zlectiones-fase9

DOMINICA XVI PER ANNUM

Hebd. IV Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

Incipit Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 1-14

Gratiarum actio inter tribulationes

Paulus apóstolus Christi Iesu per voluntátem Dei, et Timótheus frater, ecclésiæ Dei, quæ est Corínthi, cum sanctis ómnibus, qui sunt in univérsa Acháia: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra. Sive autem tribulámur, pro vestra exhortatióne et salúte; sive exhortámur pro vestra exhortatióne, quæ operátur in tolerántia earúndem passiónum, quas et nos pátimur. Et spes nostra firma pro vobis, sciéntes quóniam, sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.

Non enim vólumus ignoráre vos, fratres, de tribulatióne nostra, quæ facta est in Asia, quóniam supra modum graváti sumus supra virtútem, ita ut tædéret nos étiam vívere; sed ipsi in nobis ipsis respónsum mortis habúimus, ut non simus fidéntes in nobis, sed in Deo, qui súscitat mórtuos: qui de tanta morte erípuit nos et éruet, in quem sperámus, et adhuc erípiet, adiuvántibus et vobis in oratióne pro nobis, ut propter eam, quæ ex multis persónis in nos est, donatiónem per multos grátiæ agántur pro nobis.

Nam glória nostra hæc est, testimónium consciéntiæ nostræ, quod in simplicitáte et sinceritáte Dei et non in sapiéntia carnáli sed in grátia Dei, conversáti sumus in mundo, abundántius autem ad vos. Non enim ália scríbimus vobis quam quæ légitis aut étiam cognóscitis; spero autem quod usque in finem cognoscétis, sicut et cognovístis nos ex parte, quia glória vestra sumus sicut et vos nostra in die Dómini nostri Iesu.

Responsorium   Ps 93 (94), 18b-19; 2 Cor 1, 5
R/.
Misericórdia tua, Dómine, sustentábat me; * In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
V/. Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat consolátio nostra. * In multitúdine.

Lectio altera

Incipit Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Magnésios (Inscriptio; nn. 1, 1 — 5, 2: Funk 1, 191-195)

Decet non modo vocari christianos, sed etiam esse

Ignátius, qui et Theóphorus, benedíctæ grátia Dei Patris in Christo Iesu salvatóre nostro, in quo salúto Ecclésiam, quæ Magnésiæ est ad Mæándrum, optóque in Deo Patre et in Iesu Christo plúrimam salútem.

Cum caritátem vestram religiósam pérbene ordinátam cognovíssem, exsúltans in fide Iesu Christi vos álloqui decrévi. Ornátus enim honorificentíssimo nómine in vínculis quæ circúmfero, laudo Ecclésias, quibus uniónem opto cum carne et spíritu Iesu Christi, qui sempitérna est vita nostra, et uniónem in fide et caritáte, cui nihil præferéndum, máxime vero uniónem cum Iesu et Patre, in quo omnem príncipis huius sæculi vim sustinéntes et evadéntes, Deo potiémur.

Cum ítaque dignus sim hábitus, ut vídeam vos per Damam epíscopum vestrum Deo dignum et per dignos presbýteros Bassum et Apollónium et per consérvum meum Zotiónem diáconum, quo útinam fruar, quia súbditus est epíscopo ut benignitáti Dei et presbytério ut legi Iesu Christi.

Sed et vos decet non familiárius uti ætáte epíscopi, sed respéctu poténtiæ Dei Patris omnem impertíri illi reveréntiam, quemádmodum cognóvi et sanctos presbýteros non abúti iuveníli eius condicióne conspícua, sed ut prudéntes in Deo cédere ei, non ei autem, sed Patri Iesu Christi, ómnium epíscopo. In honórem ígitur illíus, qui amat nos, decet obœdíre sine ulla hypócrisi; quia non epíscopum hunc visíbilem quis fallit, sed invisíbilem decípere conátur. Quidquid vero est eiúsmodi, non ad carnem refértur, sed ad Deum, qui abscóndita cognóscit.

Decet ítaque non modo vocári christiános, sed étiam esse; quemádmodum nonnúlli epíscopum quidem nóminant, sed ómnia sine eo fáciunt. Tales vero non bona consciéntia mihi præditi esse vidéntur, quia non fírmiter secúndum præcéptum congregántur.

