DOMINICA II PER ANNUM
Hebd. II Psalterii
Ad Officium lectionis
Incipit liber Deuteronómii 1, 1. 6-18
Ultimi sermones Moysis in Moab
Hæc sunt verba, quæ locútus est Móyses ad omnem Israel trans Iordánem in solitúdine, in Araba contra Suph, inter Pharan et Thophel et Laban et Háseroth et Dízahab: «Dóminus Deus noster locútus est ad nos in Horeb dicens: “Súfficit vobis quod in hoc monte mansístis: convertímini et proficiscímini et veníte ad montem Amorræórum et ad omnes vicínos eius: in Araba atque montánis et in Sephéla et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananæórum et in Líbanum usque ad flumen magnum Euphráten. En, inquit, trádidi vobis terram: ingredímini et possidéte eam, super qua iurávit Dóminus pátribus vestris Abraham, Isaac et Iacob ut daret illam eis et sémini eórum post eos”.
Dixíque vobis illo in témpore: Non possum solus sustinére vos; Dóminus Deus vester multiplicávit vos, et estis hódie sicut stellæ cæli plúrimi. Dóminus Deus patrum vestrórum addat ad hunc númerum multa mília et benedícat vobis, sicut locútus est vobis. Non váleo solus vestra negótia sustinére et pondus ac iúrgia; date vobis viros sapiéntes et gnaros et quorum conversátio sit probáta in tríbubus vestris, ut ponam eos vobis príncipes. Tunc respondístis mihi: “Bona res est, quam vis fácere”. Tulíque príncipes de tríbubus vestris viros sapiéntes et probátos et constítui eos príncipes super vos: tribúnos et centuriónes et quinquagenários ac decános et præféctos óperum pro tríbubus vestris. Præcepíque iudícibus vestris in témpore illo: Audíte causam fratrum vestrórum et, quod iustum est, iudicáte, sive civis sit ille sive peregrínus. Non accipiétis persónam in iudício; ita parvum audiétis ut magnum, nec timébitis cuiúsquam persónam, quia Dei iudícium est. Quod si diffícile vobis áliquid visum fúerit, reférte ad me, et ego áudiam. Præcepíque vobis in témpore illo ómnia, quæ fácere deberétis».
Responsorium Deut 10, 17; 1, 17b
R/. Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum, Deus magnus et potens et terríbilis, * Qui persónam non áccipit nec múnera.
V/. Parvum audiétis ut magnum, nec timébitis cuiúsquam persónam, quia Dei iudícium est. * Qui persónam.
Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Ephésios (Nn. 2, 2 — 5, 2: Funk 1, 175-177)
Responsorium Eph 4, 1. 3-4
R/. Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, * Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.
V/. Unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. * Sollíciti.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE II PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Deuteronómii 4, 1-8. 32-40
Oratio Moysis ad populum
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Nunc, Israel, audi præcépta et iudícia, quæ ego dóceo vos, ut faciéntes ea vivátis et ingrediéntes possideátis terram, quam Dóminus Deus patrum vestrórum datúrus est vobis. Non addétis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferétis ex eo; custodíte mandáta Dómini Dei vestri, quæ ego præcípio vobis. Oculi vestri vidérunt ómnia, quæ fecit Dóminus contra Beélphegor, quómodo contríverit omnes cultóres eius de médio vestri; vos autem, qui adhærétis Dómino Deo vestro, vívitis univérsi usque in præséntem diem. En dócui vos præcépta atque iudícia, sicut mandávit mihi Dóminus Deus meus, ut facerétis ea in terra, quam possessúri estis, et observarétis et implerétis ópere. Hæc est enim vestra sapiéntia et intelléctus coram pópulis, ut audiéntes univérsa præcépta hæc dicant: “En pópulus sápiens et intéllegens, gens magna hæc!”. Quæ est enim ália nátio tam grandis, quæ hábeat deos appropinquántes sibi, sicut Dóminus Deus noster adest cunctis obsecratiónibus nostris? Et quæ est ália gens sic ínclita, ut hábeat præcépta iustáque iudícia, sicut est univérsa lex hæc, quam ego propónam hódie ante óculos vestros?
