DOMINICA XIII PER ANNUM
Hebd. I Psalterii
Ad Officium lectionis
De libro primo Samuélis 28, 3-25
Saul apud pythonissam in Endor
In diébus illis: Sámuel mórtuus erat; planxerátque eum omnis Israel, et sepelíerant eum in Rama urbe sua. Et Saul abstúlerat magos et haríolos de terra.
Congregatíque sunt Philísthim et venérunt et castrametáti sunt in Sunam. Congregávit autem et Saul univérsum Israel, et castrametáti sunt in Gélboe. Et vidit Saul castra Philísthim et tímuit et expávit cor eius nimis. Consuluítque Dóminum, et non respóndit ei neque per sómnia neque per Urim neque per prophétas.
Dixítque Saul servis suis: «Quærite mihi mulíerem habéntem pythónem, et vadam ad eam et sciscitábor per illam». Et dixérunt servi eius ad eum: «Est múlier habens pythónem in Endor». Mutávit ergo hábitum suum vestitúsque est áliis vestiméntis et ábiit ipse et duo viri cum eo; venerúntque ad mulíerem nocte, et ait: «Divína mihi in pythóne et súscita mihi, quem díxero tibi». Et ait múlier ad eum: «Ecce tu nosti quanta fécerit Saul et quómodo eráserit magos et haríolos de terra; quare ergo insidiáris ánimæ meæ, ut occídar?». Et iurávit ei Saul in Dómino dicens: «Vivit Dóminus quia non véniet tibi quidquam mali propter hanc rem». Dixítque ei múlier: «Quem suscitábo tibi?». Qui ait: «Samuélem súscita mihi».
Cum autem vidísset múlier Samuélem exclamávit voce magna et dixit ad Saul: «Quare imposuísti mihi? Tu es enim Saul!». Dixítque ei rex: «Noli timére. Quid vidísti?». Et ait múlier ad Saul: «Hóminem divínum vidi ascendéntem de terra». Dixítque ei: «Qualis est forma eius?». Quæ ait: «Vir senex ascéndit et ipse amíctus est pállio». Intelléxit Saul quod Sámuel esset et inclinávit se super fáciem suam in terra et adorávit.
Dixit autem Sámuel ad Saul: «Quare inquietásti me, ut suscitárer?». Et ait Saul: «Coártor nimis. Síquidem Philísthim pugnant advérsum me, et Deus recéssit a me et exaudíre me nóluit neque in manu prophetárum neque per sómnia; vocávi ergo te, ut osténderes mihi quid fáciam». Et ait Sámuel: «Quid intérrogas me, cum Dóminus recésserit a te et factus est adversárius tuus? Fecit enim Dóminus, sicut locútus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud próximo tuo David, quia non obœdísti voci Dómini, neque fecísti iram furóris eius in Amalec. Idcírco quod páteris, fecit tibi Dóminus hódie. Et dabit Dóminus étiam Israel tecum in manu Philísthim; cras autem tu et fílii tui mecum éritis, sed et castra Israel tradet Dóminus in manu Philísthim».
Statímque Saul cécidit porréctus in terram; extimúerat enim verba Sámuel, et robur non erat in eo, quia non coméderat panem tota die illa et tota nocte illa. Accéssit ítaque múlier ad Saul et vidit quod conturbátus esset valde; dixítque ad eum: «Ecce audívit ancílla tua vocem tuam, et pósui ánimam meam in manu mea et obœdívi sermónibus tuis, quos locútus es ad me. Nunc ígitur audi et tu vocem ancíllæ tuæ, ut ponam coram te buccéllam panis, et cómedens convaléscas, ut possis iter fácere». Qui rénuit et ait: «Non cómedam». Coegérunt autem eum servi sui et múlier; et tandem, audíta voce eórum, surréxit de terra et sedit super lectum. Múlier autem illa habébat vítulum pascuálem in domo; et festinávit et occídit eum, tollénsque farínam míscuit eam et coxit ázyma. Et pósuit ante Saul et ante servos eius. Qui, cum comedíssent, surrexérunt et abiérunt hac eádem nocte.
