DOMINICA XXI PER ANNUM
Hebd. I Psalterii
Ad Officium lectionis
Incipit liber Sophoníæ prophétæ 1, 1-7. 14 — 2, 3
Iudicium Domini
Verbum Dómini, quod factum est ad Sophoníam fílium Chusi fílii Godolíæ fílii Amaríæ fílii Ezechíæ, in diébus Iosíæ fílii Amon regis Iudæ.
«Auferens áuferam ómnia a fácie terræ, dicit Dóminus, áuferam hóminem et pecus, áuferam volátile cæli et pisces maris. Et ruínæ impiórum erunt; et dispérdam hómines a fácie terræ, dicit Dóminus. Et exténdam manum meam super Iudam et super omnes habitántes Ierúsalem; et dispérdam de loco hoc relíquias Baal et nómina ædituórum cum sacerdótibus, et eos, qui adórant super tecta milítiam cæli et adórant et iurant in Dómino et iurant in Melchom, et qui avertúntur de post tergum Dómini, et qui non quærunt Dóminum nec investígant eum».
Siléte a fácie Dómini Dei, quia iuxta est dies Dómini; quia præparávit Dóminus hóstiam, sanctificávit vocátos suos. Iuxta est dies Dómini magnus, iuxta et velox nimis; vox diéi Dómini amára, tribulábitur ibi fortis.
Dies iræ dies illa, dies tribulatiónis et angústiæ, dies vastitátis et desolatiónis, dies tenebrárum et calíginis, dies nébulæ et túrbinis, dies tubæ et clangóris super civitátes munítas et super ángulos excélsos. Et tribulábo hómines, et ambulábunt ut cæci, quia Dómino peccavérunt; et effundétur sanguis eórum sicut humus, et víscera eórum sicut stércora.
Sed et argéntum eórum et aurum eórum non póterit liberáre eos in die iræ Dómini; in igne zeli eius devorábitur omnis terra, quia consummatiónem cum festinatióne fáciet cunctis habitántibus terram. Conveníte, congregámini, gens non amábilis, priúsquam dispergámini quasi pulvis transeúntes, ántequam véniat super vos ira furóris Dómini, ántequam véniat super vos dies furóris Dómini.
Quærite Dóminum, omnes mansuéti terræ, qui iudícium eius estis operáti; quærite iustítiam, quærite mansuetúdinem, si quómodo abscondámini in die furóris Dómini».
Responsorium Soph 2, 3; Lc 6, 20b
R/. Quærite Dóminum, omnes mansuéti terræ, qui iudícium eius estis operáti; * Quærite iustítiam, quærite mansuetúdinem.
V/. Beáti páuperes, quia vestrum est regnum Dei. * Quærite.
Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis (N. 39)
Responsorium Cf. Is 49, 13; Ps 71 (72), 7a
R/. Læténtur cæli et exsúltet terra; iubiláte, montes, laudem, quia Dóminus noster véniet, * Et páuperum suórum miserébitur.
V/. Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis. * Et páuperum.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XXI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Sophoníæ prophétæ 3, 8-20
Salus pauperibus Israel promittitur
«Exspécta me, dicit Dóminus, in die, qua surgam ut testis; quia iudícium meum, ut cóngregem gentes et cólligam regna, ut effúndam super eas indignatiónem meam, omnem iram furóris mei; in igne enim zeli mei devorábitur omnis terra. Quia tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini et sérviant ei úmero uno. Ultra flúmina Æthiópiæ, inde súpplices mei, fílii dispersórum meórum déferent munus mihi. In die illa non confundéris super cunctis actiónibus tuis, quibus prævaricáta es in me; quia tunc áuferam de médio tui magníloquos supérbos tuos, et non adícies exaltári ámplius in monte sancto meo. Et derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum». Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel. Non fácient iniquitátem, nec loquéntur mendácium; et non inveniétur in ore eórum lingua dolósa, quóniam ipsi pascéntur et accubábunt, et non erit qui extérreat. Lauda, fília Sion, iubiláte, Israel! Lætáre et exsúlta in omni corde, fília Ierúsalem! Abstulit Dóminus iudícium tuum, avértit inimícos tuos; rex Israel Dóminus in médio tui, non timébis malum ultra. In die illa dicétur Ierúsalem: «Noli timére, Sion; ne dissolvántur manus tuæ! Dóminus Deus tuus in médio tui, fortis ipse salvábit; gaudébit super te in lætítia, commótus in dilectióne sua; exsultábit super te in laude sicut in die convéntus». «Auferam a te calamitátem, ut non ultra hábeas super ea oppróbrium. Ecce ego interfíciam omnes, qui afflixérunt te in témpore illo; et salvábo claudicántem et eam, quæ eiécta fúerat, congregábo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusiónis eórum, in témpore illo, quo addúcam vos, et in témpore, quo congregábo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem ómnibus pópulis terræ, cum convértero sortem vestram coram óculis vestris», dicit Dóminus.
