zlectiones-fase9

DOMINICA XII PER ANNUM

Hebd. IV Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Samuélis 16, 1-13

David rex ungitur

In diébus illis: Dixit Dóminus ad Samuélem: «Usquequo tu luges Saul, cum ego proiécerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum óleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemítem: provídi enim in fíliis eius mihi regem». Et ait Sámuel: «Quómodo vadam? Audiet enim Saul et interfíciet me». Et ait Dóminus: «Vítulum de arménto tolles in manu tua et dices: “Ad immolándum Dómino veni”. Et vocábis Isai ad víctimam; et ego osténdam tibi quid fácias, et unges quemcúmque monstrávero tibi».

Fecit ergo Sámuel, sicut locútus est ei Dóminus, venítque in Béthlehem. Et expavérunt senióres civitátis occurréntes ei dixerúntque: «Pacificúsne ingréssus tuus?». Et ait: «Pacíficus; ad immolándum Dómino veni. Sanctificámini et veníte mecum, ut ímmolem». Sanctificávit ergo Isai et fílios eius et vocávit eos ad sacrifícium.

Cumque ingréssi essent, vidit Eliab et ait: «Absque dúbio coram Dómino est christus eius!». Et dixit Dóminus ad Samuélem: «Ne respícias vultum eius neque altitúdinem statúræ eius, quóniam abiéci eum; nec iuxta intúitum hóminis iúdico: homo enim videt ea, quæ parent, Dóminus autem intuétur cor». Et vocávit Isai Abínadab et addúxit eum coram Samuéle, qui dixit: «Nec hunc elégit Dóminus». Addúxit autem Isai Samma, de quo ait: «Etiam hunc non elégit Dóminus». Addúxit ítaque Isai septem fílios suos coram Samuéle, et ait Sámuel ad Isai: «Non elégit Dóminus ex istis».

Dixítque Sámuel ad Isai: «Numquid iam compléti sunt fílii?». Qui respóndit: «Adhuc réliquus est mínimus et pascit oves». Et ait Sámuel ad Isai: «Mitte et adduc eum; nec enim discumbémus prius quam huc ille vénerit». Misit ergo et addúxit eum; erat autem rufus et pulcher aspéctu decoráque fácie. Et ait Dóminus: «Surge, unge eum: ipse est enim». Tulit ígitur Sámuel cornu ólei et unxit eum in médio fratrum eius; et diréctus est spíritus Dómini in David a die illa et in réliquum. Surgénsque Sámuel ábiit in Rama.

Responsorium   Ps 88 (89), 20bc. 22a. 21
R/.
Pósui adiutórium in poténte, et exaltávi eléctum de plebe; * Manus enim mea firma erit cum eo.
V/. Invéni David servum meum; óleo sancto meo unxi eum. * Manus.

Lectio altera

Ex Tractátu Faustíni Luciferáni presbýteri De Trinitáte (Nn. 39-40: CCL 69, 340-341)

Christus rex et sacerdos in æternum

Salvátor noster vere christus secúndum cárnem factus est, exsístens verus rex, verus et sacérdos: utrúmque idem ipse, ne quid in Salvatóre minus haberétur. Audi ítaque ipsum regem factum, cum dicit: Ego autem constitútus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum eius. Audi quod étiam sacérdos sit de Patris testimónio dicéntis: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Aaron primus in lege ex unctióne chrísmatis factus est sacérdos; et non dixit: «secúndum órdinem Aaron», ne et Salvatóris sacerdótium successióne habéri posse crederétur. Illud enim sacerdótium, quod fuit in Aaron, successióne constábat; sacerdótium vero Salvatóris non in álterum successióne transfértur, eo quod ipse sacérdos iúgiter persevéret, secúndum quod scríptum est: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.

Est ergo salvátor secúndum carnem et rex et sacérdos, sed non corporáliter unctus sed spiritáliter. Illi enim apud Israelítas reges et sacerdótes, ólei unctióne corporáliter uncti, reges erant et sacerdótes: non utrúmque unus, sed sínguli quisque eórum aut rex erat aut sacérdos; soli enim Christo perféctio in ómnibus et plenitúdo debétur, qui et legem vénerat adimplére.

Sed licet non utrúmque sínguli eórum essent, tamen regáli aut sacerdotáli óleo uncti corporáliter, christi vocabántur. Salvátor autem, qui vere Christus est, Spíritu Sancto unctus est, ut adimplerétur quod de eo scriptum est: Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis. In hoc enim plus quam consórtes ipsíus nóminis unctus est, cum est unctus óleo lætítiæ, quo non áliud significátur quam Spíritus Sanctus.

Hoc verum esse ab ipso Salvatóre cognóscimus. Nam cum accepísset et aperuísset librum Isaíæ et legísset: Spíritus Dómini super me, propter quod unxit me, adimplétam tunc dixit prophetíam in áuribus auditórum. Sed et Petrus princeps Apostolórum illud chrisma unde Salvátor christus osténditur, dócuit esse Spíritum Sanctum, id ipsum et virtútem Dei, quando in Actibus Apostolórum ad fidelíssimum et misericórdem, qui erat tunc centúrio, loquebátur. Nam inter cétera ait: Incípiens a Galilæa post baptismum quod prædicávit Ioánnes, Iesum Nazaræum, quem unxit Deus Spíritu Sancto et virtúte, hic circuívit fáciens virtútes et magnália, atque omnes líberans obséssos a diábolo.

Vides quia et Petrus dixit hunc Iesum secúndum carnem unctum esse Spíritu Sancto et virtúte. Unde et vere ipse Iesus secúndum carnem factus est Christus, qui unctióne Sancti Spíritus et rex factus est et sacérdos in ætérnum.

Responsorium   Cf. Hebr 6, 20
R/.
Intuémini quantus sit iste, qui ingréditur ad salvándas gentes: * Ipse est rex iustítiæ, cuius generátio non habet finem.
V/. Præcúrsor pro nobis ingréditur, secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum. * Ipse est.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Samuélis 17, 1-10. 32. 38-51

David prœlium cum Goliath committit

In diébus illis: Congregántes Philísthim ágmina sua in prœlium, convenérunt in Socho Iudæ et castrametáti sunt inter Socho et Azéca in Efesdómmim. Porro Saul et viri Israel congregáti venérunt in vallem Terebínthi et instruxérunt áciem ad pugnándum contra Philísthim. Et Philísthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex áltera parte; vallísque erat inter eos.