Intérroga de diébus antíquis, qui fuérunt ante te ex die, quo creávit Deus hóminem super terram, a summo cæli usque ad summum eius, si facta est aliquándo huiuscémodi res magna, aut umquam cógnitum est, num audívit pópulus vocem Dei loquéntis de médio ignis, sicut tu audísti et vixísti? Aut tentávit Deus, ut ingrederétur et tólleret sibi gentem de médio natiónis per tentatiónes, signa atque porténta, per pugnam et robústam manum extentúmque bráchium et terróres magnos, iuxta ómnia, quæ fecit pro vobis Dóminus Deus vester in Ægýpto, vidéntibus óculis tuis? Tibi monstrátum est, ut scires quóniam Dóminus ipse est Deus et non est álius præter eum. De cælo te fecit audíre vocem suam, ut docéret te, et in terra osténdit tibi ignem suum máximum; et audísti verba illíus de médio ignis, quia diléxit patres tuos et elégit semen eórum post eos. Eduxítque te vultu suo in virtúte sua magna ex Ægýpto, ut expélleret natiónes maióres et fortióres te in intróitu tuo et introdúceret te darétque tibi terram eárum in possessiónem, sicut cernis in præsénti die.
Scito ergo hódie et cogitáto in corde tuo quod Dóminus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deórsum, et non sit álius. Custódi præcépta eius atque mandáta, quæ ego præcípio tibi hódie, ut bene sit tibi et fíliis tuis post te et permáneas multo témpore super terram, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi».
Responsorium Cf. Deut 4, 1; 31, 19. 20; Ps 80 (81), 9
R/. Audi, Israel, præcépta Dómini, et ea in corde tuo quasi in libro scribe; * Et dabo tibi terram fluéntem lac et mel.
V/. Audi, pópulus meus et contestábor te; Israel, útinam áudias me. * Et dabo.
Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Ephésios (Nn. 13 — 18, 1: Funk 1, 183-187)
Habete fidem in Christum et caritatem
Piáculum meus spíritus est crucis, quæ incrédulis scándalum, nobis vero salus est et vita ætérna.
Responsorium Col 3, 17; 1 Cor 10, 31b
R/. Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, * Omnia in nómine Dómini nostri Iesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per ipsum.
V/. Omnia in glóriam Dei fácite. * Omnia in nómine.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE II PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Deuteronómii 6, 4-25
Lex dilectionis
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. Erúntque verba hæc, quæ ego præcípio tibi hódie, in corde tuo, et inculcábis ea fíliis tuis et loquéris ea sedens in domo tua et ámbulans in itínere, decúmbens atque consúrgens; et ligábis ea quasi signum in manu tua, erúntque quasi appénsum quid inter óculos tuos, scribésque ea in póstibus domus tuæ et in portis tuis.
Cumque introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, pro qua iurávit pátribus tuis Abraham Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitátes magnas et óptimas, quas non ædificásti, domos plenas cunctárum opum, quas non implevísti, cistérnas, quas non fodísti, vinéta et olivéta, quæ non plantásti, et coméderis et saturátus fúeris, cave diligénter, ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis: Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies ac per nomen illíus iurábis.
Non íbitis post deos aliénos, de diis géntium, quæ in circúitu vestro sunt, quóniam Deus æmulátor Dóminus Deus tuus in médio tui; nequándo irascátur furor Dómini Dei tui contra te et áuferat te de superfície terræ. Non tentábitis Dóminum Deum vestrum, sicut tentástis in Massa. Custodíte mandáta Dómini Dei vestri ac testimónia et præcépta, quæ præcépit tibi; et fac, quod rectum est et bonum in conspéctu Dómini, ut bene sit tibi, et ingréssus possídeas terram óptimam, de qua iurávit Dóminus pátribus tuis, ut deléret omnes inimícos tuos coram te, sicut locútus est Dóminus.