Responsorium 1 Chr 10, 13-14
R/. Mórtuus est Saul propter iniquitátem suam, eo quod prævaricátus sit mandátum Dómini, quod præcéperat ei. * Tránstulit Deus regnum eius ad David.
V/. Eo quod étiam pythoníssam consulúerit nec quæsíerit Dóminum. * Tránstulit.
Ex Homilíis Pauli papæ Sexti (Hom. Manilæ habita die 29 novembris 1970)
Christum prædicamus in fines orbis terræ
Responsorium 2 Tim 1, 10b; Io 1, 16; Col 1, 16b-17
R/. Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, illuminávit autem vitam et incorruptiónem per evangélium. * Et de plenitúdine eius nos omnes accépimus, et grátiam pro grátia.
V/. Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, et ipse est ante ómnia, et ómnia in ipso constant. * Et de plenitúdine.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libris Samuélis 1 Sam 31, 1-4; 2 Sam 1, 1-16
De morte Saul
In diébus illis: Philísthim pugnábant advérsum Israel; et fugérunt viri Israel ante fáciem Philísthim et cecidérunt interfécti in monte Gélboe. Irruerúntque Philísthim in Saul et fílios eius et percussérunt Iónathan et Abínadab et Melchísua fílios Saul.
Totúmque pondus prœlii versum est in Saul; et consecúti sunt eum viri arcu, et vulnerátus est veheménter a sagittáriis. Dixítque Saul ad armígerum suum: «Evagína gládium tuum et pércute me, ne forte véniant incircumcísi isti et confódiant me et illúdant mihi». Et nóluit ármiger eius; erat enim nímio timóre pertérritus. Arrípuit ítaque Saul gládium et írruit super eum.
Factum est autem, postquam mórtuus est Saul, ut David reverterétur a cæde Amalec et manéret in Síceleg dies duos. In die autem tértia appáruit homo véniens de castris Saul veste conscíssa et púlvere aspérsus caput; et, ut venit ad David, cécidit super fáciem suam et adorávit. Dixítque ad eum David: «Unde venis?». Qui ait ad eum: «De castris Israel fugi». Et dixit ad eum David: «Quid enim factum est? Indica mihi». Qui ait: «Fugit pópulus ex prœlio, et multi corruéntes e pópulo mórtui sunt; sed et Saul et Iónathan fílius eius interiérunt».
Dixítque David ad adulescéntem, qui nuntiábat ei: «Unde scis quia mórtuus est Saul et Iónathan fílius eius?». Et ait aduléscens, qui narrábat ei: «Casu veni in montem Gélboe, et Saul incumbébat super hastam suam. Porro currus et équites appropinquábant ei, et convérsus post tergum suum vidénsque me vocávit. Cui cum respondíssem: Adsum, dixit mihi: “Quisnam es tu?”. Et dixi ad eum: Amalecítes ego sum. Et locútus est mihi: “Sta super me et intérfice me, quóniam tenent me angústiæ, et adhuc tota ánima mea in me est”. Stansque super eum occídi illum; sciébam enim quod vívere non póterat post ruínam. Et tuli diadéma, quod erat in cápite eius, et armíllam de bráchio illíus et áttuli ad te dóminum meum huc».
Apprehéndens autem David vestiménta sua scidit omnésque viri, qui erant cum eo, et planxérunt et flevérunt et ieiunavérunt usque ad vésperam super Saul et super Iónathan fílium eius et super pópulum Dómini et super domum Israel, quod corruíssent gládio.