Et egréssus est vir propugnátor de castris Philisthinórum nómine Góliath de Geth altitúdinis sex cubitórum et palmi. Et cassis ærea super caput eius, et loríca squamáta induebátur; porro pondus lorícæ eius quinque mília siclórum æris. Et ócreas æreas habébat in crúribus et acínaces æreus erat inter úmeros eius. Hastíle autem hastæ eius erat quasi liciatórium texéntium, ipsum autem ferrum hastæ eius sescéntos siclos habébat ferri; et ármiger eius antecedébat eum. Stansque clamábat advérsum ágmina Israel et dicébat eis: «Quare venítis paráti ad prœlium? Numquid ego non sum Philisthæus, et vos servi Saul? Elígite ex vobis virum, et descéndat ad singuláre certámen! Si quíverit pugnáre mecum et percússerit me, érimus vobis servi; si autem ego prævalúero et percússero eum, vos servi éritis et serviétis nobis». Et aiébat Philisthæus: «Ego exprobrávi agmínibus Israel hódie: Date mihi virum, et íneat mecum singuláre certámen!».

Cum David fuísset addúctus ad Saul, locútus est ei: «Non cóncidat cor cuiúsquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnábo advérsus Philisthæum istum».

Et índuit Saul David vestiméntis suis et impósuit gáleam æream super caput eius et vestívit eum loríca. Accínctus ergo David gládio eius super vestem suam cœpit tentáre, si armátus posset incédere; non enim habébat consuetúdinem. Dixítque David ad Saul: «Non possum sic incédere, quia nec usum hábeo». Et depósuit ea et tulit báculum suum in manu sua; et elégit sibi quinque levíssimos lápides de torrénte et misit eos in peram pastorálem, qua ut sácculo lápidum utebátur, et fundam manu tulit et procéssit advérsum Philisthæum.

Ibat autem Philisthæus incédens et appropínquans advérsum David, et ármiger eius ante eum. Cumque inspexísset Philisthæus et vidísset David, despéxit eum; erat enim aduléscens rufus et pulcher aspéctu. Et dixit Philisthæus ad David: «Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum báculo?». Et maledíxit Philisthæus David in diis suis; dixítque ad David: «Veni ad me, et dabo carnes tuas volatílibus cæli et béstiis terræ». Dixit autem David ad Philisthæum: «Tu venis ad me cum gládio et hasta et acínace; ego autem vénio ad te in nómine Dómini exercítuum, Dei ágminum Israel, quibus exprobrásti. Hódie dabit te Dóminus in manu mea, et percútiam te et áuferam caput tuum a te; et dabo cadáver tuum et cadávera castrórum Philísthim hódie volatílibus cæli et béstiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel et nóverit univérsa ecclésia hæc quia non in gládio, nec in hasta salvat Dóminus: ipsíus enim est bellum, et tradet vos in manus nostras».

Cum ergo surrexísset Philisthæus et veníret et appropinquáret contra David, festinávit David et cucúrrit ad pugnam advérsum Philisthæum. Et misit manum suam in peram tulítque unum lápidem et funda iecit; et percússit Philisthæum in fronte, et infíxus est lapis in fronte eius, et cécidit in fáciem suam super terram. Prævaluítque David advérsum Philisthæum in funda et in lápide; percussúmque Philisthæum interfécit. Cumque gládium non habéret in manu David, cucúrrit et stetit super Philisthæum; et tulit gládium eius et edúxit eum de vagína sua et interfécit eum præcidítque caput eius.

Responsorium   Cf. 1 Sam 17, 37; cf. Ps 56 (57), 4c. 5a
R/.
Dóminus, qui erípuit me de ore leónis, et de manu béstiæ liberávit me. * Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.
V/. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam: ánimam meam erípuit de médio catulórum leónum. * Ipse.

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Gregórii Nysséni epíscopi De perfécta christiáni forma (PG 46, 254-255)

Christianus alter Christus

Paulus máxime ómnium exquisíte, et qui Christus sit novit, et qualem esse opórteat, qui ab eo nomen accépit, ex iis quæ gessit ipse, declarávit: nam ádeo accuráte illum imitátus est, ut se in Dóminum ipsum expréssum osténderit, quippe qui diligentíssima imitatióne formam ánimi sui ita tránstulit in ipsum exémplar, ut non ámplius, qui loquebátur, Paulus, sed Christus esse viderétur, quemádmodum ípsemet dicit, qui própria bona pulchre sentiébat: Quóniam experiméntum, inquit, quæritis eius qui in me lóquitur, Christus. Et: Vivo ego, iam non ego, vivit autem in me Christus.

Hic ígitur nobis et quam vim nomen hoc Christus hábeat patefécit, cum díceret Christum esse Dei virtútem et Dei sapiéntiam, cumque et pacem ipsum nomináret et lucem inaccessíbilem, in qua Deus inhábitat, expiatiónem et redemptiónem et sacerdótem magnum et Pascha et propitiatiónem animárum, splendórem glóriæ et figúram substántiæ et effectórem sæculórum, cibum ac potum spiritálem, petram et aquam, fundaméntum fídei, et ánguli caput, et Dei invisíbilis imáginem, et magnum Deum, caput córporis Ecclésiæ, et novæ creatúræ primogénitum, et primítias eórum qui dormiérunt, et primogénitum ex mórtuis, et primogénitum in multis frátribus, et mediatórem Dei et hóminum, et Fílium unigénitum glória et honóre coronátum, et Dóminum glóriæ, et rerum princípium, et regem iustítiæ, ad hæc et regem pacis, et regem ómnium, impérium regni nullis términis circumscríptum obtinéntem.

His et áliis id genus nomínibus eum appellávit, quæ tam multa sunt, ut præ multitúdine haud fácile número comprehéndi possint. Quæ quidem ómnia si inter se componántur et singulórum colligántur significatiónes, mirábilem nobis huius nóminis Christi vim apérient et maiestátis illíus quæ verbis explicári nequit, tantum osténdent, quantum ánimis et cogitatióne cápere valuérimus.

