiávit patri meo dicens: «Natus est tibi puer másculus», et gáudio lætificávit eum; sit homo ille, ut sunt civitátes quas subvértit Dóminus, et non pænítuit eum: áudiat clamórem mane et ululátum in témpore meridiáno, qui non me interfécit a vulva, ut fíeret mihi mater mea sepúlcrum, et vulva eius concéptus ætérnus. Quare de vulva egréssus sum, ut vidérem labórem et dolórem, et consumeréntur in confusióne dies mei?
Responsorium Cf. Ier 20, 10-11a; Ps 30 (31), 14
R/. Contumélias et terróres passus sum ab eis, qui erant pacífici mei, et custodiéntes latus meum, dicéntes: Decipiámus eum, et prævaleámus illi; * Sed tu, Dómine, mecum es tamquam bellátor fortis.
V/. Audívi vituperatiónem multórum: horror in circúitu; auférre ánimam meam consiliáti sunt. * Sed tu.
E Libro De imitatióne Christi (Lib. 3, 14)
Veritas Domini manet in æternum
Sto attónitus et consídero, quia cæli non sunt mundi in conspéctu tuo.
Si in ángelis repperísti pravitátem nec tamen pepercísti, quid fiet de me?
Cecidérunt stellæ de cælo, et ego pulvis quid præsúmo?
Nam relícti mérgimur et perímus; visitáti vero erígimur et vívimus.
Instábiles quippe sumus, sed per te confirmámur; tepéscimus, sed a te accéndimur.
Absórpta est omnis gloriátio vana, in profunditáte iudiciórum tuórum super me.
Quid est omnis caro in conspéctu tuo? Numquid gloriábitur lutum contra formántem se?
Quómodo potest érigi vanilóquio, cuius cor in veritáte subiéctum est Deo?
Responsorium Ps 118 (119), 114-115. 113
R/. Tegmen et scutum meum es tu, Dómine, et in verbum tuum supersperávi. * Declináte a me, malígni, et servábo præcépta Dei mei.
V/. Dúplices corde ódio hábui, et legem tuam diléxi. * Declináte.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XXII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 26, 1-15
Ieremias in periculo mortis versatur propter oraculum de ruina templi
In princípio regni Ióachim fílii Iosíæ regis Iudæ factum est verbum istud a Dómino dicens: «Hæc dicit Dóminus: Sta in átrio domus Dómini et loquéris ad omnes civitátes Iudæ, de quibus véniunt, ut adórent in domo Dómini, univérsos sermónes, quos ego mandávi tibi ut loquáris ad eos: noli subtráhere verbum, si forte áudiant et convertántur unusquísque a via sua mala, et pæníteat me mali, quod cógito fácere eis propter malítiam óperum eórum. Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus: Si non audiéritis me, ut ambulétis in lege mea, quam dedi vobis, ut audiátis sermónes servórum meórum prophetárum, quos ego misi ad vos de nocte consúrgens et dírigens, et non audístis, dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictiónem cunctis géntibus terræ».
Et audiérunt sacerdótes et prophétæ et omnis pópulus Ieremíam loquéntem verba hæc in domo Dómini. Cumque complésset Ieremías loquens ómnia, quæ præcéperat ei Dóminus, ut loquerétur ad univérsum pópulum, apprehendérunt eum sacerdótes et prophétæ et omnis pópulus dicens: «Morte moriáris! Quare prophetásti in nómine Dómini dicens: “Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolábitur, eo quod non sit habitátor”?».
Et congregátus est omnis pópulus advérsus Ieremíam in domo Dómini. Et audiérunt príncipes verba hæc et ascendérunt de domo regis in domum Dómini et sedérunt in intróitu portæ domus Dómini Novæ. Et locúti sunt sacerdótes et prophétæ ad príncipes et ad omnem pópulum dicéntes: «Iudícium mortis est viro huic, quia prophetávit advérsus civitátem istam, sicut audístis áuribus vestris». Et ait Ieremías ad omnes príncipes et ad univérsum pópulum dicens «Dóminus misit me ut prophetárem ad domum istam et ad civitátem hanc ómnia verba, quæ audístis. Nunc ergo bonas fácite vias vestras et ópera vestra et audíte vocem Dómini Dei vestri, et pænitébit Dóminus mali, quod locútus est advérsum vos. Ego autem ecce in mánibus vestris sum, fácite mihi, quod bonum et rectum est in óculis vestris; verúmtamen scitóte et cognóscite quod si occidéritis me, sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos et contra civitátem istam et habitatóres eius; in veritáte enim misit me Dóminus ad vos, ut lóquerer in áuribus vestris ómnia verba hæc».
Responsorium Ier 26, 15a; Mt 27, 24b
R/. Scitóte et cognóscite quod si occidéritis me, * Sánguinem innocéntem tradétis contra vosmetípsos et contra civitátem istam.
V/. Pilátus lavit manus coram turba, dicens: Innocens ego sum a sánguine hoc. * Sánguinem.
