DOMINICA X PER ANNUM
Hebd. II Psalterii
Ad Officium lectionis
De libro Sirácidæ 46, 1-12
Laus Iosue et Chaleb
Fortis in bello Iesus fílius Nun, succéssor Móysi in prophétis, qui fuit secúndum nomen suum máximus in salútem electórum Dei, qui víndicet in insurgéntes hostes, ut herédem fáciat Israel. Quam glóriam adéptus est in tolléndo manus suas et iactándo contra civitátem acínacem! Quis ante illum réstitit? Nam bella Dómini ipse perdúxit. An non in manu eius impedítus est sol, et una dies facta est quasi duo? Invocávit Altíssimum poténtem in oppugnándo inimícos úndique; et audívit illum magnus Dóminus in saxis grándinis virtútis valde fortis. Impetum fecit contra gentem hostílem et in descénsu pérdidit contrários, ut cognóscant gentes armatúram eius, quia contra Deum bellum eórum est: étenim secútus est a tergo Poténtis. Et in diébus Móysi misericórdiam fecit, ipse et Chaleb fílius Iephónne, stare contra congregatiónem prohibére gentem a peccátis et perfríngere murmur malítiæ. Ideo et ipsi duo liberáti sunt a número sescentórum mílium péditum, ut indúcerent illos in hereditátem, in terram, quæ manat lac et mel. Et dedit Dóminus ipsi Chaleb fortitúdinem, et usque in senectútem permánsit illi, ut ascénderet in excélsum terræ locum; et semen ipsíus obtínuit hereditátem, ut vidérent omnes fílii Israel quia bonum est óbsequi Dómino.
Responsorium Sir 46, 6. 4a. 5a.
R/. Invocávit Altíssimum poténtem in oppugnándo inimícos úndique; * Et audívit illum magnus Dóminus in saxis grándinis virtútis valde fortis.
V/. Quis ante illum réstitit? an non in manu eius impedítus est sol? * Et audívit.
Incipit Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Romános (Inscriptio, 1, 1 — 2, 2: Funk 1, 213-215)
Nolo hominibus placere, sed Deo
Responsorium Phil 1, 21; Gal 6, 14
R/. Mihi vívere Christus est et mori lucrum. * Mihi absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi.
V/. Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. * Mihi absit.
FERIA SECUNDA HEBDOMADAE X PER ANNUM
Ad Officium lectionis
Incipit liber Iósue 1, 1-18
Iosue a Deo vocatus populum ad unitatem hortatur
Factum est, ut post mortem Móysi servi Dómini loquerétur Dóminus ad Iósue fílium Nun minístrum Móysi et díceret ei: «Móyses servus meus mórtuus est; nunc ígitur surge et transi Iordánem istum, tu et omnis pópulus iste in terram, quam ego dabo fíliis Israel. Omnem locum, quem calcáverit vestígium pedis vestri, vobis trádidi, sicut locútus sum Móysi. A desérto et Líbano isto usque ad flúvium magnum Euphráten, omnis terra Hetthæórum usque ad mare Magnum contra solis occásum erit términus vester. Nullus tibi póterit resístere cunctis diébus vitæ tuæ: sicut fui cum Móyse, ero et tecum; non dimíttam, nec derelínquam te.
Confortáre et esto robústus; tu enim sorte dívides pópulo huic terram, pro qua iurávi pátribus suis, ut tráderem eam illis. Confortáre tantum et esto robústus valde, ut custódias et fácias iuxta omnem legem, quam præcépit tibi Móyses servus meus. Ne declínes ab ea ad déxteram vel ad sinístram, ut prosperéris in ómnibus, ad quæcúmque perréxeris. Non recédat hoc volúmen Legis de ore tuo, sed meditáberis in eo diébus ac nóctibus, ut custódias et fácias iuxta ómnia, quæ scripta sunt in eo: tunc óptime díriges viam tuam et tunc prosperáberis. Nonne præcépi tibi: Confortáre et esto robústus, noli metúere et noli timére, quóniam tecum est Dóminus Deus tuus in ómnibus, ad quæcúmque perréxeris?».
Præcepítque Iósue præféctis pópuli dicens: «Transíte per médium castrórum et imperáte pópulo ac dícite: Præparáte vobis cibária, quóniam post diem tértium transíbitis Iordánem hunc et intrábitis ad possidéndam terram, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis».