Quámobrem cum ómnium máximum et diviníssimum et primum nomen Dómini nostri bónitas nobis impertíverit, ut Christi cognómine decoráti appellémur «christiáni», necésse est ut ómnia nómina, quæ vocem hanc interpretántur, in nobis item conspiciántur expréssa, ne falso vocáti «christiáni» videámur, sed ex vita testimónium habeámus.

Responsorium   Ps 5, 12; 88 (89), 16b-17a
R/.
Omnes qui sperant in te, Dómine, læténtur, in ætérnum exsúltent. Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, * Qui díligunt nomen tuum.
V/. Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die. * Qui díligunt.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE XII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Samuélis 17, 57 — 18, 9. 20-30

Invidia Saul erga David

In diébus illis: Cum regréssus esset David, percússo Philisthæo, tulit eum Abner et introdúxit coram Saul caput Philisthæi habéntem in manu. Et ait ad eum Saul «De qua progénie es, o aduléscens?». Dixítque David: «Fílius servi tui Isai Bethlehemítæ ego sum».

Et factum est, cum complésset loqui ad Saul, ánima Iónathan colligáta es ánimæ David, et diléxi eum Iónathan quasi ánimam suam. Tulítque eum Saul in die illa et non concéssit ei, ut reverterétur domum patris sui. Iniérunt autem Iónathan et David fœdus; diligébat enim eum quasi ánimam suam. Et exspoliávit se Iónathan túnicam, qua erat vestítus, et dedit eam David et réliqua vestiménta sua usque ad gládium et arcum suum et usque ad bálteum. Egrediebátur quoque David ómnia, quæcúmque misísset eum Saul, et próspere agébat; posuítque eum Saul super viros belli, et accéptus erat in óculis univérsi pópuli, étiam in conspéctu famulórum Saul.

Porro, cum reverteréntur, cum redíret David, percússo Philisthæo, egréssæ sunt mulíeres de univérsis úrbibus Israel cantántes chorósque ducéntes in occúrsum Saul regis in týmpanis et in cánticis lætítiæ et in sistris. Et præcinébant mulíeres ludéntes atque dicéntes: «Percússit Saul mília sua, et David decem mília sua».

Irátus est autem Saul nimis, et displícuit in óculis eius iste sermo, dixítque: «Dedérunt David decem mília et mihi dedérunt mília; quid ei súperest nisi solum regnum?». Non rectis ergo óculis Saul aspiciébat David ex die illa et deínceps.

Diléxit autem Michol fília Saul áltera David, et nuntiátum est Saul et plácuit ei; dixítque Saul: «Dabo eam illi, ut fiat ei in scándalum, et sit super eum manus Philisthinórum». Dixit ergo Saul ad David áltera vice: «Gener meus eris hódie». Et mandávit Saul servis suis: «Loquímini ad David secréto dicéntes: “Ecce places regi, et omnes servi eius díligunt te; nunc ergo esto gener regis”». Et locúti sunt servi Saul in áuribus David ómnia verba hæc, et ait David: «Num parum vobis vidétur génerum esse regis? Ego autem sum vir pauper et ténuis». Et renuntiavérunt servi Saul dicéntes: «Huiuscémodi verba locútus est David». Dixit autem Saul: «Sic loquímini ad David: “Non habet necésse rex sponsália, nisi tantum centum præpútia Philisthinórum, ut fiat últio de inimícis regis”». Porro Saul cogitábat trádere David in mánibus Philisthinórum.

Cumque renuntiássent servi eius David verba, quæ díxerat Saul, plácuit sermo in óculis David, ut fíeret gener regis. Et nondum erant dies impléti, cum David surgens ábiit cum viris, qui sub eo erant, et percússit ex Philísthim ducéntos viros; et áttulit præpútia eórum, et annumeravérunt ea regi, ut esset gener eius.

Dedit ítaque ei Saul Michol fíliam suam uxórem. Et vidit Saul et intelléxit quia Dóminus esset cum David; Michol autem fília Saul diligébat eum. Et Saul magis cœpit timére David; factúsque est Saul inimícus David cunctis diébus. Et egréssi sunt príncipes Philisthinórum; et, quotiescúmque egrediebántur, próspere agébat David magis quam omnes servi Saul, et célebre factum est nomen eius nimis.

Responsorium   Ps 55 (56), 2. 4b. 14ab
R/.
Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo, tota die impúgnans oppréssit me. * Ego in te sperábo.
V/. Quóniam eripuísti ánimam meam de morte et pedes meos de lapsu. * Ego.

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Gregórii Nysséni epíscopi De perfécta christiáni forma (PG 46, 283-286)

Tota vita Christum declaremus

Tria sunt quæ christiáni vitam declárant atque distínguunt: áctio, sermo, cogitátio. Ex his prima óbtinet cogitátio; secúndo loco pónitur sermo, qui concéptam et impréssam ánimo cogitatiónem verbis áperit et expónit; post cogitatiónem et sermónem áctio órdine collocátur, quæ ánimo cogitáta factis exséquitur. Si quid horum ígitur nos, ut fit, aut ad agéndum, aut ad cogitándum, aut ad loquéndum ducit: opus est, ut ómnia nostra tum dicta, tum facta, tum cogitáta ad divínam eárum notiónum quibus Christus declarátur, régulam sic dirigántur, ut nihil cogitémus, nihil dicámus, nihil faciámus, quod a sublími eárum significatióne recédat.

Quid ígitur áliud eum opórtet fácere, qui magno Christi cognómine dignus efféctus est, nisi ut ómnia sua tum cogitáta, tum dicta, tum facta diligénter explóret, et, utrum eórum síngula ad Christum tendant, an ab illo sint aliéna, diiúdicet? Multis autem modis fit hæc præclára diiudicátio. Quidquid enim perturbatióne áliqua aut ágitur aut cogitátur aut dícitur, id cum Christo mínime cóngruit, sed adversárii notam et imáginem gerit, qui ánimi margarítæ pro cæno perturbatiónes admíscet, ut pretiósi lápidis splendórem defórmet ac déleat.