E Commentário Orígenis presbýteri in Ioánnem (Tomus 10, 20: PG 14, 370-371)
Christus loquebatur de templo corporis sui
Responsorium Cf. 1 Cor 6, 19-20; Lev 11, 43a. 44b
R/. Corpus vestrum templum est Spíritus Sancti, qui in vobis est, quem habétis a Deo, et non estis vestri. Empti enim estis prétio! * Glorificáte Deum in córpore vestro.
V/. Nolíte contamináre ánimas vestras: sancti estóte, quóniam et ego sanctus sum. * Glorificáte.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XXII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 29, 1-14
Epistula Ieremiæ ad exsules Israel
Hæc sunt verba epístulæ quam misit Ieremías prophéta de Ierúsalem ad relíquias seniórum transmigratiónis et ad sacerdótes et ad prophétas et ad omnem pópulum, quem tradúxerat Nabuchodónosor de Ierúsalem in Babylónem, postquam egréssus est Iechonías rex et dómina et eunúchi et príncipes Iudæ et Ierúsalem et faber et inclúsor de Ierúsalem, in manu Elasa fílii Saphan et Gamaríæ fílii Helcíæ, quo misit Sedecías rex Iudæ ad Nabuchodónosor regem Babylónis in Babylónem dicens:
«Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel, omni transmigratióni, quam tránstuli de Ierúsalem in Babylónem: Ædificáte domos et habitáte et plantáte hortos et comédite fructum eórum, accípite uxóres et generáte fílios et fílias et date fíliis vestris uxóres et fílias vestras date viris et páriant fílios et fílias et multiplicámini ibi et nolíte esse pauci número. Et quærite pacem civitátis, ad quam transmigráre vos feci, et oráte pro ea ad Dóminum, quia in pace illíus erit pax vobis. Hæc enim dicit Dóminus exercítuum Deus Israel: Non vos sedúcant prophétæ vestri, qui sunt in médio vestrum, et divíni vestri, et ne attendátis ad sómnia vestra, quæ vos somniátis, quia falso ipsi prophétant vobis in nómine meo, et non misi eos, dicit Dóminus. Quia hæc dicit Dóminus: Cum impléti fúerint in Babylóne septuagínta anni, visitábo vos et suscitábo super vos verbum meum bonum, ut redúcam vos ad locum istum. Ego enim scio cogitatiónes, quas ego cógito super vos, ait Dóminus, cogitatiónes pacis et non afflictiónis, ut dem vobis posteritátem et spem. Et invocábitis me et íbitis; et orábitis me, et ego exáudiam vos. Quærétis me et inveniétis, cum quæsiéritis me in toto corde vestro. Et invéniar a vobis, ait Dóminus, et redúcam captivitátem vestram et congregábo vos de univérsis géntibus et de cunctis locis, ad quæ éxpuli vos, dicit Dóminus; et revérti vos fáciam ad locum, de quo transmigráre vos feci».
Responsorium Ps 104 (105), 1a. 4; cf. Sir 2, 11b
R/. Confitémini Dómino et invocáte nomen eius; * Quærite Dóminum et poténtiam eius, quærite fáciem eius semper.
V/. Scitóte quia nullus sperávit in Dómino et confúsus est. * Quærite.
Incipit sermo sancti Leónis Magni papæ De beatitudínibus (Sermo 95, 1-2: PL 54, 461-462)
Dabo leges meas in sensu ipsorum
Responsorium Ps 77 (78), 1-2
R/. Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; * Inclináte aurem vestram in verba oris mei.
V/. Apériam in parábolis os meum, éloquar arcána ætátis antíquæ. * Inclináte.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XXII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 30, 18 — 31, 9
Promissiones restaurationis Israel
Hæc dicit Dóminus: «Ecce ego convértam sortem tabernaculórum Iacob et tectis eius miserébor, et ædificábitur cívitas in ruínis suis, et arx in loco suo fundábitur; et egrediétur de eis laus voxque ludéntium. Et multiplicábo eos et non imminuéntur, et glorificábo eos, et non attenuabúntur. Et erunt fílii eius sicut a princípio, et cœtus eius coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes, qui tríbulant eum. Et erit dux eius ex eo et princeps de médio eius procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est, qui pígnori dabit cor suum, ut appropínquet mihi?, ait Dóminus. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Ecce turbo Dómini, furor egrédiens procélla ruens; in cápite impiórum conquiéscet. Non cessábit ab ira indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónes cordis sui; in novíssimo diérum intellegétis ea.
