DOMINICA XIX PER ANNUM
Hebd. III Psalterii
Ad Officium lectionis
De libro Osée prophétæ 11, 1-11
Misericordia Dei inamissibilis
Hæc dicit Dóminus: «Cum puer esset Israel, diléxi eum et ex Ægýpto vocávi fílium meum. Quanto magis vocábam eos, tanto recessérunt a fácie mea; ipsi Báalim immolábant et simulácris sacrificábant. Et ego dirigébam gressus Ephraim, portábam eos in bráchiis meis, et nesciérunt quod curárem eos. In funículis humanitátis trahébam eos, in vínculis caritátis; et fui eis, quasi qui élevant infántem ad maxíllas suas, et declinávi ad eum, ut vescerétur. Revertétur in terram Ægýpti, et Assur ipse rex eius, quóniam noluérunt convérti. Sæviet gládius in civitátibus eius et consúmet gárrulos eius et cómedet eos propter consília eórum. Pópulus meus pendet ad prævaricándum contra me; vocant eum ad altum, sed simul non érigunt eum. Quómodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quómodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Séboim? Convértitur in me cor meum, simul exardéscit miserátio mea. Non fáciam furórem iræ meæ, non convértar, ut dispérdam Ephraim, quóniam Deus ego et non homo, in médio tui Sanctus et non véniam in terróre. Post Dóminum ambulábunt; quasi leo rúgiet, quia ipse rúgiet et in tremóre accúrrent fílii ab occidénte. Et avolábunt quasi avis ex Ægýpto et quasi colúmba de terra Assýriæ: et collocábo eos in dómibus suis, dicit Dóminus».
Responsorium Os 11, 8c. 9a. b; Ier 31, 3b
R/. Convértitur in me cor meum, simul exardéscit miserátio mea: * Non fáciam furórem iræ meæ, quóniam Deus ego et non homo.
V/. In caritáte perpétua diléxi te; ídeo attráxi te in misericórdia. * Non fáciam.
Ex Diálogo sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis De divína Providéntia (4, 13: ed. latina, Ingolstadii 1583, ff. 19v-20)
Responsorium Ps 100 (101), 1-2
R/. Misericórdiam et iudícium cantábo; tibi, Dómine, psallam. * Intéllegam in via immaculáta; quando vénies ad me?
V/. Perambulábo in innocéntia cordis mei, in médio domus meæ. * Intéllegam.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Osée prophétæ 14, 2-10
Vocatio ad conversionem. Promissio sanationis
Hæc dicit Dóminus: «Convértere, Israel, ad Dóminum Deum tuum, quóniam corruísti in iniquitáte tua. Tóllite vobíscum verba et convertímini ad Dóminum; dícite ei: “Omnem aufer iniquitátem et áccipe bonum, et reddémus fructum labiórum nostrórum. Assýria non salvábit nos, super equum non ascendémus, nec vocábimus ultra: ‘Deos nostros!’ ópera mánuum nostrárum, quia in te misericórdiam consequétur pupíllus”. “Sanábo prævaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, quia avérsus est furor meus ab eis. Ero quasi ros pro Israel; germinábit quasi lílium et mittet radíces suas ut Líbanus. Expandéntur rami eius; et erit quasi olíva glória eius, et odor eius ut Líbani. Converténtur sedéntes in umbra mea, colent tríticum et germinábunt quasi vínea; memoriále eius sicut vinum Líbani. Ephraim, quid ei ultra idóla? Ego exáudio et respício in eum. Ego ut ábies virens: ex me fructus tuus invenítur”. Qui sápiens est, intéllegat ista, intéllegens sciat hæc! Quia rectæ viæ Dómini, et iusti ambulábunt in eis; prævaricatóres vero córruent in eis».
Responsorium Os 14, 5; Ioel 4, 21
R/. Sanábo prævaricatiónem eórum, díligam eos spontánee, * Quia avérsus est furor meus ab eis.
V/. Vindicábo sánguinem eórum quem non relínquam impunítum et Dóminus commorátur in Sion. * Quia.
Ex Tractátu Theodoréti Cyrénsis epíscopi De incarnatióne Dómini (Nn. 26-27: PG 75, 1466-1467)
Responsorium Is 53, 5; 1 Petr 2, 24
R/. Vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra; disciplína pacis nostræ super eum. * Et livóre eius sanáti sumus.