Quod vero ab omni túrbida affectióne vácuum et purum est, id ad tranquillitátis auctórem et príncipem spectat, qui Christus est, ex quo tamquam ex puro incorruptóque fonte, qui suas ánimi notiónes atque affectiónes haurit et derívat, talem cum princípio atque orígine similitúdinem præ se feret, qualem óbtinet cum ipso fonte, quæ in rívulo decúrrit, quæque in ámphora respléndet aqua.

Etenim una et éadem est, quæ in Christo, et quæ in méntibus nostris conspícitur púritas. Sed illa in fonte náscitur, hæc inde manat et in nos derivátur: eam notiónum pulchritúdinem ad vitam secum trahens, ut abscónditi manifestíque hóminis conveniéntia et tamquam concéntus quidam appáreat, cum vitæ modéstiam et honestátem notiónes ex Christo proveniéntes moderéntur et móveant. In hoc ígitur (meo quidem iudício) christiánæ vitæ perféctio sita est, ut nóminum quibus Christi nomen significátur partícipes, eórum vim et ánimo et oratióne et vivéndi institútis exprimámus.

Responsorium   Col 3, 17; Rom 14, 7
R/.
Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, * Omnia in nómine Dómini Iesu.
V/. Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur. * Omnia

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE XII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Samuélis 19, 8-10; 20, 1-17

De amicitia inter David et Ionatham

In diébus illis: Motum est rursum bellum, et egréssus David pugnávit advérsum Philísthim percussítque eos plaga magna; et fugérunt a fácie eius. Et factus est spíritus Dómini malus in Saul; sedébat autem in domo sua et tenébat lánceam, porro David psallébat in manu sua. Nisúsque est Saul confígere láncea David in paríete; et declinávit David a fácie Saul, láncea autem, casso vúlnere, perláta est in paríetem. Et David fugit et salvátus est nocte illa.

Fugit autem David de Náioth, quæ est in Rama, veniénsque locútus est coram Iónathan: «Quid feci? Quæ est iníquitas mea et quod peccátum meum in patrem tuum, quia quærit ánimam meam?». Qui dixit ei: «Absit, non moriéris; neque enim fáciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicáverit mihi: hoc ergo celávit me pater meus tantúmmodo? Nequáquam erit istud». Et rursum respóndit David et ait: «Scit profécto pater tuus, quia invéni grátiam in óculis tuis, et dixit: “Nésciat hoc Iónathan, ne forte tristétur”. Quinímmo vivit Dóminus et vivit ánima tua quia uno tantum gradu ego morsque divídimur».

Et ait Iónathan ad David: «Quid desíderat ánima tua, ut fáciam tibi?». Dixit autem David ad Iónathan: «Ecce neoménia est crástino, et ego ex more sedére sóleo iuxta regem ad vescéndum; dimítte ergo me, ut abscóndar in agro usque ad vésperam diéi tértiæ. Si requisíerit me pater tuus, respondébis eis: “Rogávit me David, ut iret celériter in Béthlehem civitátem suam, quia víctimæ ánnuæ ibi sunt univérsis contribúlibus eius”. Si díxerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fúerit irátus, scito quia malum decrétum est ab eo. Fac ergo misericórdiam in servum tuum, quia fœdus Dómini me fámulum tuum tecum iníre fecísti; si autem est in me áliqua iníquitas, tu me intérfice et ad patrem tuum ne introdúcas me». Et ait Iónathan: «Absit hoc a te; neque enim fíeri potest ut, si certo cognóvero malum decrétum esse a patre meo contra te, non annúntiem tibi». Respondítque David ad Iónathan: «Quis nuntiábit mihi, si quid forte respónderit tibi pater tuus dure?».

Et ait Iónathan ad David: «Veni, egrediámur foras in agrum». Cumque exíssent ambo in agrum, ait Iónathan ad David: «Vivit Dóminus Deus Israel, investigábo senténtiam patris mei hoc fere témpore cras vel peréndie; et si áliquid boni fúerit super David, et non statim míserim ad te et notum tibi fécerim, hæc fáciat Dóminus in Iónathan et hæc áugeat! Si autem perseveráverit patris mei malítia advérsum te, hoc quoque notum fáciam tibi et dimíttam te, ut vadas in pace. Et sit Dóminus tecum, sicut fuit cum patre meo. Et, si víxero, fácies mihi misericórdiam Dómini; si vero mórtuus fuéro, non aúferas misericórdiam tuam a domo mea usque in sempitérnum; quando eradicáverit Dóminus inimícos David unumquémque de terra». Pépigit ergo fœdus Iónathan cum domo David dicens: «Requírat Dóminus de manu inimicórum David!». Et áddidit Iónathan ut fáceret David iuráre per dilectiónem suam erga illum; sicut ánimam enim suam, ita diligébat eum.

Responsorium   Cf. Prov 17, 17; 1 Io 4, 7b

R/. Omni témpore díligit qui amícus est. * Et frater in angústiis comprobátur.
V/. Omnis qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum. * Et frater.

Lectio altera

Ex Tractátu beáti Aelrédi abbátis De spiritáli amicítia (Lib. 3: PL 195, 692-693)

Vera perfecta et æterna amicitia

Præstantíssimus iúvenum Iónathas, non régium stemma, nec regni exspectatiónem atténdens, fœdus íniit cum David, et servum in amicítiam adæquans dómino, sic fugátum a patre, sic latitántem in erémo, sic adiudicátum morti, neci destinátum, sibi prætulit, se humílians, et illum exáltans: Tu, inquit, eris rex, et ego ero secúndus post te.

O præclaríssimum veræ amicítiæ spéculum! Mira res! Rex furébat in servum et quasi in æmulum regni totam pátriam excitábat; sacerdótes árguens proditiónis, pro sola suspicióne trucídat; lustrat némora, valles exquírit, montes et rupes armáta óbsidet manu, omnes se régiæ indignatiónis spondent ultóres; solus Iónathas, qui solus iústius póterat invidére, patri resisténdum putávit, deferéndum amíco, præbéndum in tanta adversitáte consílium, et amicítiam regno præferens: Tu eris, ait, rex, et ego ero secúndus post te. Et vide, quómodo pater adulescéntis contra amícum excitábat invídiam, convíciis urgens, terrens minis spoliándum regno, honóre privándum commémorans.

