zlectiones-fase9

DOMINICA XI PER ANNUM

Hebd. III Psalterii

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iúdicum 2, 6 — 3, 4

Conspectus generalis temporis Iudicum

In diébus illis: Dimísit Iósue pópulum, et abiérunt fílii Israel unusquísque in possessiónem suam, ut obtinérent terram. Servierúntque Dómino cunctis diébus Iósue et seniórum, qui longo post eum vixérunt témpore, et víderant univérsum opus magnum Dómini, quod fécerat cum Israel. Mórtuus est autem Iósue fílius Nun fámulus Dómini centum et decem annórum; et sepeliérunt eum in fínibus possessiónis suæ in Thamnáthares in monte Ephraim a septentrionáli plaga montis Gaas. Omnísque illa generátio congregáta est ad patres suos, et surrexérunt álii post illam, qui non nóverant Dóminum et opus, quod fécerat cum Israel.

Fecerúntque fílii Israel malum in conspéctu Dómini et serviérunt Báalim ac dimisérunt Dóminum Deum patrum suórum, qui edúxerat eos de terra Ægýpti, et secúti sunt deos aliénos, de diis populórum, qui habitábant in circúitu eórum, et adoravérunt eos et ad iracúndiam concitavérunt Dóminum dimitténtes eum et serviéntes Baal et Astharoth. Iratúsque Dóminus contra Israel trádidit eos in mánibus diripiéntium, qui diripuérunt eos, et véndidit eos hóstibus, qui habitábant per gyrum, nec potuérunt resístere adversáriis suis; sed, quocúmque pérgere voluíssent, manus Dómini erat super eos ad malum, sicut locútus est et iurávit eis, et veheménter afflícti sunt.

Suscitavítque Dóminus iúdices, qui liberárent eos de vastántium mánibus; sed nec illos audíre voluérunt fornicántes cum diis aliénis et adorántes eos. Cito deseruérunt viam, per quam ingréssi fúerant patres eórum audiéntes mandáta Dómini, et ómnia fecére contrária. Cumque Dóminus iúdices suscitáret eis, erat Dóminus cum iúdice et liberábat eos de manu hóstium eórum toto témpore iúdicis, quia flectebátur misericórdia et audiébat gémitus afflictórum. Postquam autem mórtuus esset iudex, revertebántur et multo faciébant peióra quam fécerant patres sui, sequéntes deos aliénos, serviéntes eis et adorántes illos: non dimisérunt ópera sua et viam duríssimam, per quam ambuláre consuéverant.

Iratúsque est furor Dómini in Israel et ait: «Quia írritum fecit gens ista pactum meum, quod pepígeram cum pátribus eórum, et vocem meam audíre contémpsit, et ego non expéllam gentes, quas dimísit Iósue et mórtuus est; ut in ipsis expériar Israel, utrum custódiant viam Dómini et ámbulent in ea, sicut custodiérunt patres eórum, an non».

Dimísit ergo Dóminus has natiónes et cito expéllere nóluit, nec trádidit in mánibus Iósue.

Hæ sunt gentes, quas Dóminus derelíquit, ut erudíret in eis Israélem, omnes, qui non nóverant bella Chananæórum, ut díscerent certáre cum hóstibus generatiónes filiórum Israel, quæ non habébant consuetúdinem prœliándi: quinque sátrapæ Philisthinórum omnísque Chananæus et Sidónius atque Hevæus, qui habitábat in monte Líbano de monte Baalhérmon usque ad intróitum Emath. Dimisítque eos, ut in ipsis experirétur Israélem, utrum audíret mandáta Dómini, quæ præcéperat pátribus eórum per manum Móysi, an non.

Responsorium   Ps 105 (106), 40a. 41a. 44; Iudic 2, 16
R/.
Exársit ira Dóminus in pópulum suum, et trádidit eos in manus géntium; * Et vidit tribulatiónem eórum, cum audívit clamórem eórum.
V/. Suscitavítque Dóminus iúdices, qui liberárent eos de vastántium mánibus. * Et vidit.

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne (Nn. 4-6: CSEL 3, 268-270)

Oratio ex humili corde procedat

Sit orántibus sermo et precátio cum disciplína quiétem cóntinens et pudórem. Cogitémus nos sub conspéctu Dei stare. Placéndum est divínis óculis et hábitu córporis et modo vocis. Nam ut impudéntis est clamóribus strépere, ita contra cóngruit verecúndo modéstis précibus oráre. Dénique magistério suo Dóminus secréto oráre nos præcépit, in ábditis et remótis locis, in cubículis ipsis, quod magis cónvenit fídei, ut sciámus Deum ubíque esse præséntem, audíre omnes et vidére, et maiestátis suæ plenitúdine in ábdita quoque et occúlta penetráre, sicut scriptum est: Ego Deus appróximans, et non Deus de longínquo. Si abscónditus fúerit homo in abscónditis, ego ergo non vidébo eum? nonne cælum et terram ego ímpleo? Et íterum: In omni loco óculi Dei speculántur bonos et malos.

Et quando in unum cum frátribus convenímus et sacrifícia divína cum Dei sacerdóte celebrámus, verecúndiæ et disciplínæ mémores esse debémus, non passim ventiláre preces nostras incónditis vócibus nec petitiónem commendándam modéste Deo tumultuósa loquacitáte iactáre, quia Deus non vocis sed cordis audítor est, nec admonéndus est clamóribus qui cogitatiónes videt, probánte Dómino et dicénte: Quid cogitátis nequam in córdibus vestris? Et álio loco: Et scient omnes Ecclésiæ quia ego sum scrutátor renis et cordis.

Quod Anna in primo Regnórum libro Ecclésiæ typum portans custódit et servat, quæ Deum non clamósa petitióne sed tácite et modéste intra ipsas péctoris látebras precabátur. Loquebátur prece occúlta sed manifésta fide, loquebátur non voce sed corde, quia sic Dóminum sciébat audíre, et impetrávit efficáciter quod pétiit, quia fidéliter postulávit. Declárat Scriptúra divína, quæ dicit: Loquebátur in corde suo et lábia eius movebántur et vox eius non audiebátur, et exaudívit eam Dóminus. Item légimus in psalmis: Dícite in córdibus vestris et in cubílibus vestris compungímini. Per Ieremíam quoque hæc éadem Spíritus Sanctus súggerit et docet dicens: In sensu autem tibi debet adorári, Dómine.

