DOMINICA XVII PER ANNUM
Hebd. I Psalterii
Ad Officium lectionis
De Epístola secúnda ad Corínthios 7, 2-16
Consolationem accipit Apostolus de pænitentia Corinthiorum
Fratres: Cápite nos! Néminem læsimus, néminem corrúpimus, néminem circumvénimus. Non ad condemnatiónem dico; prædíxi enim quod in córdibus nostris estis ad commoriéndum et ad convivéndum. Multa mihi fidúcia est apud vos, multa mihi gloriátio pro vobis; replétus sum consolatióne, superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra. Nam et cum venissémus Macedóniam, nullam réquiem hábuit caro nostra, sed omnem tribulatiónem passi: foris pugnæ, intus timóres.
Sed qui consolátur húmiles, consolátus est nos Deus in advéntu Titi; non solum autem in advéntu eius sed étiam in solácio, quo consolátus est in vobis, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum fletum, vestram æmulatiónem pro me, ita ut magis gaudérem.
Quóniam etsi contristávi vos in epístula, non me pænitet; etsi pænitéret — vídeo quod epístula illa, etsi ad horam, vos contristávit — nunc gáudeo, non quia contristáti estis, sed quia contristáti estis ad pæniténtiam; contristáti enim estis secúndum Deum, ut in nullo detriméntum patiámini ex nobis. Quæ enim secúndum Deum tristítia, pæniténtiam in salútem stábilem operátur; sæculi autem tristítia mortem operátur. Ecce enim hoc ipsum secúndum Deum contristári: quantam in vobis operátum est sollicitúdinem, sed defensiónem, sed indignatiónem, sed timórem, sed desidérium, sed æmulatiónem, sed vindíctam! In ómnibus exhibuístis vos incontaminátos esse negótio. Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniúriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestándam sollicitúdinem vestram, quam pro nobis habétis, ad vos coram Deo. Ideo consoláti sumus.
In consolatióne autem nostra abundántius magis gavísi sumus super gáudium Titi, quia reféctus est spíritus eius ab ómnibus vobis; et si quid apud illum de vobis gloriátus sum, non sum confúsus, sed sicut ómnia vobis in veritáte locúti sumus, ita et gloriátio nostra, quæ fuit ad Titum, véritas facta est. Et víscera eius abundántius in vos sunt, reminiscéntis ómnium vestrum obœdiéntiam, quómodo cum timóre et tremóre excepístis eum. Gáudeo quod in ómnibus confído in vobis.
Responsorium Cf. 2 Cor 7, 10. 9b
R/. Quæ secúndum Deum tristítia est, pæniténtiam in salútem stábilem operátur; * Sæculi autem tristítia mortem operátur.
V/. Contristáti sumus secúndum Deum, ut in nullo detriméntum patiámur. * Sæculi.
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam secúndam ad Corínthios (Hom. 14, 1-2: PG 61, 497-499)
Superabundo gaudio in omni tribulatione
Responsorium 2 Cor 12, 12. 15
R/. Signa apóstoli facta sunt super vos * In omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus.
V/. Ego libentíssime impéndam et superimpéndar ipse pro animábus vestris. * In omni.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola secúnda ad Corínthios 8, 1-24
Rogat Paulus collectam pro Ierusalem
Notam fácimus vobis, fratres, grátiam Dei, quæ data est in ecclésiis Macedóniæ, quod in multo experiménto tribulatiónis abundántia gáudii ipsórum et altíssima paupértas eórum abundávit in divítias simplicitátis eórum; quia secúndum virtútem, testimónium reddo, et supra virtútem, voluntárii fuérunt cum multa exhortatióne obsecrántes nos grátiam et communicatiónem ministérii, quod fit in sanctos. Et non sicut sperávimus, sed semetípsos dedérunt primum Dómino, deínde nobis per voluntátem Dei, ita ut rogarémus Titum, ut, quemádmodum cœpit, ita et perfíciat in vos étiam grátiam istam.