Cum enim in David mortis senténtiam protulísset, Iónathas amíco non défuit. Quare moriétur David? quid peccávit? quid fecit? Ipse pósuit ánimam suam in manu sua, et percússit Philisthæum, lætátus es. Quare ergo moriétur? Ad hanc vocem versus in insániam rex, láncea nisus est confódere Iónatham cum paríete addénsque convícia minis: Fili, inquit, mulíeris ultro virum rapiéntis; scio quia díligis eum in confusiónem tuam, et in confusiónem ignominiósæ matris tuæ. Deínde totum virus, quo pectus iúvenis aspergerétur, evómuit, adíciens verbum ambitiónis incitaméntum, foméntum invídiæ, zeli et amaritúdinis incentívum: Quámdiu víxerit fílius Isai, non stabiliétur regnum tuum.

Quis non moverétur his verbis, non invidéret? Cuius amórem, cuius grátiam, cuius amicítiam non corrúmperent, non minúerent, non obliterárent? Ille amantíssimus aduléscens amicítiæ iura consérvans, fortis ad minas, pátiens ad convícia, propter amicítiam regni contémptor, ímmemor glóriæ, sed memor grátiæ. Tu eris, inquit, rex, et ego ero secúndus post te.

Hæc est vera, perfécta, stábilis et ætérna amicítia: quam invídia non corrúmpit, non suspício mínuit, non dissólvit ambítio; quæ sic tentáta non cessit, sic arietáta non córruit; quæ tot convíciis pulsáta cérnitur inflexíbilis, tot lacessíta iniúriis permánsit immóbilis. Vade ergo, et tu fac simíliter.

Responsorium   Sir 6, 14. 17
R/.
Amícus fidélis protéctio fortis; * Qui autem invénit illum, invénit thesáurum.
V/. Qui timet Deum, habébit amicítiam eius, quóniam secúndum illum erit amícus illíus. * Qui autem.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE XII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Samuélis 21, 2-10; 22, 1-5

Fuga David

In diébus illis: Venit David in Nob ad Achímelech sacerdótem, et obstúpuit Achímelech eo quod venísset David, et dixit ei: «Quare tu solus et nullus est tecum?». Et ait David ad Achímelech sacerdótem: «Rex præcépit mihi negótium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiúsmodi tibi præcépta déderim”, púeris vero condíxi in illum et illum locum. Nunc ígitur, si habes ad manum quinque panes, da mihi, aut quidquid invéneris».

Et respóndens sacérdos David ait ei: «Non hábeo panes láicos ad manum, sed tantum panem sanctum; si mundi sunt púeri máxime a muliéribus?». Et respóndit David sacerdóti et dixit ei: «Equidem, si de muliéribus ágitur, continúimus nos ab heri et nudiustértius. Quando egrediébar, fuérunt córpora puerórum sancta, quamvis iter esset profánum. Quanto magis hódie sunt sancti quoad córpora». Dedit ergo ei sacérdos sanctificátum panem, neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositiónis, qui subláti fuerant a fácie Dómini, ut poneréntur panes cálidi.

Erat autem ibi vir de servis Saul in die illa reténtus ante Dóminum; et nomen eius Doeg Idumæus, potentíssimus pastórum Saul.

Dixit autem David ad Achímelech: «Si habes hic ad manum hastam aut gládium? Quia gládium meum et arma mea non tuli mecum; negótium enim regis urgébat». Et dixit sacérdos: «Ecce hic gládius Góliath Philisthæi, quem percussísti in valle Terebínthi; est involútus pállio post ephod. Si istum vis tóllere, tolle, neque enim est álius hic absque eo». Et ait David: «Non est huic alter símilis; da mihi eum».

Abiit ergo inde David et fugit in spelúncam Odóllam; quod cum audíssent fratres eius et omnis domus patris eius, descendérunt ad eum illuc. Et convenérunt ad eum omnes, qui erant in angústia constitúti et oppréssi ære aliéno et amáro ánimo; et factus est eórum princeps, fuerúntque cum eo quasi quadringénti viri.

Et proféctus est David inde in Maspha, quæ est Moab, et dixit ad regem Moab: «Máneat, oro, pater meus et mater mea vobíscum, donec sciam quid fáciat mihi Deus». Et relíquit eos ante fáciem regis Moab; manserúntque apud eum cunctis diébus, quibus David fuit in præsídio.

Dixítque Gad prophéta ad David: «Noli manére in præsídio. Proficíscere et vade in terram Iudæ». Et proféctus David venit in saltum Haret.

Responsorium   Rom 7, 6; Mc 2, 25. 26
R/.
Solúti sumus a lege, mórtui ei, in qua detinebámur, * Serviámus in novitáte Spíritus et non in vetustáte lítteræ.
V/. Numquam legístis quid fécerit David, quando esúriit? Quómodo introívit in domum Dei et panes propositiónis manducávit. * Serviámus.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Nysséni epíscopi (Orat. 6 De beatitudinibus: PG 44, 1263-1266)

Deus est quasi rupes inaccessibilis

Quod accídere verisímile est iis, qui ex áliquo alto vértice montis in vastum áliquod pélagus despíciunt, id menti meæ áccidit ab excélsa voce Dómini, tamquam de áliquo cacúmine montis, ad inexplicábilem intelléctuum despectánti profunditátem.

Quemádmodum enim in multis locis marítimis montem vidére licet circa eam partem qua mare spectat, quasi dimídium abscíssum et a vértice ad profúndum usque dirécto abrásum, cuius in superióre parte cacúmen quoddam proiéctum profúndo ímminet; quod ígitur accídere verisímile est ei, qui a tali tantæque altitúdinis spécula in profúndum mare despíciat, ítidem mihi nunc ánimus quasi vertígine labórat in magna hac Dómini voce suspénsus: Beáti puro corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Deus spectáculo propósitus est iis, qui cor expurgátum habúerint. Deum nemo vidit umquam, ut magnus inquit Ioánnes; confírmat autem eam senténtiam étiam illa sublími mente Paulus, qui dixit: Quem nullus hóminum vidit neque vidére potest. Hæc est illa levis, abrása atque prærúpta petra, quæ nullum in sese intelléctuum sustentaméntum et firmaméntum osténdit; quam étiam Móyses ítidem inaccéssam in suis decrétis pronuntiávit, ut nusquam mens nostra adíre possit, quidquid enítens apprehéndere, quove sese subleváre póterit per illam senténtiam abráso: Non est enim, inquit, qui Dóminum vidébit et vivet.