Rubenítis quoque et Gadítis et dimídiæ tríbui Manásse ait: «Mementóte sermónis, quem præcépit vobis Móyses fámulus Dómini dicens: “Dóminus Deus vester dedit vobis réquiem et terram hanc”. Uxóres vestræ et fílii ac iuménta manébunt in terra, quam trádidit vobis Móyses trans Iordánem; vos autem transíbitis armáti ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvábitis eos, donec det réquiem Dóminus frátribus vestris, sicut et vobis dedit, et possídeant ipsi quoque terram, quam Dóminus Deus vester datúrus est eis. Et sic revertémini in terram possessiónis vestræ et habitábitis in ea, quam vobis dedit Móyses fámulus Dómini trans Iordánem contra solis ortum».
Responderúntque ad Iósue atque dixérunt: «Omnia, quæ præcepísti nobis, faciémus et, quocúmque míseris, íbimus. Sicut obœdívimus in cunctis Móysi, ita obœdiémus et tibi; tantum sit Dóminus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Móyse. Quicúmque contradíxerit ori tuo et non obœdíerit cunctis sermónibus, quos præcéperis ei, moriátur; tu tantum confortáre et viríliter age».
Responsorium Cf. Ios 1, 5b. 9; cf. Deut 31, 20a
R/. Sicut fui cum Móyse, ero et tecum, dicit Dóminus; * Confortáre et esto robústus; introdúces pópulum meum ad terram lacte et melle manántem.
V/. Noli timére, quóniam tecum sum; ad quæcúmque perréxeris, non dimíttam neque derelínquam te. * Confortáre.
De Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Romános (3, 1 — 5, 3: Funk 1, 215-219)
Non solum dicar christianus, sed et inveniar
A Sýria Romam usque cum béstiis pugno, terra maríque, noctu et intérdiu, alligátus ad decem leopárdos, qui est manípulus mílitum; qui étiam benefício accépto peióres sunt. Illórum autem iniúriis magis erúdior, sed propter hoc non iustificátus sum. Utinam fruar béstiis mihi præparátis, quas et opto mihi velóces inveníri; quibus et blándiar, ut cito me dévorent, non ut quosdam véritæ non tetigérunt. Sin autem illæ repugnántes nolúerint, ego eas vi appéllam. Véniam mihi date; quid mihi prosit, ego novi. Nunc incípio discípulus esse. Nulla res tam eárum, quæ visíbiles sunt, quam eárum, quæ sub óculos non cadunt, ánimum meum cápiat, ut Iesu Christo possim potíri. Ignis et crux et ferárum catérvæ, laceratiónes, distractiónes, disiunctiónes óssium, concísio membrórum, totíus córporis contusiónes, dira diáboli torménta in me véniant; solúmmodo ut Iesum Christum cónsequar.
Responsorium Gal 2, 19. 20
R/. Legi mórtuus sum, ut Deo vivam; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, * Qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.
V/. Christo confíxus sum cruci; vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. * Qui diléxit.
FERIA TERTIA HEBDOMADAE X PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iósue 2, 1-24
Fide Rahab meretrix excipit exploratores cum pace
In diébus illis: Misit ergo Iósue fílius Nun de Settim duos viros exploratóres in abscóndito et dixit eis: «Ite et consideráte terram urbémque Iéricho». Qui pergéntes ingréssi sunt domum mulíeris meretrícis nómine Rahab et quievérunt ibi. Nuntiatúmque est regi Iéricho et dictum: «Ecce viri ingréssi sunt huc per noctem de fíliis Israel, ut explorárent terram». Misítque rex Iéricho ad Rahab dicens: «Educ viros, qui venérunt ad te et ingréssi sunt domum tuam; exploratóres quippe sunt et omnem terram consideráre venérunt». Tollénsque múlier viros abscóndit et ait: «Fáteor, venérunt ad me, sed nesciébam unde essent; cumque porta clauderétur in ténebris, et illi páriter exiérunt, néscio quo abiérunt. Persequímini cito et comprehendétis eos». Ipsa autem fecit ascéndere viros in solárium domus suæ operuítque eos lini stípula, quæ ibi erat. Hi autem, qui missi fúerant, secúti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Iordánis; illísque egréssis, statim porta clausa est.