Sed sicut in ómnibus abundátis, fide et sermóne et sciéntia et omni sollicitúdine et caritáte ex nobis in vobis, ut et in hac grátia abundétis. Non quasi ímperans dico, sed per aliórum sollicitúdinem étiam vestræ caritátis ingénitum bonum cómprobans; scitis enim grátiam Dómini nostri Iesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis. Et consílium in hoc do. Hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere sed et velle cœpístis ab anno prióre; nunc vero et facto perfícite, ut, quemádmodum promptus est ánimus velle, ita sit et perfícere ex eo, quod habétis. Si enim volúntas prompta est, secúndum id, quod habet, accépta est, non secúndum quod non habet. Non enim, ut áliis sit remíssio, vobis autem tribulátio; sed ex æqualitáte in præsénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat, ut et illórum abundántia vestram inópiam súppleat, ut fiat æquálitas, sicut scriptum est: «Qui multum non abundávit, et qui módicum non minorávit».
Grátias autem Deo, qui dedit eándem sollicitúdinem pro vobis in corde Titi, quóniam exhortatiónem quidem suscépit, sed, cum sollicítior esset, sua voluntáte proféctus est ad vos. Mísimus étiam cum illo fratrem, cuius laus est in evangélio per omnes ecclésias — non solum autem sed et ordinátus ab ecclésiis comes noster cum hac grátia, quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam et destinátam voluntátem nostram — devitántes hoc, ne quis nos vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis; providémus enim bona non solum coram Dómino sed étiam coram homínibus. Mísimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probávimus in multis sæpe sollícitum esse, nunc autem multo sollicitiórem, confidéntia multa in vos.
Sive pro Tito, est sócius meus et in vos adiútor; sive fratres nostri, apóstoli ecclesiárum, glória Christi. Ostensiónem ergo, quæ est caritátis vestræ et nostræ gloriatiónis pro vobis, in illos osténdite in fáciem ecclesiárum.
Responsorium 2 Cor 8, 9; Phil 2, 7a
R/. Scitis grátiam Dómini nostri Iesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, * Ut illíus inópia vos dívites essétis.
V/. Semetípsum exinanívit, formam servi accípiens. * Ut illíus.
Ex Sermónibus sancti Cæsárii Arelaténsis epíscopi (Sermo 25, 1: CCL 103, 111-112)
De misericordia divina et humana
Responsorium Lc 6, 36. 37c-38a; Mt 5, 7
R/. Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est; * Dimíttite, et dimittémini; date, et dábitur vobis.
V/. Beáti misericórdes, quia ipsi misericórdiam consequéntur. * Dimíttite.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola secúnda ad Corínthios 9, 1-15
Fructus spiritales collectæ
Fratres: De ministério, quod fit in sanctos, supérfluum est mihi scríbere vobis; scio enim promptum ánimum vestrum, pro quo de vobis glórior apud Macédonas, quóniam Acháia paráta est ab anno prætérito, et vestra æmulátio provocávit plúrimos. Misi autem fratres, ut ne, quod gloriámur de vobis, evacuétur in hac parte, ut, quemádmodum dixi, paráti sitis, ne, cum vénerint mecum Macédones et invénerint vos imparátos, erubescámus nos, ut non dicam vos, in hac substántia. Necessárium ergo existimávi rogáre fratres, ut prævéniant ad vos et præparent repromíssam benedictiónem vestram, ut hæc sit paráta sic quasi benedictiónem, non quasi avarítiam.
Hoc autem: qui parce séminat, parce et metet, et qui séminat in benedictiónibus, in benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte, hílarem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: «Dispérsit, dedit paupéribus, iustítia eius manet in ætérnum».
Qui autem adminístrat semen seminánti, et panem ad manducándum præstábit et multiplicábit semen vestrum et augébit increménta frugum iustítiæ vestræ. In ómnibus locupletáti in omnem simplicitátem, quæ operátur per nos gratiárum actiónem Deo — quóniam ministérium huius offícii non solum supplet ea, quæ desunt sanctis, sed étiam abúndat per multas gratiárum actiónes Deo — per probatiónem ministérii huius glorificántes Deum in obœdiéntia confessiónis vestræ in evangélium Christi et simplicitáte communiónis in illos et in omnes, et ipsórum obsecratióne pro vobis desiderántium vos propter eminéntem grátiam Dei in vobis. Grátias Deo super inenarrábili dono eius.
Responsorium Lc 6, 38; 2 Cor 9, 7a
R/. Date, et dábitur vobis; mensúram bonam, confértam, coagitátam, supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. * Eádem mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis.
V/. Unusquísque donet prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte. * Eádem.