Quia autem res finem habent et duo simul propósita sunt, mors et vita, et unusquísque in próprium locum itúrus est, quemádmodum enim sunt numísmata duo, álterum quidem Dei, álterum autem mundi, et unumquódque próprium charactérem habet impósitum, infidéles charactérem mundi huius, fidéles autem in caritáte charactérem Dei Patris per Iesum Christum, per quem nisi propénsa nobis est volúntas mori iuxta ipsíus passiónem, nec vita ipsíus in nobis est.

Responsorium   1 Tim 4, 12b. 16b. 15
R/.
Exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. * Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies et eos qui te áudiunt.
V/. Hæc meditáre, in his esto, ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. * Hoc enim.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XVI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola secúnda ad Corínthios 1, 15 — 2, 11

Quare Apostolus iter suum mutaverit

Fratres: Hac confidéntia vólui prius veníre ad vos, ut secúndam grátiam haberétis, et per vos transíre in Macedóniam, et íterum a Macedónia veníre ad vos et a vobis dedúci in Iudæam. Cum hoc ergo voluíssem, numquid levitáte usus sum? Aut, quæ cógito, secúndum carnem cógito, ut sit apud me «Est, est» et «Non, non»? Fidélis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est «Est» et «Non»! Dei enim Fílius Iesus Christus, qui in vobis per nos prædicátus est, per me et Silvánum et Timótheum, non fuit «Est» et «Non», sed «Est» in illo fuit. Quotquot enim promissiónes Dei sunt, in illo «Est»; ídeo et per ipsum «Amen» Deo, ad glóriam per nos. Qui autem confírmat nos vobíscum in Christum et qui unxit nos Deus, qui et signávit nos et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.

Ego autem testem Deum ínvoco in ánimam meam quod parcens vobis non veni ultra Corínthum. Non quia dominámur fídei vestræ, sed adiutóres sumus gáudii vestri, nam fide stetístis.

Státui autem hoc ipse apud me, ne íterum in tristítia venírem ad vos; si enim ego contrísto vos, et quis est qui me lætíficet, nisi qui contristátur ex me? Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum vénero, tristítiam hábeam de quibus oportébat me gaudére, cónfidens in ómnibus vobis, quia meum gáudium ómnium vestrum est. Nam ex multa tribulatióne et angústia cordis scripsi vobis per multas lácrimas, non ut contristémini, sed ut sciátis quam caritátem hábeo abundántius in vos.

Si quis autem contristávit, non me contristávit, sed ex parte, ut non ónerem, omnes vos. Súfficit illi, qui eiúsmodi est, obiurgátio hæc, quæ fit a plúribus, ita ut e contra magis donétis et consolémini, ne forte abundantióre tristítia absorbeátur, qui eiúsmodi est. Propter quod óbsecro vos, ut confirmétis in illum caritátem; ídeo enim et scripsi, ut cognóscam probatiónem vestram, an in ómnibus obœdiéntes sitis. Cui autem áliquid donátis, et ego; nam et ego, quod donávi, si quid donávi, propter vos in persóna Christi, ut non circumveniámur a Sátana, non enim ignorámus cogitatiónes eius.

Responsorium   2 Cor 1, 21-22; cf. Deut 5, 2. 4
R/.
Qui confírmat nos in Christum et qui unxit nos, Deus, qui et signávit nos, * Et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.
V/. Dóminus Deus noster pépigit nobíscum fœdus, fácie ad fáciem locútus est nobis. * Et dedit.

Lectio altera

De Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Magnésios (Nn. 6, 1 — 9, 2: Funk 1, 195-199)

Una oratio, una spes in caritate, in gaudio sancto

Cum ítaque in persónis supra dictis omnem multitúdinem in fide conspexíssem ac dilexíssem, hortor, ut in concórdia Dei ómnia perágere studeátis, epíscopo præsidénte loco Dei et presbýteris loco senátus apostólici, et diáconis mihi suavíssimis concréditum habéntibus ministérium Iesu Christi, qui ante sæcula apud Patrem erat et in fine appáruit. Omnes ígitur, accéptis iísdem divínis móribus, vos mútuo revereámini et nemo secúndum carnem spectet próximum, sed in Iesu Christo vos ínvicem semper diligátis. Nihil sit in vobis, quod possit vos dirímere, sed uniámini epíscopo et præsidéntibus, in typum et demonstratiónem immortalitátis.