Adórans autem, fratres dilectíssimi, nec illud ignóret, quemádmodum in templo cum pharisæo publicánus oráverit. Non allevátis in cælum impudénter óculis nec mánibus insolénter eréctis, pectus suum pulsans et peccáta intus inclúsa contéstans, divínæ misericórdiæ implorábat auxílium, et cum sibi pharisæus placéret, sanctificári hic magis méruit qui sic rogávit, qui spem salútis non in fidúcia innocéntiæ suæ pósuit, cum ínnocens nemo sit, sed peccáta conféssus humíliter orávit, et exaudívit orántem qui humílibus ignóscit.

Responsorium
R/.
Considerémus quáliter opórteat nos in conspéctu divinitátis et angelórum esse, * Et sic stemus ad psalléndum, ut mens nostra concórdet voci nostræ.
V/. Non in multilóquio, sed in puritáte cordis et compunctióne lacrimárum nos exaudíri sciámus. * Et sic.

 

FERIA SECUNDA HEBDOMADAE XI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iúdicum 4, 1-24

Debora et Barac

In diébus illis: Addidérunt fílii Israel fácere malum in conspéctu Dómini post mortem Aod, et trádidit illos Dóminus in manu Iabin regis Chánaan, qui regnávit in Asor. Habuítque ducem exércitus sui nómine Sísaram: ipse autem habitábat in Hároseth géntium. Clamaverúntque fílii Israel ad Dóminum; nongéntos enim habébat falcátos currus et per vigínti annos veheménter opprésserat eos.

Erat autem Débora prophétis uxor Lápidoth, quæ iudicábat Israel in illo témpore. Et sedébat sub palma Déboræ inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebántque ad eam fílii Israel in iudícium. Quæ misit et vocávit Barac fílium Abínoem de Cedes Néphthali dixítque ad eum: «Præcépit tibi Dóminus Deus Israel: Vade et duc exércitum in montem Thabor, tollésque tecum decem mília pugnatórum de fíliis Néphthali et de fíliis Zábulon. Ego autem ducam ad te in loco torréntis Cison Sísaram príncipem exércitus Iabin et currus eius atque omnem multitúdinem et tradam eum in manu tua». Dixítque ad eam Barac: «Si venis mecum, vadam; si nolúeris veníre mecum, non pergam». Quæ dixit ad eum: «Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi glória, quia in manu mulíeris tradet Dóminus Sísaram».

Surréxit ítaque Débora et perréxit cum Barac in Cedes. Qui, accítis Zábulon et Néphthali in Cedes, ascéndit cum decem mílibus pugnatórum habens Déboram in comitátu suo. Haber autem Cinæus recésserat a céteris Cinæis frátribus suis fíliis Hobab cognáti Móysi et teténdit tabernáculum usque ad quercum in Saánanim iuxta Cedes.

Nuntiatúmque est Sísaræ quod ascendísset Barac fílius Abínoem in montem Thabor, et congregávit omnes nongéntos falcátos currus omnémque exércitum, qui cum eo erat, de Hároseth géntium ad torréntem Cison.

Dixítque Débora ad Barac: «Surge: hæc est enim dies, in qua trádidit Dóminus Sísaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus». Descéndit ítaque Barac de monte Thabor, et decem mília pugnatórum cum eo. Perterruítque Dóminus Sísaram et omnes currus eius universámque multitúdinem in ore gládii ad conspéctum Barac, in tantum ut Sísara de curru desíliens pédibus fúgeret, et Barac persequerétur fugiéntes currus et exércitum usque ad Hároseth géntium, et omnis hóstium multitúdo usque ad interneciónem cáderet.

Sísara autem fúgiens pervénit ad tentórium Iahel uxóris Haber Cinæi; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinæi. Egréssa ígitur Iahel in occúrsum Sísaræ dixit ad eum: «Intra ad me, dómine mi; intra, ne tímeas». Qui ingréssus tabernáculum eius et opértus ab ea panno, dixit ad eam: «Da mihi, óbsecro, páululum aquæ, quia sítio». Quæ apéruit utrem lactis et dedit ei bíbere et opéruit illum. Dixítque Sísara ad eam: «Sta ante óstium tabernáculi et, cum vénerit áliquis intérrogans te et dicens: “Numquid hic est áliquis?”, respondébis: “Nullus est”». Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernáculi assúmens páriter málleum; et ingréssa abscóndite et cum siléntio, pósuit supra tempus cápitis eius clavum, percussúmque málleo defíxit in cérebrum usque ad terram; qui sopórem morti sócians defécit et mórtuus est. Et ecce Barac sequens Sísaram veniébat; egressáque Iahel in occúrsum eius dixit ei: «Veni, et osténdam tibi virum, quem quæris». Qui, cum intrásset ad eam, vidit Sísaram iacéntem mórtuum et clavum infíxum in témpore eius.

Humiliávit ergo Deus in die illo Iabin regem Chánaan coram fíliis Israel, qui crescébant quotídie et forti manu opprimébant Iabin regem Chánaan, donec delérent eum.

Responsorium   1 Cor 1, 27b. 29; 2 Cor 12, 9a; 1 Cor 1, 28b
R/.
Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei. * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.
V/. Ea quæ non sunt elégit Deus, ut ea quæ sunt destrúeret. * Nam virtus.

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne (Nn. 8-9: CSEL 3, 271-272)

Publica est nobis et communis oratio

Ante ómnia pacis Doctor atque unitátis Magíster singillátim nóluit et privátim precem fíeri, ut quis cum precátur pro se tantum precétur. Non dícimus: Pater meus, qui es in cælis, nec: Panem meum da mihi hódie, nec dimítti sibi tantum unusquísque débitum póstulat aut ut in tentatiónem non inducátur atque a malo liberétur pro se solo rogat. Pública est nobis et commúnis orátio, et quando orámus, non pro uno sed pro pópulo toto orámus, quia totus pópulus unum sumus.

Deus pacis et concórdiæ Magíster, qui dócuit unitátem, sic oráre unum pro ómnibus vóluit, quómodo in uno omnes ipse portávit. Hanc oratiónis legem servavérunt tres púeri in camíno ignis inclúsi consonántes in prece et spíritus consensióne concórdes; declárat Scriptúræ divínæ fides et, dum docet quómodo oráverint tales, dat exémplum quod imitári in précibus debeámus, ut tales esse possímus. Tunc, inquit, illi tres tamquam ex uno ore hymnum canébant et benedicébant Deum. Loquebántur quasi ex uno ore, et nondum illos Christus docúerat oráre.