Ex Homilíis sancti Basilíi Magni epíscopi (Hom. 6 De caritate, 3. 6: PG 31, 266-267. 275)
Seminate vobis ipsis in iustitiam
Responsorium Cf. Is 58, 7-8
R/. Frange esuriénti panem tuum, et egénos, vagos induc in domum; * Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.
V/. Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. * Tunc erúmpet.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola secúnda ad Corínthios 10, 1 — 11, 6
Apologia Apostoli
Fratres: Ipse ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis inter vos, absens autem confído in vobis; rogo autem, ne præsens áudeam per eam confidéntiam, quæ exístimo audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus. In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus — nam arma milítiæ nostræ non carnália sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum — consília destruéntes et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi, et in promptu habéntes ulcísci omnem inobœdiéntiam, cum impléta fúerit vestra obœdiéntia.
Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. Nam et si ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit Dóminus in ædificatiónem et non in destructiónem vestram, ne erubéscam, ut non exístimer tamquam terrére vos per epístulas; quóniam quidem «Epístulæ — ínquiunt — graves sunt et fortes, præséntia autem córporis infírma et sermo contemptíbilis». Hoc cógitet, qui eiúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístulas abséntes, tales et præséntes in facto.
Non enim audémus insérere aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant, sed ipsi se in semetípsis metiéntes, et comparántes semetípsos sibi, non intéllegunt. Nos autem non ultra mensúram gloriábimur, sed secúndum mensúram régulæ, quam impertítus est nobis Deus, mensúram pertingéndi usque ad vos. Non enim quasi non pertingéntes ad vos superexténdimus nosmetípsos, usque ad vos enim pervénimus in evangélio Christi; non ultra mensúram gloriántes in aliénis labóribus, spem autem habéntes, crescénte fide vestra, in vobis magnificári secúndum régulam nostram in abundántiam, ad evangelizándum in iis, quæ ultra vos sunt, et non in aliéna régula gloriári in his, quæ præparáta sunt.
Qui autem gloriátur, in Dómino gloriétur; non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est, sed quem Dóminus comméndat.
Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ; sed et supportáte me! Æmulor enim vos Dei æmulatióne; despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo. Tímeo autem, ne, sicut serpens Evam sedúxit astútia sua, ita corrumpántur sensus vestri a simplicitáte et castitáte, quæ est in Christum. Nam si is, qui venit, álium Christum prædicat, quem non prædicávimus, aut álium Spíritum accípitis, quem non accepístis, aut áliud evangélium, quod non recepístis, recte paterémini. Exístimo enim nihil me minus fecísse magnis apóstolis; nam etsi imperítus sermóne, sed non sciéntia, in omni autem manifestántes in ómnibus ad vos.
Responsorium 2 Cor 10, 3-4a; Eph 6, 16a. 17b
R/. In carne ambulántes, non secúndum carnem militámus. * Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt.
V/. Suméntes scutum fídei et gládium Spíritus, quod est verbum Dei. * Nam arma.
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi (Cat. 18, 23-25: PG 33, 1043-1047)
Ecclesia, seu convocatio plebis Dei
Reiécta namque una illa, quæ in Iudæa erat, per totum orbem deínceps Christi multiplicántur Ecclésiæ, de quibus dictum est in psalmis: Cantáte Dómino cánticum novum, laus eius in ecclésia sanctórum. Queis consentánea Prophéta Iudæis dixit: Non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus omnípotens, statímque subdit: Proptérea ab ortu solis usque ad occásum nomen meum glorificátum est in géntibus. De eádem sancta cathólica Ecclésia scribit ad Timótheum Paulus: Ut scias quómodo opórteat in domo Dei versári, quæ est Ecclésia Dei vivéntis, colúmna et stabiliméntum veritátis.
Responsorium 1 Petr 2, 9-10a
R/. Vos genus eléctum, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, * Ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum.
V/. Aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei. * Ut virtútes.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola secúnda ad Corínthios 11, 7-29
Contra pseudoapostolos
Fratres: Numquid peccátum feci meípsum humílians, ut vos exaltémini, quóniam gratis evangélium Dei evangelizávi vobis? Alias ecclésias exspoliávi accípiens stipéndium ad ministérium vestrum, et cum essem apud vos et egérem, nulli onerósus fui; nam, quod mihi déerat, supplevérunt fratres, qui venérunt a Macedónia; et in ómnibus sine ónere me vobis servávi et servábo. Est véritas Christi in me, quóniam hæc glória non infringétur in me in regiónibus Acháiæ.