Responsorium Soph 3, 12. 9a
R/. Derelínquam in médio tui pópulum páuperem et egénum. * Et sperábunt in nómine Dómini relíquiæ Israel.
V/. Tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini. * Et sperábunt.
Ex Expositióne sancti Thomæ de Aquíno presbýteri in Ioánnem (Cap. 10, lect. 3)
Reliquiæ Israel pascentur et accubabunt
Responsorium Ez 34, 12b; Io 10, 28b
R/. Visitábo oves meas, * Et liberábo eas de ómnibus locis in quibus dispérsæ fúerant in die nubis et calíginis.
V/. Oves meæ non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisquam de manu mea. * Et liberábo.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XXI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
Incipit liber Ieremíæ prophétæ 1, 1-19
Vocatio Ieremiæ prophetæ
Verba Ieremíæ fílii Helcíæ de sacerdótibus, qui fuérunt in Anathoth in terra Béniamin. Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Iosíæ fílii Amon regis Iudæ, in tértio décimo anno regni eius. Et factum est in diébus Ióachim fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad transmigratiónem Ierúsalem in mense quinto.
Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Priúsquam te formárem in útero, novi te et, ántequam exíres de vulva, sanctificávi te et prophétam géntibus dedi te».
Et dixi: «Heu, Dómine Deus! Ecce néscio loqui, quia puer ego sum».
Et dixit Dóminus ad me:
«Noli dícere: “Puer sum”, quóniam, ad quoscúmque mittam te, ibis et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris. Ne tímeas a fácie eórum, quia tecum ego sum, ut éruam te», dicit Dóminus.
Et misit Dóminus manum suam et tétigit os meum et dixit Dóminus ad me: «Ecce dedi verba mea in ore tuo; ecce constítui te hódie super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas et dispérdas et díssipes et ædífices et plantes».
Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Quid tu vides, Ieremía?». Et dixi: «Virgam amýgdali vigilántis ego vídeo». Et dixit Dóminus ad me: «Bene vidísti, quia vígilo ego super verbo meo, ut fáciam illud».
Et factum est verbum Dómini secúndo ad me dicens: «Quid tu vides?». Et dixi: «Ollam succénsam ego vídeo; et fácies eius a fácie aquilónis». Et dixit Dóminus ad me: «Ab aquilóne pandétur malum super omnes habitatóres terræ; quia ecce ego convocábo ómnia regna aquilónis, ait Dóminus, et vénient et ponent unusquísque sólium suum in intróitu portárum Ierúsalem et contra omnes muros eius in circúitu et contra univérsas urbes Iudæ; et loquar iudícia mea cum eis super omnem malítiam eórum, qui dereliquérunt me et incénsum obtulérunt diis aliénis et adoravérunt opus mánuum suárum. Tu ergo accínge lumbos tuos et surge et lóquere ad eos ómnia, quæ ego præcípio tibi: ne tímeas a fácie eórum, alióquin timére te fáciam vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam et in colúmnam férream et in murum æreum contra omnem terram, régibus Iudæ, princípibus eius et sacerdótibus et pópulo terræ; et bellábunt advérsum te et non prævalébunt, quia tecum ego sum, ait Dóminus, ut eríperem te».
