DOMINICA XX PER ANNUM
Hebd. IV Psalterii
Ad Officium lectionis
De libro Isaíæ prophétæ 6, 1-13
Vocatio Isaiæ prophetæ
In anno, quo mórtuus est rex Ozías, vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum; et fímbriæ eius replébant templum. Séraphim stabant iuxta eum; sex alæ uni et sex alæ álteri: duábus velábat fáciem suam et duábus velábat pedes suos et duábus volábat. Et clamábat alter ad álterum et dicébat: «Sanctus, Sanctus Sanctus Dóminus exercítuum; plena est omnis terra glória eius».
Et commóta sunt superliminária cárdinum a voce clamántis, et domus repléta est fumo.
Et dixi: «Væ mihi, quia périi! Quia vir pollútus lábiis ego sum et in médio pópuli pollúta lábia habéntis ego hábito et regem Dóminum exercítuum vidi óculis meis».
Et volávit ad me unus de séraphim, et in manu eius cálculus, quem fórcipe túlerat de altári, et tétigit os meum et dixit: «Ecce tétigit hoc lábia tua, et auferétur iníquitas tua, et peccátum tuum mundábitur».
Et audívi vocem Dómini dicéntis: «Quem mittam? Et quis ibit nobis?». Et dixi: «Ecce ego, mitte me». Et dixit: «Vade, et dices pópulo huic: Audiéntes audíte et nolíte intellégere, et vidéntes vidéte et nolíte cognóscere. Pingue redde cor pópuli huius et aures eius ággrava et óculos eius excæca, ne forte vídeat óculis suis et áuribus suis áudiat et corde suo intéllegat et convertátur et sanétur».
Et dixi: «Usquequo, Dómine?». Et dixit: «Donec desoléntur civitátes absque habitatóre et domus sine hómine, et terra relinquátur desérta». Et longe addúcet Dóminus hómines, et magna erit desolátio in médio terræ; et adhuc in ea decimátio, et rursus excisióni tradétur sicut terebínthus et sicut quercus in quibus deiéctis manébit áliquid stábile. Semen sanctum erit id, quod stéterit in ea.
Responsorium Ap 4, 8c; Is 6, 3
R/. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est; * Plena est omnis terra glória eius.
V/. Séraphim clamábant alter ad álterum: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus exercítuum. * Plena.
Ex Homilíis sancti Ioánni Chrysóstomi epíscopi in Matthæum (Hom. 15, 6. 7: PG 57, 231-232 )
Ne enim audiéntes: Cum exprobráverint vos et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum verbum advérsum vos, in médium prodíre tímeant, dicit: «Nisi ad hæc paráti fuéritis, frustra elécti estis. Itaque maledícta necessário sequúntur neque in áliquo vos lædunt, sed vestram testificántur firmitátem. Si vero illa metuéntes, ab illa vobis congruénte veheméntia destitéritis, multo gravióra passúri estis, apud omnes male auditúri, et ómnibus contémptui éritis: illud enim est conculcári».
Responsorium Act 1, 8; Mt 5, 6
R/. Accipiétis virtútem superveniénte Sancto Spíritu in vos; * Et éritis mihi testes usque ad últimum terræ.
V/. Lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera, et gloríficent Patrem vestrum. * Et éritis.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Isaíæ prophétæ 3, 1-15
Obiurgationes contra Ierusalem
Ecce Dominátor Dóminus exercítuum aufert a Ierúsalem et a Iuda robur et præsídium, omne robur panis et omne robur aquæ, fortem et virum bellatórem, iúdicem et prophétam et haríolum et senem, príncipem super quinquagínta et honorábilem vultu et consiliárium et sapiéntem magum, et prudéntem incantatórem, et dabo púeros príncipes eórum, et infántes dominabúntur eis. Et írruet pópulus, vir ad virum, unusquísque ad próximum suum: tumultuábitur puer contra senem et ignóbilis contra nóbilem. Apprehéndet enim vir fratrem suum in domo patris sui: «Vestiméntum tibi est, princeps esto noster, ruína autem hæc sub manu tua».
Clamábit in die illa dicens: «Non sum médicus, et in domo mea non est panis neque vestiméntum; nolíte constitúere me príncipem pópuli». Ruit enim Ierúsalem, et Iudas cóncidit, quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos maiestátis eius. Procácitas vultus eórum accúsat eos, et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt nec abscondérunt; væ ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala! Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. Væ ímpio in malum: retribútio enim mánuum eius fiet ei! Pópulum meum ópprimit infans, et mulíeres dominántur ei. Pópule meus, qui te beátum dicunt, ipsi te decípiunt et viam gréssuum tuórum díssipant.
Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. Dóminus ad iudícium véniet cum sénibus pópuli sui et princípibus eius: «Vos enim depásti estis víneam, et rapína páuperis in dómibus vestris. Quare attéritis pópulum meum et fácies páuperum commolítis?», dicit Dóminus Deus exercítuum.
Responsorium Is 3, 10. 11, 13
R/. Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!
V/. Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. * Væ.
Ex Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob (Lib. 3, 39-40: PL 75, 619-620)
Responsorium Cf. Iob 13, 20, 21; cf. Ier 10, 24
R/. Non abscóndas me, Dómine, a fácie tua; manum tuam longe fac a me, * Et formído tua non me térreat.
V/. Córripe me, Dómine, in misericórdia, non in furóre tuo, ne forte ad níhilum rédigas me. * Et formído.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Isaíæ prophétæ 7, 1-17
In timore belli signum Emmanuelis
Factum est in diébus Achaz fílii Ióatham fílii Ozíæ, regis Iudæ, ascéndit Rasin rex Sýriæ et Phácee fílius Romelíæ rex Israel in Ierúsalem ad prœliándum contra eam; et non potuérunt debelláre eam. Et nuntiavérunt dómui David dicéntes: «Requiévit Sýria super Ephraim». Et commótum est cor eius et cor pópuli eius, sicut movéntur ligna silvárum a fácie venti. Et dixit Dóminus ad Isaíam: «Egrédere in occúrsum Achaz, tu et Seáriasub fílius tuus, ad extrémum aquædúctus piscínæ superióris in viam agri fullónis; et dices ad eum: Vide, ut síleas; noli timére, et cor tuum ne formídet a duábus caudis titiónum fumigántium istórum, ob ardórem iræ Rasin et Sýriæ et fílii Romelíæ, eo quod consílium malum iníerit contra te Sýria, Ephraim et fílius Romelíæ dicéntes: “Ascendámus ad Iudam et terrórem iniciámus ei et avellámus eum ad nos et ponámus regem in médio eius fílium Tábeel”». Hæc dicit Dóminus Deus: «Non stabit et non erit! Caput enim Sýriæ Damáscus, et apud Damásci Rasin; et adhuc sexagínta et quinque anni, et désinet Ephraim esse pópulus; et caput Ephraim Samaría, et caput Samaríæ fílius Romelíæ. Si non credidéritis, non permanébitis».
Et adiécit Dóminus loqui ad Achaz dicens: «Pete tibi signum a Dómino Deo tuo in profúndum inférni sive in excélsum supra». Et dixit Achaz: «Non petam et non tentábo Dóminum». Et dixit: «Audíte ergo, domus David; numquid parum vobis est moléstos esse homínibus, quia molésti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, virgo concípiet et páriet fílium et vocábit nomen eius Emmánuel; butýrum et mel cómedet, ut ipse sciat reprobáre malum et elígere bonum. Quia ántequam sciat puer reprobáre malum et elígere bonum, desolábitur terra, cuius tu formídas duos reges; addúcet Dóminus super te et super pópulum tuum et super domum patris tui dies, qui non venérunt a diébus separatiónis Ephraim a Iuda regem Assyriórum».
Responsorium Is 7, 14b; 8; 10c; Lc 1, 30a. 31a
R/. Ecce virgo concípiet et páriet fílium; * Et vocábit nomen eius Emmánuel, quia nobíscum Deus.
V/. Ne tímeas, María: Ecce concípies in útero et páries filium. * Et vocábit.
Ex Homilíis sancti Bernárdi abbátis in Láudibus Vírginis Matris (Hom. 2, 1-2. 4: opera omnia, Edit. Cisterc. 4 [1966], 21-23)
Ab Altissimo præparata, a patribus præsignata
Vóluit ítaque esse vírginem, de qua immaculáta immaculátus procéderet, ómnium máculas purgatúrus.
Responsorium Lc 1, 35; Ps 44 (45), 11 a. 12a
R/. Spíritus Sanctus supervéniet in te, María, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. * Quod nascétur, sanctum vocábitur, Fílius Dei.