Quemádmodum ígitur Dóminus sine Patre, ipsi unítus, nihil fecit, neque per se ipsum neque per apóstolos: ita neque vos sine epíscopo et presbýteris quidquam peragátis; neque aggrediámini, ut quidquam a vobis separátim factum decens appáreat, sed in unum conveniéntibus una sit orátio, una precátio, una mens, una spes in caritáte, in gáudio sancto, unus est Iesus Christus, quo nihil præstántius est. Omnes velut in unum templum Dei concúrrite, velut ad unum altáre, ad unum Iesum Christum, qui ab uno Patre pródiit et apud unum fuit ad eúmque revérsus est.

Ne seducámini aliénis doctrínis neque vetéribus fábulis, quæ sunt inútiles. Si enim adhuc iuxta legem iudáice vívimus, confitémur nos grátiam non accepísse. Diviníssimi namque prophétæ iuxta Iesum Christum vixérunt. Ob hoc et persecutiónem passi sunt, grátia ipsíus inspiráti, ut incréduli certi redderéntur, quod unus sit Deus, qui seípsum manifestáverit per Iesum Christum Fílium suum, qui est Verbum eius e siléntio progréssum, qui in ómnibus ei, qui ipsum míserat, complácuit.

Si ígitur, qui in vétere rerum órdine degérunt, ad novam spem pervenérunt, non ámplius sábbatum coléntes, sed iuxta domínicam vivéntes, in qua et vita nostra exórta est per ipsum et mortem ipsíus (quod quidam negant, per quod mystérium fidem accépimus, et propter hoc sustinémus, ut inveniámur discípuli Iesu Christi, solíus doctóris nostri); quómodo nos potérimus vívere sine ipso, quem étiam prophétæ, cum essent spíritu discípuli eius, ut doctórem exspectábant? Et propter hoc is, quem iuste præstolabántur, advéniens suscitávit ipsos ex mórtuis.

Responsorium   Cf. 1 Petr 3, 8. 9b; Rom 12, 10. 11c
R/.
Sitis omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles; * Quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.
V/. Caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes. * Quia.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE XVI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola secúnda ad Corínthios 2, 12 — 3, 6

Paulus minister novi testamenti

Fratres: Cum veníssem Tróadem ob evangélium Christi, et óstium mihi apértum esset in Dómino, non hábui réquiem spirítui meo, eo quod non invénerim Titum fratrem meum, sed valefáciens eis proféctus sum in Macedóniam. Deo autem grátias, qui semper triúmphat nos in Christo et odórem notítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco. Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui péreunt: áliis quidem odor ex morte in mortem, áliis autem odor ex vita in vitam. Et ad hæc quis idóneus? Non enim sumus sicut plúrimi adulterántes verbum Dei, sed sicut ex sinceritáte, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo lóquimur.

Incípimus íterum nosmetípsos commendáre? Aut numquid egémus sicut quidam commendatíciis epístulis ad vos aut ex vobis? Epístula nostra vos estis, scripta in córdibus nostris, quæ scitur et légitur ab ómnibus homínibus; manifestáti quóniam epístula estis Christi ministráta a nobis, scripta non atraménto sed Spíritu Dei vivi, non in tábulis lapídeis sed in tábulis cordis carnálibus.

Fidúciam autem talem habémus per Christum ad Deum. Non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficiéntia nostra ex Deo est, qui et idóneos nos fecit minístros Novi Testaménti, non lítteræ sed Spíritus: líttera enim occídit, Spíritus autem vivíficat.

Responsorium   2 Cor 3, 4. 6. 5
R/.
Fidúciam habémus per Christum ad Deum, * Qui et idóneos nos fecit minístros Novi Testaménti, non lítteræ sed Spíritus.
V/. Non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficiéntia nostra ex Deo est. * Qui et.

Lectio altera

De Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Magnésios (N. 10, 1-15: Funk 1, 199-203)

Christum habetis in vobis

Absit ergo a nobis non movéri benignitáte Christi. Si enim nos imitétur secúndum ea, quæ fácimus, iam períimus. Proptérea, discípuli eius effécti, discámus secúndum christianísmum vívere. Qui enim álio nómine vocátur præter hoc, non est Dei. Abícite ígitur malum ferméntum inveterátum et ácidum et transmutámini in novum ferméntum, quod est Iesus Christus. Saliámini in ipso, ut non corrumpátur áliquis e vobis, quóniam ab odóre redarguémini. Absúrdum est Christum Iesum profári, et iudaizáre; christianísmus enim non in iudaísmum crédidit, sed iudaísmus in christianísmum, in quo omnes qui credunt in Deum congregáti sunt.