Cumque interrogáverit te fílius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimónia hæc et præcépta atque iudícia, quæ præcépit Dóminus Deus noster vobis?”, dices ei: “Servi erámus pharaónis in Ægýpto, et edúxit nos Dóminus de Ægýpto in manu forti fecítque signa atque prodígia magna et péssima in Ægýpto contra pharaónem et omnem domum illíus in conspéctu nostro; et edúxit nos inde, ut introdúctis daret terram, super qua iurávit pátribus nostris. Præcepítque nobis Dóminus, ut faciámus ómnia præcépta hæc et timeámus Dóminum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diébus vitæ nostræ, sicut est hódie. Erítque iustítia nobis, si custodiérimus et fecérimus ómnia mandáta hæc coram Dómino Deo nostro, sicut mandávit nobis”».
Responsorium Ps 18 (19), 8. 9b; Rom 13, 8b. 10b
R/. Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam; testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. * Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
V/. Qui díligit próximum, legem implévit; plenitúdo legis est diléctio. * Præcéptum.
Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios (Nn. 49-50: Funk 1, 123-125)
Vinculum caritatis Dei quis potest enarrare?
Responsorium 1 Io 4, 16. 7a
R/. Nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. * Qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo.
V/. Diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est. * Qui manet.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE II PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Deuteronómii 7, 6-14; 8, 1-6
Israel, populus electus
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Pópulus sanctus es Dómino Deo tuo. Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram. Non quia cunctas gentes número vincebátis, vobis iunctus est Dóminus et elégit vos, cum ómnibus sitis pópulis paucióres, sed quia diléxit vos Dóminus et custodívit iuraméntum, quod iurávit pátribus vestris, edúxit vos in manu forti et redémit te de domo servitútis, de manu pharaónis regis Ægýpti. Et scies quia Dóminus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se et his, qui custódiunt mandáta eius, in mille generatiónes et reddens odiéntibus se prótinus, ita ut dispérdat eos et ultra non dífferat, prótinus eis restítuens, quod meréntur. Custódi ergo mandáta et præcépta atque iudícia, quæ ego mando tibi hódie, ut fácias.
Si audiéritis hæc iudícia et custodiéritis ea et fecéritis, custódiet et Dóminus Deus tuus tibi pactum et misericórdiam, quam iurávit pátribus tuis, et díliget te et benedícet tibi ac multiplicábit te benedicétque frúctui ventris tui et frúctui terræ tuæ, fruménto tuo atque vindémiæ, óleo et pártui armentórum et increménto óvium tuárum super terram, pro qua iurávit pátribus tuis, ut daret eam tibi. Benedíctus eris præ ómnibus pópulis. Non erit apud te stérilis utriúsque sexus, tam in homínibus quam in grégibus tuis.
Omne mandátum, quod ego præcípio tibi hódie, cave diligénter ut fácias, ut possítis vívere et multiplicémini ingressíque possideátis terram, pro qua iurávit Dóminus pátribus vestris. Et recordáberis cuncti itíneris, per quod addúxit te Dóminus Deus tuus his quadragínta annis per desértum, ut afflígeret te atque tentáret, et nota fíerent, quæ in tuo ánimo versabántur, utrum custodíres mandáta illíus an non. Afflíxit te penúria et dedit tibi cibum manna, quem ignorábas tu et patres tui, ut osténderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egréditur de ore Dómini. Vestiméntum tuum, quo operiebáris, nequáquam defécit, et pes tuus non intúmuit his quadragínta annis. Recógites ergo in corde tuo quia, sicut érudit homo fílium suum, sic Dóminus Deus tuus erudívit te, ut custódias mandáta Dómini Dei tui et ámbules in viis eius et tímeas eum».
Responsorium 1 Io 4, 10b. 16a; cf. Is 63, 8b. 9b
R/. Deus diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris; * Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.