In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Israel, et ipsi erunt mihi in pópulum. Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus, qui remánserat a gládio; vadet ad réquiem suam Israel». De longe Dóminus appáruit mihi: «In caritáte perpétua diléxi te; ídeo attráxi te in misericórdia. Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis, virgo Israel; adhuc ornáberis týmpanis tuis et egrediéris in choro ludéntium. Adhuc plantábis víneas in móntibus Samaríæ; plantábunt plantántes et vindemiábunt. Quia erit dies, in qua clamábunt custódes in monte Ephraim: “Súrgite, et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum”. Quia hæc dicit Dóminus: Exsultáte in lætítia propter Iacob et hínnite cápiti géntium; personáte, cánite et dícite: “Salva, Dómine, pópulum tuum, relíquias Israel”. Ecce ego addúcam eos de terra aquilónis et congregábo eos ab extrémis terræ; inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et páriens simul: cœtus magnus reverténtium huc. In fletu vénient, et in deprecatióne redúcam eos et addúcam eos per torréntes aquárum in via recta, et non impíngent in ea, quia factus sum Israéli pater, et Ephraim primogénitus meus est».
Responsorium Ier 31, 6, Is 2, 5
R/. Erit dies in qua clamábunt custódes: * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.
V/. Domus Iacob, veníte et ambulémus in lúmine Dómini. * Súrgite.
Ex Sermóne sancti Leónis Magni papæ De beatitudínibus (Sermo 95, 2-3: PL 54, 462)
Hinc beátus Petrus apóstolus, cum ascéndens in templum a claudo eleemósyna poscerétur, Argéntum, inquit, et aurum non est mihi; quod autem hábeo, hoc tibi do: In nómine Iesu Christi Nazaréni, surge et ámbula. Quid hac humilitáte sublímius? quid hac paupertáte locuplétius? Non habet præsídia pecúniæ, sed habet dona natúræ. Quem débilem édidit mater ex útero, sanum fecit Petrus ex verbo; et qui imáginem Cæsaris in nummo non dedit, imáginem Christi in hómine reformávit.
Responsorium Mt 5, 1b-3; Is 66, 2b
R/. Accessérunt ad Iesum discípuli eius; et apériens os suum, docébat eos dicens: * Beáti páuperes spiritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
V/. Ad hunc respíciam, dicit Dóminus, ad paupérculum et contrítum spíritu, et treméntem sermónes meos. * Beáti.
SABBATO HEBDOMADAE XXII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 31, 15-22. 27-34
Salus et fœdus novum prænuntiantur
Hæc dicit Dóminus: «Vox in Rama audíta est lamentatiónis, luctus et fletus Rachel plorántis fílios suos et noléntis consolári super eis, quia non sunt». Hæc dicit Dóminus: «Quiéscat vox tua a plorátu, et óculi tui a lácrimis, quia est merces óperi tuo, ait Dóminus, et reverténtur de terra inimíci. Et est spes novíssimis tuis, ait Dóminus, et reverténtur fílii ad términos suos. Audiens audívi Ephraim transmigrántem: “Castigásti me et erudítus sum quasi iuvénculus indómitus; convérte me et convértar quia tu Dóminus Deus meus. Postquam enim convertísti me, egi pæniténtiam; et postquam ostendísti mihi, percússi femur meum; confúsus sum et erúbui, quóniam sustínui oppróbrium adulescéntiæ meæ”. Estne fílius honorábilis mihi Ephraim aut puer delectábilis, quia ex quo locútus sum de eo, adhuc recordábor eius? Idcírco conturbáta sunt víscera mea super eum: míserans miserébor eius», ait Dóminus. Státue tibi lápides, pone tibi signa, dírige cor tuum in iter, viam, in qua ambulásti; revértere, virgo Israel, revértere ad civitátes tuas istas. Usquequo vagáberis, fília rebéllis? Quia creávit Dóminus novum super terram: fémina circúmdabit virum.
«Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et seminábo domum Israel et domum Iudæ sémine hóminum et sémine iumentórum. Et sicut vigilávi super eos, ut evéllerem et demolírer et dissipárem et dispérderem et afflígerem, sic vigilábo super eos, ut ædíficem et plantem, ait Dóminus.
In diébus illis non dicent ultra: “Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt”, sed unusquísque in iniquitáte sua moriétur; omnis homo, qui coméderit uvam acérbam, obstupéscent dentes eius.
Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et fériam dómui Israel et dómui Iudæ pactum novum; non secúndum pactum, quod pépigi cum pátribus eórum in die, qua apprehéndi manum eórum, ut edúcerem eos de terra Ægýpti, pactum, quod írritum fecérunt, et ego dominátus sum eórum, dicit Dóminus. Sed hoc erit pactum, quod fériam cum domo Israel post dies illos, dicit Dóminus: Dabo legem meam in viscéribus eórum et in corde eórum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum. Et non docébit ultra vir próximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognósce Dóminum”; omnes enim cognóscent me, a mínimo eórum usque ad máximum, ait Dóminus, quia propitiábor iniquitáti eórum et peccáti eórum non memorábor ámplius».
Responsorium Ps 50 (51), 12. 11
R/. Cor mundum crea in me, Deus; * Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
V/. Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele. * Et spíritum.
Ex Sermóne sancti Leónis Magni papæ De beatitudínibus (Sermo 95, 4-6: PL 54, 462-464)
Responsorium Mt 5, 4. 6. 5
R/. Beáti qui lugent, quóniam ipsi consolabúntur; * Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur.
V/. Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram. * Beáti qui esúriunt.