Et idcírco orántibus fuit impetrábilis et éfficax sermo, quia promerebátur Dóminum pacífica et simplex et spiritális orátio. Sic et Apóstolos cum discípulis post ascénsum Dómini invenímus orásse. Erant, inquit, perseverántes omnes unánimes in oratióne cum muliéribus et María, quæ fúerat mater Iesu, et frátribus eius. Perseverábant in oratióne unánimes, oratiónis suæ et instántia simul et concórdia declarántes, quia Deus, qui inhabitáre facit unánimes in domo, non admíttit in divínam et ætérnam domum nisi eos apud quos est unánimis orátio.

Quália autem sunt, fratres dilectíssimi, oratiónis domínicæ sacraménta, quam multa, quam magna, bréviter in sermóne collécta sed in virtúte spiritáliter copiósa, ut nihil omníno prætermíssum sit quod non in précibus atque oratiónibus nostris cæléstis doctrínæ compéndio comprehendátur. Sic, ait, adoráte: Pater noster, qui es in cælis.

Homo novus, renátus et Deo suo per eius grátiam restitútus, Pater primo in loco dicit, quia fílius esse iam cœpit. In sua, inquit, própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot eum recepérunt dedit illis potestátem ut fílii Dei fíerent, qui crédunt in nómine eius. Qui ergo crédidit in nómine eius et factus est Dei fílius, hinc debet incípere ut et grátias agat et profiteátur se Dei fílium, dum nóminat Patrem sibi esse in cælis Deum.

Responsorium   Ps 21 (22), 23; 56 (57), 10
R/.
Narrábo nomen tuum frátribus meis; * In médio ecclésiæ laudábo te.
V/. Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et psalmum dicam tibi in natiónibus. * In médio.

 

FERIA TERTIA HEBDOMADAE XI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iúdicum 6, 1-6. 11-24

Vocatio Gedeonis

In diébus illis: Fecérunt fílii Israel malum in conspéctu Dómini, qui trádidit eos in manu Mádian septem annis. Et oppréssi sunt valde ab eis. Fecerúntque sibi antra et spelúncas in móntibus et tutíssima loca. Cumque sevísset Israel, ascendébat Mádian et Amalec ceteríque orientálium natiónum et apud eos figéntes tentória, sicut erant in herbis, cuncta vastábant usque ad intróitum Gazæ nihílque omníno ad vitam pértinens relinquébant in Israel, non oves, non boves, non ásinos. Ipsi enim et univérsi greges eórum veniébant cum tabernáculis suis et, instar locustárum, univérsa complébant innúmera multitúdo hóminum et camelórum, quidquid tetígerant, devastántes. Humiliatúsque est Israel valde in conspéctu Mádian.

Venit autem ángelus Dómini et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra et pertinébat ad Ioas de família Abiézer. Cumque Gédeon fílius eius excúteret atque purgáret fruménta in torculári, ut abscónderet a Mádian, appáruit ei ángelus Dómini et ait: «Dóminus tecum, vir fortis!». Dixítque ei Gédeon: «Obsecro, dómine mi; si Dóminus nobíscum est, cur apprehendérunt nos hæc ómnia? Ubi sunt ómnia mirabília eius, quæ narravérunt patres nostri atque dixérunt: “De Ægýpto edúxit nos Dóminus”? Nunc autem derelíquit nos Dóminus et trádidit in manu Mádian». Respexítque ad eum Dóminus et ait: «Vade in hac fortitúdine tua et liberábis Israel de manu Mádian; scito quod míserim te». Qui respóndens ait: «Obsecro, Dómine, in quo liberábo Israel? Ecce família mea ínfima est in Manásse, et ego mínimus in domo patris mei». Dixítque ei Dóminus: «Ego ero tecum, et percúties Mádian quasi unum virum». Et ille: «Si invéni, inquit, grátiam coram te, da mihi signum quod tu sis, qui loquáris ad me; ne recédas hinc, donec revértar ad te portans oblatiónem et ófferens tibi». Qui respóndit: «Ego præstolábor advéntum tuum».

Ingréssus est ítaque Gédeon et coxit hædum et de farínæ ephi ázymos panes; carnésque ponens in canístro et ius cárnium mittens in ollam tulit ómnia sub quercum et óbtulit ei. Cui dixit ángelus Dei: «Tolle carnes et panes ázymos et pone super petram illam et ius désuper funde». Cumque fecísset ita, exténdit ángelus Dómini summitátem virgæ, quam tenébat in manu, et tétigit carnes et ázymos panes, ascendítque ignis de petra et carnes azymósque panes consúmpsit. Angelus autem Dómini evánuit ex óculis eius. Vidénsque Gédeon quod esset ángelus Dómini ait: «Heu mihi, Dómine Deus, quia vidi ángelum Dómini fácie ad fáciem!». Dixítque ei Dóminus: «Pax tecum, ne tímeas, non moriéris!». Ædificávit ergo ibi Gédeon altáre Dómino vocavítque illud: «Dóminus pax»; usque in præséntem diem adhuc est in Ephra filiórum Abiézer.

Responsorium   Is 45, 3cd. 4ab; Iudic 6, 14b; cf. Is 45, 6
R/.
Ego Dóminus, qui vocávi te nómine tuo, propter servum meum Iacob et Israel eléctum meum. * Vade in hac fortitúdine tua et liberábis Israel.
V/. Ut sciant omnes quia ego Dóminus, et non est alter. * Vade.

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne (Nn. 11-12: CSEL 3, 274-275)

Sanctificetur nomen tuum

Quanta Dómini indulgéntia, quanta circa nos dignatiónis eius et bonitátis ubértas, ut sic nos volúerit oratiónem celebráre in conspéctu Dei, ut Dóminum Patrem vocémus et ut est Christus Dei Fílius, sic et nos Dei fílii nuncupémur; quod nomen nemo nostrum in oratióne audéret attíngere, nisi ipse nobis sic permisísset oráre. Meminísse ítaque, fratres dilectíssimi, et scire debémus quia quando Patrem Deum dícimus, quasi fílii Dei ágere debémus, ut quómodo nos nobis placémus de Deo Patre, sic sibi pláceat et ille de nobis.