Necdum obdormíerant qui latébant, et ecce múlier ascéndit ad eos et ait: «Novi quod tradíderit Dóminus vobis terram, et írruit in nos terror vester, et elanguérunt omnes habitatóres terræ coram vobis. Audívimus enim quod siccáverit Dóminus aquas maris Rubri ad vestrum intróitum, quando egréssi estis ex Ægýpto, et quæ fecéritis duóbus Amorræórum régibus, qui erant trans Iordánem, Sehon et Og, quos interfecístis. Et hæc audiéntes pertimúimus, et elánguit cor nostrum, nec remánsit in nobis spíritus ad intróitum vestrum; Dóminus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deórsum. Nunc ergo iuráte mihi per Dóminum, ut, quómodo ego feci vobíscum misericórdiam, ita et vos faciátis cum domo patris mei detísque mihi signum verum, ut salvétis patrem meum et matrem, fratres ac soróres meas et ómnia, quæ eórum sunt et eruátis ánimas nostras de morte». Qui respondérunt ei: «Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodíderis; cumque tradíderit nobis Dóminus terram, faciémus in te misericórdiam et veritátem». Demísit ergo eos per funem de fenéstra; domus enim eius hærébat muro, et in muro habitábat. Dixítque ad eos: «Ad montána pérgite, ne forte occúrrant vobis prosecutóres, ibíque latéte diébus tribus, donec rédeant; et póstea íbitis per viam vestram».
Qui dixérunt ad eam: «Innóxii érimus a iuraménto hoc, quo adiurásti nos, si, ingrediéntibus nobis terram, signum fúerit funículus iste coccíneus, et ligáveris eum in fenéstra, per quam nos demisísti et patrem tuum ac matrem fratrésque et omnem cognatiónem tuam congregáveris in domum tuam. Qui óstium domus tuæ egréssus fúerit, sanguis ipsíus erit in caput eius, et nos érimus innóxii; cunctórum autem sanguis, qui tecum fúerint in domo, redundábit in caput nostrum, si eos áliquis tetígerit. Quod si prodíderis hoc verbum, érimus mundi ab hoc iuraménto, quo adiurásti nos». Et illa respóndit: «Sicut locúti estis, ita fiat». Dimitténsque eos, ut pérgerent, appéndit funículum coccíneum in fenéstra.
Illi vero ambulántes pervenérunt ad montána et mansérunt ibi tres dies, donec reverteréntur, qui fúerant persecúti; quæréntes enim per omnem viam non repperérunt eos. Duo viri revérsi sunt et descendérunt de monte et, transmísso Iordáne, venérunt ad Iósue fílium Nun narraverúntque ei ómnia, quæ accíderant sibi, atque dixérunt: «Trádidit Dóminus in manus nostras omnem terram, et timóre prostráti sunt cuncti habitatóres eius in conspéctu nostro».
Responsorium Iac 2, 24-26; Hebr 11, 31
R/. Ex opéribus iustificátur homo, et non ex fide tantum. Rahab nonne ex opéribus iustificáta est, suscípiens núntios et ália via eíciens? * Sicut enim corpus sine spíritu, ita et fides sine opéribus mórtua est.
V/. Fide Rahab méretrix non périit cum incrédulis, quia excéperat exploratóres cum pace. * Sicut.
De Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Romános (6, 1 — 9, 3: Funk 1, 219-223)
Responsorium Col 1, 24. 29
R/. Gáudeo in passiónibus, * Et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore eius, quod est ecclésia.
V/. Labóro certándo secúndum operatiónem Christi, quæ operátur in me in virtúte. * Et adímpleo.
FERIA QUARTA HEBDOMADAE X PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iósue 3, 1-17; 4, 14-19; 5, 10-12
Populus transit per Iordanem et celebrat Pascha
In diébus illis: Iósue de nocte consúrgens movit castra. Egredientésque de Settim venérunt ad Iordánem, ipse et omnes fílii Israel; et moráti sunt ibi, ántequam transírent. Tribus diébus evolútis, transiérunt præfécti per castrórum médium et præcepérunt pópulo: «Quando vidéritis arcam fœderis Dómini Dei vestri et sacerdótes stirpis levíticæ portántes eam, vos quoque consúrgite et sequímini eam — sitque inter vos et arcam spátium cubitórum duum fere mílium, et cavéte, ne appropinquétis ad eam — ut sciátis per quam viam ingrediámini, quia prius non ambulástis per eam». Dixítque Iósue ad pópulum: «Sanctificámini; cras enim fáciet Dóminus inter vos mirabília». Et ait ad sacerdótes: «Tóllite arcam fœderis et præcédite pópulum». Qui tulérunt et ambulavérunt ante eos.
