DOMINICA XIV PER ANNUM
Hebd. II Psalterii
Ad Officium lectionis
De libro secúndo Samuélis 12, 1-25
Pænitentia David
In diébus illis: Misit Dóminus Nathan ad David. Qui cum venísset ad eum, dixit ei: «Duo viri erant in civitáte una: unus dives et alter pauper. Dives habébat oves et boves plúrimos valde. Pauper autem nihil habébat omníno præter ovem unam párvulam, quam émerat et nutríerat, et quæ créverat apud eum cum fíliis eius simul de pane illíus cómedens et de cálice eius bibens et in sinu illíus dórmiens; erátque illi sicut fília. Cum autem peregrínus quidam venísset ad dívitem, parcens ille súmere de óvibus et de bobus suis, ut exhibéret convívium peregríno illi, qui vénerat ad se, tulit ovem viri páuperis et præparávit cibos hómini, qui vénerat ad se». Irátus autem indignatióne David advérsus hóminem illum nimis dixit ad Nathan: «Vivit Dóminus, quóniam fílius mortis est vir, qui fecit hoc! Ovem reddet in quádruplum, eo quod fécerit istud et non pepércerit».
Dixit autem Nathan ad David: «Tu es ille vir! Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel et ego érui te de manu Saul; et dedi tibi domum dómini tui et uxóres dómini tui in sinu tuo dedíque tibi domum Israel et Iudæ et, si parva sunt ista, adíciam tibi multo maióra. Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu eius? Uríam Hetthæum percussísti gládio et uxórem illíus accepísti uxórem tibi et interfecísti eum gládio filiórum Ammon. Quam ob rem non recédet gládius de domo tua usque in sempitérnum, eo quod despéxeris me et túleris uxórem Uríæ Hetthæi, ut esset uxor tua. Itaque hæc dicit Dóminus: Ecce ego suscitábo super te malum de domo tua et tollam uxóres tuas in óculis tuis et dabo próximo tuo, et dórmiet cum uxóribus tuis in óculis solis huius. Tu enim fecísti abscóndite; ego vero fáciam istud in conspéctu omnis Israel et in conspéctu solis».
Et dixit David ad Nathan: «Peccávi Dómino». Dixítque Nathan ad David: «Dóminus quoque tránstulit peccátum tuum; non moriéris. Verúmtamen quóniam blasphemáre fecísti inimícos Dómini propter hoc, fílius, qui natus est tibi, morte moriétur». Et revérsus est Nathan domum suam.
Percussítque Dóminus párvulum, quem péperat uxor Uríæ David, et gráviter ægrotávit; deprecatúsque est David Dóminum pro párvulo et ieiunávit David ieiúnio et ingréssus domum pernoctábat iácens super terram. Stetérunt autem senióres domus eius iuxta eum cogéntes eum, ut súrgeret de terra; qui nóluit neque comédit cum eis cibum. Accidit autem die séptima, ut morerétur infans. Timuerúntque servi David nuntiáre ei quod mórtuus esset párvulus; dixérunt enim: «Ecce, cum párvulus adhuc víveret, loquebámur ad eum, et non audiébat vocem nostram. Nunc quómodo dicémus: “Mórtuus est puer”? Peius patrábit!». Cum ergo vidísset David servos suos mussitántes, intelléxit quod mórtuus esset infántulus dixítque ad servos suos: «Num mórtuus est puer?». Qui respondérunt ei: «Mórtuus est».
Surréxit ígitur David de terra et lotus unctúsque est; cumque mutásset vestem, ingréssus est domum Dómini et adorávit et venit in domum suam petivítque, ut pónerent ei panem, et comédit. Dixérunt autem ei servi sui: «Quid est quod fecísti? Propter infántem, cum adhuc víveret, ieiunásti et flebas; mórtuo autem púero, surrexísti et comedísti panem». Qui ait: «Propter infántem, dum adhuc víveret, ieiunávi et flevi. Dicébam enim: Quis scit, si forte miserébitur mei Dóminus, et vivet infans? Nunc autem, quia mórtuus est, quare ieiúnio? Numquid pótero revocáre eum ámplius? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertétur ad me».