V/. Dóminus factus est nobis salvátor; in dilectióne sua ipse redémit nos. * Et nos.
Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia (Nn. 2. 16)
Ii tandem qui Evangélium nondum accepérunt, ad pópulum Dei divérsis ratiónibus ordinántur.
Responsorium Eph 1, 9b-10; Col 1, 19-20a
R/. Propósuit Deus in dispensatiónem plenitúdinis témporum, recapituláre ómnia in Christo, * Sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
V/. In ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre, et per eum reconciliáre ómnia in ipsum. * Sive.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE II PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Deuteronómii 9, 7-21. 25-29
Peccata populi et intercessio Moysis
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Meménto et ne obliviscáris quómodo ad iracúndiam provocáveris Dóminum Deum tuum in solitúdine; ex eo die, quo egréssus es ex Ægýpto, usque ad locum istum advérsum Dóminum contendístis. Nam et in Horeb provocástis eum, et irátus delére vos vóluit, quando ascéndi in montem, ut accíperem tábulas lapídeas, tábulas pacti, quod pépigit vobíscum Dóminus, et perseverávi in monte quadragínta diébus ac nóctibus, panem non cómedens et aquam non bibens. Dedítque mihi Dóminus duas tábulas lapídeas scriptas dígito Dei et continéntes ómnia verba, quæ vobis locútus est in monte de médio ignis, quando cóntio pópuli congregáta est. Cumque transíssent quadragínta dies et tótidem noctes, dedit mihi Dóminus duas tábulas lapídeas, tábulas fœderis, dixítque mihi: “Surge et descénde hinc cito, quia peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de Ægýpto: deseruérunt velóciter viam, quam præcépi eis, fecerúntque sibi conflátile”. Rursúmque ait Dóminus ad me: “Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit; dimítte me, ut cónteram eos et déleam nomen eórum sub cælo et fáciam te in gentem, quæ hac fórtior et maior sit”.
Cumque revérsus de monte ardénte descénderem et duas tábulas fœderis utráque tenérem manu vidissémque vos peccásse Dómino Deo vestro et fecísse vobis vítulum conflátilem ac deseruísse velóciter viam eius, quam Dóminus vobis præcéperat, arrípui duas tábulas et proiéci eas de mánibus meis confregíque eas in conspéctu vestro; et prócidi ante Dóminum sicut prius, quadragínta diébus et nóctibus panem non cómedens et aquam non bibens propter ómnia peccáta vestra, quæ gessístis contra Dóminum, et eum ad iracúndiam provocástis; tímui enim indignatiónem et iram illíus, qua advérsum vos concitátus delére vos vóluit. Et exaudívit me Dóminus étiam hac vice. Advérsum Aaron quoque veheménter irátus vóluit contérere; et pro illo simíliter tunc deprecátus sum. Peccátum autem vestrum, quod fecerátis, id est vítulum, arrípiens igne combússi; et in frusta commínuens omninóque in púlverem rédigens proiéci in torréntem, qui de monte descéndit.
Et iácui coram Dómino quadragínta diébus ac nóctibus, quibus eum supplíciter deprecábar, ne deléret vos, ut fúerat comminátus. Et orans dixi: Dómine Deus, ne dispérdas pópulum tuum et hereditátem tuam, quam redemísti in magnitúdine tua, quod eduxísti de Ægýpto in manu forti. Recordáre servórum tuórum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspícias durítiam pópuli huius et impietátem atque peccátum ne forte dicant habitatóres terræ de qua eduxísti nos: “Non póterat Dóminus introdúcere eos in terram, quam pollícitus est eis, et óderat illos; idcírco edúxit, ut interfíceret eos in solitúdine”. Attamen ipsi sunt pópulus tuus et heréditas tua, quos eduxísti in fortitúdine tua magna et in bráchio tuo exténto».
