DOMINICA XVIII PER ANNUM
Hebd. II Psalterii
Ad Officium lectionis
Incipit liber Amos prophétæ 1, 1 — 2, 3
Iudicia Domini in gentes
Verba Amos, qui fuit in pastóribus de Thécua; quæ vidit super Israel in diébus Ozíæ regis Iudæ et in diébus Ieróboam fílii Ioas regis Israel, duóbus annis ante terræmótum.
Et dixit: «Dóminus de Sion rugit et de Ierúsalem dat vocem suam; et lugent páscua pastórum, et exsiccátur vertex Carméli». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Damásci et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod trituráverint in plaustris férreis Gálaad, mittam ignem in domum Azael, et devorábit ædes Bénadad; cónteram vectem Damásci et dispérdam habitatórem de Biceataven et tenéntem sceptrum de Betheden; et transferétur pópulus Sýriæ Cir», dicit Dóminus. Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Gazæ et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod transtúlerint captivitátem perféctam, ut tráderent eam in Edom, mittam ignem in murum Gazæ, et devorábit ædes eius; dispérdam habitatórem de Azóto et tenéntem sceptrum de Ascalóne; convértam manum meam super Accaron, et períbunt réliqui Philisthinórum», dicit Dóminus Deus. Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Tyri et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod tradíderint captivitátem perféctam in Edom et non sint recordáti fœderis fratrum, mittam ignem in murum Tyri, et devorábit ædes eius». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Edom et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod persecútus sit in gládio fratrem suum et violáverit misericórdiam eius et tenúerit ultra furórem suum et indignatiónem suam serváverit usque in finem, mittam ignem in Theman, et devorábit ædes Bosræ». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus filiórum Ammon et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod dissecúerint prægnántes Gálaad ad dilatándum términum suum, succéndam ignem in muro Rabbæ, et devorábit ædes eius in ululátu in die belli et in túrbine in die procéllæ; et ibit rex eórum in captivitátem, ipse et príncipes eius simul», dicit Dóminus. Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Moab et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod incénderit ossa regis Edom usque ad cínerem, mittam ignem in Moab, et devorábit ædes Cárioth, et moriétur in tumúltu Moab, in clamóre et voce tubæ; dispérdam iúdicem de médio eius et omnes príncipes eius interfíciam cum eo», dicit Dóminus.
Responsorium Ps 9, 8b. 9; Am 1, 2a
R/. Parávit Dóminus in iudícium thronum suum, et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, * Iudicábit pópulos in æquitáte.
V/. Dóminus de Sion rugit, et de Ierúsalem dat vocem suam. * Iudicábit.
Incipit Epístola Bárnabæ nuncupáta (Cap. 1, 1-8; 2, 1-5: Funk 1, 3-7)
Vitæ spes initium et finis fidei nostræ
Avéte, fílii et fíliæ, in nómine Dómini, qui diléxit nos, in pace.
Tria ígitur dógmata sunt Dómini: vitæ spes inítium et finis fídei nostræ; et iustítia iudícii inítium et finis; cáritas in hilaritáte et lætítia óperum iustítiæ testimónium. Cógnita enim fecit nobis Dóminus per prophétas prætérita et præséntia, et futurórum primítias gustándi potestátem nobis dedit. Quæ in suo quæque órdine eveníre vidéntes, sicut locútus est, divitióres et altióres accédere debémus ad eius timórem. Ego autem non ut magíster, sed ut unus ex vobis osténdam pauca, per quæ in præséntibus hílares sitis.
Responsorium Gal 2, 16; Gen 15, 6
R/. Sciéntes quod non iustificátur homo nisi per fidem Iesu Christi, * Et nos in Christum Iésum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi.
V/. Crédidit Abraham Dómino, et reputátum est ei ad iustítiam. * Et nos.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XVIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Amos prophétæ 2, 4-16
Iudicia Domini in Iuda et Israel
Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Iudæ et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod abiécerint legem Dómini et mandáta eius non custodíerint, — decepérunt enim eos idóla sua — post quæ abíerant patres eórum: mittam ignem in Iudam, et devorábit ædes Ierúsalem». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Israel et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod vendíderint pro argénto iustum et páuperem pro calceaméntis; qui contríverint super púlverem terræ cápita páuperum et viam humílium declináverint, et fílius ac pater eius íverint ad puéllam, ut violárent nomen sanctum meum; et super vestiméntis pignorátis accubúerint iuxta omne altáre, et vinum damnatórum bíberint in domo Dei sui. Ego autem extermináveram Amorræum a fácie eórum, cuius altitúdo sicut altitúdo cedrórum et fortitúdo quasi quércuum; extermináveram fructum eius désuper et radíces eius subter. Ego ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis, ut possiderétis terram Amorræi; et suscitávi de fíliis vestris prophétas et de iuvénibus vestris nazaræos. Numquid non ita est, fílii Israel?, dicit Dóminus. Et propinástis nazaræis vinum, et prophétis mandástis dicéntes: “Ne prophetétis”. Ecce ego cómprimam vos ad solum, sicut cómprimit plaustrum onústum feno; déerit fuga a velóce, et fortis non firmábit virtútem suam, et robústus non salvábit ánimam suam; tenens arcum non stabit, et velox pédibus suis non salvábitur; ascénsor equi non salvábit ánimam suam, et fortíssimus corde inter robústos nudus fúgiet in illa die», dicit Dóminus.