Et consolátus est David Bethsabée uxórem suam ingressúsque ad eam dormívit cum ea, quæ génuit fílium; et vocávit nomen eius Sálomon. Et Dóminus diléxit eum misítque in manu Nathan prophétæ et vocávit nomen eius Iedídia (id est Amábilis Dómino) propter Dóminum.
Responsorium Or. Manasse 9. 10. 12; Ps 50 (51), 5. 6a
R/. Peccávi super númerum arénæ maris, et multiplicáta sunt peccáta mea, et non sum dignus vidére altitúdinem cæli præ multitúdine iniquitátis meæ, quóniam irritávi iram tuam, * Et malum coram te feci.
V/. Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, et peccátum meum contra me est semper, quia tibi soli peccávi. * Et malum.
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Serm. 19, 2-3: CCL 41, 252-254)
Sacrificium Deo spiritus contritus
Responsorium Ps 50 (51), 12
R/. Peccáta mea, Dómine, sicut sagíttæ infíxa sunt in me; sed ántequam vúlnera génerent in me, * Sana me, Dómine, medicaménto pæniténtiæ, Deus.
V/. Cor mundum crea in me, Deus, et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. * Sana me.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XIV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro secúndo Samuélis 15, 7-14. 24-30; 16, 5-13
Seditio Absalom et fuga David
In diébus illis: Dixit Absalom ad regem: «Vadam, quæso, et reddam in Hebron vota mea, quæ vovi Dómino. Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Sýriæ, dicens: Si redúxerit me Dóminus in Ierúsalem, sacrificábo Dómino». Dixítque ei rex: «Vade in pace». Et surréxit et ábiit in Hebron.
Misit autem Absalom exploratóres in univérsas tribus Israel dicens: «Statim ut audiéritis clangórem búcinæ, dícite: “Factus est rex Absalom in Hebron”». Porro cum Absalom iérunt ducénti viri de Ierúsalem vocáti eúntes símplici corde et causam pénitus ignorántes. Accersívit quoque Absalom, cum immoláret víctimas, Achítophel Gilonítem consiliárium David de civitáte sua Gilo. Et facta est coniurátio válida; populúsque concúrrens augebátur cum Absalom.
Venit ígitur núntius ad David dicens: «Toto corde univérsus Israel séquitur Absalom». Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierúsalem: «Súrgite, fugiámus; neque enim erit nobis effúgium a fácie Absalom. Festináte égredi, ne festínans óccupet nos et impéllat super nos ruínam et percútiat civitátem in ore gládii».
Venit autem et Sadoc et univérsi Levítæ cum eo portántes arcam fœderis Dei; et deposuérunt arcam Dei. Et sacrificávit Abíathar, donec omnis pópulus egréssus fúerat de civitáte. Et dixit rex ad Sadoc: «Repórta arcam Dei in urbem. Si invénero grátiam in óculis Dómini, redúcet me et osténdet mihi eam et habitatiónem suam. Si autem díxerit: “Non places mihi”, præsto sum: fáciat, quod bonum est coram se». Et dixit rex ad Sadoc sacerdótem: «Vidésne? Revértere in civitátem in pace; et Achímaas fílius tuus et Iónathan fílius Abíathar, duo fílii vestri sint vobíscum. Ecce ego morábor ad vada desérti, donec véniat sermo a vobis índicans mihi». Reportavérunt ígitur Sadoc et Abíathar arcam Dei Ierúsalem et mansérunt ibi.
Porro David ascendébat clivum Olivárum scandens et flens, opérto cápite et nudis pédibus incédens; sed et omnis pópulus, qui erat cum eo, opérto cápite ascendébat plorans.