V/. Peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum, ut, peccátis mórtui, iustítiæ viverémus. * Et livóre.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Michææ prophétæ 3, 1-12
Propter peccata principum delebitur Ierusalem
«Audíte, príncipes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudícium?». Sed ódio habétis bonum et dilígitis malum. Violénter tóllitis pelles eórum désuper eos et carnem eórum désuper óssibus eórum. Qui cómedunt carnem pópuli mei et pellem eórum désuper excóriant; et ossa eórum confríngunt et secant sicut carnem assam in lebéte et quasi carnem in médio ollæ. Tunc clamábunt ad Dóminum, et non exáudiet eos et abscóndet fáciem suam ab eis in témpore illo, sicut péssima fecérunt ópera sua. Hæc dicit Dóminus super prophétas, qui sedúcunt pópulum meum, qui cum habent, quid mórdeant déntibus suis, prædicant pacem; et si quis non déderit in ore eórum quíppiam, sanctíficant super eum prœlium. Proptérea nox vobis sine visióne erit, et ténebræ vobis sine divinatióne; et occúmbet sol super prophétas, et obtenebrábitur super eos dies. Et confundéntur vidéntes, et confundéntur divíni, et opérient lábia sua omnes, quia non est respónsum Dei. Verúmtamen ego replétus sum fortitúdine spíritus Dómini, iudício et virtúte, ut annúntiem Iacob scelus suum et Israel peccátum suum. Audíte hoc, príncipes domus Iacob et iúdices domus Israel, qui abominámini iudícium et ómnia recta pervértitis, qui ædificátis Sion in sanguínibus et Ierúsalem in iniquitáte. Príncipes eius in munéribus iúdicant, et sacerdótes eius in mercéde docent, et prophétæ eius in pecúnia divínant; et super Dóminum requiéscunt dicéntes: «Numquid non Dóminus in médio nostrum? Non vénient super nos mala». Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arábitur, et Ierúsalem quasi acérvus lápidum erit, et mons templi in excélsa silvárum.
Responsorium Ps 78 (79), 1; Dan 3, 42. 29a
R/. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum, posuérunt Ierúsalem in ruínas. * Ne confúndas nos, sed fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.
V/. Peccávimus enim et iníque égimus, recedéntes a te. * Ne confúndas.
Ex Tractátu Theodoréti Cyrénsis epíscopi De incarnatióne Dómini (N. 28: PG 75, 1467-1470)
Responsorium Io 10, 15b. 18a; Ier 12, 7
R/. Animam meam pono pro óvibus; * Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meípso.
V/. Relíqui domum meam, dimísi hereditátem meam; dedi diléctam ánimæ meæ in manu inimicórum eius. * Nemo.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Michææ prophétæ 4, 1-7
Gentes ascendunt ad montem Domini
Hæc dicit Dóminus: «Et erit in novíssimis diébus: Erit mons domus Dómini præparátus in vértice móntium et sublímis super colles; et fluent ad eum pópuli, et properábunt gentes multæ et dicent: “Veníte, ascendámus ad montem Dómini et ad domum Dei Iacob, et docébit nos de viis suis, et íbimus in sémitis eius”. Quia de Sion egrediétur lex, et verbum Dómini de Ierúsalem. Et iudicábit inter pópulos multos et decérnet géntibus fórtibus usque in longínquum; et concídent gládios suos in vómeres et hastas suas in falces; non sumet gens advérsus gentem gládium, et non discent ultra belligeráre. Et sedébit unusquísque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui detérreat; quia os Dómini exercítuum locútum est. Quia omnes pópuli ambulábunt unusquísque in nómine dei sui; nos autem ambulábimus in nómine Dómini Dei nostri in ætérnum et ultra. “In die illa, dicit Dóminus, congregábo claudicántem, et eam, quam eiéceram, cólligam et, quam afflíxeram; et ponam claudicántem in relíquias et eam, quæ laboráverat, in gentem robústam”. Et regnábit Dóminus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in ætérnum».
Responsorium Mic 4, 2b; Io 4, 25
R/. Veníte, ascendámus ad montem Dómini et ad domum Dei Iacob: * Docébit nos de viis suis et íbimus in sémitis eius.
V/. Messías venit, qui dícitur Christus; cum vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. * Docébit.
Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos (Ps 47, 7: CCL 38, 543-545)
Venite, ascendamus ad montem Domini
Responsorium Lev 26, 11-12; 2 Cor 6, 16b
R/. Ponam habitáculum meum in médio vestri, et non abominábitur vos ánima mea. * Ambulábo inter vos, et ero vester Deus, vosque éritis pópulus meus.
V/. Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus. * Ambulábo.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Michææ prophétæ 4, 14 — 5, 7
Messias erit pax
Hæc dicit Dóminus: «Nunc incíde te, fília incisiónis! Obsidiónem posuérunt super nos; in virga percútiunt maxíllam iúdicis Israel. Sed tu, Béthlehem Ephratha, párvulus in mílibus Iudæ, ex te mihi egrediétur, qui sit dominátor in Israel; et egréssus eius a tempóribus antíquis, a diébus æternitátis. Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo partúriens páriet; et relíquiæ fratrum eius converténtur ad fílios Israel. Et stabit et pascet in fortitúdine Dómini, in sublimitáte nóminis Dómini Dei sui; et habitábunt secúre, quia nunc magnus erit usque ad términos terræ, et erit iste pax. Assýrius cum vénerit in terram nostram et quando calcáverit in dómibus nostris, suscitábimus super eum septem pastóres et octo primátes hóminum. Et pascent terram Assýriæ in gládio et terram Nemrod in lánceis; et liberábit ab Assýrio, cum vénerit in terram nostram et cum calcáverit in fínibus nostris. Et erunt relíquiæ Iacob in médio populórum multórum quasi ros a Dómino et quasi imbres super herbam, quæ non exspéctat virum et non præstolátur fílios hóminum. Et erunt relíquiæ Iacob in géntibus, in médio populórum multórum, quasi leo in iuméntis silvárum et quasi cátulus leónis in grégibus pécorum; qui, cum transíerit et conculcáverit et céperit, non est qui éruat».
Responsorium Cf. Mic 5, 1. 3. 4; Zac 9, 10bc
R/. Béthlehem, cívitas Dei summi, ex te éxiet Dominátor Israel, et egréssus eius sicut a princípio diérum æternitátis, et magnificábitur in médio univérsæ terræ: * Et pax erit in terra nostra.
V/. Loquétur pacem géntibus, et impérium eius a mari usque ad mare. * Et pax.
Ex Tractátu sancti Gregórii Nysséni epíscopi De perfécta christiáni forma (PG 46, 259-262)
Habemus Christum, qui est pax et lux nostra
Responsorium Cf. Lc 1, 78. 79
R/. Visitávit nos Oriens ex alto, * Ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
V/. Illumináre his qui in ténebris et in umbra mortis sedent. * Ad dirigéndos.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Michææ prophétæ 6, 1-15
Dominus iudicio cum populo suo contendit
Audíte, quæ Dóminus lóquitur: «Surge, conténde iudício coram móntibus, et áudiant colles vocem tuam». Audíte, montes, iudícium Dómini, et auscultáte, fundaménta terræ; quia iudícium Dómini cum pópulo suo et cum Israel iudício conténdit. «Pópule meus, quid feci tibi et quid moléstus fui tibi? Respónde mihi. Ego edúxi te de terra Ægýpti et de domo serviéntium liberávi te et misi ante fáciem tuam Móysen et Aaron et Maríam. Pópule meus, meménto, quæso, quid cogitáverit Balac rex Moab, et quid respónderit ei Bálaam fílius Beor, de Settim usque ad Gálgalam, ut cognóscas iustítias Dómini». «Quid dignum ófferam Dómino, dum curvo genu Deo Excélso? Numquid ófferam ei holocautómata et vítulos annículos? Numquid placébunt Dómino mília aríetum, multa mília torréntium ólei? Numquid dabo primogénitum meum pro scélere meo, fructum ventris mei pro peccáto ánimæ meæ?». Indicátum est tibi, o homo, quid sit bonum et quid Dóminus quærat a te: útique fácere iudícium et dilígere caritátem et sollícitum ambuláre cum Deo tuo. Vox Dómini ad civitátem clamat — et sapiéntia est timére nomen tuum — : «Audíte, tribus et cœtus civitátis! Numquid tolerábo batum iníquum et ephi minus maledíctum? Numquid iustificábo statéram ímpiam et saccélli póndera dolósa? Quia dívites eius repléti sunt iniquitáte, et habitántes in ea loquebántur mendácium, et lingua eórum fraudulénta in ore eórum. Ego ergo cœpi percútere te perditióne super peccátis tuis. Tu cómedes et non saturáberis, et sordes tuæ in médio tui. Tu removébis et non salvábis; et, quos salváveris, in gládium dabo. Tu seminábis et non metes, tu calcábis olívam et non ungéris óleo, mustum et non bibes vinum».