Conversémur quasi Dei templa, ut Dóminum in nobis constet habitáre. Nec sit dégener actus noster a spíritu, ut qui spiritáles et cæléstes esse cœpimus, non nisi spiritália et cæléstia cogitémus et agámus, quia et ipse Dóminus Deus dixit: Eos qui claríficant me clarificábo, et qui me spernent spernéntur. Beátus quoque Apóstolus in epístola sua pósuit: Non estis vestri, empti enim estis prétio magno. Clarificáte et portáte Deum in córpore vestro.

Post hoc dícimus: Sanctificétur nomen tuum, non quod optémus Deo ut sanctificétur oratiónibus nostris, sed quod petámus a Dómino ut nomen eius sanctificétur in nobis. Céterum a quo Deus sanctificátur qui ipse sanctíficat? sed quia ipse dixit: Sancti estóte, quóniam et ego sanctus sum, id pétimus et rogámus, ut qui in baptísmo sanctificáti sumus, in eo quod esse cœpimus perseverémus. Et hoc cotídie deprecámur. Opus est enim nobis cotidiána sanctificátio, ut qui cotídie delínquimus, delícta nostra sanctificatióne assídua repurgémus.

Quæ autem sit sanctificátio quæ nobis de Dei dignatióne confértur, Apóstolus prædicat dicens: Neque fornicárii neque idólis serviéntes neque adúlteri neque molles neque masculórum appetitóres neque fures neque fraudulénti neque ebriósi neque malédici neque raptóres regnum Dei consequéntur. Et hæc quidem fuístis, sed ablúti estis, sed iustificáti estis, sed sanctificáti estis in nómine Dómini Iesu Christi et in Spíritu Dei nostri. Sanctificátos nos dicit in nómine Dómini Iesu Christi et in Spíritu Dei nostri. Hæc sanctificátio ut in nobis permáneat orámus, et quia Dóminus et iudex noster sanáto a se et vivificáto comminátur iam non delínquere, ne quid ei detérius fiat, hanc contínuis oratiónibus precem fácimus, hoc diébus ac nóctibus postulámus, ut sanctificátio et vivificátio, quæ de Dei grátia súmitur, ipsíus protectióne servétur.

Responsorium   Ez 36, 23a. 25a. 26a. 27b; Lev 11, 44b
R/.
Sanctificábo nomen meum magnum. Effúndam super vos aquam mundam, et dabo vobis cor novum, et spíritum meum ponam in médio vestri; * Ut in præcéptis meis ambulétis, et iudícia mea custodiátis et operémini.
V/. Sancti estóte, quóniam et ego sanctus sum. * Ut in.

 

FERIA QUARTA HEBDOMADAE XI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iúdicum 6, 33 — 7, 8. 16-22

Gedeon minimo exercitu vincit

In diébus illis: Omnis Mádian et Amalec et orientáles pópuli congregáti sunt simul et transeúntes Iordánem castrametáti sunt in valle Iézrael. Spíritus autem Dómini índuit Gédeon, qui clangens búcina convocávit domum Abiézer, ut sequerétur. Misítque núntios in univérsum Manássen, qui et ipse secútus est eum; et álios núntios in Aser et Zábulon et Néphthali, qui occurrérunt ei.

Dixítque Gédeon ad Deum: «Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locútus es, ponam vellus lanæ in área: si ros in solo véllere fúerit et in omni terra síccitas, sciam quod per manum meam, sicut locútus es, liberábis Israel». Factúmque est ita. Et de nocte consúrgens exprésso véllere, concham rore complévit. Dixítque rursus ad Deum: «Ne irascátur furor tuus contra me, si adhuc semel tentávero signum quærens in véllere. Oro, ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens». Fecítque Deus nocte illa, ut postuláverat; et fuit síccitas in solo véllere et ros in omni terra.

Igitur Ieróbbaal, qui et Gédeon, de nocte consúrgens et omnis pópulus cum eo castrametáti sunt ad fontem, qui vocátur Harad. Erant autem castra Mádian in valle ad septentrionálem plagam collis Moreh.

Dixítque Dóminus ad Gédeon: «Maior tecum est pópulus, quam ut tradátur Mádian in manus eius, ne gloriétur contra me Israel et dicat: “Meis víribus liberátus sum”. Lóquere ad pópulum et, cunctis audiéntibus, prædica: “Qui formidolósus et tímidus est, revertátur et recédat de monte Gélboe”». Et revérsa sunt ex pópulo vigínti duo mília virórum; et tantum decem mília remansérunt.

Dixítque Dóminus ad Gédeon: «Adhuc pópulus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probábo illos, et, de quo díxero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibúero, revertátur». Cumque deduxísset pópulum ad aquas, dixit Dóminus ad Gédeon: «Qui lingua lambúerint aquas, sicut solent canes lámbere, separábis eos seórsum; qui autem curvátis génibus bíberint, in áltera parte erunt». Fuit ítaque númerus eórum, qui manu ad os proiciénte aquas lambúerant, trecénti viri; omnis autem réliqua multitúdo flexo póplite bíberat. Et ait Dóminus ad Gédeon: «In trecéntis viris, qui lambuérunt aquas, liberábo vos et tradam Mádian in manu tua; omnis autem réliqua multitúdo revertátur in locum suum». Sumptis ítaque pro número cibáriis et tubis, omnem réliquam multitúdinem abíre præcépit ad tabernácula sua et ipse trecéntos viros ténuit. Castra autem Mádian erant subter eum in valle.

Divisítque trecéntos viros in tres partes et dedit tubas in mánibus eórum lagœnásque vácuas ac lámpades in médio lagœnárum et dixit ad eos: «Quod me fácere vidéritis, hoc fácite; ingrédiar extrémam partem castrórum, et, quod fécero, sectámini. Quando personáverit tuba in manu mea et ómnium eórum qui mecum sunt, vos quoque per castrórum circúitum clángite et conclamáte: “Dómino et Gedeóni!”».

Ingressúsque est Gédeon et trecénti viri, qui erant cum eo, extrémam partem castrórum, incipiéntibus vigíliis noctis médiæ, cum eo ipso témpore custódes mutáti essent, et cœpérunt búcinis clángere et contérere lagœnas. Cumque in tribus personárent turmis et hýdrias confregíssent, tenuérunt sinístris mánibus lámpades et dextris sonántes tubas clamaverúntque: «Gládius Dómino et Gedeóni!», stantes sínguli in loco suo per circúitum castrórum hostílium. Omnia ítaque castra turbáta sunt, et vociferántes ululantésque fugérunt. Et insistébant trecénti viri búcinis personántes. Immisítque Dóminus gládium in ómnibus castris, et mútua se cæde truncábant.