Venit ergo rex David usque Bahúrim, et ecce egrediebátur inde vir de cognatióne domus Saul nómine Sémei fílius Gera; procedébat egrédiens et maledícens mittebátque lápides contra David et contra univérsos servos regis David. Omnis autem pópulus et univérsi viri fortíssimi a dextro et sinístro látere regis incedébant. Ita autem loquebátur Sémei, cum maledíceret regi: «Egrédere, egrédere, vir sánguinum et vir Bélial! Réddidit tibi Dóminus univérsum sánguinem domus Saul, quóniam invasísti regnum eius; et dedit Dóminus regnum in manu Absalom fílii tui; et ecce premunt te mala tua, quóniam vir sánguinum es». Dixit autem Abísai fílius Sárviæ regi: «Quare maledícit canis hic mórtuus dómino meo regi? Vadam et amputábo caput eius». Et ait rex: «Quid mihi et vobis fílii Sárviæ? Si maledícit, et si Dóminus præcépit ei, ut maledíceret David, quis est qui áudeat dícere: “Quare sic fecísti?”». Et ait rex Abísai et univérsis servis suis: «Ecce fílius meus, qui egréssus est de viscéribus meis, quærit ánimam meam; quanto magis nunc iste fílius Beniaminíta. Dimítte eum, ut maledícat iuxta præcéptum Dómini. Fortásse respíciet Dóminus afflictiónem meam et reddet mihi bonum pro maledictióne hac hodiérna». Ambulábat ítaque David et sócii eius per viam; Sémei autem per iugum montis ex látere gradiebátur maledícens et mittens lápides advérsum eum terrámque spargens.
Responsorium Ps 40 (41), 10; Mc 14, 18b
R/. Homo pacis meæ, in quo sperávi, * Qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum.
V/. Unus ex vobis me tradet, qui mandúcat mecum. * Qui edébat.
Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios (Nn. 46, 2 — 47, 4; 48, 1-6: Funk 1, 119-123)
Unusquisque quærat quod omnibus utile est, non suum ipsius
Responsorium 1 Cor 9, 19a. 22; Iob 29, 15-16a
R/. Cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci. Factus sum infírmis infírmus. * Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos.
V/. Oculus fui cæco et pes claudo; pater eram páuperum. * Omnibus.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XIV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro secúndo Samuélis 18, 6-17. 24 — 19, 5
Mors Absalom et luctus David
In diébus illis: Egréssus est pópulus in campum contra Israel, et factum est prœlium in saltu Ephraim. Et cæsus est ibi pópulus Israel ab exércitu David; factáque est ibi plaga magna in die illa vigínti mílium hóminum. Fuit autem ibi prœlium dispérsum super fáciem omnis terræ; et multo plures erant, quos saltus consúmpserat de pópulo, quam hi, quos voráverat gládius in die illa.
Accidit autem, ut occúrreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingréssus fuísset mulus subter condénsam quercum et magnam, adhæsit caput eius quércui, et mansit suspénsus inter cælum et terram; mulus, cui inséderat, pertransívit. Vidit autem hoc quispiam et nuntiávit Ioab dicens: «Vidi Absalom pendére de quercu».
Et ait Ioab viro, qui nuntiáverat ei: «Si vidísti, quare non confodísti eum in terra? Ego vero dedíssem tibi decem argénti siclos et unum bálteum». Qui dixit ad Ioab: «Et si appénderes in mánibus meis mille argénteos, nequáquam mítterem manum meam in fílium regis. Audiéntibus enim nobis, præcépit rex tibi et Abísai et Ethái dicens: “Custodíte, quisquis sit, púerum Absalom!”. Sed et si fecíssem contra ánimam meam infidéliter, nequáquam hoc regem latére potuísset, et tu stares ex advérso». Et ait Ioab: «Non ita præstolábor coram te». Tulit ergo tres lánceas in manu sua et infíxit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitáret hærens in quercu; et cucurrérunt decem iúvenes armígeri Ioab et percutiéntes interfecérunt eum.