Quare? Quia non díligo vos? Deus scit! Quod autem fácio et fáciam, ut ámputem occasiónem eórum, qui volunt occasiónem, ut in quo gloriántur, inveniántur sicut et nos. Nam eiúsmodi pseudoapóstoli, operárii súbdoli, transfigurántes se in apóstolos Christi. Et non mirum, ipse enim Sátanas transfigúrat se in ángelum lucis; non est ergo magnum, si et minístri eius transfiguréntur velut minístri iustítiæ, quorum finis erit secúndum ópera ipsórum.
Iterum dico, ne quis me putet insipiéntem esse; alióquin velut insipiéntem accípite me, ut et ego módicum quid glórier. Quod loquor, non loquor secúndum Dóminum, sed quasi in insipiéntia in hac substántia gloriatiónis. Quóniam multi gloriántur secúndum carnem, et ego gloriábor. Libénter enim suffértis insipiéntes, cum sitis ipsi sapiéntes; sustinétis enim, si quis vos in servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis áccipit, si quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit.
Secúndum ignobilitátem dico, quasi nos infírmi fuérimus; in quo quis audet, in insipiéntia dico, áudeo et ego. Hebræi sunt? Et ego. Israelítæ sunt? Et ego. Semen Abrahæ sunt? Et ego. Minístri Christi sunt? Minus sápiens dico, plus ego: in labóribus plúrimis, in carcéribus abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter; a Iudæis quínquies quadragénas una minus accépi, ter virgis cæsus sum, semel lapidátus sum, ter naufrágium feci, nocte et die in profúndo maris fui; in itinéribus sæpe, perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere, perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus, in labóre et ærúmna, in vigíliis sæpe, in fame et siti, in ieiúniis frequénter, in frígore et nuditáte; præter illa, quæ extrínsecus sunt, instántia mea cotidiána, sollicitúdo ómnium ecclesiárum. Quis infirmátur et non infírmor? Quis scandalizátur et ego non uror?
Responsorium Gal 1, 11b. 12; 2 Cor 11, 10a. 7b
R/. Evangélium quod evangelizátum est a me, non est secúndum hóminem; * Neque enim ego ab hómine accépi illud, sed per revelatiónem Iesu Christi.
V/. Est véritas Christi in me, quóniam gratis evangélium Dei evangelizávi vobis. * Neque.
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi (Cat. 18, 26-29: PG 33, 1047-1050)
Responsorium Cf. Ps 32 (33), 12
R/. Laudábilis pópulus, quem Dóminus exercítuum benedíxit dicens: * Opus mánuum meárum tu es, heréditas mea, Israel.
V/. Beáta gens, cuius est Dóminus Deus eius, pópulus eléctus in hereditátem. * Opus.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola secúnda ad Corínthios 11, 30 — 12, 13
Gloriatur Apostolus in infirmitatibus suis
Fratres: Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et Pater Dómini Iesu scit, qui est benedíctus in sæcula, quod non méntior. Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet, et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum et effúgi manus eius.
Gloriári opórtet; non éxpedit quidem, véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio hóminem in Christo ante annos quattuórdecim — sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit — raptum eiúsmodi usque ad tértium cælum. Et scio huiúsmodi hóminem — sive in córpore sive extra corpus néscio, Deus scit — quóniam raptus est in paradísum et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. Pro eiúsmodi gloriábor, pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam et si volúero gloriári, non ero insípiens, veritátem enim dicam; parco autem, ne quis in me exístimet supra id, quod videt me aut audit ex me, et ex magnitúdine revelatiónum. Propter quod, ne extóllar, datus est mihi stímulus carni, ángelus Sátanæ, ut me colaphízet, ne extóllar. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me; et dixit mihi: «Súfficit tibi grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur». Libentíssime ígitur pótius gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus et in angústiis, pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
Factus sum insípiens. Vos me coegístis; ego enim débui a vobis commendári. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apóstoli, tamétsi nihil sum; signa tamen apóstoli facta sunt super vos in omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus. Quid est enim quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? Donáte mihi hanc iniúriam.