Responsorium   1 Cor 1, 27b-29; Lc 1, 52
R/.
Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia; et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quæ non sunt ut ea quæ sunt destrúeret, * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu eius.
V/. Depósuit Dóminus poténtes de sede et exaltávit húmiles. * Ut non.

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne (Nn. 13-15: CSEL 3, 275-278)

Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua

Séquitur in oratióne: Advéniat regnum tuum. Regnum étiam Dei repræsentári nobis pétimus, sícuti et nomen eius ut in nobis sanctificétur postulámus. Nam Deus quando non regnat, aut apud eum quando íncipit quod et semper fuit et esse non désinit? Nostrum regnum pétimus adveníre a Deo nobis repromíssum, Christi sánguine et passióne quæsítum, ut, qui in sæculo ante servívimus, póstmodum Christo dominánte regnémus, sicut ipse pollicétur et dicit: Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum quod vobis parátum est ab orígine mundi.

Potest vero, fratres dilectíssimi, et ipse Christus esse regnum Dei quem veníre cotídie cúpimus, cuius advéntus ut cito nobis repræsentétur optámus. Nam cum resurréctio ipse sit, quia in ipso resúrgimus, sic et regnum Dei potest ipse intéllegi, quia in illo regnatúri sumus. Bene autem regnum Dei pétimus, id est regnum cæléste, quia est et terréstre regnum. Sed qui renuntiávit iam sæculo, maior est et honóribus eius et regno.

Addimus quoque et dícimus: Fiat volúntas tua in cælo et in terra, non ut Deus fáciat quod vult, sed ut nos fácere possímus quod Deus vult. Nam Deo quis obsístit quóminus quod velit fáciat? sed quia nobis a diábolo obsístitur quóminus per ómnia noster ánimus atque actus Deo obsequátur, orámus et pétimus ut fiat in nobis volúntas Dei: quæ ut fiat in nobis, opus est Dei voluntáte, id est ope eius et protectióne, quia nemo suis víribus fortis est, sed Dei indulgéntia et misericórdia tutus est. Dénique et Dóminus infirmitátem hóminis quem portábat osténdens ait: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste, et exémplum discípulis suis distríbuens, ut non voluntátem suam sed Dei fáciant, áddidit dicens: Verúmtamen non quod ego volo, sed quod tu vis.

Volúntas autem Dei est quam Christus et fecit et dócuit. Humílitas in conversatióne, stabílitas in fide, verecúndia in verbis, in factis iustítia, in opéribus misericórdia, in móribus disciplína, iniúriam fácere non posse et factam posse toleráre, cum frátribus pacem tenére, Dóminum toto corde dilígere, amáre in illo quod Pater est, timére quod Deus est, Christo nihil omníno præpónere, quia nec nobis quicquam ille præpósuit, caritáti eius inseparabíliter adhærére, cruci eius fórtiter ac fidénter assístere, quando de eius nómine et honóre certámen est, exhibére in sermóne constántiam qua confitémur, in quæstióne fidúciam qua congrédimur, in morte patiéntiam qua coronámur: hoc est coherédem Christi velle esse, hoc est præcéptum Dei fácere, hoc est voluntátem Patris implére.

Responsorium   Mt 7, 21b; Mc 3, 35
R/.
Qui facit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, * Ipse intrábit in regnum cælórum.
V/. Qui fécerit voluntátem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est. * Ipse.

 

FERIA QUINTA HEBDOMADAE XI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iúdicum 8, 22-23. 30-32; 9, 1-15. 19-20

Populus Dei regem instituere conatur

In diébus illis: Dixérunt viri Israel ad Gédeon: «Domináre nostri tu et fílius tuus et fílius fílii tui, quia liberásti nos de manu Mádian». Quibus ille ait: «Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus, sed dominábitur Dóminus».

Hábuit Gédeon septuagínta fílios, qui egréssi sunt de fémore eius, eo quod multas habéret uxóres. Concubína quoque illíus, quam habébat in Sichem, génuit ei fílium, cui ipse nomen impósuit Abímelech.

Mortuúsque est Gédeon fílius Ioas in senectúte bona et sepúltus est in sepúlcro Ioas patris sui in Ephra filiórum Abiézer.

Abiit autem Abímelech fílius Ieróbbaal in Sichem ad fratres matris suæ et locútus est ad eos et ad omnem cognatiónem famíliæ matris suæ dicens: «Loquímini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est mélius, ut dominéntur vestri septuagínta viri, omnes fílii Ieróbbaal, an ut dominétur vobis unus vir?”. Simúlque consideráte quod os vestrum et caro vestra sum». Locutíque sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem univérsos sermónes istos et inclinavérunt cor eórum post Abímelech dicéntes: «Frater noster est». Dederúntque illi septuagínta pondo argénti de fano Baálberith; qui condúxit sibi ex eo viros ínopes et vagos, secutíque sunt eum. Et venit in domum patris sui Ephra et occídit fratres suos fílios Ieróbbaal septuagínta viros super lápidem unum. Remansítque Ióatham fílius Ieróbbaal mínimus, quia abscónditus erat. Congregáti sunt autem omnes viri Sichem et univérsæ domus Mello abierúntque et constituérunt regem Abímelech iuxta quercum, quæ stabat in Sichem.

Quod cum nuntiátum esset Ióatham, ivit et stetit in vértice montis Garízim elevatáque voce clamávit et dixit: «Audíte me, viri Sichem, ut áudiat vos Deus. Iérunt ligna, ut úngerent super se regem, dixerúntque olívæ: “Impera nobis”. Quæ respóndit: “Numquid possum desérere pinguédinem meam, qua et dii honorántur et hómines, et veníre, ut super ligna móvear?”. Dixerúntque ligna ad árborem ficum: “Veni et super nos regnum áccipe”. Quæ respóndit eis: “Numquid possum desérere dulcédinem meam fructúsque suavíssimos et ire, ut super cétera ligna móvear?”. Locúta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et ímpera nobis”. Quæ respóndit: “Numquid possum desérere vinum meum, quod lætíficat deos et hómines, et super ligna cétera commovéri?”. Dixerúntque ómnia ligna ad rhamnum: “Veni et ímpera super nos”. Quæ respóndit eis: “Si vere me regem vobis constitúitis, veníte et sub mea umbra requiéscite; sin autem non vultis, egrediátur ignis de rhamno et dévoret cedros Líbani!”. Si ergo recte et absque vítio egístis cum Ieróbbaal et domo eius hódie, lætámini in Abímelech, et ille lætétur in vobis. Sin autem pervérse, egrediátur ignis ex Abímelech et consúmat habitatóres Sichem et domum Mello, egrediatúrque ignis de viris Sichem et de domo Mello et dévoret Abímelech!».