Dixítque Dóminus ad Iósue: «Hódie incípiam exaltáre te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Móyse fui, ita et tecum sim. Tu autem præcipe sacerdótibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis: Cum venéritis ad oram aquæ Iordánis, state in Iordáne». Dixítque Iósue ad fílios Israel: «Accédite huc et audíte verba Dómini Dei vestri». Et rursum: «In hoc, inquit, sciétis quod Deus vivens in médio vestri est et dispérdet in conspéctu vestro Chananæum et Hetthæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Amorræum et Iebusæum. Ecce arca fœderis Dómini omnis terræ antecédet vos per Iordánem. Paráte duódecim viros de tríbubus Israel, síngulos per síngulas tribus; et cum posúerint vestígia pedum suórum sacerdótes, qui portant arcam Dómini Dei univérsæ terræ, in aquis Iordánis, aquæ, quæ inferióres sunt, decúrrent, quæ autem désuper véniunt, in una mole consístent».
Igitur egréssus est pópulus de tabernáculis suis, ut transíret Iordánem; et sacerdótes, qui portábant arcam fœderis, pergébant ante eum. Venerúntque usque ad Iordánem et, pédibus eórum in ora aquæ tinctis — Iordánis autem omnes ripas álvei sui toto témpore messis impléverat — stetérunt aquæ désuper descendéntes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quæ vocátur Adam, ex látere Sarthan; quæ autem inferióres erant in mare Arabæ, quod est mare Salsíssimum, descendérunt, úsquequo omníno defícerent. Pópulus autem incedébat contra Iéricho, et sacerdótes qui portábant arcam fœderis Dómini, stabant super siccam humum in médio Iordánis fírmiter, donec omnis Israel compléret per aréntem álveum tránsitum Iordánis.
In illo die magnificávit Dóminus Iósue coram omni Israel, ut timérent eum, sicut timúerant Móysen, ómnibus diébus vitæ suæ. Dixítque ad eum: «Præcipe sacerdótibus, qui portant arcam testimónii, ut ascéndant de Iordáne». Qui præcépit eis dicens: «Ascéndite de Iordáne». Cumque ascendíssent portántes arcam fœderis Dómini et siccam humum calcáre cœpíssent, revérsæ sunt aquæ in álveum suum et fluébant sicut ante super omnes ripas suas.
Pópulus autem ascéndit de Iordáne décimo die mensis primi, et castrametáti sunt in Gálgalis, in término orientáli Iéricho.
Manserúntque fílii Israel in Gálgalis et fecérunt Pascha quarta décima die mensis ad vésperum in campéstribus Iéricho; et comedérunt de frúgibus terræ a die áltero, ázymos panes et poléntam hoc ipso die. Defecítque manna a die sequénti, postquam comedérunt de frúgibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo fílii Israel, sed comedérunt de frúgibus terræ Chánaan in anno illo.
Responsorium Ios 4, 22-25; Ps 113 A (114), 5
R/. Transívit Israel Iordánem, siccánte Deo aquas eius, sicut fécerat prius in mari Rubro, * Ut cognóscant omnes terrárum pópuli fortíssimam Dómini manum.
V/. Quid est tibi, mare, quod fugísti? et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum? * Ut cognóscant.
Ex Homilíis Orígenis presbýteri in librum Iesu Nave (Hom. 4, 1: PG 12, 842-843)
Responsorium Sap 17, 1a; 19, 22a; Ps 76 (77), 20a
R/. Magna sunt iudícia tua, Dómine, et inenarrabília; * Magnificásti pópulum tuum et honorásti.
V/. In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis. * Magnificásti.
FERIA QUINTA HEBDOMADAE X PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iósue 5, 13 — 6, 21
Urbs fortissima inimicorum vastatur
In diébus illis: Cum esset Iósue in agro urbis Iéricho, levávit óculos et vidit virum stantem contra se et evaginátum tenéntem gládium; perrexítque ad eum et ait: «Noster es an adversariórum». Qui respóndit: «Nequáquam, sed sum princeps exércitus Dómini et nunc veni». Cécidit Iósue pronus in terram et adórans ait: «Quid Dóminus meus lóquitur ad servum suum?». Et dixit princeps exércitus Dómini ad Iósue: «Solve calceaméntum de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est». Fecítque Iósue, ut sibi fúerat imperátum.