Responsorium 2 Cor 12, 9ba; 4, 7
R/. Libentíssime gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi, * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.
V/. Habémus thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei. * Nam virtus.
Incipit Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Polycárpum (Inscriptio; nn. 1, 1 — 4, 3: Funk 1, 247-249)
Propter Deum omnia sustinere nos oportet, ut et ipse nos sustineat
Responsorium 1 Tim 6, 11b-12a; 2 Tim 2, 10a
R/. Sectáre iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem; * Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.
V/. Omnia sustíneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur. * Certa bonum.
SABBATO HEBDOMADAE XVII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De Epístola secúnda ad Corínthios 12, 14 — 13, 13
Proxima Apostoli visitatio ad Corinthiorum emendationem
Fratres: Ecce tértio hoc parátus sum veníre ad vos et non ero gravis vobis; non enim quæro, quæ vestra sunt, sed vos, nec enim debent fílii paréntibus thesaurizáre, sed paréntes fíliis. Ego autem libentíssime impéndam et superimpéndar ipse pro animábus vestris. Si plus vos díligo, minus díligar?
Esto quidem, ego vos non gravávi; sed cum essem astútus, dolo vos cepi. Numquid per áliquem eórum, quos misi ad vos, circumvéni vos? Rogávi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvénit? Nonne eódem spíritu ambulávimus? Nonne iísdem vestígiis?
Olim putátis quod excusémus nos apud vos? Coram Deo in Christo lóquimur; ómnia autem, caríssimi, propter vestram ædificatiónem. Tímeo enim, ne forte, cum vénero, non quales volo, invéniam vos, et ego invéniar a vobis, qualem non vultis, ne forte contentiónes, æmulatiónes, animositátes, dissensiónes, detractiónes, susurratiónes, inflatiónes, seditiónes sint; ne íterum, cum vénero, humíliet me Deus meus apud vos, et lúgeam multos ex his, qui ante peccavérunt et non egérunt pæniténtiam super immundítia et fornicatióne et impudicítia, quam gessérunt.
Ecce tértio hoc vénio ad vos: in ore duórum vel trium téstium stabit omne verbum. Prædíxi et prædíco, ut præsens bis et nunc absens his, qui ante peccavérunt, et céteris ómnibus, quóniam si vénero íterum, non parcam, quóniam experiméntum quæritis eius, qui in me lóquitur, Christi, qui in vos non infirmátur, sed potens est in vobis. Nam etsi crucifíxus est ex infirmitáte, sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo, sed vivémus cum eo ex virtúte Dei in vos.
Vosmetípsos tentáte, si estis in fide; ipsi vos probáte. An non cognóscitis vos ipsos quia Iesus Christus in vobis est? Nisi forte réprobi estis. Spero autem quod cognoscétis quia nos non sumus réprobi. Orámus autem Deum, ut nihil mali faciátis, non ut nos probáti pareámus, sed ut vos, quod bonum est, faciátis, nos autem ut réprobi simus. Non enim póssumus áliquid advérsus veritátem, sed pro veritáte. Gaudémus enim, quando nos infírmi sumus, vos autem poténtes estis; hoc et orámus, vestram consummatiónem. Ideo hæc absens scribo, ut non præsens dúrius agam secúndum potestátem, quam Dóminus dedit mihi, in ædificatiónem et non in destructiónem.
De cétero, fratres, gaudéte, perfécti estóte, exhortámini ínvicem, idem sápite, pacem habéte, et Deus dilectiónis et pacis erit vobíscum. Salutáte ínvicem in ósculo sancto. Salútant vos sancti omnes.
Grátia Dómini Iesu Christi et cáritas Dei et communicátio Sancti Spíritus cum ómnibus vobis.
Responsorium 2 Cor 13, 11; Phil 4, 7
R/. Gaudéte, perfécti estóte, pacem habéte, * Et Deus dilectiónis et pacis, erit vobíscum.
V/. Pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra in Christo Iesu. * Et Deus.
De Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Polycárpum (Nn. 5, 1 — 8, 1. 3: Funk 1, 249-253)
Responsorium 1 Cor 15, 58; 2 Th 3, 13
R/. Stábiles estóte, immóbiles, abundántes in ópere Dómini semper, * Sciéntes quod labor vester non est inánis in Dómino.
V/. Nolíte defícere benefaciéntes. * Sciéntes.