Responsorium   Iudic 8, 23; Ap 5, 13b
R/.
Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus; * Dominábitur Dóminus.
V/. Sedénti super thronum et Agno, benedíctio et honor et glória et potéstas in sæcula sæculórum. * Dominábitur.

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne (Nn. 18. 22: CSEL 3, 280-281. 283-284)

Post subsidium cibi petitur et venia delicti

Procedénte oratióne postulámus et dícimus: Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie. Quod potest et spiritáliter et simplíciter intéllegi, quia et utérque intelléctus utilitáte divína próficit ad salútem. Nam panis vitæ Christus est, et panis hic ómnium non est, sed noster est. Et quómodo dícimus Pater noster, quia intellegéntium et credéntium Pater est, sic et panem nostrum vocámus, quia Christus eórum qui corpus eius contíngimus panis est.

Hunc autem panem dari nobis cotídie postulámus ne qui in Christo sumus et eucharístiam eius cotídie ad cibum salútis accípimus, intercedénte áliquo gravióre delícto, dum absténti et non communicántes a cælésti pane prohibémur, a Christi córpore separémur, ipso prædicánte et dicénte: Ego sum panis vitæ, qui de cælo descéndi. Si qui éderit de meo pane, vivet in ætérnum. Panem autem quem ego dédero, caro mea est pro sæculi vita.

Quando ergo dicit in ætérnum vívere si qui éderint de eius pane, ut maniféstum est eos vívere, qui corpus eius attíngunt et eucharístiam iure communicatiónis accípiunt, ita contra timéndum est et orándum, ne dum quis absténtus separátur a Christi córpore, procul remáneat a salúte, comminánte ipso et dicénte: Nisi edéritis carnem Fílii hóminis et bibéritis sánguinem eius, non habébitis vitam in vobis. Et ídeo panem nostrum, id est Christum, dari nobis cotídie pétimus, ut qui in Christo manémus et vívimus, a sanctificatióne eius et córpore non recedámus.

Post hæc et pro peccátis nostris precámur dicéntes: Et remítte débita nostra, sicut et nos remíttimus debitóribus nostris. Post subsídium cibi pétitur et vénia delícti.

Quam necessário autem, quam providénter et salúbriter admonémur quod peccatóres sumus, qui pro peccátis rogáre compéllimur, ut dum indulgéntia de Deo pétitur, consciéntiæ suæ ánimus recordétur! ne quis sibi quasi ínnocens pláceat et se extolléndo plus péreat, instrúitur et docétur peccáre se cotídie, dum cotídie pro peccátis iubétur oráre.

Sic dénique et Ioánnes in epístola sua monet dicens: Si dixérimus quia peccátum non habémus, nos ipsos decípimus, et véritas in nobis non est. Si autem conféssi fuérimus peccáta nostra, fidélis et iustus est Dóminus, qui nobis peccáta dimíttat. In epístola sua utrúmque compléxus est, quod et rogáre pro peccátis debeámus et impetrémus indulgéntiam cum rogámus. Ideo et fidélem dixit Dóminum, ad dimitténda peccáta fidem pollicitatiónis suæ reservántem, quia qui oráre nos pro débitis et peccátis dócuit, patérnam misericórdiam promísit et véniam secutúram.

Responsorium   Ps 30 (31), 2a. 4; 24 (25), 18
R/.
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum. Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu, * Et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
V/. Vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte univérsa delícta mea. * Et propter.

 

FERIA SEXTA HEBDOMADAE XI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iúdicum 13, 1-25

Annuntiatur nativitas Samsonis

In diébus illis: Rursum fílii Israel fecérunt malum in conspéctu Dómini, qui trádidit eos in manus Philisthinórum quadragínta annis.

Erat autem vir quidam de Sáraa et de stirpe Dan nómine Mánue habens uxórem stérilem. Cui appáruit ángelus Dómini et dixit ad eam: «Ecce stérilis es et absque líberis, sed concípies et páries fílium. Cave ergo, ne vinum bibas ac síceram, nec immúndum quidquam cómedas, quia ecce concípies et páries fílium, cuius non tanget caput novácula: erit enim puer nazaræus Dei ex matris útero et ipse incípiet liberáre Israel de manu Philisthinórum».

Quæ cum venísset ad marítum, dixit ei: «Vir Dei venit ad me habens aspéctum sicut ángelus Dómini, terríbilis nimis. Non interrogávi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicávit. Et dixit mihi: “Ecce concípies et páries fílium; cave, ne vinum bibas et síceram, et ne áliquo vescáris immúndo: erit enim puer nazaræus Dei ex útero matris usque ad diem mortis suæ”».

Orávit ítaque Mánue Dóminum et ait: «Obsecro, Dómine, ut vir Dei, quem misísti, véniat íterum et dóceat nos, quid debeámus fácere de púero, qui nascitúrus est». Exaudivítque Deus precántem Mánue, et venit rursum ángelus Dei ad mulíerem sedéntem in agro. Mánue autem marítus eius non erat cum ea. Festinávit ergo et cucúrrit ad virum suum nuntiavítque ei dicens: «Ecce appáruit mihi vir, qui illo die vénerat ad me». Qui surréxit et secútus est uxórem suam veniénsque ad virum dixit ei: «Tu es, qui locútus es mulíeri?». Et ille respóndit: «Ego sum». Cui Mánue: «Quando, inquit, sermo tuus fúerit explétus, quid circa púerum observáre et fácere debémus?». Dixítque ángelus Dómini ad Mánue: «Ab ómnibus, quæ locútus sum uxóri tuæ, abstíneat se; et quidquid ex vínea náscitur, non cómedat, vinum et síceram non bibat, nullo vescátur immúndo, et, quod ei præcépi, custódiat».