Hæc autem scribo, dilécti mei, non quod cognóverim áliquos vestrum hoc ánimo afféctos esse, sed, ut minor vobis, cautum vobis cúpio, ne incidátis in hamos inánis doctrínæ, sed ut plene certi reddámini de nativitáte et passióne et resurrectióne, quæ cóntigit témpore præfectúræ Póntii Piláti: quæ vere et indubitánter gesta sunt a Iesu Christo, spe nostra, a qua avérti némini vestrum áccidat.

Fruar vobis in ómnibus, síquidem dignus sum. Etsi enim ligátus sum, comparándus tamen non sum uni vestrum, qui ligáti non estis. Novi quod non inflámini; Iesum enim Christum habétis in vobis. Et magis, cum laudo vos, scio quod erubéscitis, sicut scriptum est: Iustus sui est accusátor.

Studéte ígitur confirmári in doctrínis Dómini et apostolórum, ut ómnia, quæ fácitis, próspere vobis succédant carne et spíritu, fide et caritáte, in Fílio et Patre et Spíritu, in princípio et in fine, cum digníssimo epíscopo vestro et digne contéxta spiritáli coróna presbytérii vestri et cum diáconis Deo placéntibus. Subiécti estóte epíscopo et vobis mútuo, ut Iesus Christus Patri secúndum carnem, et apóstoli Christo et Patri et Spirítui, ut únio sit et carnális et spiritális.

Cum sciam vos Deo plenos esse, brévibus vos cohortátus sum. Mémores estóte mei in oratiónibus vestris, ut Deum ássequar, et Ecclésiæ, quæ in Sýria est (unde non sum dignus vocári; indígeo enim uníta vestra in Deo oratióne et caritáte), ut Ecclésia, quæ in Sýria est, mereátur per Ecclésiam vestram irrorári.

Salútant vos Ephésii e Smyrna, unde hæc scribo vobis, qui præséntes adsunt in Dei glóriam ut et vos, qui me una cum Polycárpo epíscopo Smyrnæórum in ómnibus recreárunt. Et céteræ Ecclésiæ in honórem Iesu Christi vos salútant. Valéte, Deo uníti, spíritum possidéntes inseparábilem, qui est Iesus Christus.

Responsorium   Eph 3, 16a. 17. 19b; Col 2, 6b-7a
R/.
Det vobis Deus Christum habitáre per fidem in córdibus vestris; * In caritáte radicáti et fundáti, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
V/. In ipso ambuláte, radicáti et superædificáti in ipso et confirmáti fide. * In caritáte.

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE XVI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola secúnda ad Corínthios 3, 7 — 4, 4

Gloria ministrationis novi testamenti

Fratres: Si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israel in fáciem Móysis propter glóriam vultus eius, quæ evacuátur, quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? Nam si ministérium damnatiónis glória est, multo magis abúndat ministérium iustítiæ in glória. Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam; si enim, quod evacuátur, per glóriam est, multo magis, quod manet, in glória est.

Habéntes ígitur talem spem multa fidúcia útimur, et non sicut Móyses: ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israel in finem eius, quæ evacuátur. Sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem idípsum velámen in lectióne Véteris Testaménti manet non revelátum, quóniam in Christo evacuátur; sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen est pósitum super cor eórum. Quando autem convérsus fúerit ad Dóminum, aufértur velámen. Dóminus autem Spíritus est; ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. Nos vero omnes reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem tamquam a Dómini Spíritu.

Ideo habéntes hanc ministratiónem, iuxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicávimus occúlta dedécoris non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.

Quod si étiam velátum est evangélium nostrum, in his, qui péreunt, est velátum, in quibus deus huius sæculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illuminátio evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei.

Responsorium   2 Cor 3, 18; Phil 3, 3b
R/.
Nos omnes, reveláta fácie, glóriam Dómini speculántes, * In eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem.
V/. Spíritu Dei servímus et gloriámur in Christo Iesu. * In eándem.