Dixítque David ad iúvenem, qui nuntiáverat ei: «Unde es?». Qui respóndit: «Fílius hóminis ádvenæ Amalecítæ ego sum». Et ait ad eum David: «Quare non timuísti míttere manum tuam, ut occíderes christum Dómini?». Vocánsque David unum de púeris ait: «Accédens írrue in eum». Qui percússit illum, et mórtuus est. Et ait ad eum David: «Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locútum est advérsum te dicens: “Ego interféci christum Dómini”».
Responsorium 2 Sam 1, 21a. 27a
R/. Montes Gélboe, nec ros nec plúviæ véniant super vos, * Ubi cecidérunt fortes Israel.
V/. Omnes montes, qui estis in circúitu eius, vísitet Dóminus; a Gélboe autem tránseat. * Ubi.
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Serm. 47, 1. 2. 3. 6, De ovibus: CCL 41, 572-573. 575-576)
Ipse est Dominus Deus noster, nos populus pascuæ eius
Proféssi ergo in hoc cántico quia oves eius sumus, pópulus páscuæ eius, oves mánuum eius, audiámus quid ad nos loquátur tamquam ad oves suas. Pridem pastóribus loquebátur; nunc autem óvibus lóquitur. In illis ergo eius verbis nos cum tremóre audiebámus, vos cum securitáte. Quid ergo in istis verbis hodiérnis? numquid vicíssim nos cum securitáte, vos cum tremóre? Non útique. Primo, quia et si pastóres sumus, pastor, non solum quod dícitur ad pastóres, cum tremóre audit, sed étiam quod dícitur ad oves. Si enim secúrus audit quod ad oves dícitur, non est illi cura de óvibus. Deínde iam et tunc díximus caritáti vestræ, duo quædam in nobis esse consideránda: unum quod christiáni sumus, álterum quod præpósiti sumus. Quod ergo præpósiti sumus, inter pastóres deputámur, si boni sumus; quod autem christiáni sumus, et nos vobíscum oves sumus. Sive ergo Dóminus pastóribus loquátur sive óvibus, nos ómnia cum tremóre opórtet audíre, nec recédat sollicitúdo de córdibus nostris.
Responsorium Io 10, 27-28; Ez 34, 15
R/. Oves meæ vocem meam áudiunt; et ego cognósco eas, et sequúntur me, et ego vitam ætérnam do eis; * Et non períbunt in ætérnum, et non rápiet eas quisque de manu mea.
V/. Ego pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam. * Et non.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE XIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro secúndo Samuélis 2, 1-11; 3, 1-5
David rex Iuda ungitur in Hebron
In diébus illis: Consúluit David Dóminum dicens: «Num ascéndam in unam de civitátibus Iudæ?». Et ait Dóminus ad eum: «Ascénde». Dixítque David: «Quo ascéndam?». Et respóndit ei: «In Hebron». Ascéndit ergo David et duæ uxóres eius, Achínoam Iezrahelítes et Abígail uxor Nabal Carmelítæ; sed et viros, qui erant cum eo, duxit David síngulos cum domo sua, et mansérunt in óppidis Hebron. Venerúntque viri Iudæ et unxérunt ibi David, ut regnáret super domum Iudæ.
Et nuntiátum est David quod viri Iabes Gálaad sepelíssent Saul. Misit ergo David núntios ad viros Iabes Gálaad dixítque ad eos: «Benedícti vos Dómino, qui fecístis misericórdiam hanc cum dómino vestro Saul et sepelístis eum. Et nunc fáciat quidem vobis Dóminus misericórdiam et veritátem; sed et ego reddam vobis simíliter bonum, eo quod fecéritis istud. Nunc autem conforténtur manus vestræ, et estóte fortes; licet enim mórtuus sit dóminus vester Saul, tamen me unxit domus Iudæ in regem sibi».