Atque vidére Deum, vita sempitérna est. Hoc autem fíeri non posse, ut Deus videátur, colúmnæ fídei Ioánnes et Paulus et Móyses affírmant. Vidésne vertíginem, cum qua una tráhitur ánimus ad profunditátem eórum quæ in hac oratióne considerántur? Si Deus est vita, qui non videt Deum, vitam non videt. Quod Deus vidéri non possit, tum prophétæ tum Apóstoli divíno Spíritu ducti attestántur. In quas angústias, spes homínibus redígitur?

Verum súblevat atque susténtat Dóminus labescéntem spem. Quemádmodum in Petro fecit, quem periclitántem ne submergerétur rursus in sólida atque resisténti vestígiis aqua collocávit.

Si ígitur étiam ad nos manus Verbi admóta fúerit, et instábiles in profúndo speculatiónum in altérutro intelléctu constitúerit, extra metum érimus, fírmiter quasi manu ducens nos Verbum ampléxi. Beáti enim, inquit, qui puro corde præditi sunt, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Responsorium   Io 1, 18; Ps 144 (145), 3
R/.
Deum nemo vidit umquam; * Unigénitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.
V/. Magnus Dóminus et laudábilis nimis, et magnitúdinis eius non est investigátio. * Unigénitus.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE XII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Samuélis 25, 14-24. 28-39

David et Abigail

In diébus illis: Abígail uxóri Nabal nuntiávit unus de púeris suis dicens: «Ecce misit David núntios de desérto, ut benedícerent dómino nostro, sed aversátus est eos. Hómines isti boni satis fuérunt nobis et non molésti; nec quidquam aliquándo périit omni témpore, quo sumus conversáti cum eis in desérto. Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die ómnibus diébus, quibus pávimus apud eos greges. Quam ob rem consídera et recógita quid fácias, quóniam malum decrétum est advérsus dóminum nostrum et advérsus domum eius univérsam. Et ipse fílius Bélial est, ita ut nemo ei possit loqui».

Festinávit ígitur Abígail et tulit ducéntos panes et duos utres vini et quinque aríetes coctos et quinque sata fruménti tosti et centum ligatúras uvæ passæ et ducéntas massas caricárum et impósuit super ásinos. Dixítque púeris suis: «Præcédite me, ecce ego post tergum séquar vos». Viro autem suo Nabal non indicávit. Cum ergo ascendísset ásinum et descénderet in tégmine montis, David et viri eius descendébant in occúrsum eius; quibus et illa occúrrit. Et aiébat David: «Vere frustra servávi ómnia, quæ huius erant in desérto, et non périit quidquam de cunctis, quæ ad eum pertinébant; et réddidit mihi malum pro bono. Hæc fáciat Deus inimícis David et hæc addat, si relíquero de ómnibus, quæ ad eum pértinent, usque mane quidquid masculíni sexus».

Cum autem vidísset Abígail David, festinávit et descéndit de ásino et prócidit coram David super fáciem suam et adorávit super terram. Et cécidit ad pedes eius et dixit: «Aufer iniquitátem fámulæ tuæ. Fáciens enim fáciet Dóminus dómino meo domum fidélem, quia prœlia Dómini dóminus meus prœliátur: malítia ergo non inveniátur in te ómnibus diébus vitæ tuæ. Si enim surréxerit aliquándo homo pérsequens te et quærens ánimam tuam, erit ánima dómini mei custodíta in fascículo vitæ apud Dóminum Deum tuum; sed inimicórum tuórum ánimam ipse iáciat in ímpetu et círculo fundæ. Cum ergo fécerit Dóminus dómino meo ómnia, quæ locútus est, bona de te et constitúerit te ducem super Israel, non erit tibi hoc in síngultum et in scrúpulum cordis dómino meo, quod effúderis sánguinem innóxium et ipse te ultus fúeris; et cum benefécerit Dóminus dómino meo, recordáberis ancíllæ tuæ».

Et ait David ad Abígail: «Benedíctus Dóminus Deus Israel, qui misit te hódie in occúrsum meum. Et benedícta prudéntia tua et benedícta tu, quæ prohibuísti me hódie, ne irem ad sánguinem et ulcíscerer me manu mea. Alióquin, vivit Dóminus Deus Israel, qui prohíbuit me malum fácere tibi, nisi cito venísses in occúrsum mihi, non remansísset Nabal usque ad lucem matutínam quidquid masculíni sexus». Suscépit ergo David de manu eius ómnia, quæ attúlerat ei dixítque ei: «Vade pacífice in domum tuam. Ecce audívi vocem tuam et honorávi fáciem tuam».

Venit autem Abígail ad Nabal; et ecce erat ei convívium in domo eius quasi convívium regis, et cor Nabal iucúndum; erat enim ébrius nimis. Et non indicávit ei verbum pusíllum aut grande usque in mane. Dilúculo autem, cum digessísset vinum Nabal, hæc indicávit ei uxor sua; et emórtuum est cor eius intrínsecus, et factus est quasi lapis. Cumque pertransíssent decem dies, percússit Dóminus Nabal, et mórtuus est.

Quod cum audísset David mórtuum Nabal, ait: «Benedíctus Dóminus, qui iudicávit causam oppróbrii mei de manu Nabal et servum suum custodívit a malo et malítiam Nabal réddidit Dóminus in caput eius».