Responsorium Ier 1, 5ab. 9b; Is 42, 6
R/. Priúsquam te formárem in útero novi te, et ántequam exíres de vulva sanctificávi te. * Et dedi verba mea in ore tuo.
V/. Ego Dóminus vocávi te in iustítia et dedi te in fœdus pópuli, in lucem géntium. * Et dedi.
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi (Hom. De diabolo tentatore 2, 6: PG 49, 263-264)
Vis et tértiam pæniténtiæ viam díscere? Orátio fervens et accuráta atque ex íntimo corde prománans.
Quod si quartam étiam nosse velis, eleemósynam dicam: multam enim ea et copiósam vim habet.
Responsorium Tob 12, 8ac. 9a; Lc 6, 37c-38a
R/. Bona est orátio cum ieiúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri cóndere; * Quóniam eleemósyna purgat omne peccátum.
V/. Dimíttite et dimittémini, date et dábitur vobis. * Quóniam.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XXI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 2, 1-13. 20-25
Infidelitas populi Dei
Factum est verbum Dómini ad me dicens: «Vade et clama in áuribus Ierúsalem dicens: Hæc dicit Dóminus: Recordátus sum tui, caritátis adulescéntiæ tuæ et amóris desponsatiónis tuæ, quando secúta es me in desérto, in terra, quæ non seminátur. Sanctus Dómino Israel, primítiæ frugum eius; omnes, qui devorábant eum, delinquébant; mala veniébant super eos, dicit Dóminus. Audíte verbum Dómini, domus Iacob et omnes cognatiónes domus Israel. Hæc dicit Dóminus: Quid invenérunt patres vestri in me iniquitátis, quia elongavérunt a me et ambulavérunt post vanitátem et vani facti sunt? Et non dixérunt: “Ubi est Dóminus, qui ascéndere nos fecit de terra Ægýpti, qui tradúxit nos per desértum, per terram inhabitábilem et ínviam, per terram sitis et calíginis, per terram, in qua non ambulávit vir, neque habitávit homo?”. Et indúxi vos in terram hortórum, ut comederétis fructum eius et óptima illíus, et ingréssi contaminástis terram meam et hereditátem meam posuístis in abominatiónem. Sacerdótes non dixérunt: “Ubi est Dóminus?”. Et tractántes legem nesciérunt me, et pastóres prævaricáti sunt in me, et prophétæ prophetavérunt in Baal et, quæ nihil prosunt, secúti sunt. Proptérea adhuc iudício conténdam vobíscum, ait Dóminus, et cum fíliis filiórum vestrórum disceptábo. En transíte ad ínsulas Cetthim et vidéte et in Cedar míttite et consideráte veheménter et vidéte, si factum est huiuscémodi: si mutávit gens deos, et certe ipsi non sunt dii; pópulus vero meus mutávit glóriam suam in id, quod nihil prodest. Obstupéscite, cæli, super hoc et inhorréscite supra modum, dicit Dóminus. Duo enim mala fecit pópulus meus: me dereliquérunt fontem aquæ vivæ, ut fóderent sibi cistérnas. A sæculo confregísti iugum tuum, rupísti víncula tua et dixísti: “Non sérviam”. In omni enim colle sublími et sub omni ligno frondóso tu prosternebáris méretrix. Ego autem plantávi te víneam eléctam, omne semen verum; quómodo ergo convérsa es in pálmites víneæ aliénæ? Si láveris te nitro et multiplicáveris tibi herbam fullónum, maculáta es in iniquitáte tua coram me, dicit Dóminus Deus. Quómodo dicis: “Non sum pollúta, post Báalim non ambulávi”? Vide viam tuam in conválle, scito quid féceris: camélus levis contórquens vias suas. Onager assuétus in solitúdine, in desidério ánimæ suæ áttrahit áerem; libídinem eius quis avértet? Omnes, qui quærunt eam, non defícient, in ménstruis eius invénient eam. Próhibe pedem tuum a nuditáte et guttur tuum a siti. Et dixísti: “Vanum est, nequáquam; adamávi quippe aliénos et post eos ambulábo”».