V/. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam, et concupíscet rex spéciem tuam. * Quod.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Isaíæ prophétæ 9, 7 — 10, 4
Ira Dei contra regnum Israel
Verbum misit Dóminus in Iacob, et cécidit in Israel. Et sciet omnis pópulus Ephraim et habitántes Samaríam, in supérbia et magnitúdine cordis dicéntes: «Láteres cecidérunt, sed quadris lapídibus ædificábimus; sycómori succísæ sunt, sed cedris commutábimus».
Et elevávit Dóminus hostes super eum et inimícos eius excitávit, Sýriam ab oriénte et Philísthim ab occidénte, qui devoravérunt Israel toto ore. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Et pópulus non est revérsus ad percutiéntem se, et Dóminum exercítuum non inquisiérunt. Et succídit Dóminus ab Israel caput et caudam, palmam et arúndinem die una: longævus et honorábilis vultu ipse est caput, et prophéta docens mendácium ipse est cauda; rectóres pópuli istíus seducéntes et, qui regebántur, periérunt.
Propter hoc super adulescéntulis eius non lætábitur Dóminus et pupillórum eius et viduárum non miserébitur, quia omnis ímpius est et nequam, et univérsum os lóquitur stultítiam. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Succénsa est enim quasi ignis impíetas, veprem et spinam vorat, et succénditur in densitáte saltus, et convolvúntur colúmnæ fumi. In ira Dómini exercítuum incénditur terra; et est pópulus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. Et dévorat ad déxteram et esúrit et cómedit ad sinístram et non saturátur; unusquísque carnem próximi sui vorat: Manásses Ephraim et Ephraim Manássen, simul ipsi contra Iudam. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta.
Væ, qui condunt leges iníquas et scribéntes iniustítiam scribunt, ut ópprimant in iudício páuperes et vim fáciant causæ humílium pópuli mei, ut fiant víduæ præda eórum, et pupíllos dirípiant! Quid faciétis in die visitatiónis et calamitátis de longe veniéntis? Ad cuius confugiétis auxílium et ubi derelinquétis glóriam vestram? Nam incurvabímini subter captívos et infra occísos cadétis. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta.
Responsorium Lam 2, 1
R/. Quómodo obtéxit calígine in furóre suo Dóminus fíliam Sion! * Proiécit de cælo in terram glóriam Israel.
V/. Non est recordátus scabélli pedum suórum, in die furóris sui. * Proiécit.
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo Caillau-Saint-Yves 2, 92: PLS 2, 441-442)
Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit
Responsorium Ps 76 (77), 6-7a. 3a; 50 (51), 3
R/. Cogitávi dies antíquos et annos ætérnos in mente hábui. Meditátus sum nocte cum corde meo, * Et dixi: Miserére mei, Deus.
V/. In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, manus meæ nocte expánsæ sunt. * Et dixi.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Isaíæ prophétæ 11, 1-16
Radix Iesse. Reditus residui populi Dei
Hæc dicit Dóminus: «Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini. Non secúndum visiónem oculórum iudicábit, neque secúndum audítum áurium decérnet; sed iudicábit in iustítia páuperes et decérnet in æquitáte pro mansuétis terræ, et percútiet terram virga oris sui et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius, et fides cinctórium renum eius.
Habitábit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubábit; vítulus et leo simul saginabúntur, et puer párvulus minábit eos. Vítula et ursus pascéntur, simul accubábunt cátuli eórum; et leo sicut bos cómedet páleas. Et ludet infans ab úbere super forámine áspidis; et in cavérnam réguli, qui ablactátus fúerit, manum suam mittet. Non nocébunt et non occídent in univérso monte sancto meo, quia plena erit terra sciéntia Dómini, sicut aquæ mare opériunt.
In die illa radix Iesse stat in signum populórum; ipsam gentes requírent, et erit sedes eius gloriósa. Et erit in die illa: rursus exténdet Dóminus manum suam ad possidéndum resíduum pópuli sui, quod relíctum erit ab Assýria et ab Ægýpto et a Patros et ab Æthiópia et ab Elam et a Sénnaar et ab Emath et ab ínsulis maris; et levábit signum in natiónes et congregábit prófugos Israel et dispérsos Iudæ cólliget a quáttuor plagis terræ.
Et auferétur zelus Ephraim, et hostes Iudæ abscindéntur; Ephraim non æmulábitur Iudam, et Iudas non pugnábit contra Ephraim. Et volábunt in úmeros Philísthim ad mare, simul prædabúntur fílios oriéntis; in Edom et Moab exténdent manus suas, et filii Ammon obœdient eis.