Responsorium   1 Sam 25, 32a. 33b; Mt 5, 7
R/.
Benedíctus Dóminus Deus Israel, qui misit te hódie in occúrsum meum. * Prohibuísti me hódie ne irem ad sánguinem et ulcíscerer me manu mea.
V/. Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. * Prohibuísti.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Nysséni epíscopi (Orat. 6 De beatitudinibus: PG 44, 1266-1267)

De spe videndi Deum

Promíssio Dei certe tanta est, ut súperet extrémum términum beatitúdinis. Quid enim áliquis post bonum eiúsmodi áliud desideráverit, cum ómnia hábeat in eo quem víderit? Nam vidére, in usu Scriptúræ, idem signíficat quod habére; quemádmodum illud: Vídeas bona Ierúsalem, idem quod invénias, significánte verbo. Et: Tollátur ímpius, ne vídeat glóriam Dómini, per non vidére, non partícipem esse Prophéta significánte.

Ergo qui Deum vidit, quidquid in bonis numerátur, per hoc quod vidit, adéptus est, vitam sine fine, ætérnam incorruptibilitátem, immortálem beatitúdinem, regnum sine fine, lætítiam continéntem, verum lumen, spiritálem et dulcem vocem, glóriam inaccéssam, perpétuam exsultatiónem, omne dénique bonum.

Enimvéro quod in promissióne beatitúdinis per spem propónitur, tale ac tantum est; sed quóniam ante demonstrátum est, modum vidéndi Deum cónfici per hoc, si quis puro corde exstíterit; in hoc rursum mens mea quasi vertígine corrépta æstuat, ambigéndo anne púritas cordis sit ex iis rebus quæ neque éffici possunt, et natúram nostram súperant et excédunt. Nam si per hanc Deus vidétur, Móyses autem et Paulus non vidérunt per hoc quod neque ab sese, neque ab álio quoquam Deum vidéri posse affírmant, ea quæ nunc a Verbo beatitúdini propónitur, res eiúsmodi esse vidétur, quæ éffici atque repræsentári non possit.

Quid ígitur lucri nobis accédit ex eo, quod cognóvimus qua ratióne Deus videátur, si vires rei excogitátæ non adsunt? Id enim símile est, ac si quis díceret beátum esse in cælo versári, quóniam illic conspiciúntur ea, quæ in hoc sæculo non conspiciúntur. Nam si áliqua rátio expediéndi itíneris in cælum per sermónem præmonstrarétur, útile audiéntibus esset didicísse quod beátum sit in cælo versári. Quámdiu autem ascénsus expedítus non est, quid emoluménti affert cognítio cæléstis beatitúdinis, angens dumtáxat et male habens nos edóctos quálibus rebus priváti simus, et propter ascénsum impedítum careámus? Numquid ígitur ad id, quod natúram nostram excédit, Dóminus hortátur, et súperat modum humanárum vírium magnificéntia præcépti?

Non ita se res habet. Neque enim vólucres fíeri iubet, quibus alas non prodúxit, neque sub aqua vívere, quibus terréstrem vitam assignávit. Si ígitur lex in áliis ómnibus accipiéntium víribus convéniens est et ad nullam rem, quæ supra natúram sit, cogit, étiam hoc prorsus ex eo quod consentáneum est intellegémus, non desperándum vidélicet esse id quod per beatitúdinem præmonstrátur, sed et Ioánnem et Paulum et Móysen, et si quis álius illórum símilis est, non excidísse hac sublími beatitúdine, quæ ex conspectióne Dei accédit, neque illum qui dixit: Recóndita est mihi iustítiæ coróna, quam reddet mihi iustus iudex, neque eum qui recúbuit super pectus Iesu, neque eum qui audívit a voce divína: Cognóvi te præter omnes. Si ergo non ambígitur, quin illi qui contemplatiónem Dei supra vires esse prædicavérunt, beáti sint, beatitúdo autem ex conspectióne Dei exsístit, atque Deum vidére contíngit, si quis puro corde sit, certe púritas cordis, per quam beátum fíeri licet, non est ex iis rebus quæ cónfici non possunt.

Qui ígitur dici potest quod et illi qui cum Paulo contemplatiónem Dei supra vires esse pronúntiant, vera dicant, et Dómini vox illis non adversétur, quæ Deum per puritátem cordis conspéctum iri pollicétur?

Responsorium   Ps 62 (63), 2bc; 16 (17), 15
R/.
Sitívit in te ánima mea, * Te desiderávit caro mea, Deus meus.
V/. In iustítia vidébo fáciem tuam; satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo. * Te desiderávit.

 

SABBATO HEBDOMADAE XII PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro primo Samuélis 26, 5-25

David ostendit se magnanimum erga Saul

In diébus illis: Surréxit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidísset locum, in quo dormiébat Saul et Abner fílius Ner princeps milítiæ eius, Saulem dormiéntem in carrágine et réliquum vulgus per circúitum eius, ait David ad Achímelech Hetthæum et Abísai fílium Sárviæ fratrem Ioab dicens: «Quis descéndet mecum ad Saul in castra?». Dixítque Abísai: «Ego descéndam tecum».

Venérunt ergo David et Abísai ad pópulum nocte et invenérunt Saul iacéntem et dormiéntem in carrágine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et pópulum dormiéntes in circúitu eius. Dixítque Abísai ad David: «Conclúsit Deus hódie inimícum tuum in manus tuas; nunc ergo perfódiam eum láncea in terra semel, et secúndo opus non erit». Et dixit David ad Abísai: «Ne interfícias eum: quis enim exténdit manum suam in christum Dómini et ínnocens erit?». Et dixit David: «Vivit Dóminus quia Dóminus percútiet eum, aut dies eius véniet, ut moriátur, aut in prœlium descéndens períbit. Propítius mihi sit Dóminus, ne exténdam manum meam in christum Dómini. Nunc ígitur tolle hastam, quæ est ad caput eius, et scyphum aquæ, et abeámus». Tulit ergo David hastam et scyphum aquæ, qui erat ad caput Saul, et abiérunt; et non erat quisquam, qui vidéret et intellégeret et vigiláret, sed omnes dormiébant, quia sopor Dómini irrúerat super eos.

Cumque transísset David ex advérso et stetísset in vértice montis de longe, et esset grande intervállum inter eos, clamávit David ad pópulum et ad Abner filium Ner dicens: «Nonne respondébis, Abner?». Et respóndens Abner ait: «Quis es tu? Clamásti ad regem!». Et ait David ad Abner: «Numquid non vir tu es? Et quis álius símilis tui in Israel? Quare ergo non custodísti dóminum tuum regem? Ingréssus est enim unus de turba, ut interfíceret regem dóminum tuum. Non est bonum hoc, quod fecísti. Vivit Dóminus quóniam fílii mortis estis vos, qui non custodístis dóminum vestrum, christum Dómini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquæ, qui erat ad caput eius».