Responsorium Cf. Ex 32, 11. 13. 14; 33, 17
R/. Precátus est Móyses in conspéctu Dómini Dei sui et dixit: Quare, Dómine, irásceris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ; meménto Abraham, Isaac et Iacob, quibus iurásti dare terram fluéntem lac et mel. * Et placátus factus est Dóminus de malignitáte quam dixit fácere pópulo suo.
V/. Dixit Dóminus ad Móysen: Invenísti grátiam in conspéctu meo, et scio te præ ómnibus. * Et placátus.
Ex Epístola sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi (Epist. 14, 36-37: CCL 91, 429-431)
Christus semper vivens ad interpellandum pro nobis
Responsorium Hebr 4, 16. 15a
R/. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ, * Ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.
V/. Non enim habémus pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris. * Ut misericórdiam.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE II PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Deuteronómii 10, 12 — 11, 9. 26-28
Deus solus eligendus
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Et nunc, Israel, quid Dóminus Deus tuus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis eius et díligas eum ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua custodiásque mandáta Dómini et præcépta eius, quæ ego hódie præcípio, ut bene sit tibi? En Dómini Dei tui cælum est et cælum cæli, terra et ómnia, quæ in ea sunt; et tamen pátribus tuis conglutinátus est Dóminus et amávit eos elegítque semen eórum post eos, id est vos, de cunctis géntibus, sicut hódie comprobátur.
Circumcídite ígitur præpútium cordis vestri et cervícem vestram, ne indurétis ámplius, quia Dóminus Deus vester ipse est Deus deórum et Dóminus dominántium, Deus magnus, potens et terríbilis, qui persónam non áccipit, nec múnera, facit iudícium pupíllo et víduæ, amat peregrínum et dat ei victum atque vestítum. Et vos ergo amáte peregrínos, quia et ipsi fuístis ádvenæ in terra Ægýpti. Dóminum Deum tuum timébis et ei sérvies, ipsi adhærébis iurabísque in nómine illíus. Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnália et terribília, quæ vidérunt óculi tui. In septuagínta animábus descendérunt patres tui in Ægýptum; et ecce nunc multiplicávit te Dóminus Deus tuus sicut astra cæli.
Ama ítaque Dóminum Deum tuum et custódi observatiónem eius et præcépta, iudícia atque mandáta omni témpore.
Cognóscite hódie, quæ ignórant fílii vestri, qui non vidérunt disciplínam Dómini Dei vestri, magnália eius et robústam manum extentúmque bráchium, signa et ópera, quæ fecit in médio Ægýpti pharaóni regi et univérsæ terræ eius omníque exercítui Ægyptiórum et equis ac cúrribus; quómodo operúerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequeréntur, et deléverit eos Dóminus usque in præséntem diem; vobísque, quæ fécerit in solitúdine, donec venirétis ad hunc locum; et Dathan atque Abíron fíliis Eliab, qui fuit fílius Ruben, quos apérto ore suo terra absórbuit cum dómibus et tabernáculis et univérsa substántia eórum, quam habébant in médio Israel.
Oculi vestri vidérunt ómnia ópera Dómini magna, quæ fecit, ut custodiátis univérsa mandáta, quæ ego hódie præcípio vobis, ut roborémini et possítis introíre et possidére terram, ad quam ingredímini, multóque in ea vivátis témpore, quam sub iuraménto pollícitus est Dóminus pátribus vestris et sémini eórum, lacte et melle manántem.
En propóno in conspéctu vestro hódie benedictiónem et maledictiónem: benedictiónem, si obœdiéritis mandátis Dómini Dei vestri, quæ ego hódie præcípio vobis; maledictiónem, si non obœdiéritis mandátis Dómini Dei vestri, sed recesséritis de via, quam ego nunc osténdo vobis, et ambulavéritis post deos aliénos, quos ignorátis».
Responsorium 1 Io 4, 19; 5, 3; 2, 5a
R/. Nos dilígimus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos. Hæc est enim cáritas Dei, ut mandáta eius servémus; * Et mandáta eius grávia non sunt.