Et exsiccábit Dóminus linguam maris Ægýpti et levábit manum suam super flumen in fortitúdine spíritus sui et percútiet illud in septem rivos, ita ut transíre fáciat eos calceátos. Et erit via resíduo pópulo meo, qui relinquétur ab Assýria, sicut fuit Israéli in die illa, qua ascéndit de terra Ægýpti».
Responsorium Is 55, 12; 11, 6
R/. In lætítia egrediémini et in pace deducémini: * Montes et colles cantábunt coram vobis laudem, et ómnia ligna regiónis plaudent manu.
V/. Erit via resíduo pópulo meo, sicut fuit Israéli in die illa qua ascéndit de terra Ægýpti: * Montes.
Ex Tractátu Balduíni Cantuariénsis epíscopi De Salutatióne angélica (Tract. 7: PL 204, 477-478)
Responsorium Rom 15, 12; Ps 71 (72), 17a. 7a
R/. Radix Iesse qui exsúrget régere gentes, in eo gentes sperábunt; * Sit nomen eius benedíctum in sæcula.
V/. Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis. * Sit nomen.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Isaíæ prophétæ 30, 1-18
Vanitas fœderum cum populis alienis initorum
«Væ, fílii desertóres, dicit Dóminus, eo quod fácitis consílium et non ex me, et pactum statúitis et non per spíritum meum, ut addátis peccátum super peccátum! Qui ambulátis, ut descendátis in Ægýptum, et os meum non interrogástis, sperántes auxílium in fortitúdine pharaónis et habéntes fidúciam in umbra Ægýpti.
Et erit vobis fortitúdo pharaónis in confusiónem, et fidúcia sub umbra Ægýpti in ignomíniam. Cum fúerit enim in Tani príncipes tui, et núntii tui usque ad Hanes pervénerint, omnes confundéntur super pópulo, qui eis prodésse non potest; non erit in auxílium et in utilitátem, sed in confusiónem et oppróbrium».
Oráculum iumentórum Nageb. In terra tribulatiónis et angústiæ leænæ et leónis rugiéntis, víperæ et dracónis volántis, portant super úmeros iumentórum divítias suas, et super gibbum camelórum thesáuros suos ad pópulum, qui eis prodésse non póterit. Ægýptus enim frustra et vane auxiliábitur, ídeo vocávi Rahab otiósam. Nunc ingrédere, scribe coram eis super buxum et in libro diligénter éxara illud, et erit in pósterum in testimónium usque in ætérnum.
Pópulus enim rebéllis est, et fílii mendáces, fílii noléntes audíre legem Dómini; qui dicunt vidéntibus: «Nolíte vidére» et aspiciéntibus: «Nolíte aspícere nobis ea, quæ recta sunt; loquímini nobis placéntia, aspícite nobis illusiónes. Recédite a via, declináte a sémita, tóllite a fácie nostra Sanctum Israel». Proptérea hæc dicit Sanctus Israel: «Pro eo quod reprobástis verbum hoc et sperástis in perversitátem et in perfídiam et inníxi estis super eis, proptérea erit vobis iníquitas hæc sicut interrúptio cadens, locus tumens in muro excélso, cuius confráctio súbito, dum non sperátur, venit improvíso, et comminuétur, sicut contéritur lagœna fíguli contritióne absque misericórdia, et non inveniétur de fragméntis eius testa, in qua capiátur ignículus de incéndio aut hauriátur aqua de fóvea».
Quia hæc dixit Dóminus Deus, Sanctus Israel: «In conversióne et quiéte salvi éritis; in siléntio et in spe erit fortitúdo vestra». Et noluístis et dixístis: «Nequáquam, sed super equis fugiémus», ídeo fugiétis; et: «Super velóces ascendémus», ídeo velóces erunt, qui persequéntur vos.
Mille pavébunt a fácie terróris uníus, et a fácie terróris quinque fugiétis, donec relinquámini quasi malus in vértice montis et quasi signum super collem. Proptérea exspéctat Dóminus, ut misereátur vestri, et ídeo exaltábitur parcens vobis, quia Deus iudícii Dóminus; beáti omnes, qui exspéctant eum.
Responsorium Is 30, 15b. 18ad
R/. In conversióne et quiéte salvi éritis; * In siléntio et in spe erit fortitúdo vestra.
V/. Expéctat Dóminus ut misereátur vestri; beáti omnes qui exspéctant eum. * In siléntio.
