Psalmodia
Ant. 1 Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius.
Psalmus 112 (113)
Laudáte, púeri Dómini,*
laudáte nomen Dómini.
Sit nomen Dómini benedíctum*
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occásum*
laudábile nomen Dómini.
Excélsus super omnes gentes Dóminus,*
super cælos glória eius.
Quis sicut Dóminus Deus noster,
qui in altis hábitat*
et se inclínat, ut respíciat
in cælum et in terram?
Súscitans de terra ínopem,*
de stércore érigens páuperem,
ut cóllocet eum cum princípibus,*
cum princípibus pópuli sui.
Qui habitáre facit stérilem in domo,*
matrem filiórum lætántem.
Ant. Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius.
Ant. 2 Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam saturabúntur.
Psalmus 145 (146)
Lauda, ánima mea, Dóminum;†
laudábo Dóminum in vita mea,*
psallam Deo meo, quámdiu fúero.
Nolíte confídere in princípibus,*
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam;*
in illa die períbunt cogitatiónes eórum.
Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor,*
cuius spes in Dómino Deo suo,
qui fecit cælum et terram,*
mare et ómnia, quæ in eis sunt;
qui custódit veritátem in sæculum,†
facit iudícium oppréssis,*
dat escam esuriéntibus.
Dóminus solvit compedítos,*
Dóminus illúminat cæcos,
Dóminus érigit depréssos,*
Dóminus díligit iustos,
Dóminus custódit ádvenas,†
pupíllum et víduam susténtat*
et viam peccatórum dispérdit.
Regnábit Dóminus in sæcula,*
Deus tuus, Sion,
in generatiónem et generatiónem.
Ant. Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam saturabúntur.
Ant. 3 Benedíctus Deus, qui elégit nos, ut essémus sancti et immaculáti in caritáte.
Canticum Eph 1, 3-10
Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi,*
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem,†
ut essémus sancti et immaculáti*
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum†
per Iesum Christum in ipsum,*
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ,*
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius,*
remissiónem peccatórum,
secúndum divítias grátiæ eius,†
qua superabundávit in nobis*
in omni sapiéntia et prudéntia,
notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ,*
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo,*
in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
recapituláre ómnia in Christo,*
quæ in cælis et quæ in terra.
Ant. Benedíctus Deus, qui elégit nos, ut essémus sancti et immaculáti in caritáte.