Iéricho autem erat muníta et clausa coram fíliis Israel, et nullus égredi audébat aut íngredi.
Dixítque Dóminus ad Iósue: «Ecce dedi in manu tua Iéricho et regem eius omnésque fortes viros. Circuíte urbem cuncti bellatóres semel per diem: sic faciétis sex diébus. Septem sacerdótes portábunt septem búcinas, córnua aríetum ante arcam fœderis. Die autem séptimo sépties circuíbitis civitátem, et sacerdótes clangent búcinis. Cumque insonúerit vox tubæ lóngior et in áuribus vestris increpúerit, conclamábit omnis pópulus vociferatióne máxima, et muri fúnditus córruent civitátis; ingredientúrque sínguli per locum, contra quem stéterint».
Vocávit ergo Iósue fílius Nun sacerdótes et dixit ad eos: «Tóllite arcam fœderis, et septem álii sacerdótes tollant septem búcinas et incédant ante arcam Dómini». Ad pópulum quoque ait: «Vádite et circuíte civitátem, et viri armáti præcédant arcam Dómini».
Cumque Iósue verba finísset, septem sacerdótes septem búcinis clangébant ante arcam fœderis Dómini, omnísque armátus exércitus præcedébat sacerdótes clangéntes, réliquum vulgus arcam sequebátur, ac búcinis ómnia concrepábant. Præcéperat autem Iósue pópulo dicens: «Non clamábitis, nec audiétur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egrediétur, donec véniat dies, in quo dicam vobis: Clamáte et vociferámini». Circuívit ergo arca Dómini civitátem per diem, et revérsi in castra pernoctavérunt ibi.
Igitur, Iósue de nocte consurgénte, tulérunt sacerdótes arcam Dómini, et septem ex eis septem búcinas, córnua aríetum, præcedebántque arcam Dómini ambulántes atque clangéntes, et armátus pópulus ibat ante eos; vulgus autem réliquum sequebátur arcam, búcinis personántibus. Circuierúntque civitátem secúndo die semel et revérsi sunt in castra; sic fecérunt sex diébus.
Die autem séptimo, dilúculo consurgéntes circuiérunt urbem eódem modo sépties; in illo die tantum circuiérunt urbem sépties. Cumque séptimo circúitu clángerent búcinis sacerdótes, dixit Iósue ad pópulum: «Vociferámini! Trádidit enim vobis Dóminus civitátem. Sitque cívitas anáthema, ipsa et ómnia, quæ in ea sunt, Dómino; sola Rahab méretrix vivat cum univérsis, qui cum ea in domo sunt: abscóndit enim núntios, quos diréximus. Vos autem cavéte, ne de anathémate quíppiam auferátis et sitis prævaricatiónis rei, et ómnia castra Israel anáthema sint atque turbéntur. Quidquid auri et argénti fúerit et vasórum æneórum ac ferri, Dómino consecrétur repósitum in thesáuris eius».
Igitur, omni vociferánte pópulo et clangéntibus tubis, postquam in aures multitúdinis vox sonitúsque incrépuit, muri ílico corruérunt; et ascéndit unusquísque per locum, qui contra se erat, ceperúntque civitátem. Et interfecérunt ómnia, quæ erant in ea, a viro usque ad mulíerem, ab infánte usque ad senem; boves quoque et oves et ásinos in ore gládii percussérunt.
Responsorium Cf. Is 25, 1ab. 2ad; Hebr 11, 30
R/. Dómine Deus meus es tu; exaltábo te, confitébor nómini tuo; * Quia posuísti civitátem in túmulum, et in sempitérnum non reædificábitur.
V/. Fide muri Iéricho ruérunt circúiti diébus septem. * Quia.
Ex Homilíis Orígenis presbýteri in librum Iesu Nave (Hom. 6, 4: PG 12, 855-856)
Responsorium Is 49, 22bc. 26cd; Io 8, 28a
R/. Ecce levábo ad gentes manum meam, et ad pópulos exaltábo signum meum. * Et sciet omnis caro, quia ego Dóminus salvátor tuus et redémptor tuus Fortis Iacob.