Responsorium Ier 2, 21; Mt 21, 43; Is 5, 7b
R/. Ego plantávi te víneam eléctam, omne semen verum; quómodo ergo convérsa es in pálmites víneæ aliénæ? * Ideo auferétur a vobis regnum Dei, et dábitur genti faciénti fructus eius.
V/. Exspectávi ut fáceret iudícium, et ecce iníquitas, et iustítiam, et ecce nequítia. * Ideo.
Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis (Instr. 13, De Christo fonte vitæ, 1-2: Opera, Dublin 1957, 116-118)
Qui sitit, veniat ad me et bibat
Responsorium Io 7, 37-38
R/. Stabat Iesus et clamábat dicens: * Si quis sitit, véniat ad me et bibat.
V/. Qui credit in me, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ. * Si quis.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XXI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 3, 1-5. 19 — 4, 4
Invitatio ad conversionem
Factum est verbum Dómini ad me, dicens: «Si dimíserit vir uxórem suam, et recédens ab eo dúxerit virum álterum, numquid revertétur ad eam ultra? Numquid non pollúta et contamináta est terra illa? Tu autem fornicáta es cum amatóribus multis, et revérteris ad me?, dicit Dóminus. Leva óculos tuos ad colles et vide, ubi non prostráta sis. In viis sedébas exspéctans eos quasi Arabs in solitúdine; et polluísti terram in fornicatiónibus tuis et in malítia tua. Quam ob rem prohíbitæ sunt stillæ pluviárum, et serótinus imber non fuit. Frons mulíeris meretrícis facta est tibi; noluísti erubéscere. Nonne ámodo vocas me: “Pater meus, dux adulescéntiæ meæ tu es! Numquid irascétur in perpétuum aut perseverábit in finem?”. Ecce locúta es et fecísti mala et prævaluísti. Ego autem dixi: Quómodo ponam te in fíliis et tríbuam tibi terram desiderábilem, hereditátem præclaríssimam inter gentes? Et dixi: Patrem vocábitis me et post me íngredi non cessábitis. Sed, quómodo contémnit múlier amatórem suum, sic contempsístis me, domus Israel», dicit Dóminus. Vox in cóllibus audíta est, plorátus et supplicátio filiórum Israel, quóniam iníquam fecérunt viam suam, oblíti sunt Dómini Dei sui. «Convertímini, fílii, qui avérsi estis a me, et sanábo aversiónes vestras». «Ecce nos venímus ad te; tu enim es Dóminus Deus noster. Vere mendáces erant colles et tumúltus móntium; vere in Dómino Deo nostro salus Israel. Confúsio comédit labórem patrum nostrórum ab adulescéntia nostra, greges eórum et arménta eórum, fílios eórum et fílias eórum. Dormiémus in confusióne nostra, et opériet nos ignomínia nostra, quóniam Dómino Deo nostro peccávimus nos et patres nostri ab adulescéntia nostra usque ad hanc diem et non audívimus vocem Dómini Dei nostri». «Si convérteris, Israel, ait Dóminus, ad me convértere; si abstúleris abominatiónes tuas a fácie mea, non effúgies. Et iurábis: “Vivit Dóminus!” in veritáte et in iudício et in iustítia, et benedicéntur in ipso gentes et in ipso gloriabúntur. Hæc enim dicit Dóminus viro Iudæ et Ierúsalem: Nováte vobis novále et nolíte sérere super spinas. Circumcidímini Dómino et auférte præpútia córdium vestrórum, viri Iudæ et habitatóres Ierúsalem, ne forte egrediátur ut ignis indignátio mea et succendátur, et non sit qui exstínguat, propter malítiam óperum vestrórum».
Responsorium Ier 14, 7; Ps 129 (130), 3
R/. Si iniquitátes nostræ testificántur advérsus nos, Dómine, fac propter nomen tuum; * Quóniam multæ sunt aversiónes nostræ, tibi peccávimus.
V/. Si iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit? * Quóniam.
Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis (Instr. 13, De Christo fonte vitæ, 2-3: Opera, Dublin 1957, 118-120)
Responsorium Io 4, 14-15
R/. Qui bíberit ex aqua quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum; * Aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam.