Cécinit autem Ioab búcina, et déstitit pópulus pérsequi fugiéntem Israel, quia Ioab retínuit pópulum. Et tulérunt Absalom et proiecérunt eum in saltu in fóveam grandem et erexérunt super eum acérvum lápidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernácula sua.
David autem sedébat inter duas portas; speculátor vero, qui íerat in solárium portæ super murum, élevans óculos vidit hóminem curréntem solum et exclámans indicávit regi. Dixítque rex: «Si solus est, bonus est núntius in ore eius». Properánte autem illo et accedénte própius, vidit speculátor hóminem álterum curréntem, et clamávit speculátor ad ianitórem: «Appáret mihi homo currens solus». Dixítque rex: «Et iste bonus est núntius». Speculátor autem: «Contémplor, ait, cursum prióris quasi cursum Achímaas fílii Sadoc». Et ait rex: «Vir bonus est et núntium portans bonum venit».
Clamans autem Achímaas dixit ad regem: «Pax!». Et adórans regem pronus in terram ait: «Benedíctus Dóminus Deus tuus, qui conclúsit hómines, qui levavérunt manus suas contra dóminum meum regem!». Et ait rex: «Estne pax púero Absalom?». Dixítque Achímaas: «Vidi tumúltum magnum, cum mítteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed néscio quid fúerit». Ad quem rex: «Recéde, ait, et sta illic». Cumque ille recessísset et staret, appáruit Æthiops et véniens ait: «Bonum appórto nuntium, dómine mi rex; iudicávit enim pro te Dóminus hódie salvans te de manu ómnium, qui surrexérunt contra te». Dixit autem rex ad Æthíopem: «Estne pax púero Absalom?». Cui respóndens Æthiops: «Fiant, inquit, sicut puer inimíci dómini mei regis et univérsi, qui consurrexérunt advérsus eum in malum!».
Contrémuit ítaque rex et ascéndit cenáculum portæ et flevit. Et sic loquebátur vadens: «Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tríbuat, ut ego móriar pro te? Absalom fili mi, fili mi!».
Nuntiátum est autem Ioab quod rex fleret et lugéret fílium suum. Et versa est victória in die illa in luctum omni pópulo; audívit enim pópulus in die illa dici: «Dolet rex super fílio suo». Et furtim ingréssus est pópulus in die illa civitátem, quómodo revérti solet pópulus confúsus, cum fugit de prœlio. Porro rex opéruit vultum suum et clamábat voce magna: «Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi!».
Responsorium Ps 54 (55), 13a. 14a. 15a; cf. 40 (41), 10b; 2 Sam 19, 1
R/. Si inimícus meus maledixísset mihi, sustinuíssem útique; * Tu vero, homo coæquális meus, qui simul habúimus dulce consórtium, levavísti contra me calcáneum.
V/. Contrémuit rex et ascéndit cenáculum portæ et flevit. Et sic loquebátur vadens: «Fili mi Absalom, fili mi!». * Tu vero.
Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos (Ps 32, 29: CCL 38, 272-273)
Qui foris sunt, velint nolint, fratres nostri sunt
Responsorium Eph 4, 1. 3. 4
R/. Obsecro vos in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis; * Sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis.
V/. Unum corpus et unus Spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. * Sollíciti.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XIV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro secúndo Samuélis 24, 1-4. 10-18. 24b-25
Census populi et ædificatio altaris
In diébus illis: Addidit furor Dómini irásci contra Israel; commovítque David contra eos dicens: «Vade, númera Israel et Iudam». Dixítque rex ad Ioab et ad príncipes exércitus sui, qui erant cum eo: «Perámbula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabée, et numeráte pópulum, ut sciam númerum eius». Dixítque Ioab regi: «Adáugeat Dóminus Deus tuus ad pópulum, quantus nunc est, céntuplum in conspéctu dómini mei regis! Sed quid sibi dóminus meus rex vult in re huiuscémodi?». Præváluit autem sermo regis contra Ioab et príncipes exércitus; egressúsque est Ioab et príncipes mílitum a fácie regis, ut numerárent pópulum Israel.