Abner autem fílius Ner princeps exércitus Saul tulit Isbaal fílium Saul et duxit eum in Mahánaim regémque constítuit super Gálaad et super Aser et super Iézrahel et super Ephraim et super Béniamin et super Israel univérsum. Quadragínta annórum erat Isbaal fílius Saul, cum regnáre cœpísset super Israel, et duóbus annis regnávit; sola autem domus Iudæ sequebátur David. Et fuit númerus diérum, quos commorátus est David ímperans in Hebron super domum Iudæ, septem annórum et sex ménsium.
Facta est ergo longa concertátio inter domum Saul et inter domum David: David semper invaléscens, domus autem Saul decréscens quotídie.
Nati quoque sunt fílii David in Hebron. Fuítque primogénitus eius Amnon de Achínoam Iezrahelítide, et post eum Chéleab de Abígail uxóre Nabal Carmelítæ, porro tértius Absalom fílius Máacha fíliæ Tholmái regis Gesur, quartus autem Adonías fílius Haggith et quintus Saphatía fílius Abital, sextus quoque Iéthraam de Egla uxóre David: hi nati sunt David in Hebron.
Responsorium Gen 49, 10. 8ac
R/. Non auferétur sceptrum de Iuda et báculus ducis de pédibus eius, * Donec véniat ille, cuius est, et cui erit obœdiéntia géntium.
V/. Iuda, te laudábunt fratres tui, adorábunt te fílii patris tui. * Donec.
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Serm. 47, 12-14, De ovibus: CCL 41, 582-584)
Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem
Nam et Dóminum ipsum Iesum Christum magístrum Apostolórum útique audísti: Lúceant ópera vestra coram homínibus, ut vídeant bona facta vestra, et gloríficent Patrem vestrum qui in cælis est, id est, qui vos fecit tales. Nos enim pópulus páscuæ eius, et oves mánuum eius. Ille ergo laudétur qui te fecit bonum si bonus es, non tu qui per te ipsum non póteras esse nisi malus. Quid vis autem in contrárium dúcere veritátem, ut quando boni áliquid facis, te velis laudári; quando mali áliquid facis, Dóminum velis vituperári? Utique enim qui dixit: Lúceant ópera vestra coram homínibus, ipse dixit in eódem sermóne: Nolíte fácere iustítiam vestram coram homínibus. Sed sicut tibi in Apóstolo ista contrária videbántur, sic et in Evangélio. Si autem non pertúrbas aquam cordis tui, et hic agnósces pacem Scripturárum, et habébis cum eis et tu pacem.
Responsorium Phil 2, 2. 3-4; 1 Th 5, 14b. 15b
R/. Impléte gáudium meum, ut idem sapiátis, eándem caritátem habéntes; in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes; * Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed ea quæ aliórum.
V/. Suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes; semper quod bonum est sectámini et in ínvicem et in omnes. * Non quæ.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE XIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro secúndo Samuélis 4, 2 — 5, 7
David regnat super Israel. Ierusalem capta est
In diébus illis: Duo viri duces turmárum erant fílio Saul, nomen uni Báana et nomen álteri Rechab fílii Remmon Berothítæ de fíliis Béniamin; síquidem et Beroth reputáta est in Béniamin. Fúgerant enim Berothítæ in Gétthaim, factíque sunt ibi ádvenæ usque in tempus hoc.
Erat autem Iónathan fílio Saul fílius débilis pédibus. Quinquénnis enim fuit, quando venit núntius de Saul et Iónathan ex Iézrahel. Tollens ítaque eum nutrix sua fugit; cumque festináret, ut fúgeret, cécidit et claudus efféctus est habuítque vocábulum Meríbbaal.
Veniéntes ígitur fílii Remmon Berothítæ, Rechab et Báana, ingréssi sunt, fervénte die, domum Isbaal, qui dormiébat super stratum suum merídie; et ostiária domus purgans tríticum obdormívit. Ingréssi sunt ergo usque interióra domus et percussérunt eum in ínguine Rechab et Báana frater eius et fugérunt. Cum autem ingréssi fuíssent domum, ille dormiébat super lectum suum in conclávi, et percutiéntes interfecérunt eum; sublatóque cápite eius, abiérunt per viam Arabæ tota nocte.
