Psalmodia
Ant. 1 Sanguis sanctórum mártyrum pro Christo effúsus est in terris; ídeo adépti sunt præmia ætérna.
Psalmus 2
Quare fremuérunt gentes,*
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ,†
et príncipes convenérunt in unum*
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
«Dirumpámus víncula eórum*
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!».
Qui hábitat in cælis, irridébit eos,*
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua*
et in furóre suo conturbábit eos:
«Ego autem constítui regem meum*
super Sion, montem sanctum meum!».
Prædicábo decrétum eius.†
Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu;*
ego hódie génui te.
Póstula a me,
et dabo tibi gentes hereditátem tuam*
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea*
et tamquam vas fíguli confrínges eos».
Et nunc, reges, intellégite;*
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre*
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam,†
ne quando irascátur, et pereátis de via,*
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes,*
qui confídunt in eo.
Ant. Sanguis sanctórum mártyrum pro Christo effúsus est in terris; ídeo adépti sunt præmia ætérna.
Ant. 2 Iusti in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum.
Psalmus 32 (33)
I
Exsultáte, iusti, in Dómino;*
rectos decet collaudátio.
Confitémini Dómino in cíthara,*
in psaltério decem chordárum psállite illi.
Cantáte ei cánticum novum,*
bene psállite ei in vociferatióne,
quia rectum est verbum Dómini,*
et ómnia ópera eius in fide.
Díligit iustítiam et iudícium;*
misericórdia Dómini plena est terra.
Verbo Dómini cæli facti sunt,*
et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
Cóngregans sicut in utre aquas maris,*
ponens in thesáuris abýssos.
Tímeat Dóminum omnis terra,*
a fácie autem eius
formídent omnes inhabitántes orbem.
Quóniam ipse dixit, et facta sunt,*
ipse mandávit, et creáta sunt.
Dóminus díssipat consília géntium,*
írritas facit cogitatiónes populórum.
Consílium autem Dómini in ætérnum manet,*
cogitatiónes cordis eius
in generatióne et generatiónem.
Ant. Iusti in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum.
Ant. 3 Sancti mei, qui in isto sæculo certámen habuístis, mercédem labórum ego reddam vobis.
II
Beáta gens, cui Dóminus est Deus,*
pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
De cælo respéxit Dóminus,*
vidit omnes fílios hóminum.
De loco habitáculi sui respéxit*
super omnes, qui hábitant terram,
qui finxit singillátim corda eórum,*
qui intéllegit ómnia ópera eórum.
Non salvátur rex per multam virtútem,*
et gigas non liberábitur
in multitúdine virtútis suæ.
Fallax equus ad salútem,*
in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
Ecce óculi Dómini super metuéntes eum,*
in eos, qui sperant super misericórdia eius,
ut éruat a morte ánimas eórum*
et alat eos in fame.
Anima nostra sústinet Dóminum,*
quóniam adiútor et protéctor noster est;
quia in eo lætábitur cor nostrum,*
et in nómine sancto eius sperávimus.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,*
quemádmodum sperávimus in te.
Ant. Sancti mei, qui in isto sæculo certámen habuístis, mercédem labórum ego reddam vobis.