Percússit autem cor David eum, postquam numerátus est pópulus, et dixit David ad Dóminum: «Peccávi valde in hoc facto; nunc vero precor, Dómine, ut tránsferas iniquitátem servi tui, quia stulte egi nimis». Surréxit ítaque David mane, et sermo Dómini factus est ad Gad prophéten vidéntem David dicens: «Vade et lóquere ad David: Hæc dicit Dóminus: Trium tibi datur óptio; élige unum, quod volúeris ex his, ut fáciam tibi». Cumque venísset Gad ad David, nuntiávit ei dicens: «Aut tribus annis véniet tibi fames in terra tua, aut tribus ménsibus fúgies adversários tuos, et illi te persequéntur, aut certe tribus diébus erit pestiléntia in terra tua. Nunc ergo delíbera et vide quem respóndeam ei, qui me misit, sermónem». Dixit autem David ad Gad: «Artor nimis; sed mélius est, ut incidámus in manu Dómini — multæ enim misericórdiæ eius sunt — quam in manu hóminum!».
Et elégit sibi David pestiléntiam; et erant dies messis trítici. Immisítque Dóminus pestiléntiam in Israel de mane usque ad tempus constitútum, et mórtui sunt ex pópulo a Dan usque Bersabée septuagínta mília virórum. Cumque extendísset manum suam ángelus super Ierúsalem, ut dispérderet eam, misértus est Dóminus super afflictióne et ait ángelo percutiénti pópulum: «Súfficit; nunc cóntine manum tuam!».
Erat autem ángelus Dómini iuxta áream Aréuna Iebusæi. Dixítque David ad Dóminum, cum vidísset ángelum cædéntem pópulum: «Ego sum qui peccávi, ego iníque egi; isti, qui oves sunt, quid fecérunt? Vertátur, óbsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei».
Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei: «Ascénde, constítue Dómino altáre in área Aréuna Iebusæi».
Emit ergo David áream et boves argénti siclis quinquagínta. Et ædificávit ibi David altáre Dómino et óbtulit holocáusta et pacífica.
Et repropitiátus est Dóminus terræ, et cohíbita est plaga ab Israel.
Responsorium Cf. 1 Chr 21, 15; cf. 2 Sam 24, 17
R/. Recordáre, Dómine, testaménti tui et dic ángelo percutiénti: Cesset iam manus tua, * Ut non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivam.
V/. Ego sum qui peccávi, ego iníque egi; isti, qui oves sunt, quid fecérunt? Avertátur, óbsecro, furor tuus, Dómine, a pópulo tuo. * Ut non.
Ex antíquo opúsculo «Doctrína duódecim Apostolórum» nuncupáto (Nn. 9, 1 — 10, 6; 14, 1-3: Funk 2, 19-22. 26)
Ita grátias ágite: Primum de cálice: «Grátias ágimus tibi, Pater noster, pro sancta vite David púeri tui, quam notam fecísti nobis per Iesum púerum tuum; tibi glória in sæcula».
De fracto vero pane: «Grátias ágimus tibi, Pater noster, pro vita et sciéntia, quam notam fecísti nobis per Iesum púerum tuum; tibi glória in sæcula. Sícuti hic panis dispérsus erat supra montes et colléctus unus factus est, ita colligátur Ecclésia tua a fínibus terræ in regnum tuum; quóniam tua est glória et virtus per Iesum Christum in sæcula».
Satiáti autem ita grátias ágite: «Grátias ágimus tibi, Pater sancte, pro sancto nómine tuo, cui sedem constituísti in córdibus nostris, atque pro sciéntia et fide et immortalitáte, quam manifestásti nobis per Iesum púerum tuum; tibi glória in sæcula.
Die ígitur domínica congregáti, frángite panem et grátias ágite, postquam conféssi éritis peccáta vestra, ut mundum sit sacrifícium vestrum. Omnis vero, qui habet controvérsiam cum sócio suo, ne convéniat vobíscum, ántequam reconciliáti erunt, ne profanétur sacrifícium vestrum. Hoc enim dictum est a Dómino: Omni loco et omni témpore offerátur mihi sacrifícium mundum, quóniam rex magnus sum, inquit Dóminus, et nomen meum admirábile in géntibus.