Cognóvit autem Saul vocem David et dixit: «Num vox tua hæc est, fili mi David?». Et ait Davit: «Vox mea, dómine mi rex». Et ait: «Quam ob causam dóminus meus perséquitur servum suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum? Nunc ergo áudiat, oro, dóminus meus rex verba servi sui: Si Dóminus íncitat te advérsum me, odorétur sacrifícium; si autem fílii hóminum, maledícti sint in conspéctu Dómini, quia eiecérunt me hódie, ut non hábitem in hereditáte Dómini dicéntes: “Vade, servi diis aliénis”. Et nunc non effundátur sanguis meus in terra longe a fácie Dómini; quia egréssus est rex Israel, ut quærat púlicem unum, sicut perséquitur quis perdícem in móntibus».

Et ait Saul: «Peccávi. Revértere fili mi David; nequáquam enim ultra malefáciam tibi, eo quod pretiósa fúerit ánima mea in óculis tuis hódie; appáret quod stulte égerim et erráverim multum nimis». Et respóndens David ait: «Ecce hasta regis; tránseat unus de púeris et tollat eam. Dóminus autem retríbuet unicuíque secúndum iustítiam suam et fidem; trádidit enim te Dóminus hódie in manu mea, et nólui exténdere manum meam in christum Dómini. Et sicut magnificáta est ánima tua hódie in óculis meis, sic magnificétur ánima mea in óculis Dómini, et líberet me de omni angústia».

Ait ergo Saul ad David: «Benedíctus tu, fili mi David; et quidem fáciens fácies et potens póteris». Abiit autem David in viam suam, et Saul revérsus est in locum suum.

Responsorium   Ps 53 (54), 5ab. 3. 8a. 4a
R/.
Supérbi insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam; Deus, in nómine tuo salvum me fac, * Et in virtúte tua iúdica me.
V/. Voluntárie sacrificábo tibi; Deus, exáudi oratiónem meam. * Et in virtúte.

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Gregórii Nysséni epíscopi (Orat. 6 De beatitudinibus: PG 44, 1270-1271)

Deus inveniri potest in corde homini

Bonum quoddam in vita humána sánitas córporis est, sed beátum est, non modo scire ratiónem sanitátis, verum in sanitáte vívere. Nam si quis, laudes sanitátis persecútus, cibum sumat qui malos umóres et morbos géneret, quid huic, dum morbis confícitur, laudes sanitátis prosunt? Eódem ígitur modo propósitam quoque oratiónem intellegámus, quod non cognóscere áliquid de Deo Dóminus beátum esse dicat, sed in sese Deum habére. Beáti enim puro præditi corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.

Non enim mihi vidétur quasi ex advérso spectándum Deum propónere ei, qui ánimæ óculum habúerit expurgátum, sed fórsitan hoc nobis magnificéntia dicti súggerit quod étiam ad álios sermo apértius éxprimit, ubi dixit: Intra vos est regnum Dei; ut doceámur quod, qui cor suum ab omni creatúra atque vitiósa affectióne expurgávit, in sua ipsíus pulchritúdine divínæ natúræ imáginem intuétur.

Ac mihi vidétur Verbum paucis, quæ dixit, eiúsmodi consílium complécti: O vos hómines, quibus inest áliqua cupíditas contemplándi id quod vere bonum est, cum audivéritis divínam maiestátem supra cælos elátam et exaltátam, glóriam eius inexplicábilem, pulchritúdinem ineffábilem esse, natúram comprehéndi ac pércipi non posse, ne prolabámini ad desperatiónem, qua non possítis intuéri quod desiderátis.

Si ígitur diligénti et accuráta vita sordes cordi íllitas et obdúctas rursus ablúeris, resplendébit in te divína pulchritúdo. Quemádmodum in ferro fíeri solet, cum id, quod paulo ante nigrum erat, per cotem detrácta rubígine, splendóres quosdam in se ad solem refúlgens et nitóres edit, ita homo quoque intérnus, quem cor Dóminus nóminat, cum sordes rubiginósas, quæ propter pravum situm in forma effloruérunt, abstérserit, rursus cum origináli et principáli forma similitúdinem recuperábit, ac bonus erit. Nam quod boni símile, bonum prorsus est.

Ergo qui seípsum videt, in seípso quod desíderat intuétur; atque ita beátus fit, qui corde puro præditus est, quóniam dum suam puritátem intuétur, per imáginem, formam principálem animadvértit. Quemádmodum enim ii qui in spéculo solem vident, etiámsi cælum ipsum fixis óculis non contueántur, nihílo sécius in splendóre spéculi solem vident quam illi qui ipsum orbem solis intuéntur; ita, inquit, étiam vos, etiámsi vires vobis non súppetant ad contemplándum et animadverténdum lumen inaccéssum, si ad eum qui ab inítio in vobis constitútus est imáginis decórem ac grátiam revérsi fuéritis, in vobis ipsis quod quæritis habétis.

Púritas enim et vitiórum affectuúmque vacúitas, et ab omni malo alienátio déitas est. Si ígitur hæc in te sunt, Deus prorsus in te est. Cum ígitur ab omni vitiositáte pura, ab afféctu ac vítio líbera atque ab omni inquinatióne seiúncta in te rátio fúerit, beátus es propter acúmen atque claritúdinem visus, quóniam id, quod éffugit visum eórum qui non fúerint purgáti, ipse expurgátus animadvértis, ac materiáli calígine ab óculis ánimi dempta, per puram cordis serenitátem beátum spectáculum clare cernis. Hoc autem quid est? sanctimónia, púritas, simplícitas, omnes eiúsmodi lúcidi divínæ natúræ splendóres, per quos Deus vidétur.

Responsorium   Io 14, 6a. 9b; 6, 47b
R/.
Dicit Dóminus: Ego sum via et véritas et vita. * Qui videt me, videt et Patrem.
V/. Qui credit habet vitam ætérnam. * Qui videt.