Lectio altera

E Libro De imitatióne Christi (Lib. 2, 1, 1-6)

Est regnum Dei pax et gaudium in Spiritu

Convérte te ex toto corde ad Dóminum et relínque hunc míserum mundum, et invéniet ánima tua réquiem. Est enim regnum Dei pax et gáudium in Spíritu Sancto: véniet ad te Christus, osténdens tibi consolatiónem suam, si dignam illi ab intus paráveris mansiónem.

Omnis glória eius et decor ab intra est, et ibi cómplacet sibi. Frequens illi visitátio cum hómine intérno: dulcis sermocinátio, grata consolátio, multa pax, familiáritas stupénda nimis.

Eia, ánima fidélis, præpara huic Sponso cor tuum, quátenus ad te veníre, et in te habitáre dignétur. Sic enim dicit: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus.

Da ergo Christo locum. Cum Christum habúeris, dives es et súfficit tibi. Ipse erit provísor tuus et fidélis procurátor in ómnibus, ut non sit opus in homínibus speráre.

Pone totam fidúciam tuam in Deo, et sit ipse timor tuus et amor tuus. Ipse pro te respondébit, et fáciet bene sicut mélius fúerit.

Non habes hic manéntem civitátem, et ubicúmque fúeris, extráneus es et peregrínus, nec réquiem aliquándo habébis, nisi Christo íntime fúeris unítus.

Apud Altíssimum sit cogitátio tua, et deprecátio tua ad Christum sine intermissióne dirigátur. Si nescis speculári alta et cæléstia, requiésce in passióne Christi, et in sacris vulnéribus eius libénter hábita. Sústine cum Christo et pro Christo, si vis regnáre cum Christo.

Si semel perfécte introísses in interióra Iesu, et módicum de ardénti amóre eius sapuísses, tunc de próprio cómmodo vel incómmodo nihil curáres, sed magis de oppróbrio illáto gaudéres, quia amor Iesu facit hóminem seípsum contémnere.

Responsorium   Ps 70 (71), 1-2a. 5
R/.
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; * In iustítia tua líbera me et éripe me.
V/. Quóniam tu es exspectátio mea, Dómine, spes mea a iuventúte mea. * In iustítia.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE XVI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola secúnda ad Corínthios 4, 5-18

Fragilitas et confidentia Apostoli

Fratres: Non nosmetípsos prædicámus sed Iesum Christum Dóminum; nos autem servos vestros per Iesum. Quóniam Deus qui dixit: «De ténebris lux splendéscat», ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Iesu Christi.

Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur; aporiámur, sed non destitúimur; persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur; deícimur, sed non perímus; semper mortificatiónem Iesu in córpore circumferéntes, ut et vita Iesu in córpore nostro manifestétur. Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli. Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis.

Habéntes autem eúndem spíritum fídei, sicut scriptum est: «Crédidi, propter quod locútus sum», et nos crédimus, propter quod et lóquimur, sciéntes quóniam, qui suscitávit Dóminum Iesum, et nos cum Iesu suscitábit et constítuet vobíscum. Omnia enim propter vos, ut grátia abúndans per multos gratiárum actiónem abundáre fáciat in glóriam Dei. Propter quod non defícimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is, qui intus est, noster renovátur de die in diem. Id enim, quod in præsénti est, leve tribulatiónis nostræ supra modum in sublimitátem ætérnum glóriæ pondus operátur nobis, non contemplántibus nobis, quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur; quæ enim vidéntur, temporália sunt, quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.

Responsorium   2 Cor 4, 6; Deut 5, 24a
R/.
Deus, qui dixit: «De ténebris lux splendéscat», * Ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Christi Iesu.
V/. Ecce osténdit nobis Dóminus Deus noster maiestátem et magnitúdinem suam; vocem eius audívimus. * Ipse.

Lectio altera

Ex Explanatiónibus psalmórum sancti Ambrósii epíscopi (Ps 43, 89-90: CSEL 64, 324-326)

Signatum est in nobis lumen vultus tui

Quare fáciem tuam avértis? Avértere a nobis Deum fáciem suam putámus, quando sumus in aliquíbus afflictiónibus constitúti, ut ténebræ nostro offundántur afféctui, quibus impedíti fulgórem veritátis óculis nostris hauríre nequeámus. Etenim si in nostrum Deus atténdat ingénium et nostram mentem visitáre dignétur, certi sumus quod nulla res nobis calíginem possit obdúcere. Etenim si vultus hóminis céteris membrórum pártibus plus refúlget et quemcúmque intuémur vel incógnitum agnóscimus vel cógnitum recognóscimus, quem aspéctus noster latére non pátitur, quanto magis Dei vultus quem spectat illúminat?