Responsorium 1 Cor 10, 16-17
R/. Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? * Et panis, quem frángimus, nonne communicátio córporis Christi est?
V/. Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participámur. * Et panis.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XIV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro primo Chronicórum 22, 5-19
Ædificatio templi a David præparatur
In diébus illis: Dixit David: «Sálomon fílius meus puer párvulus est et tener; domus autem, quæ ædificánda est Dómino, talis esse debet, ut in cunctis regiónibus nominétur et glorificétur. Præparábo ergo ei necessária». Et ob hanc causam ante mortem suam omnes parávit impénsas.
Vocavítque Salomónem fílium suum et præcépit ei, ut ædificáret domum Dómino Deo Israel; dixítque David ad Salomónem: «Fili mi, voluntátis meæ fuit, ut ædificárem domum nómini Dómini Dei mei, sed factus est ad me sermo Dómini dicens: “Multum sánguinem effudísti et magna bella bellásti. Non póteris ædificáre domum nómini meo, tanto effúso sánguine coram me. Fílius, qui nascétur tibi, erit vir quietíssimus; fáciam enim eum requiéscere ab ómnibus inimícis suis per circúitum et ob hanc causam Sálomon vocábitur, et pacem et ótium dabo in Israel cunctis diébus eius. Ipse ædificábit domum nómini meo, et ipse erit mihi in fílium et ego ero ei in patrem; firmabóque sólium regni eius super Israel in ætérnum”. Nunc ergo, fili mi, sit Dóminus tecum; et prosperáre et ædífica domum Dómino Deo tuo, sicut locútus est de te. Tantum det tibi Dóminus prudéntiam et sensum, ut régere possis Israel et custodíre legem Dómini Dei tui; tunc enim profícere póteris, si custodíeris mandáta et iudícia, quæ præcépit Dóminus Móysi super Israel. Confortáre et viríliter age; ne tímeas neque páveas. Ecce ego in labóre meo præparávi impénsas domus Dómini: auri talénta centum mília et argénti mille mília talentórum, æris vero et ferri non est pondus, víncitur enim númerus magnitúdine. Ligna et lápides præparávi; tu autem ad ea adícies. Habes quoque plúrimos artífices látomos et cæmentários artificésque lignórum et ómnium ártium ad faciéndum opus prudentíssimos in auro et argénto et ære et ferro, cuius non est númerus. Surge ígitur et fac, et erit Dóminus tecum».
Præcépit quoque David cunctis princípibus Israel, ut adiuvárent Salomónem fílium suum: «Cérnitis, ínquiens, quod Dóminus Deus vester vobíscum sit et déderit vobis réquiem per circúitum et tradíderit habitatóres terræ in manu vestra, et subiécta sit terra coram Dómino et coram pópulo eius. Præbéte ígitur corda vestra et ánimas vestras, ut quærátis Dóminum Deum vestrum; et consúrgite et ædificáte sanctuárium Dómini Dei, ut introducátur arca fœderis Dómini et vasa Deo consecráta in domum, quæ ædificátur nómini Dómini».
Responsorium 1 Chr 22, 19; Ps 131 (132), 7; Is 56, 7c
R/. Præbéte corda vestra et ánimas vestras, consúrgite et ædificáte sanctuárium Dómini Dei; * Ingrediámur in tabernáculum eius, adorémus ad scabéllum pedum eius.
V/. Dicit Dóminus: Domus mea domus oratiónis vocábitur cunctis pópulis. * Ingrediámur.
Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in psalmum centésimum décimum octávum (Nn. 12. 13-14: CSEL 62, 258-259)
Templum Dei sanctum est, quod estis vos
Responsorium Ap 3, 20; Mt 24, 46
R/. Ecce sto ad óstium et pulso; si quis audíerit vocem meam et aperúerit mihi iánuam, * Introíbo ad illum, et cenábo cum illo, et ipse mecum.