V/. Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam. * Aqua.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XXI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 4, 5-8. 13-28
Vastator ab aquilone venturus
Hæc dicit Dóminus: «Annuntiáte in Iuda et in Ierúsalem audítum fácite; et loquímini et cánite tuba in terra, clamáte fórtiter et dícite: “Congregámini, et ingrediámur civitátes munítas”. Leváte signum in Sion, fúgite, nolíte stare, quia malum ego addúco ab aquilóne et contritiónem magnam. Ascéndit leo de cubíli suo et prædo géntium se levávit; egréssus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitúdinem: civitátes tuæ vastabúntur, remanéntes absque habitatóre. Super hoc accíngite vos cilíciis, plángite et ululáte, quia non est avérsa ira furóris Dómini a nobis. Ecce quasi nubes ascéndet, et quasi tempéstas currus eius; velocióres áquilis equi illíus. Væ nobis, quóniam vastáti sumus! Lava a malítia cor tuum, Ierúsalem, ut salva fias; úsquequo morabúntur in te cogitatiónes iníquæ? Vox enim annuntiántis a Dan et notam faciéntis calamitátem de monte Ephraim. Nuntiáte géntibus. Ecce adsunt! Audítum fácite hoc super Ierúsalem: «Custódes venérunt de terra longínqua et dedérunt super civitátes Iudæ vocem suam; quasi custódes agrórum facti sunt super eam in gyro, quia advérsus me cóntumax erat», dicit Dóminus. Via tua et ópera tua fecérunt hæc tibi; ista malítia tua, quia amára, quia tétigit cor tuum. Víscera mea, víscera mea! Dóleo. Paríetes cordis mei! Turbátur in me cor meum: non tacébo, quóniam vocem búcinæ audívit ánima mea, clamórem prœlii. Contrítio super contritiónem vocáta est, quóniam vastáta est omnis terra, repénte vastáta sunt tabernácula mea, súbito tentória mea. Usquequo vidébo vexíllum, áudiam vocem búcinæ? «Quia stultus pópulus meus: me non cognovérunt; fílii insipiéntes sunt et vecórdes: sapiéntes sunt, ut fáciant mala, bene autem fácere nésciunt». Aspéxi terram, et ecce vácua erat et desérta; et cælos, et non erat lux in eis. Aspéxi montes, et ecce movebántur, et omnes colles conturbáti sunt. Aspéxi, et ecce non erat homo, et omne volátile cæli recésserat. Aspéxi, et ecce hortus desértus, et omnes urbes eius destrúctæ sunt a fácie Dómini et a fácie iræ furóris eius. Hæc enim dicit Dóminus: «Desérta erit omnis terra, sed tamen consummatiónem non fáciam. Super hoc lugébit terra et mærébunt cæli désuper, eo quod locútus sum, státui et non pænitet me, nec avértar ab eo».
Responsorium Cf. Ier 4, 24. 26. 27; Ps 84 (85), 5
R/. A fácie furóris tui, Deus, conturbáta est omnis terra; sed tu, Dómine, miserére, * Et ne fácias consummatiónem.
V/. Convérte nos, Deus, salutáris noster, et avérte iram tuam a nobis. * Et ne fácias.
Ex Commentário sancti Hierónymi presbýteri in Ioélem (PL 25, 967-968)
Similitérque quia supra díxerat, benígnus et miséricors, pátiens et multus in misericórdia et præstábilis sive pænitens super malítiis, ne fórsitan magnitúdo cleméntiæ nos fáceret neglegéntes, ex persóna Prophétæ iungit et dicit: Quis scit si convertátur et ignóscat, et relínquat post se benedictiónem? Ego, inquit, hortor, quod meum est, ad pæniténtiam, et Deum ineffabíliter novi esse cleméntem, dicénte David: Miserére mei, Deus, secúndum magnam misericórdiam tuam, et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum dele iniquitátem meam. Sed quia profúndum divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei nosse non póssumus, senténtiam témpero et opto pótius quam præsúmo, dicens: Quis scit si convertátur et ignóscat? Quod ait quis, aut impossíbile aut diffícile sentiéndum est.