De quo, ut cétera eius sunt, ita et hoc præclárum sancti Apóstoli qui vere intérpres est Christi, ut aptióre eum sensu et sermóne nostris infúnderet méntibus. Unde ait: Quóniam Deus, qui dixit de ténebris lumen splendéscere, illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dómini in fácie Christi Iesu. Ubi ígitur in nobis relúceat Christus, audívimus. Est enim fulgor ætérnus animórum, quem ídeo Pater misit in terras, ut in eius illumináti vultu ætérna et cæléstia spectáre possémus, qui ante terréna calígine tenebámur.

Quid de Christo loquar, cum étiam Petrus apóstolus díxerat ad illum claudum ex útero matris suæ: Réspice in nos? Qui respéxit in Petrum et fídei illuminátus est grátia; neque enim accepísset remédium sanitátis, nisi fidéliter credidísset.

Unde, cum tanta glória esset in Apóstolis, áudiens transíre Dóminum Iesum Zachæus ascéndit in árborem, quia exíguus et pusíllus in turba eum vidére non póterat. Vidit Christum et lumen invénit, vidit eum et, qui ante aliéna rapiébat, sua cóntulit.

Quare fáciem tuam avértis? hoc est: Etsi avértis, Dómine, fáciem tuam a nobis, tamen signátum est in nobis lumen vultus tui, Dómine. Tenémus illud in córdibus nostris et in íntimo splendet afféctu: neque enim quisquam potest subsístere, si tu avértas fáciem tuam.

Responsorium   Eph 5, 8. 11a; Hebr 10, 32
R/.
Erátis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino. * Ut fílii lucis ambuláte et nolíte communicáre opéribus infructuósis tenebrárum.
V/. Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum. * Ut fílii.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE XVI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola secúnda ad Corínthios 5, 1-21

Spes domus cælestis. Ministerium reconciliationis

Fratres: Scimus quóniam si terréstris domus nostra huius tabernáculi dissolvátur, ædificatiónem ex Deo habémus domum non manufáctam, ætérnam in cælis. Nam et in hoc ingemíscimus habitatiónem nostram, quæ de cælo est, superíndui cupiéntes, si tamen et exspoliáti, non nudi inveniámur. Nam et, qui sumus in tabernáculo, ingemíscimus graváti, eo quod nólumus exspoliári sed supervestíri, ut absorbeátur, quod mortále est, a vita. Qui autem effécit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabónem Spíritus.

Audéntes ígitur semper et sciéntes quóniam, dum præséntes sumus in córpore, peregrinámur a Dómino; per fidem enim ambulámus et non per spéciem. Audémus autem et bonam voluntátem habémus magis peregrinári a córpore et præséntes esse ad Dóminum. Et ídeo conténdimus sive præséntes sive abséntes placére illi. Omnes enim nos manifestári opórtet ante tribúnal Christi, ut réferat unusquísque pro eis, quæ per corpus gessit, sive bonum sive malum.

Sciéntes ergo timórem Dómini homínibus suadémus, Deo autem manifésti sumus; spero autem et in consciéntiis vestris maniféstos nos esse. Non íterum nos commendámus vobis, sed occasiónem damus vobis gloriándi pro nobis, ut habeátis ad eos, qui in fácie gloriántur et non in corde. Sive enim mente excédimus, Deo; sive sóbrii sumus, vobis.

Cáritas enim Christi urget nos, æstimántes hoc quóniam, si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt; et pro ómnibus mórtuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. Itaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem; et si cognóvimus secúndum carnem Christum, sed nunc iam non nóvimus. Si quis ergo in Christo, nova creatúra; vétera transiérunt, ecce, facta sunt nova.

Omnia autem ex Deo, qui reconciliávit nos sibi per Christum et dedit nobis ministérium reconciliatiónis, quóniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur tamquam Deo exhortánte per nos: obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur iustítia Dei in ipso.