V/. Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus eius, invénerit sic faciéntem. * Introíbo.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XIV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro primo Regum 1, 11-35; 2, 10-12
David Salomonem sibi successorem eligit
In diébus illis: Dixit Nathan ad Bethsabée matrem Salomónis: «Num audísti quod regnáverit Adonías fílius Haggith, et dóminus noster David hoc ignórat? Nunc ergo veni, áccipe a me consílium et salva ánimam tuam filiíque tui Salomónis. Vade et ingrédere ad regem David et dic ei: Nonne tu, dómine mi rex, iurásti mihi ancíllæ tuæ dicens: “Sálomon fílius tuus regnábit post me et ipse sedébit in sólio meo”? Quare ergo regnat Adonías? Et, adhuc tibi te loquénte cum rege, ego véniam post te et complébo sermónes tuos».
Ingréssa est ítaque Bethsabée ad regem in cubículo; rex autem senúerat nimis et Abísag Sunamítis ministrábat ei. Inclinávit se Bethsabée et adorávit regem; ad quam rex: «Quid tibi, inquit, vis?». Quæ respóndens ait: «Dómine mi, tu iurásti per Dóminum Deum tuum ancíllæ tuæ: “Sálomon fílius tuus regnábit post me et ipse sedébit in sólio meo”; et ecce nunc Adonías regnat, te, dómine mi rex, ignoránte. Mactávit boves et pínguia quæque et oves plúrimas et vocávit omnes fílios regis, Abíathar quoque sacerdótem et Ioab príncipem milítiæ; Salomónem autem servum tuum non vocávit. Verúmtamen, dómine mi rex, in te óculi respíciunt totíus Israel, ut índices eis quis sedére débeat in sólio tuo, dómine mi rex, post te. Erítque, cum dormíerit dóminus meus rex cum pátribus suis, érimus ego et fílius meus Sálomon peccatóres».
Adhuc illa loquénte cum rege, Nathan prophéta venit; et nuntiavérunt regi dicéntes: «Adest Nathan prophéta». Cumque introísset ante conspéctum regis et adorásset eum pronus in terram, dixit Nathan: «Dómine mi rex, tu ergo dixísti: “Adonías regnet post me et ipse sédeat super thronum meum”? Quia descéndit hódie et immolávit boves et pínguia et aríetes plúrimos et vocávit univérsos fílios regis et príncipes exércitus, Abíathar quoque sacerdótem; illíque vescéntes et bibéntes coram eo dixérunt: “Vivat rex Adonías!”. Me autem servum tuum et Sadoc sacerdótem et Banaíam fílium Ióiadæ et Salomónem fámulum tuum non vocávit. Numquid a dómino meo rege exívit hoc verbum, et mihi non indicásti servo tuo quis sessúrus esset super thronum dómini mei regis post eum?».
Et respóndit rex David dicens: «Vocáte ad me Bethsabée». Quæ cum fuísset ingréssa coram rege et stetísset ante eum, iurávit rex et ait: «Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, quia, sicut iurávi tibi per Dóminum Deum Israel dicens: Sálomon fílius tuus regnábit post me et ipse sedébit super sólium meum pro me, sic fáciam hódie». Summissóque Bethsabée in terram vultu, adorávit regem dicens: «Vivat dóminus meus rex David in ætérnum!».
Dixit quoque rex David: «Vocáte mihi Sadoc sacerdótem et Nathan prophétam et Banaíam fílium Ióiadæ». Qui cum ingréssi fuíssent coram rege, dixit ad eos: «Tóllite vobíscum servos dómini vestri et impónite Salomónem fílium meum super mulam meam et dúcite eum in Gihon, et ungat eum ibi Sadoc sacérdos et Nathan prophéta in regem super Israel, et canétis búcina atque dicétis: “Vivat rex Sálomon!”. Et ascendétis post eum, et véniet et sedébit super sólium meum et ipse regnábit pro me; illíque præcípiam, ut sit dux super Israel et super Iudam».