Ex Explanatiónibus psalmórum sancti Ambrósii epíscopi (Ps 48, 13-14: CSEL 64, 367368)
Unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus
Frater non rédimit, rédimet homo; nec dabit Deo propitiatiónem suam, et prétium redemptiónis ánimæ suæ; hoc est, ut quid timébo in die mala? Quid enim potest mihi nocére, qui non solum non indígeo redemptóre, sed ipse ómnium sum redémptor? Alios líberos fáciam, et pro me ipso ipse trepidábo? Ecce fáciam nova ómnia, quæ supra ipsum germanitátis afféctum sint atque pietátem. Quem frater eódem matris útero effúsus in lucem redímere non potest, quia párilis natúræ infirmitáte retinétur, rédimet homo; sed ille homo de quo scriptum est: quia mittet illis Dóminus hóminem, qui salvábit eos; qui de se ipso dixit: Quæritis me occídere, hóminem qui veritátem locútus sum vobis.
Responsorium Is 53, 12b; Lc 23, 34
R/. Trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est; * Ipse peccátum multórum tulit, et pro transgressóribus rogát.
V/. Iesus autem dicébat: Pater, dimítte illis; non enim sciunt quid fáciunt. * Ipse.
SABBATO HEBDOMADAE XX PER ANNUM
Ad officium lectionis
De libro Isaíæ prophétæ 37, 21-35
Isaias vaticinatur de rege Assyriorum
Misit Isaías fílius Amos ad Ezechíam dicens: «Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Pro quibus rogásti me de Sennácherib rege Assyriórum, hoc est verbum, quod locútus est Dóminus super eum: Despéxit te, subsannávit te virgo fília Sion; post te caput movit fília Ierúsalem. Cui exprobrásti et quem blasphemásti? Et super quem exaltásti vocem et levásti altitúdinem oculórum tuórum? Contra Sanctum Israel! In manu servórum tuórum exprobrásti Dómino et dixísti: “In multitúdine quadrigárum meárum ego ascéndi altitúdinem móntium, iuga Líbani; et succídi excélsa cedrórum eius et eléctas abíetes illíus et introívi altitúdinem summitátis eius, silvam condénsam. Ego fodi et bibi aquam aliénam et exsiccávi vestígio pedis mei omnes rivos Ægýpti”.
Numquid non audísti? A sæculo feci illud; a diébus antíquis ego plasmávi illud et nunc addúxi, ut fiat in eradicatiónem, in lápides evérsos civitátes munítæ. Habitatóres eórum breviáta manu contremuérunt et confúsi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen víride et herba tectórum, quæ exáruit a fácie austri. Sessiónem tuam et egréssum tuum et intróitum tuum cognóvi et insániam tuam contra me.
Cum fúreris advérsum me et supérbia tua ascénderit in aures meas, ponam círculum in náribus tuis et frenum in lábiis tuis et redúcam te in viam, per quam venísti. Tibi autem hoc erit signum: Comedántur hoc anno, quæ cólligi póterunt, et in anno secúndo, quæ sponte nascúntur; in anno autem tértio semináte et métite et plantáte víneas et comédite fructum eárum.
Et mittet id, quod salvátum fúerit de domo Iudæ, quod réliquum est, radícem deórsum, et fáciet fructum sursum. Quia de Ierúsalem exíbit resíduum, et quod salvum fúerit de monte Sion.
Zelus Dómini exercítuum fáciet istud. Proptérea hæc dicit Dóminus de rege Assyriórum: Non introíbit civitátem hanc et non iáciet ibi sagíttam et non oppónet ei clípeum et non mittet contra eam ággerem. In via, qua venit, per eam revertétur, et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus. Et prótegam civitátem istam, ut salvem eam propter me et propter David servum meum».
Responsorium Is 52, 9b-10
R/. Consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Ierúsalem; * Et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.
V/. Nudávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium. * Et vidébunt.
Ex Explanatiónibus psalmórum sancti Ambrósii epíscopi (Ps 48, 14-15: CSEL 64, 3 370)
Christus mundum Deo reconciliavit per suum sanguinem
Responsorium Cf. Col 1, 21-22; Rom 3, 25a
R/. Cum essétis alienáti et inimíci sensu in opéribus malis, reconciliávit vos Deus in córpore carnis Christi per mortem, * Exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso.
V/. Ipsum propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus. * Exhibére.