V/. Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum. * Et sciet.
FERIA SEXTA HEBDOMADAE X PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iósue 10, 1-14; 11, 15-17
Populus Dei possidet terram
Cum audísset Adonísedec rex Ierúsalem, quod cepísset Iósue Hai et subvertísset eam — sicut enim fécerat Iéricho et regi eius, sic fecit Hai et regi illíus — et quod pacem fecíssent Gabaonítæ cum Israel et essent in médio eórum, timuérunt valde. Urbs enim magna erat Gábaon, sicut una regálium civitátum, et maior óppido Hai, omnésque viri eius bellatóres fortíssimi. Misit ergo Adonísedec rex Ierúsalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Iérimoth, ad Iaphía quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens: «Ascéndite ad me et ferte præsídium, ut expugnémus Gábaon, quia fecit pacem cum Iósue et fíliis Israel». Congregáti ígitur ascendérunt quinque reges Amorræórum, rex Ierúsalem, rex Hebron, rex Iérimoth, rex Lachis, rex Eglon simul cum exercítibus suis; et castrametáti sunt circa Gábaon oppugnántes eam.
Habitatóres autem Gábaon misérunt ad Iósue, qui tunc morabátur in castris apud Gálgalam, et dixérunt ei: «Ne rétrahas manus tuas ab auxílio servórum tuórum! Ascénde cito et líbera nos ferque præsídium: convenérunt enim advérsum nos omnes reges Amorræórum, qui hábitant in montánis». Ascendítque Iósue de Gálgalis, et omnis exércitus bellatórum cum eo, viri fortíssimi. Dixítque Dóminus ad Iósue: «Ne tímeas eos! In manus enim tuas trádidi illos; nullus tibi ex eis resístere póterit». Irruit ítaque Iósue super eos repénte tota ascéndens nocte de Gálgalis, et conturbávit eos Dóminus a fácie Israel; contrivítque plaga magna in Gábaon ac persecútus est per viam ascénsus Béthoron et percússit usque Azéca et Macéda. Cumque fúgerent fílios Israel et essent in descénsu Béthoron, Dóminus misit super eos lápides magnos de cælo usque Azéca, et mórtui sunt multo plures lapídibus grándinis, quam quos gládio percússerant fílii Israel.
Tunc locútus est Iósue Dómino in die, qua trádidit Amorræum in conspéctu filiórum Israel, dixítque coram Israel: «Sol, in Gábaon ne moveáris, et, luna, in valle Aialon». Steterúntque sol et luna, donec ulciscerétur se gens de inimícis suis.
Nonne scriptum est hoc in libro Iusti? Stetit ítaque sol in médio cæli et non festinávit occúmbere spátio uníus fere diéi. Non fuit ántea et póstea sicut dies illa, obœdiénte Dómino voci hóminis, quia Dóminus pugnávit pro Israel.
Sicut præcéperat Dóminus Móysi servo suo, ita præcépit Móyses Iósue, et ille univérsa complévit; non prætériit de univérsis mandátis ne unum quídem verbum, quod iússerat Dóminus Móysi.
Cepit ítaque Iósue omnem terram hanc, montánam et Nageb terrámque Gosen et Séphelam et Arabam montémque Israel et campéstria eius, a monte Calvo, qui ascéndit Seir, usque Baálgad in planítie Líbani subter montem Hermon; omnes reges eórum cepit, percússit et occídit.
Responsorium Ez 34, 13. 15
R/. Congregábo oves de terris et indúcam eas in terram suam; * Et pascam eas in móntibus Israel in rivis et in cunctis sédibus terræ.
V/. Ego pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam. * Et pascam.
Ex Explanatiónibus psalmórum sancti Ambrósii epíscopi (Ps 1, 4. 7-8: CSEL 64, 4-7)
Responsorium Ps 56 (57), 8-9
R/. Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum, * Cantábo et psalmum dicam Dómino.
V/. Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara, excitábo auróram. * Cantábo.