Dixítque Mánue ad ángelum Dómini: «Obsecro, ut retineámus te et faciámus tibi hædum de capris». Cui respóndit ángelus Dómini: «Si me rétines, non cómedam panes tuos; sin autem vis holocáustum fácere, offer illud Dómino». Et nesciébat Mánue quod ángelus Dómini esset. Dixítque ad eum: «Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fúerit explétus, honorémus te?». Cui ille respóndit: «Cur quæris nomen meum, quod est mirábile?». Tulit ítaque Mánue hædum de capris et oblatiónem símilæ et pósuit super petram ófferens Dómino, qui facit mirabília; ipse autem et uxor eius intuebántur. Cumque ascénderet flamma de altári in cælum, ángelus Dómini in flamma páriter ascéndit. Quod cum vidísset Mánue et uxor eius, proni cecidérunt in terram; et ultra non eis appáruit ángelus Dómini. Statímque intelléxit Mánue ángelum esse Dómini et dixit ad uxórem suam: «Morte moriémur, quia vídimus Deum». Cui respóndit múlier: «Si Dóminus nos vellet occídere, de mánibus nostris holocáustum et oblatiónem non suscepísset, nec ostendísset nobis hæc ómnia neque tália dixísset».

Péperit ítaque fílium et vocávit nomen eius Samson. Crevítque puer, et benedíxit ei Dóminus. Cœpítque spíritus Dómini impéllere eum in Castris Dan inter Sáraa et Esthaol.

Responsorium   Lc 1, 13b. 15b; Iudic 13, 3a. 5
R/.
Dixit Angelus ad Zacharíam: Uxor tua páriet tibi fílium, et vocábis nomen eius Ioánnem; vinum et síceram non bibet, et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ, * Erit enim nazaræus Dei.
V/. Appáruit Angelus Dómini uxóri Mánue et dixit: Concípies et páries fílium, cuius non tanget caput novácula. * Erit.

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne (Nn. 23-24: CSEL 3, 284-285)

Qui filii Dei sumus, in Dei pace maneamus

Adiúnxit plane et áddidit legem, certa nos condicióne et sponsióne constríngens, ut sic nobis dimítti débita postulémus secúndum quod et ipsi debitóribus nostris dimíttimus, sciéntes impetrári non posse quod pro peccátis pétimus, nisi et ipsi circa peccatóres nostros pária fecérimus. Idcírco et álio in loco dicit: In qua mensúra mensi fuéritis, in ea remetiétur vobis. Et qui servus, post dimíssum sibi a dómino omne débitum, consérvo suo nóluit ipse dimíttere, in cárcerem religátur. Quia indulgére consérvo nóluit, quod sibi a dómino indúltum fúerat amísit.

Quæ adhuc fórtius Christus in præcéptis suis maióre censúræ suæ vigóre propónit. Cum stetéritis, inquit, ad oratiónem, remíttite si quid habétis advérsus áliquem, ut et Pater vester, qui in cælis est, remíttat peccáta vobis. Si autem vos non remiséritis, neque Pater vester, qui in cælis est, remíttet vobis peccáta vestra. Excusátio tibi nulla in die iudícii súperest, cum secúndum tuam senténtiam iudicéris, et quod féceris, hoc et ipse patiáris.

Pacíficos enim et concórdes atque unánimes esse in domo sua Deus præcépit; et quales nos fecit secúnda nativitáte, tales vult renátos perseveráre, ut qui fílii Dei sumus, in Dei pace maneámus, et quibus spíritus unus est, unus sit et ánimus et sensus. Sic nec sacrifícium Deus récipit dissidéntis et ab altári reverténtem prius fratri reconciliári iubet, ut pacíficis précibus et Deus possit esse placátus. Sacrifícium Deo maius est pax nostra et fratérna concórdia et de unitáte Patris et Fílii et Spíritus Sancti plebs adunáta.

Neque enim in sacrifíciis, quæ Abel et Cain primi obtulérunt, múnera eórum Deus, sed corda intuebátur, ut ille placéret in múnere qui placébat in corde. Abel pacíficus et iustus, dum Deo sacríficat innocénter, dócuit et céteros, quando ad altáre munus ófferunt, sic veníre cum Dei timóre, cum símplici corde, cum lege iustítiæ, cum concórdiæ pace. Mérito ille, dum in sacrifício Dei talis est, ipse póstmodum sacrifícium Deo factus est, ut martýrium primus osténdens, initiáret sánguinis sui glória domínicam passiónem, qui et iustítiam Dómini habúerat et pacem. Tales dénique a Dómino coronántur, tales in die iudícii cum Dómino vindicabúntur.

Céterum discórdans et díssidens et pacem cum frátribus non habens, secúndum quod beátus Apóstolus et Scriptúra sancta testátur, nec si pro nómine occísus fúerit, crimen dissensiónis fratérnæ póterit evádere, quia sicut scriptum est: Qui fratrem suum odit, homicída est, nec ad regnum cælórum pérvenit aut cum Deo vivit homicída. Non potest esse cum Christo, qui imitátor Iudæ máluit esse quam Christi.

Responsorium   Eph 4, 1. 3. 4b; Rom 15, 5b. 6a
R/.
Obsecro vos, ut digne ambulétis vocatióne qua vocáti estis, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis. * Sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ.
V/. Det vobis Deus idípsum sápere in altérutrum, ut unánimes uno ore glorificétis Deum. * Sicut.

 

SABBATO HEBDOMADAE XI PER ANNUM

Ad Officium lectionis

Lectio prior

De libro Iúdicum 16, 4-6. 16-31

Perfidia Dalilæ et mors Samsonis

In diébus illis: Amávit Samson mulíerem, quæ habitábat in valle Sorec et vocabátur Dálila. Venerúntque ad eam príncipes Philisthinórum atque dixérunt: «Décipe eum et disce ab illo in quo tantam hábeat fortitúdinem, et quómodo eum superáre valeámus et vinctum humiliáre; quod si féceris, dábimus tibi sínguli mille centum argénteos».

Locúta est ergo Dálila ad Samson: «Dic mihi, óbsecro, in quo sit tua máxima fortitúdo, et quid sit, quo ligátus humiliéris».