Responsorium Mic 6, 8; Ps 36 (37), 3
R/. Indicátum est tibi, homo, quid sit bonum et quid Dóminus quærat a te: * Fácere iudícium et dilígere caritátem, et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.
V/. Spera in Dómino et fac bonitátem, et inhabitábis terram. * Fácere.
Ex Sermóne sancti Paciáni epíscopi De baptísmo (Nn. 5-6: PL 13, 1092-1093)
Novos per Spiritum mores sequamur in Christo
Responsorium Rom 5, 19. 21; 1 Io 4, 10
R/. Sicut per inobœdiéntiam uníus hóminis peccatóres constitúti sunt multi, ita et per uníus obœditiónem iusti constituéntur multi. * Ut sicut regnávit peccátum in morte, ita et grátia regnet in vitam ætérnam per Iesum Christum.
V/. Misit Deus Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. * Ut sicut.
SABBATO HEBDOMADAE XIX PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Michææ prophétæ 7, 7-20
Civitas Dei exspectat salutem. Salus in remissione peccatorum
Ego ad Dóminum aspíciam, exspectábo Deum salvatórem meum; áudiet me Deus meus. Ne lætéris, inimíca mea, super me, quia cécidi: consúrgam; cum sédeo in ténebris, Dóminus lux mea est. Iram Dómini porto, quóniam peccávi ei, donec iúdicet causam meam et fáciat iudícium meum; edúcet me in lucem, vidébo iustítiam eius. Et aspíciet inimíca mea, et operiétur confusióne, quæ dicit ad me: «Ubi est Dóminus Deus tuus?». Oculi mei vidébunt in eam; nunc erit in conculcatiónem ut lutum plateárum. Dies véniet ut ædificéntur macériæ tuæ; in die illa dilatabúntur fines tui. In die illa usque ad te vénient habitántes ab Assýria usque ad Ægýptum et ab Ægýpto usque ad flumen et a mari usque ad mare et a monte usque ad montem. Terra autem erit in desolatiónem propter habitatóres suos et propter fructum óperum eórum. Pasce pópulum tuum in virga tua, gregem hereditátis tuæ, habitántes solos in saltu, in médio hortórum; pascántur Basan et Gálaad iuxta dies antíquos. Secúndum dies egressiónis tuæ de terra Ægýpti osténde nobis mirabília. Vidébunt gentes et confundéntur super omni fortitúdine sua, ponent manum super os, aures eórum surdæ erunt; lingent púlverem sicut serpens, velut reptília terræ. Treméntes exíbunt de ædibus suis — ad Dóminum Deum nostrum — formidábunt et timébunt te. Quis Deus símilis tui, qui aufers iniquitátem, et transis peccátum reliquiárum hereditátis tuæ? Non servat in ætérnum furórem suum, quóniam volens misericórdiam est. Revertétur et miserébitur nostri, calcábit iniquitátes nostras et proíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra. Dabis veritátem Iacob, misericórdiam Abraham, quæ iurásti pátribus nostris a diébus antíquis.
Responsorium Hebr 10, 37b; Mic 7, 19b
R/. Qui ventúrus est, véniet, et non tardábit; et iam non erit timor in fínibus nostris: * Quóniam ipse est salvátor noster.
V/. Calcábit iniquitátes nostras, et proíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra; * Quóniam.
Ex Sermóne sancti Paciáni epíscopi De baptísmo (Nn. 6-7: PL 13, 1093-1094)
Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem?
Responsorium 1 Cor 15, 47. 49; Col 3, 9b. 10
R/. Primus homo de terra terrénus; secúndus homo de cælo. * Sicut portávimus imáginem terréni, portábimus et imáginem cæléstis.
V/. Exuístis vos véterem hóminem et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius qui creávit eum. * Sicut.