Responsorium Am 2, 10a. 11a. 12b; Ps 94 (95), 10b-11a
R/. Ego sum qui ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis. * Et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti, et ipsi non cognovérunt vias meas.
V/. Suscitávi de fíliis vestris prophétas, et prophétis mandástis dicéntes: Ne prophetétis. * Et dixi.
Ex Epístola Bárnabæ nuncupáta (Cap. 2, 6-10; 3, 1. 3; 4, 10-14: Funk 1, 7-9. 13)
Responsorium Gal 3, 24-25. 23
R/. Lex pædagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur. * At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.
V/. Prius quam veníret fides, sub lege custodiebámur, conclúsi in eam fidem quæ revelánda erat. * At ubi.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XVIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Amos prophétæ 7, 1-17
Visiones ruinarum
Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce, ipse formábat locústas in princípio, cum germinárent serótinæ fruges, et ecce fruges serótinæ post fruges deméssas regis. Et factum est, cum consummásset comédere herbam terræ, dixi: «Dómine Deus, propítius esto, óbsecro; quómodo stabit Iacob, quia párvulus est?». Misértus est Dóminus super hoc. «Non erit», dixit Dóminus Deus.
Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce, vocábat ad iudícium per ignem Dóminus Deus, et devorávit abýssum magnam et comédit simul partem. Et dixi: «Dómine Deus, quiésce, óbsecro; quómodo stabit Iacob, quia párvulus est?». Misértus est Dóminus super hoc. «Sed et istud non erit», dicit Dóminus Deus.
Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla cæmentárii. Et dixit Dóminus ad me: «Quid tu vides, Amos?». Et dixi: «Trullam cæmentárii». Et dixit Dóminus: «Ecce ego ponam trullam in médio pópuli mei Israel; non adíciam ultra ignóscere ei. Et demoliéntur excélsa Isaac, et sanctuária Israel desolabúntur, et consúrgam super domum Ieróboam in gládio».
Et misit Amasías sacérdos Bethel ad Ieróboam regem Israel dicens: «Conspirávit contra te Amos in médio domus Israel; non póterit terra sustinére univérsos sermónes eius. Hæc enim dicit Amos: “In gládio moriétur Ieróboam, et Israel captívus migrábit de terra sua”». Et dixit Amasías ad Amos: «Qui vides, grádere. Fuge in terram Iudæ et cómede ibi panem et prophetábis ibi; et in Bethel non adícies ultra ut prophétes, quia sanctuárium regis est et domus regni est». Respondítque Amos et dixit ad Amasíam: «Non sum prophéta et non sum fílius prophétæ; sed armentárius ego sum, véllicans sycómoros. Et tulit me Dóminus, cum séquerer gregem, et dixit Dóminus ad me: “Vade, prophéta ad pópulum meum Israel”.
Et nunc audi verbum Dómini. Tu dicis: “Non prophetábis super Israel et non stillábis verba super domum Isaac”. Propter hoc hæc dicit Dóminus: “Uxor tua in civitáte fornicábitur, et fílii tui et fíliæ tuæ in gládio cadent, et humus tua funículo metiétur; et tu in terra pollúta moriéris, et Israel captívus migrábit de terra sua”».
Responsorium Am 3, 7. 8b; 7, 15
R/. Nihil fáciet Dóminus nisi reveláverit secrétum suum ad servos suos prophétas. * Dóminus locútus est, quis non prophetábit?
V/. Tulit me cum séquerer gregem et dixit ad me: Vade, prophéta ad pópulum meum. * Dóminus.