Cumque molésta ei esset et per multos dies iúgiter eum urgéret, defécit ánima eius et ad mortem usque lassáta est. Tunc apériens ei totum cor suum dixit ad eam: «Novácula numquam ascéndit super caput meum, quia nazaræus consecrátus Deo sum de útero matris meæ; si rasum fúerit caput meum, recédet a me fortitúdo mea, et defíciam eróque ut céteri hómines».

Videns illa quod conféssus ei esset omnem ánimum suum, misit ad príncipes Philisthinórum atque mandávit: «Ascéndite adhuc semel, quia nunc mihi apéruit totum cor suum». Qui ascendérunt, assúmpta pecúnia, quam promíserant. At illa dormíre eum fecit super génua sua vocavítque tonsórem et fecit rádere septem crines eius et cœpit humiliáre eum: statim enim ab eo fortitúdo discéssit. Dixítque: «Philístim super te, Samson!». Qui de somno consúrgens dixit in ánimo suo: «Egrédiar, sicut ante feci, et me excútiam», nésciens quod Dóminus recessísset ab eo. Quem cum apprehendíssent Philísthim, statim eruérunt óculos eius et duxérunt Gazam vinctum duábus caténis æneis et clausum in cárcere mólere fecérunt.

Iámque capílli eius renásci cœperant, postquam rasi sunt. Príncipes autem Philisthinórum convenérunt in unum, ut immolárent hóstias magníficas Dagon deo suo et epularéntur dicéntes: «Trádidit deus noster in manus nostras inimícum nostrum Samson».

Quem étiam pópulus videns laudábat deum suum eadémque dicébat: «Trádidit deus noster in manus nostras adversárium nostrum, qui vastávit terram nostram et occídit plúrimos nostrum».

Cum enim iam hilarióres essent, postulavérunt, ut vocarétur Samson et ante eos lúderet. Qui addúctus de cárcere ludébat ante eos; fecerúntque eum stare inter duas colúmnas. Qui dixit púero tenénti manum suam: «Dimítte me, ut tangam colúmnas, quibus ímminet domus, et reclíner super eas et páululum requiéscam». Domus autem plena erat virórum ac mulíerum; et erant ibi omnes príncipes Philisthinórum, ac de tecto círciter tria mília utriúsque sexus spectábant ludéntem Samson. At ille invocávit Dóminum dicens: «Dómine Deus, meménto mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitúdinem prístinam, Deus, ut ulcíscar me de Philísthim saltem pro uno duórum lúminum meórum!». Et tangens ambas colúmnas médias, quibus innitebátur domus, obnixúsque contra álteram eárum déxtera et contra álteram læva ait: «Moriátur ánima mea cum Philístim!». Concussísque fórtiter colúmnis, cécidit domus super omnes príncipes et céteram multitúdinem, quæ ibi erat; multóque plures interfécit móriens, quam ante vivus occíderat. Descendéntes autem fratres eius et univérsa cognátio tulérunt corpus eius et sepeliérunt inter Sáraa et Esthaol in sepúlcro patris sui Mánue; iudicavítque Israel vigínti annis.

Responsorium   Ps 42 (43), 1a; 30 (31), 4a; Iudic 16, 28b
R/.
Iúdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta, * Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu.
V/. Meménto mei et redde mihi fortitúdinem prístinam. * Quóniam.

Lectio altera

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne (Nn. 28-30: CSEL 3, 287-289)

Nec verbis tantum, sed et factis orandum est

Quid mirum, fratres dilectíssimi, si orátio talis est quam Deus dócuit, qui magistério suo omnem precem nostram salutári sermóne breviávit? Hoc iam per Isaíam prophétam fúerat ante prædíctum, cum plenus Spíritu Sancto de Dei maiestáte ac pietáte loquerétur. Verbum consúmmans, inquit, et brévians in iustítia, quóniam sermónem breviátum fáciet Deus in toto orbe terræ. Nam cum Dei sermo Dóminus noster Iesus Christus ómnibus vénerit et cólligens doctos páriter et indóctos, omni séxui atque ætáti præcépta salútis edíderit, præceptórum suórum fecit grande compéndium, ut in disciplína cælésti discéntium memória non laboráret, sed quod esset símplici fídei necessárium velóciter dísceret.

Sic cum docéret quid sit vita ætérna, sacraméntum vitæ magna et divína brevitáte compléxus est dicens: Hæc est autem vita ætérna, ut cognóscant te solum et verum Deum, et quem misísti Iesum Christum. Item cum de lege et prophétis præcépta prima et maióra decérperet: Audi, inquit, Israel: Dóminus Deus tuus Dóminus unus est; et: Díliges Dóminum Deum tuum de toto corde tuo et de tota ánima tua et de tota virtúte tua. Hoc primum, et secúndum símile huic: Díliges próximum tuum tamquam te. In his duóbus præcéptis tota lex pendet et prophétæ. Et íterum: Quæcúmque voluéritis ut fáciant vobis hómines bona, ita et vos fácite illis. Hæc est enim lex et prophétæ.

Nec verbis tantum sed et factis Deus oráre nos dócuit, ipse orans frequénter et déprecans, et quid nos fácere oportéret exémpli sui contestatióne demónstrans, sicut scriptum est: Ipse autem fuit secédens in solitúdines et adórans; et íterum: Exívit in montem oráre et fuit pernóctans in oratióne Dei.

Orábat autem Dóminus et rogábat non pro se — quid enim pro se ínnocens precarétur? — sed pro delíctis nostris, sicut et ipse declárat cum dicit ad Petrum: Ecce Sátanas postulábat ut vos vexáret quómodo tríticum. Ego autem rogávi pro te, ne defíciat fides tua. Et póstmodum pro ómnibus Patrem deprecátur dicens: Non pro his autem rogo solis, sed et pro illis qui creditúri sunt per verbum ipsórum in me, ut omnes unum sint, sicut et tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis sint.

Magna Dei propter salútem nostram benígnitas páriter et píetas, ut non conténtus, quod nos sánguine suo redímeret, adhuc pro nobis ámplius et rogáret. Rogántis autem desidérium vidéte quod fúerit, ut quómodo unum sunt Pater et Fílius, sic et nos in ipsa unitáte maneámus.

Responsorium   Ps 24 (25), 1-2a. 5
R/.
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam; * Deus meus, in te confído, non erubéscam.
V/. Dírige me in veritáte tua et doce me, quia tu es Deus salútis meæ, et te sustínui tota die. * Deus.