zcps-salmos16

Psalmodia

Ant. 1 Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína.

Psalmus 112 (113)
    

Laudáte, púeri Dómini,*

laudáte nomen Dómini.

Sit nomen Dómini benedíctum*

ex hoc nunc et usque in sæculum.

A solis ortu usque ad occásum*

laudábile nomen Dómini.

Excélsus super omnes gentes Dóminus,*

super cælos glória eius.

Quis sicut Dóminus Deus noster,
qui in altis hábitat*

et se inclínat, ut respíciat
in cælum et in terram?

Súscitans de terra ínopem,*

de stércore érigens páuperem,

ut cóllocet eum cum princípibus,*

cum princípibus pópuli sui.

Qui habitáre facit stérilem in domo,*

matrem filiórum lætántem.

Ant. Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína.

Ant. 2 Ego pascam oves meas: quod períerat, requíram; et quod abiéctum erat, redúcam.

Psalmus 145 (146)
    

Lauda, ánima mea, Dóminum;†

laudábo Dóminum in vita mea,*

psallam Deo meo, quámdiu fúero.

Nolíte confídere in princípibus,*

in fíliis hóminum, in quibus non est salus.

Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam;*

in illa die períbunt cogitatiónes eórum.

Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor,*

cuius spes in Dómino Deo suo,

qui fecit cælum et terram,*

mare et ómnia, quæ in eis sunt;

qui custódit veritátem in sæculum,†

facit iudícium oppréssis,*

dat escam esuriéntibus.

Dóminus solvit compedítos,*

Dóminus illúminat cæcos,

Dóminus érigit depréssos,*

Dóminus díligit iustos,

Dóminus custódit ádvenas,†

pupíllum et víduam susténtat*

et viam peccatórum dispérdit.

Regnábit Dóminus in sæcula,*

Deus tuus, Sion,
in generatiónem et generatiónem.

Ant. Ego pascam oves meas: quod períerat, requíram; et quod abiéctum erat, redúcam.

Ant. 3 Pastor bonus ánimam suam pósuit pro óvibus suis.

Canticum  Eph 1, 3-10
    

Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi,*

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem,†

ut essémus sancti et immaculáti*

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum†

per Iesum Christum in ipsum,*

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ,*

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius,*

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius,†

qua superabundávit in nobis*

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ,*

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo,*

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo,*

quæ in cælis et quæ in terra.

Ant. Pastor bonus ánimam suam pósuit pro óvibus suis.