Responsorium Cf. Ps 23 (24), 4; 2 Cor 6, 6; cf. Col 2, 14; Ioel 2, 13
R/. Convertímini omnes simul ad Deum, mundo corde et ánimo, in caritáte non ficta, * Ut deleántur chirógrapha peccatórum vestrórum.
V/. Scíndite corda vestra et non vestiménta vestra, et convertímini ad Dóminum Deum vestrum. * Ut deleántur.
SABBATO HEBDOMADAE XXI PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Ieremíæ prophétæ 7, 1-20
Vaticinium de vana fiducia in templo collocata
Verbum, quod factum est ad Ieremíam a Dómino dicens: «Sta in porta domus Dómini et prædica ibi verbum istud et dic: Audíte verbum Dómini, omnis Iuda, qui ingredímini per portas has, ut adorétis Dóminum. Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Bonas fácite vias vestras et ópera vestra, et habitáre vos fáciam in loco isto. Nolíte confídere in verbis mendácii dicéntes: “Templum Dómini, templum Dómini, templum Dómini est”. Quóniam, si bene direxéritis vias vestras et ópera vestra, si fecéritis iudícium inter virum et próximum eius, ádvenæ et pupíllo et víduæ non fecéritis calúmniam, nec sánguinem innocéntem effudéritis in loco hoc et post deos aliénos non ambulavéritis in malum vobismetípsis, habitáre vos fáciam in loco isto, in terra, quam dedi pátribus vestris a sæculo usque in sæculum.
Ecce vos confíditis vobis in sermónibus mendácii, qui non próderunt. Quid? Furári, occídere, adulterári, iuráre mendáciter, incénsum offérre Baal et ire post deos aliénos, quos ignorátis; et venítis et statis coram me in domo hac, super quam invocátum est nomen meum, et dícitis: “Liberáti sumus”, eo quod faciátis omnes abominatiónes istas. Numquid spelúnca latrónum facta est domus ista, super quam invocátum est nomen meum in óculis vestris?
Ecce, étiam ego vidi, dicit Dóminus. Ite ad locum meum in Silo, ubi habitávit nomen meum a princípio, et vidéte, quæ fécerim ei propter malítiam pópuli mei Israel. Et nunc quia fecístis ómnia ópera hæc, dicit Dóminus, et locútus sum ad vos mane consúrgens et loquens, et non audístis, et vocávi vos, et non respondístis, fáciam dómui huic, super quam invocátum est nomen meum et in qua vos habétis fidúciam, et loco, quem dedi vobis et pátribus vestris, sicut feci Silo; et proíciam vos a fácie mea, sicut proiéci omnes fratres vestros, univérsum semen Ephraim.
Tu ergo, noli oráre pro pópulo hoc, nec assúmas pro eis deprecatiónem et oratiónem et non obsístas mihi, quia non exáudiam te. Nonne vides, quid isti fáciant in civitátibus Iudæ et in platéis Ierúsalem? Fílii cólligunt ligna, et patres succéndunt ignem, et mulíeres commíscent farínam, ut fáciant placéntas regínæ cæli et libent diis aliénis, ut me ad iracúndiam próvocent. Numquid me ad iracúndiam próvocant, dicit Dóminus, nonne semetípsos in confusiónem vultus sui? Ideo hæc dicit Dóminus Deus: Ecce furor meus et indignátio mea effúnditur super locum istum, super hómines et super iuménta et super lignum regiónis et super fruges terræ et succendétur et non exstinguétur».
Responsorium Ier 7, 11; Is 56, 7c; Io 2, 16b
R/. Numquid spelúnca latrónum facta est domus ista super quam invocátum est nomen meum? * Domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis.
V/. Nolíte fácere domum Patris mei domum negotiatiónis. * Domus.
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Matthæum (Hom. 50, 3-4: PG 58, 508-509)
Ne, dum templum exornas, afflictum fratrem despicias
Responsorium Mt 25, 35. 40; Prov 19, 17a
R/. Esurívi et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram et collegístis me. * Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
V/. Fenerátur Dómino qui miserétur páuperis. * Amen dico.