Ex Epístola Bárnabæ nuncupáta (Cap. 5, 1-8; 6, 11-16: Funk 1, 13-15. 19-21)
Ubi ígitur nos renovávit per remissiónem peccatórum, effécit, ut áliam formam haberémus, ánimam nempe puerórum instar, útpote qui nos reformávit. Nam de nobis Scriptúra dicit, loquénte Patre ad Fílium: Faciámus hóminem ad imáginem et ad similitúdinem nostram, et præsint béstiis terræ et volatílibus cæli et píscibus maris. Et dixit Dóminus, videns pulchrum figméntum nostrum: Créscite et multiplicámini et repléte terram. Hæc ad Fílium.
Responsorium Act 3, 25; Gal 3, 8a
R/. Vos estis fílii prophetárum et testaménti, quod dispósuit Deus ad patres vestros, dicens ad Abraham: * Et in sémine tuo benedicéntur omnes famíliæ terræ.
V/. Próvidens Scriptúra quia ex fide iustíficat gentes Deus, prænuntiávit Abrahæ. * Et in sémine.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XVIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Amos prophétæ 9, 1-15
Salus iustorum
Vidi Dóminum stantem super altáre, et dixit: «Pércute capitéllum, et commoveántur superliminária; frange eos in cápite omnes, et novíssimum eórum in gládio interfíciam; non fúgiet ex eis fugitívus, et non salvábitur supérstes eis. Si descénderint usque ad inférnum, inde manus mea edúcet eos; et si ascénderint usque in cælum, inde détraham eos. Et si abscónditi fúerint in vértice Carméli, inde quæram et áuferam eos; et si celáverint se ab óculis meis in profúndo maris, ibi mandábo serpénti et mordébit eos; et si abíerint in captivitátem coram inimícis suis, ibi mandábo gládio et occídet eos, et ponam óculos meos super eos in malum et non in bonum». Et Dóminus Deus exercítuum, qui tangit terram, et tabéscet. Et lugébunt omnes habitántes in ea, et ascéndet sicut flúvius ea omnis, et decréscet sicut flumen Ægýpti. Qui ædíficat in cælo ascénsus suos et cámeram suam super terram fundat, qui vocat aquas maris et effúndit eas super fáciem terræ; Dóminus nomen eius. «Numquid non ut fílii Æthíopum vos estis mihi, fílii Israel?, ait Dóminus. Numquid non Israel ascéndere feci de terra Ægýpti, et Philísthim de Caphtor, et Syros de Cir? Ecce óculi Dómini Dei super regnum peccans, et cónteram illud a fácie terræ; verúmtamen cónterens non cónteram domum Iacob, dicit Dóminus. Ecce enim mandábo ego et concútiam in ómnibus géntibus domum Israel, sicut concútitur tríticum in cribro, et non cadet lapíllus super terram. In gládio moriéntur omnes peccatóres pópuli mei, qui dicunt: “Non appropinquábit et non véniet super nos malum”. In die illa suscitábo tabernáculum David, quod cécidit, et reædificábo ruptúras eius; et ea, quæ corrúerant, instaurábo et reædificábo illud sicut diébus antíquis, ut possídeant relíquias Edom et omnes natiónes, super quas invocátum est nomen meum, dicit Dóminus, qui fáciet hæc. Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et comprehéndet arátor messórem et calcátor uvæ mitténtem semen; et stillábunt montes mustum, et omnes colles liquefíent. Et convértam captivitátem pópuli mei Israel; et ædificábunt civitátes vastátas et inhabitábunt et plantábunt víneas et bibent vinum eárum et fácient hortos et cómedent fructus eórum. Et plantábo eos super humum suam, et non evelléntur ultra de terra sua, quam dedi eis», dicit Dóminus Deus tuus.
Responsorium Act 15, 17a. 16a. 14b. 15b
R/. Ut requírant hómines Dóminum et omnes gentes super quas invocátum est nomen meum, * Revértar et reædificábo tabernáculum David, dicit Dóminus.
V/. Deus visitávit súmere ex géntibus pópulum nómini suo, sicut scríptum est. * Revértar.
Ex Epístola Bárnabæ nuncupáta (Cap. 19, 1-3. 5-7. 8-12: Funk 1, 53-57)
Responsorium Ps 118 (119), 101-102
R/. Ab omni via mala prohíbui pedes meos, * Ut custódiam verba tua, Dómine.
V/. A iudíciis tuis non declinávi, quia tu legem posuísti mihi. * Ut custódiam.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XVIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
Incipit liber Osée prophétæ 1, 1-9; 3, 1-5
Propheta quasi signum amoris Dei pro populo suo
Verbum Dómini, quod factum est ad Osée fílium Béeri in diébus Ozíæ, Ióatham, Achaz, Ezechíæ regum Iudæ, et in diébus Ieróboam fílii Ioas regis Israel.