Et attulérunt caput Isbaal ad David in Hebron dixerúntque ad regem: «Ecce caput Isbaal fílii Saul inimíci tui, qui quærébat ánimam tuam; et dedit Dóminus dómino meo regi ultiónes hódie de Saul et de sémine eius». Respóndens autem David Rechab et Báana fratri eius fíliis Remmon Berothítæ dixit ad eos: «Vivit Dóminus, qui éruit ánimam meam de omni angústia, quóniam eum, qui annuntiáverat mihi et díxerat: “Mórtuus est Saul”, qui putábat se próspera nuntiáre, ténui et occídi in Síceleg, cui oportébat me dare mercédem pro núntio; quanto magis nunc, cum hómines ímpii interfecérunt virum innóxium in domo sua super lectum suum, non quæram sánguinem eius de manu vestra et áuferam vos de terra?». Præcépit ítaque David púeris, et interfecérunt eos; præcidentésque manus et pedes eórum suspendérunt eos super piscínam in Hebron. Caput autem Isbaal tulérunt et sepeliérunt in sepúlcro Abner in Hebron.
Et venérunt univérsæ tribus Israel ad David in Hebron dicéntes: «Ecce nos os tuum et caro tua sumus. Sed et heri et nudiustértius, cum esset Saul rex super nos, tu eras edúcens et redúcens Israel. Dixit autem Dóminus ad te: “Tu pasces pópulum meum Israel et tu eris dux super Israel”». Venérunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percússit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Dómino; unxerúntque David in regem super Israel. Trigínta annórum erat David, cum regnáre cœpísset, et quadragínta annis regnávit: in Hebron regnávit super Iudam septem annis et sex ménsibus, in Ierúsalem autem regnávit trigínta tribus annis super omnem Israel et Iudam.
Et ábiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierúsalem ad Iebusæum habitatórem terræ. Qui dixit ad David: «Non ingrediéris huc, sed depéllent te cæci et claudi», significántes: «Non ingrediétur David huc». Cepit autem David arcem Sion: hæc est cívitas David.
Responsorium Ps 2, 2. 6. 1
R/. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum advérsus Dóminum et advérsus christum eius. * Ego autem constítui regem meum super Sion, montem sanctum meum.
V/. Quare, fremuérunt gentes, et pópuli meditáti sunt inánia? * Ego.
E Libro sanctæ Terésiæ vírginis De via perfectiónis (Cap. 30, 1-5: Œuvres complètes, Desclée De Brouwer Paris, 1964, 467-468)
Responsorium
R/. Qui novit bona data dare fíliis suis, pétere nos et quærere et pulsáre compéllit. * Sumémus capácius, quanto id et fidélius crédimus, et sperámus fírmius, et desiderámus ardéntius.
V/. Plerúmque hoc negótium plus gemítibus quam sermónibus ágitur, plus fletu quam affátu. * Sumémus.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE XIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro secúndo Samuélis 6, 1-23
Arca in Ierusalem transfertur
In diébus illis: Congregávit rursum David omnes eléctos ex Israel trigínta mília. Surrexítque David et ábiit et univérsus pópulus, qui erat cum eo, in Báala Iudæ, ut addúcerent inde arcam Dei, super quam invocátum est nomen Dómini exercítuum sedéntis in chérubim super eam. Et imposuérunt arcam Dei super plaustrum novum tulerúntque eam de domo Abínadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio fílii Abínadab minábant plaustrum: Oza ambulábat iuxta arcam, et Ahio præcedébat eam. David autem et omnis Israel ludébant coram Dómino omni virtúte in cánticis et cítharis et lyris et týmpanis et sistris et cýmbalis.