SABBATO HEBDOMADAE X PER ANNUM
Ad Officium lectionis
De libro Iósue 24, 1-7. 13-28
Fœdus renovatur in terra promissionis
In diébus illis: Congregávit Iósue omnes tribus Israel in Sichem et vocávit maióres natu ac príncipes et iúdices et præféctos, steterúntque in conspéctu Dei; et ad totum pópulum sic locútus est:
«Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Trans flúvium habitavérunt patres vestri ab inítio, Thare pater Abraham et Nachor servierúntque diis aliénis. Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotámiæ fínibus et addúxi eum per totam terram Chánaan multiplicavíque semen eius. Et dedi ei Isaac illíque rursum dedi Iacob et Esau; e quibus Esau dedi montem Seir ad possidéndum, Iacob vero et fílii eius descendérunt in Ægýptum. Misíque Móysen et Aaron et percússi Ægýptum signis, quæ feci in médio eius, et póstea edúxi vos. Eduxíque patres vestros de Ægýpto, et venístis ad mare. Persecutíque sunt Ægýptii patres vestros, cum cúrribus et equitátu, usque ad mare Rubrum. Clamavérunt autem ad Dóminum, qui pósuit ténebras inter vos et Ægýptios et addúxit super eos mare et opéruit illos. Vidérunt óculi vestri, quæ in Ægýpto fécerim; et habitástis in solitúdine multo témpore.
Dedíque vobis terram, de qua non laborástis, et urbes, quas non ædificástis, et habitátis in eis, víneas et olivéta, quæ non plantástis, et manducátis ex eis. Nunc ergo timéte Dóminum et servíte ei perfécto corde atque veríssimo; et auférte deos, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia et in Ægýpto, ac servíte Dómino. Sin autem malum vobis vidétur, ut Dómino serviátis, elígite vobis hódie, cui servíre vultis, utrum diis, quibus serviérunt patres vestri in Mesopotámia, an diis Amorræórum, in quorum terra habitátis: ego autem et domus mea serviémus Dómino».
Respondítque pópulus et ait: «Absit a nobis, ut relinquámus Dóminum et serviámus diis aliénis. Dóminus Deus noster ipse edúxit nos et patres nostros de terra Ægýpti, de domo servitútis; fecítque vidéntibus nobis signa ingéntia et custodívit nos in omni via, per quam ambulávimus, et in cunctis pópulis, per quos transívimus; et eiécit univérsas gentes, Amorræum habitatórem terræ quam nos intrávimus: serviémus ígitur étiam nos Dómino, quia ipse est Deus noster».
Dixítque Iósue ad pópulum: «Non potéritis servíre Dómino. Deus enim sanctus et Deus æmulátor est, nec ignóscet sceléribus vestris atque peccátis. Si dimiséritis Dóminum et serviéritis diis aliénis, convértet se et afflíget vos atque subvértet, postquam vobis præstíterit bona». Dixítque pópulus ad Iósue: «Nequáquam, sed Dómino serviémus». Et Iósue ad pópulum: «Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegéritis vobis Dóminum, ut serviátis ei». Responderúntque: «Testes». «Nunc ergo, ait, auférte deos aliénos de médio vestri et inclináte corda vestra ad Dóminum Deum Israel». Dixítque pópulus ad Iósue: «Dómino Deo nostro serviémus; obœdiéntes érimus præcéptis eius».
Percússit ígitur Iósue in die illo fœdus pópulo et propósuit ei præcépta atque iudícia in Sichem. Scripsítque verba hæc in volúmine Legis Dei; et tulit lápidem pergrándem posuítque eum ibi subter quercum, quæ erat in sanctuário Dómini, et dixit ad omnem pópulum: «En lapis iste erit advérsus vos in testimónium quia audívit ómnia verba Dómini, quæ locútus est inter nos, ne forte póstea negáre velítis et mentíri Dómino Deo vestro». Dimisítque pópulum, síngulos in possessiónem suam.
Responsorium Ios 24, 16. 24; 1 Cor 8, 5. 6a
R/. Absit a nobis ut relinquámus Dóminum et serviámus diis aliénis: * Dómino Deo nostro serviémus; obœdiéntes érimus præcéptis eius.
V/. Et si sunt qui dicántur dii, sive in cælo sive in terra, nobis tamen unus Deus. * Dómino.
Ex Explanatiónibus psalmórum sancti Ambrósii epíscopi (Ps 1, 9-12: CSEL 64, 7. 9-10)
Psallam spiritu, psallam et mente
Responsorium Ps 91 (92), 2. 4
R/. Bonum est confitéri Dómino, * Et psállere nómini tuo, Altíssime.
V/. In decachórdo et psaltério, cum cántico in cíthara. * Et psállere.