Princípium verbi Dómini per Osée. Dixit Dóminus ad Osée: «Vade, sume tibi mulíerem fornicatiónum et fílios fornicatiónum, quia fórnicans fornicátur terra a Dómino».
Et ábiit et accépit Gomer fíliam Debélaim, quæ concépit et péperit ei fílium. Et dixit Dóminus ad eum: «Voca nomen eius ‘Iézrahel’, quóniam adhuc módicum et visitábo sánguinem Iézrahel super domum Iehu et cessáre fáciam regnum domus Israel; et in illa die cónteram arcum Israel in valle Iézrahel».
Et concépit adhuc et péperit fíliam; et dixit ei: «Voca nomen eius ‘Absque misericórdia’, quia non addam ultra miseréri dómui Israel, ut ignóscam eis. Et dómui Iudæ miserébor et salvábo eos in Dómino Deo suo et non salvábo eos in arcu et gládio et in bello et in equis et in equítibus». Et ablactávit eam, quæ erat ‘Absque misericórdia’, et concépit et péperit fílium. Et dixit: «Voca nomen eius ‘Non pópulus meus’, quia vos non pópulus meus, et ego ‘Non sum’ vobis».
Et dixit Dóminus ad me: «Adhuc vade, dílige mulíerem diléctam amíco et adúlteram, sicut díligit Dóminus fílios Israel, et ipsi respéctant ad deos aliénos et díligunt placéntas uvárum».
Et emi eam mihi quíndecim argénteis et choro hórdei et dimídio choro hórdei. Et dixi ad eam: «Dies multos exspectábis me; non fornicáberis et non eris viro, neque ibo ego ad te». Quia dies multos sedébunt fílii Israel sine rege et sine príncipe et sine sacrifício et sine lápide et sine ephod et sine théraphim. Et post hæc reverténtur fílii Israel et quærent Dóminum Deum suum et David regem suum et pavébunt ad Dóminum et ad bonum eius in fine diérum.
Responsorium 1 Petr 2, 9a. 10a; Rom 9, 26
R/. Vos estis genus eléctum, regále sacerdótium, * Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei.
V/. In loco ubi dictum est: Non plebs mea vos, ibi vocabúntur fílii Dei vivi. * Qui aliquándo.
Ex Tractátibus Balduíni Cantuariénsis epíscopi (Tract. 10: PL 204, 513-514. 516)
Responsorium Cant 8, 6b. c. 7a; Io 15, 13
R/. Fortis est ut mors diléctio. Lámpades eius, lámpades ignis atque flammæ divínæ; * Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem.
V/. Maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam quis ponat pro amícis suis. * Aquæ multæ.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XVIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Osée prophétæ 2, 4. 8-26
Sponsæ Domini castigatio et futura restitutio
Hæc dicit Dóminus: «Conténdite advérsum matrem vestram; conténdite, quóniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; áuferat fornicatiónes suas a fácie sua. Propter hoc ecce ego sæpiam viam tuam spinis et sæpiam eam macéria, et sémitas suas non invéniet; et sequétur amatóres suos et non apprehéndet eos; et quæret eos et non invéniet et dicet: “Vadam et revértar ad virum meum priórem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. Et hæc nescívit, quia ego dedi ei fruméntum et vinum et óleum et argéntum multiplicávi ei et aurum, quæ fecérunt Baal. Idcírco convértar et sumam fruméntum meum in témpore suo et vinum meum in témpore suo; et áuferam lanam meam et linum meum, quæ operiébant pudénda eius, et nunc revelábo ignomíniam eius in óculis amatórum eius, et nullus est qui éruat eam de manu mea. Et cessáre fáciam omne gáudium eius, sollemnitátem eius, neoméniam eius, sábbatum eius et ómnia festa témpora eius; et corrúmpam víneam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercédes hæ meæ sunt, quas dedérunt mihi amatóres mei”. Et ponam ea in saltum, et cómedet illas béstia agri. Et visitábo super eam dies Báalim, quibus accendébat incénsum, et ornabátur ináure sua et moníli suo, et ibat post amatóres suos, sed mei obliviscebátur, dicit Dóminus. Propter hoc ecce ego lactábo eam et ducam eam in solitúdinem et loquar ad cor eius; et dabo ei víneas eius ex eódem loco et vallem Achor, portam spei, et respondébit ibi iuxta dies iuventútis suæ et iuxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti. Et erit: in die illa, ait Dóminus, vocábis me: “Vir meus”, et non vocábis me ultra: “Baal meus”. Et áuferam nómina Báalim de ore eius, et non recordábitur ultra nóminis eórum. Et percútiam eis fœdus in die illa cum béstia agri et cum vólucre cæli et cum réptili terræ; et arcum et gládium et bellum cónteram de terra et cubáre eos fáciam confidénter. Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in iustítia et iudício et in misericórdia et miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide, et cognósces Dóminum. Et erit: in illa die exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam cælos, et illi exáudient terram; et terra exáudiet tríticum et vinum et óleum, et hæc exáudient Iézrahel. Et seminábo eam mihi in terram et miserébor eius, quæ fuit ‘Absque misericórdia’; et dicam ‘Non pópulo meo’: ‘Pópulus meus tu’; et ipse dicet: “Deus meus es tu”».