Responsorium   2 Cor 5, 18b; Rom 8, 32a
R/.
Deus reconciliávit nos sibi per Christum, * Et dedit nobis ministérium reconciliatiónis.
V/. Próprio Fílio suo non pepércit Deus, sed pro nobis ómnibus trádidit illum. * Et dedit.

Lectio altera

Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi (Lib. 10, 43, 68-70: CCL 27, 192-193)

Pro omnibus Christus mortuus est

Verax mediátor, quem secréta tua misericórdia demonstrásti humílibus et misísti, ut eius exémplo étiam ipsam díscerent humilitátem, mediátor ille Dei et hóminum, homo Christus Iesus, inter mortáles peccatóres et immortálem iustum appáruit, mortális cum homínibus, iustus cum Deo, ut quóniam stipéndium iustítiæ vita et pax est, per iustítiam coniúnctam Deo evacuáret mortem iustificatórum impiórum, quam cum illis vóluit habére commúnem. Quómodo nos amásti, Pater bone, qui Fílio tuo único non pepercísti, sed pro nobis ímpiis tradidísti eum! Quómodo nos amásti, pro quibus ille non rapínam arbitrátus esse æquális tibi factus est súbditus usque ad mortem crucis, unus ille in mórtuis liber, potestátem habens ponéndi ánimam suam, et potestátem habens íterum suméndi eam, pro nobis tibi victor et víctima, et ídeo victor quia víctima, pro nobis tibi sacérdos et sacrifícium, et ídeo sacérdos, quia sacrifícium, fáciens tibi nos de servis fílios, de te nascéndo, nobis serviéndo.

Mérito mihi spes válida in illo est, quod sanábis omnes languóres meos per eum, qui sedet ad déxteram tuam et te interpéllat pro nobis: alióquin desperárem. Multi enim et magni sunt idem languóres mei, multi sunt et magni; sed ámplior est medicína tua. Potúimus putáre Verbum tuum remótum esse a coniunctióne hóminis et desperáre de nobis, nisi caro fíeret et habitáret in nobis. Contérritus peccátis meis et mole misériæ meæ agitáveram in corde meditatúsque fúeram fugam in solitúdinem, sed prohibuísti me et confortásti me, dicens: Ideo Christus pro ómnibus mórtuus est, ut qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est.

Ecce, Dómine, iacto in te curam meam, ut vivam, et considerábo mirabília de lege tua. Tu scis imperítiam meam et infirmitátem meam: doce me, et sana me. Ille tuus Unicus, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi, redémit me sánguine suo. Non calumniéntur mihi supérbi, quóniam cógito prétium meum et mandúco et bibo et érogo et pauper cúpio saturári ex eo inter illos qui edunt et saturántur: et laudant Dóminum qui requírunt eum.

Responsorium   2 Cor 5, 14. 15b; Rom 6, 10
R/.
Cáritas Christi urget nos, æstimántes hoc quóniam pro ómnibus mórtuus est Christus; * Ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit.
V/. Quod enim mórtuus est, peccáto mórtuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. * Ut et.

 

SABBATO HEBDOMADAE XVI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De Epístola secúnda ad Corínthios 6, 1 — 7, 1

Tribulationes Pauli et exhortatio ad sanctitatem

Fratres: Adiuvántes et exhortámur, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis — ait enim: «Témpore accépto exaudívi te et in die salútis adiúvi te». Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis — némini dantes ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium, sed in ómnibus exhibéntes nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in ieiúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, in verbo veritátis, in virtúte Dei; per arma iustítiæ a dextris et sinístris, per glóriam et ignobilitátem, per infámiam et bonam famam; ut seductóres et veráces, sicut qui ignóti et cógniti, quasi moriéntes, et ecce vívimus, ut castigáti et non mortificáti, quasi tristes, semper autem gaudéntes, sicut egéntes, multos autem locupletántes, tamquam nihil habéntes et ómnia possidéntes.

Os nostrum patet ad vos, o Corínthii, cor nostrum dilatátum est. Non angustiámini in nobis, sed angustiámini in viscéribus vestris; eándem autem habéntes remuneratiónem, tamquam fíliis dico, dilatámini et vos.