V/. Qui servat verbum eius, vere in hoc cáritas Dei consummáta est. * Et mandáta.
Ex Capítibus Diádochi Photicénsis epíscopi De perfectióne spiritáli (Cap. 12. 13. 14: PG 65, 1171-1172)
Responsorium Io 3, 16; 1 Io 4, 10a. 19b
R/. Sic diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret, * Ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam ætérnam.
V/. In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse prior diléxit nos. * Ut omnis.
SABBATO HEBDOMADAE II PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Deuteronómii 16, 1-17
Festa celebranda
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Obsérva mensem Abib, ut fácies Pascha Dómino Deo tuo; quóniam in isto mense Abib edúxit te Dóminus Deus tuus de Ægýpto nocte. Immolabísque Pascha Dómino Deo tuo de óvibus et de bobus in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi. Non cómedes cum eo panem fermentátum; septem diébus cómedes absque ferménto afflictiónis panem, quóniam festinánter egréssus es de Ægýpto, ut memíneris diéi egressiónis tuæ de Ægýpto ómnibus diébus vitæ tuæ. Non apparébit ferméntum in ómnibus términis tuis septem diébus; et non manébit de cárnibus eius, quod immolátum est véspere, in die primo usque mane. Non póteris immoláre Pascha in quálibet úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, sed in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi, immolábis Pascha véspere ad solis occásum, quando egréssus es de Ægýpto. Et coques et cómedes in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, manéque consúrgens vades in tabernácula tua. Sex diébus cómedes ázyma et in die séptimo, quia collécta est Dómino Deo tuo; non fácies opus.
Septem hebdómadas numerábis tibi ab ea die, qua falcem in ségetem míseris, et celebrábis diem festum Hebdomadárum Dómino Deo tuo, oblatiónem spontáneam manus tuæ, quam ófferes iuxta benedictiónem Dómini Dei tui. Et epuláberis coram Dómino Deo tuo tu, fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua et Levítes, qui est intra portas tuas, ádvena ac pupíllus et vídua, qui morántur tecum, in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi; et recordáberis quóniam servus fúeris in Ægýpto custodiésque ac fácies, quæ præcépta sunt.
Sollemnitátem quoque Tabernaculórum celebrábis per septem dies, quando collégeris de área et torculári fruges tuas; et epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, servus tuus et ancílla, Levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua, qui intra portas tuas sunt. Septem diébus Dómino Deo tuo festa celebrábis in loco, quem elégerit Dóminus; quia benedícet tibi Dóminus Deus tuus in cunctis frúgibus tuis et in omni ópere mánuum tuárum, erísque totus in lætítia.
Tribus vícibus per annum apparébit omne masculínum tuum in conspéctu Dómini Dei tui in loco, quem elégerit: in sollemnitáte Azymórum et in sollemnitáte Hebdomadárum et in sollemnitáte Tabernaculórum. Non apparébit ante Dóminum vácuus, sed ófferet unusquísque secúndum quod habúerit, iuxta benedictiónem Dómini Dei tui, quam déderit tibi».
Responsorium Cf. Deut 16, 14. 15; Nah 2, 1
R/. Epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua; * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia.
V/. Ecce super montes pedes evangelizántis et annuntiántis pacem: célebra, Iuda, festivitátes tuas. * Benedicétque.
Ex Tractátu sancti Irenæi epíscopi Advérsus hæreses (Lib. 4, 18, 1-2. 4. 5: SCh 100, 596-598. 606. 610-612)
Responsorium Cf. Hebr 10, 1. 14; Eph 5, 2b
R/. Umbram habens lex, non ipsam imáginem rerum, iísdem ipsis hóstiis, quas ófferunt indesinénter, numquam potest accedéntes perféctos fácere; * Christus autem una oblatióne, consummávit in sempitérnum eos, qui sanctificántur.
V/. Ipse diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis. * Christus.