Postquam autem venérunt ad áream Nachon, exténdit manum Oza ad arcam Dei et ténuit eam, quóniam boves lasciviéntes prorupérunt. Iratúsque est indignatióne Dóminus contra Ozam et percússit eum super temeritáte; qui mórtuus est ibi iuxta arcam Dei. Contristátus autem est David, eo quod diruptiónem dirupísset Dóminus in Ozam; et vocátum est nomen loci illíus Pharesóza (id est Dirúptio Ozæ) usque in diem hanc. Et extímuit David Dóminum in die illa dicens: «Quómodo ingrediétur ad me arca Dómini?». Et nóluit divértere ad se arcam Dómini in civitáte David, sed divértit eam in domum Obédedom Getthæi. Et habitávit arca Dómini in domo Obédedom Getthæi tribus ménsibus, et benedíxit Dóminus Obédedom et omnem domum eius.
Nuntiatúmque est regi David: «Benedíxit Dóminus Obédedom et ómnia eius propter arcam Dei». Abiit ergo David et addúxit arcam Dei de domo Obédedom in civitátem David cum gáudio. Cumque progréssi essent, qui portábant arcam Dómini, sex passus, immolávit bovem et vítulum saginátum, et David saltábat totis víribus ante Dóminum. Porro David erat accínctus ephod líneo. Et David et omnis domus Israel ducébant arcam Dómini in iúbilo et clangóre búcinæ. Cumque intrásset arca Dómini in civitátem David, Michol fília Saul prospíciens per fenéstram vidit regem David subsiliéntem atque saltántem coram Dómino et despéxit eum in corde suo.
Et introduxérunt arcam Dómini et posuérunt eam in loco suo in médio tabernáculi, quod teténderat ei David; et óbtulit David coram Dómino holocáusta et pacífica. Cumque complésset ófferens holocáustum et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini exercítuum. Et partítus est multitúdini univérsæ Israel tam viro quam mulíeri síngulis collýridam panis unam et láganum palmárum unum et palátham unam. Et ábiit omnis pópulus unusquísque in domum suam.
Reversúsque est et David, ut benedíceret dómui suæ, et egréssa Michol fília Saul in occúrsum David ait: «Quam gloriósus fuit hódie rex Israel discoopériens se ante ancíllas servórum suórum, quasi si nudétur unus de scurris!». Dixítque David ad Michol: «Ante Dóminum salto. Benedíctus Dóminus, qui elégit me pótius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, ut constitúeret me ducem super pópulum Dómini, super Israel! Ludam in conspéctu Dómini et vílior fiam plus quam factus sum et ero deiéctus in óculis meis, sed apud ancíllas, de quibus locúta es, gloriósior apparébo». Igitur Michol fíliæ Saul non est natus fílius usque ad diem mortis suæ.
Responsorium Ps 131 (132), 8. 9; Ps 23 (24), 7. 9
R/. Surge, Dómine, in réquiem tuam, tu et arca fortitúdinis tuæ. * Sacerdótes tui induántur iustítiam, et sancti tui exsúltent.
V/. Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ. * Sacerdótes.
Homilía sancti Hierónymi presbýteri in Psalmum quadragésimum primum ad neóphytos (CCL 78, 542-544)
Transibo in locum tabernaculi admirabilis
Responsorium Ps 26 (27), 4
R/. Unum pétii a Dómino, hoc requíram: * Ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.
V/. Ut vídeam voluptátem Dómini et vísitem templum eius. * Ut inhábitem.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE XIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro secúndo Samuélis 7, 1-25
Vaticinium Nathan messianicum
In diébus illis: Factum est, cum sedísset rex in domo sua, et Dóminus dedísset ei réquiem úndique ab univérsis inimícis suis, dixit ad Nathan prophétam: «Vidésne quod ego hábitem in domo cédrina, et arca Dei pósita sit in médio péllium?». Dixítque Nathan ad regem: «Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dóminus tecum est».
Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Dómini ad Nathan dicens: «Vade et lóquere ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus: Numquid tu ædificábis mihi domum ad habitándum? Numquam enim habitávi in domo ex die, qua edúxi fílios Israel de terra Ægýpti usque in diem hanc, sed ambulábam in tabernáculo et in tentório. Per cuncta loca, quæ transívi cum ómnibus fíliis Israel, numquid loquens locútus sum ad unum de iudícibus Israel, cui præcépi, ut pásceret pópulum meum Israel dicens: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam? Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te de páscuis sequéntem greges, ut esses dux super pópulum meum Israel, et fui tecum in ómnibus, ubicúmque ambulásti, et interféci univérsos inimícos tuos a fácie tua; fecíque tibi nomen grande iuxta nomen magnórum, qui sunt in terra. Et ponam locum pópulo meo Israel et plantábo eum, et habitábit in eo et non turbábitur ámplius; nec addent fílii iniquitátis ut afflígant eum sicut prius et ex die, qua constítui iúdices super pópulum meum Israel, et réquiem dabo tibi ab ómnibus inimícis tuis. Prædicítque tibi Dóminus quod domum fáciat tibi Dóminus. Cumque compléti fúerint dies tui, et dormíeris cum pátribus tuis, suscitábo semen tuum post te, quod egrediétur de viscéribus tuis; et firmábo regnum eius. Ipse ædificábit domum nómini meo, et stabíliam thronum regni eius usque in sempitérnum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium; qui si iníque áliquid gésserit, árguam eum in virga virórum et in plagis filiórum hóminum. Misericórdiam autem meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli a Saul, quem amóvi a fácie tua; et stábilis erit domus tua et regnum tuum usque in ætérnum ante fáciem meam, et thronus tuus erit firmus iúgiter».
Secúndum ómnia verba hæc et iuxta univérsam visiónem istam sic locútus est Nathan ad David.
Ingréssus est autem rex David et sedit coram Dómino et dixit: «Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, quia adduxísti me hucúsque? Sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, Dómine Deus: et locútus es étiam de domo servi tui in longínquum, et ista est lex hóminis, Dómine Deus! Quid ergo áddere póterit adhuc David, ut loquátur ad te? Tu enim scis servum tuum, Dómine Deus. Propter verbum tuum et secúndum cor tuum fecísti ómnia magnália hæc, ita ut nota fáceres servo tuo. Idcírco magnus es, Dómine Deus, quia non est símilis tui; neque est Deus extra te, iuxta ómnia, quæ audívimus áuribus nostris. Quæ est autem ut pópulus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redímeret eam sibi in pópulum et póneret sibi nomen facerétque eis magnália et horribília, ut eíceres a fácie pópuli tui, quem redemísti tibi ex Ægýpto, gentes et deos eórum? Et firmásti tibi pópulum tuum Israel in pópulum sempitérnum; et tu, Dómine, factus es eis in Deum. Nunc ergo, Dómine Deus, verbum, quod locútus es super servum tuum et super domum eius, confírma in sempitérnum et fac, sicut locútus es!».
Responsorium Lc 1, 30-33; Ps 131 (132), 11
R/. Gábriel ángelus locútus est Maríæ dicens: Ecce concípies in útero et páries fílium, et dabit illi Deus sedem David patris eius; * Et regnábit super domum Iacob in ætérnum.
V/. Iurávit Dóminus David veritátem et non recédet ab ea: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. * Et regnábit.
E libro sancti Augustíni epíscopi De prædestinatióne sanctórum (Cap. 15, 30-31: PL 44, 981-983)
Iesus Christus ex semine David secundum carnem
Responsorium Cf. Gal 4, 4-5; Eph 2, 4; Rom 8, 3
R/. Ecce iam venit plenitúdo témporis, in quo misit Deus Fílium suum in terras, natum de Vírgine, factum sub lege: * Ut eos, qui sub lege erant, redímeret.
V/. Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, Fílium suum misit in similitúdinem carnis peccáti. * Ut eos.