Nolíte iugum dúcere cum infidélibus! Quæ enim participátio iustítiæ cum iniquitáte? Aut quæ socíetas luci ad ténebras? Quæ autem convéntio Christi cum Béliar, aut quæ pars fidéli cum infidéli? Qui autem consénsus templo Dei cum idólis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: «Inhabitábo in illis et inambulábo et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus. Propter quod exíte de médio eórum et separámini, dicit Dóminus, et immúndum ne tetigéritis; et ego recípiam vos et ero vobis in Patrem, et vos éritis mihi in fílios et fílias, dicit Dóminus omnípotens».

Has ígitur habéntes promissiónes, caríssimi, mundémus nos ab omni inquinaménto carnis et spíritus, perficiéntes sanctificatiónem in timóre Dei.

Responsorium   2 Cor 6, 14b. 16; 1 Cor 3, 16
R/.
Quæ participátio iustítiæ cum iniquitáte? qui consénsus templo Dei cum idólis? * Vos enim estis templum Dei vivi.
V/. Nescítis quia templum Dei estis, et Spíritus Dei hábitat in vobis? * Vos enim.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam secúndam ad Corínthios (Hom. 13, 1-2: PG 61, 491-492)

Cor nostrum dilatatum est

Cor nostrum dilatátum est. Quemádmodum enim id, quod calórem affert, dilatáre solet, ita étiam caritátis munus est dilatáre: cálida quippe ac fervens est virtus. Hæc os quoque Pauli aperiébat et cor dilatábat. «Neque enim ore tantum amo, inquit; verum étiam cor ipsum in amóre cónsonat: ídeo cum fidúcia loquor, toto ore ac tota mente». Non enim Pauli corde quidquam látius erat, quod pios omnes, perínde atque amásius quíspiam, ádeo arcto amóre complectebátur, non sese scindénte ipsíus amicítia et imbecillitátem contrahénte, sed íntegra in unoquóque manénte. Et quid mirum talem ipsíus in pios viros ánimum fuísse, cum étiam in infidélibus cor ipsíus univérsum terrárum orbem amplecterétur?

Ideo non dixit: «Amo vos», sed, quod maiórem émphasim habet: Os nostrum patet, cor nostrum dilatátum est; omnes intus habémus, ac ne id quidem utcúmque, sed cum ingénti amplitúdine. Nam qui amátur, in íntimo amántis corde sine ullo metu obámbulat; idcírco ait: Non angustiámini in nobis, angustiámini autem in viscéribus vestris. Obiurgatiónem vide non parva indulgéntia temperátam: id quod magnópere amántium est. Non dixit: «Vos me non amátis», sed: «Non pari modo»; neque enim vult aspérius eos insectári.

Ac passim cérnere est quómodo incredíbili quodam fidélium amóre flagret, si quis ex síngulis epístolis testimónia séligat. Ad Romános enim scribens ait: Cúpio vidére vos; et: Sæpe propósui veníre ad vos; et: Si quo modo tandem aliquándo prósperum iter hábeam ad vos. Ad Gálatas autem hæc dicit: Filíoli mei, quos íterum partúrio; ad Ephésios rursus: Huius rei grátia flecto génua mea pro vobis; ad Thessalonicénses autem: Quæ enim est spes mea aut gáudium aut glóriæ coróna? annon vos? Quia se et in corde et in vínculis eos circumférre dicébat.

Porro cum ad Colossénses scribit: Cúpio, inquit, vidére vos quantum certámen hábeam pro vobis, et quicúmque fáciem meam non vidérunt in carne, ut consolatiónem hábeant corda vestra; et ad Thessalonicénses: Quemádmodum si nutrix fóveat fílios suos, ita desiderántes vos, cupiebámus vobis dare non solum Evangélium, sed étiam ánimas nostras. Non angustiámini in nobis, inquit. Nec vero se dumtáxat eos amáre ait, sed ab ipsis étiam amári, quo nimírum hinc quoque eórum ánimos allíciat. Atque de his quidem hoc testíficans, ait: Titus venit, réferens nobis vestrum desidérium, vestrum fletum, vestram æmulatiónem.

Responsorium   1 Cor 13, 4. 6; Prov 10, 12
R/.
Cáritas pátiens est, benígna est, non æmulátur, non agit supérbe; * Non gaudet super iniquitátem, congáudet autem veritáti.
V/. Odium súscitat rixas, et univérsa delícta óperit cáritas. * Non gaudet.