Dormívit ígitur David cum pátribus suis et sepúltus est in civitáte David. Dies autem, quibus regnávit David super Israel, quadragínta anni sunt: in Hebron regnávit septem annis, in Ierúsalem trigínta tribus. Sálomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmátum est regnum eius nimis.
Responsorium Cant 3, 11; Ps 71 (72), 1a. 2b
R/. Egredímini et vidéte, fíliæ Sion, regem Salomónem in diadémate quo coronávit illum mater sua. * In die lætítiæ cordis eius.
V/. Deus, iudícium tuum regi da; iúdicet páuperes tuos in iudício. * In die.
Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios (Nn. 50, 1 — 51, 3; 55, 1-4: Funk 1, 125-127. 129)
Beati sumus, si præcepta Domini in caritatis concordia impleverimus
Responsorium 1 Io 4, 21; Mt 22, 40
R/. Hoc mandátum habémus a Deo, * Ut qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.
V/. In his duóbus mandátis univérsa Lex pendet et Prophétæ. * Ut qui.
SABBATO HEBDOMADAE XIV PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Sirácidæ 47, 14-31
Historia Patrum: a Salomone ad Ieroboam
Post David surréxit fílius sensátus, et propter illum habitávit in securitáte. Sálomon imperávit in diébus pacis; cui Deus réquiem dedit in circúitu, ut cónderet domum in nómine suo et paráret sanctuárium in sempitérnum. Quemádmodum erudítus es in iuventúte tua et implétus es quasi flumen sapiéntia! Terram retéxit ánima tua, et replésti eam in comparatiónibus ænígmatum. Ad ínsulas longe divulgátum est nomen tuum, et diléctus es in pace tua. In cantilénis et provérbiis et comparatiónibus et interpretatiónibus te mirátæ sunt terræ. In nómine Dómini Dei, cui est cognómen Deus Israel, collegísti quasi aurichálcum aurum et ut plumbum cumulásti argéntum. Sed reclinásti fémora tua muliéribus, subiugátus es in córpore tuo. Dedísti máculam in glória tua et profanásti semen tuum, indúcens iracúndiam ad líberos tuos et ingemíscere fáciens super stultítia tua, ut fíeret impérium bipartítum, et ex Ephraim incíperet impérium infidéle. Deus autem non derelínquet misericórdiam suam et non corrúmpet, nec delébit verba sua, neque perdet a stirpe nepótes elécti sui et semen eius, qui díligit Dóminum, non corrúmpet. Dedit autem réliquum Iacob et David de ipso stirpem. Et finem hábuit Sálomon cum pátribus suis et derelíquit post se de sémine suo gentis stultítiam et imminútum prudéntia, Róboam, qui avértit gentem consílio suo. Et Ieróboam fílius Nabat, qui peccáre fecit Israel et dedit viam peccándi Ephraim; et plúrima redundavérunt peccáta ipsórum valde, ita ut expélleret illos a terra sua. Et exquisiérunt omnes nequítias, usque dum perveníret super illos vindícta.
Responsorium Ez 37, 21c. 22b. 23a. 24a; Io 10, 16
R/. Congregábo fílios Israel, et non erunt ultra duæ gentes neque polluéntur in idólis suis; * Erunt mihi pópulus, et pastor unus erit ómnium eórum.
V/. Alias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli; illas opórtet me addúcere, et fient unus grex, unus pastor. * Erunt.
Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos (Ps 126, 2: CCL 40, 1857-1858)
Verus Salomon Dominus Iesus Christus
Responsorium Io 2, 19
R/. Ædificátum est templum, et glória Dómini replévit átrium eius; et lætátus est rex et dixit: * Benedíctus Dóminus Deus Israel, in ómnibus quæ locútus est ad David patrem meum.
V/. Sólvite templum hoc, et in tribus diébus excitábo illud. * Benedíctus.