Responsorium Ap 19, 7b. 9a; Os 2, 22
R/. Venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se: * Beáti qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.
V/. Sponsábo te mihi in fide et cognósces Dóminum. * Beáti.
Ex Cántico spiritáli sancti Ioánnis a Cruce presbýteri (Red. A, str. 38)
Sponsabo te mihi in sempiternum
Quod fit communicándo cum illis eúndem amórem, quem commúnicat cum Fílio, non tamen naturáliter sicut Fílio, sed per unitátem et transformatiónem amóris, sicut nec étiam hic intellégitur quod Fílius dicat Patri ut sancti sint unum essentiáliter et naturáliter, sicut Pater et Fílius unum sunt, sed solum signíficat quod sint unum per uniónem amóris, quemádmodum Pater et Fílius unum in unitáte Amóris. Unde ánimæ éadem bona póssident per participatiónem, quæ illi póssident per natúram: quaprópter revéra dii sunt per participatiónem, símiles atque consórtes eiúsdem Dei.
Responsorium 1 Io 3, 1. 2b
R/. Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater, * Ut fílii Dei nominémur et sumus.
V/. Scimus quóniam cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. * Ut fílii.
SABBATO HEBDOMADAE XVIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Osée prophétæ 5, 14 — 7, 2
Vanitas insinceræ conversionis
Hæc dicit Dóminus: «Ego quasi leæna Ephraim et quasi cátulus leónis dómui Iudæ; ego, ego cápiam et vadam, tollam, et non est qui éruat. Vadens revértar ad locum meum, donec pœnas solvant et quærant fáciem meam, in tribulatióne sua me desíderent. “Veníte, et revertámur ad Dóminum, quia ipse lacerávit et sanábit nos, percússit et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies, in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius. Sciámus sequamúrque, ut cognoscámus Dóminum. Quasi dilúculum præparátus est egréssus eius, et véniet quasi imber nobis temporáneus, quasi imber serótinus írrigans terram”. Quid fáciam tibi, Ephraim? Quid fáciam tibi, Iuda? Cáritas vestra quasi nubes matutína et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi per prophétas, occídi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egrediétur; quia caritátem volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Ipsi autem in Adam transgréssi sunt pactum; ibi prævaricáti sunt in me. Gálaad cívitas operántium iniquitátem maculáta sánguine. Et quasi insidiántes virum latrónes catérva sacerdótum; in via interfíciunt pergéntes Sichem, vere scelus operántur. In domo Israel vidi horréndum: ibi fornicatiónes Ephraim, contaminátus est Israel. Sed et tibi, Iuda, paráta est messis, cum convértero sortem pópuli mei. Cum sanáre vellem Israel, reveláta est iníquitas Ephraim et malítia Samaríæ, quia operáti sunt mendácium; et fur ingréssus est, foris autem spóliat turma latrónum. Et non dicunt in córdibus suis omnem malítiam eórum me recordári. Nunc circumdedérunt eos ópera sua, coram fácie mea facta sunt».
Responsorium Mt 9, 13a; Os 6, 6b. 4c
R/. Eúntes díscite quid est: * Misericórdiam volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V/. Cáritas vestra quasi nubes matutína, et quasi ros mane pertránsiens. * Misericórdiam.
Ex Tractátu sancti Irenæi epíscopi Advérsus hæreses (Lib. 4, 17, 4-6: SCh 100, 590-594)
Misericordiam volo et non sacrificium
Responsorium Cf. Lc 22, 19. 20; Prov 9, 5
R/. Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur; hic est sanguis novi testaménti, qui pro vobis fundétur, dicit Dóminus; * Hoc fácite, quotiescúmque súmitis, in meam commemoratiónem.
V/. Veníte, comédite panem meum et bíbite vinum, quod míscui vobis. * Hoc fácite.