SABBATO HEBDOMADAE XIII PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro secúndo Samuélis 11, 1-17. 26-27
De peccato David
Factum est verténte anno, eo témpore, quo solent reges ad bella procédere, misit David Ioab et servos suos cum eo et univérsum Israel, et vastavérunt fílios Ammon et obsedérunt Rabba; David autem remánsit in Ierúsalem.
Et factum est véspere, ut súrgeret David de strato suo et deambuláret in solário domus régiæ. Vidítque de solário mulíerem se lavántem; erat autem múlier pulchra valde. Misit ergo rex et requisívit quæ esset múlier; nuntiatúmque ei est quod ipsa esset Bethsabée fília Elíam uxor Uríæ Hetthæi. Missis ítaque David núntiis, tulit eam; quæ cum ingréssa esset ad illum, dormívit cum ea, quæ se sanctificáverat ab immundítia sua. Et revérsa est domum suam; cum autem concepísset, mittens nuntiávit David et ait: «Concépi».
Misit autem David ad Ioab dicens: «Mitte ad me Uríam Hetthæum». Misítque Ioab Uríam ad David, et venit Urías ad David. Quæsivítque David quam recte ágeret Ioab et pópulus, et quómodo administrarétur bellum; et dixit David ad Uríam: «Descénde in domum tuam et lava pedes tuos». Et egréssus est Urías de domo regis; secutúsque est eum cibus régius. Dormívit autem Urías ante portam domus régiæ cum áliis servis dómini sui et non descéndit ad domum suam.
Nuntiatúmque est David a dicéntibus: «Non ivit Urías ad domum suam». Et ait David ad Uríam: «Numquid non de via venísti? Quare non descendísti ad domum tuam?». Et ait Urías ad David: «Arca et Israel et Iuda hábitant in papiliónibus, et dóminus meus Ioab et servi dómini mei super fáciem terræ manent; et ego ingrédiar domum meam, ut cómedam et bibam et dórmiam cum uxóre mea? Per salútem tuam et per salútem ánimæ tuæ, non fáciam rem hanc!». Ait ergo David ad Uríam: «Mane hic étiam hódie, et cras dimíttam te». Mansit Urías in Ierúsalem die illa et áltera. Vocávit enim eum David, ut coméderet coram se et bíberet, et inebriávit eum. Qui egréssus véspere dormívit in strato suo cum servis dómini sui et in domum suam non descéndit.
Factum est ergo mane, et scripsit David epístulam ad Ioab misítque per manum Uríæ scribens in epístula: «Pónite Uríam in prima ácie, ubi fortíssimum est prœlium, et recédite ab eo, ut percússus intéreat». Igitur cum Ioab obsidéret urbem, pósuit Uríam in loco, quo sciébat viros esse fortíssimos. Egressíque viri de civitáte bellábant advérsum Ioab; et cecidérunt de pópulo, de servis David, et mórtuus est étiam Urías Hetthæus.
Audívit autem uxor Uríæ quod mórtuus esset Urías vir suus et planxit eum. Transactóque luctu, misit David et introdúxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperítque ei fílium. Et displícuit, quod fécerat David, coram Dómino.
Responsorium 2 Sam 12, 9; Ex 20, 2. 13. 14
R/. Uríam Hetthæum percussísti gládio et uxórem illíus accepísti in uxórem tibi. * Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu eius?
V/. Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti. Non occídes, non mœcháberis. * Quare.
Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi (Cat. 1, 2-3. 5-6: PG 33, 371. 375-378)
Confitere in tempore acceptabili
Responsorium Prov 28, 13; 1 Io 1, 9
R/. Qui abscóndit scélera sua, non prosperábit; * Qui conféssus fúerit et relíquerit ea, misericórdiam consequétur.
V/. Si confiteámur peccáta nostra, fidélis est Deus et iustus, ut remíttat nobis peccáta. * Qui conféssus.