zcps-prior09

Lectio prior

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Colossénses 3, 1-17

Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

Fratres: Si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram. Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo! Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.

Mortificáte ergo membra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis; in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. Nunc autem depónite et vos ómnia, iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro; nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, ubi non est Græcus et Iudæus, circumcísio et præpútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.

Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.

Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes, vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo; et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

Responsorium   Gal 3, 27-28; Eph 4, 24
R/.
Quicúmque in Christo baptizáti estis, Christum induístis; non est Iudæus neque Græcus; * Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
V/. Indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis. * Omnes.


Vel alia:

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános 12, 1-21

Vita christiana, cultus spiritalis

Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sæculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

Dico enim per grátiam, quæ data est mihi, ómnibus, qui sunt inter vos, non áltius sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem, unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei. Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra. Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes, sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, sive qui exhortátur in exhortándo; qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte.

Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhæréntes bono; caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes, spe gaudéntes, in tribulatióne patiéntes, oratióni instántes, necessitátibus sanctórum communicántes, hospitalitátem sectántes. Benedícite persequéntibus; benedícite et nolíte maledícere! Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus. Idípsum ínvicem sentiéntes, non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos.

Nulli malum pro malo reddéntes; providéntes bona coram ómnibus homínibus; si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes; non vosmetípsos vindicántes, caríssimi, sed date locum iræ, scriptum est enim: «Mihi vindícta, ego retríbuam», dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

Responsorium   Rom 12, 2; Eph 4, 23-24
R/.
Transformámini renovatióne mentis, * Ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.
V/. Renovámini spíritu mentis vestræ et indúite novum hóminem. * Ut probétis.


Pro sancto qui in matrimonio vixit:

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios 5, 21-32

De sanctitate matrimonii christiani

Fratres: Subiécti ínvicem estóte in timóre Christi.

Mulíeres viris suis sicut Dómino, quóniam vir caput est mulíeris, sicut et Christus caput est ecclésiæ, ipse salvátor córporis. Sed ut ecclésia subiécta est Christo, ita et mulíeres viris in ómnibus.

Viri, dilígite uxóres, sicut et Christus diléxit ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, ut illam sanctificáret mundans lavácro aquæ in verbo, ut exhibéret ipse sibi gloriósam ecclésiam non habéntem máculam aut rugam aut áliquid eiúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta. Ita et viri debent dilígere uxóres suas ut córpora sua. Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit; nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclésiam, quia membra sumus córporis eius. Propter hoc relínquet homo patrem et matrem et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. Sacraméntum hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclésia!

Responsorium   1 Petr 1, 13. 15; Lev 11, 44
R/.
Succíncti lumbos mentis vestræ, secúndum eum, qui vocávit vos, Sanctum; * Et ipsi sancti in omni conversatióne sitis.
V/. Ego enim sum Dóminus Deus vester: sancti estóte, quia ego Sanctus sum. * Et ipsi.


Alia, pro sancta quæ in matrimonio vixit:

De libro Proverbiórum 31, 10-31

Mulier timens Deum

Mulíerem fortem quis invéniet? Longe super gemmas prétium eius. Confídit in ea cor viri sui et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum et non malum ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum et operáta est delectatióne mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit dedítque prædam domésticis suis et cibária ancíllis suis. Considerávit agrum et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos et roborávit bráchium suum. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio eius; non exstinguétur in nocte lucérna eius. Manum suam misit ad colos, et dígiti eius apprehendérunt fusum.

Palmas suas apéruit ínopi et manum suam exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici eius vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum eius. Nóbilis in portis vir eius, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit et cíngulum trádidit Chananæo. Fortitúdo et decor induméntum eius et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius. Considerávit sémitas domus suæ et panem otiósa non comédit.

Surrexérunt fílii eius et beatíssimam prædicavérunt, vir eius et laudávit eam: «Multæ fíliæ fórtiter operátæ sunt, tu supergréssa es univérsas». Fallax grátia et vana est pulchritúdo; múlier timens Dóminum ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius.

Responsorium   Cf. Prov 31, 17. 18; cf. Ps 45 (46), 6
R/.
Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum: * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.
V/. Adiuvábit eam Deus vultu suo, Deus in médio eius, non commovébitur. * Ideóque.


Vel alia, pro eadem sancta:

De Epístola prima beáti Petri apóstoli 3, 1-6. 8-17

Christum sanctificate in cordibus vestris

Mulíeres súbditæ sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulíerum conversatiónem sine verbo lucrifíant, considerántes castam in timóre conversatiónem vestram; quarum sit non extrínsecus capillatúræ aut circumdatiónis auri aut induménti vestimentórum cultus, sed qui abscónditus cordis est homo in incorruptibilitáte mitis et quiéti spíritus, qui est in conspéctu Dei lócuples. Sic enim aliquándo et sanctæ mulíeres sperántes in Deo ornábant se subiéctæ própriis viris, sicut Sara obœdiébat Abrahæ dóminum eum vocans; cuius estis fíliæ benefaciéntes et non timéntes ullam perturbatiónem.

In fine autem omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles, non reddéntes malum pro malo vel maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.

«Qui enim vult vitam dilígere et vidére dies bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia eius ne loquántur dolum; declínet autem a malo et fáciat bonum, inquírat pacem et persequátur eam. Quia óculi Dómini super iustos, et aures eius in preces eórum; vultus autem Dómini super faciéntes mala».

Et quis est qui vobis nóceat si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si patímini propter iustítiam, beáti! Timórem autem eórum ne timuéritis et non conturbémini, Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad defensiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est spe, sed cum mansuetúdine et timóre, consciéntiam habéntes bonam, ut in quo de vobis detrectátur, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. Mélius est enim benefaciéntes, si velit volúntas Dei, pati quam malefaciéntes.

Responsorium   Phil 2, 2. 3. 4; 1 Th 5, 14-15
R/.
Caritátem habéte, in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes: * Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed ea quæ aliórum.
V/. Suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes; semper, quod bonum est, sectámini et in ínvicem et in omnes. * Non quæ.


Lectio altera

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Acta Apostolórum (Homilia 20, 4: PG 60, 162-164)

Non potest latere lux christiani

Nihil frigídius christiáno, qui aliórum salútem non curat.

Non potes hic paupertátem obténdere: nam quæ duo minúta iniécit, te accusábit. Et Petrus dicébat: Argéntum et aurum non est mihi. Paulus item ádeo pauper erat, ut sæpe esuríret, et necessário cibo caréret.

Non potes ignobilitátem proférre: nam illi ignóbiles erant, ex ignobílibus orti. Non potes prætéxere te idiótam esse: nam et illi illiteráti erant. Non potes infirmitátem obícere: nam talis quoque Timótheus erat, qui frequénter habébat infirmitátes.

Potest unusquísque próximo prodésse, si velit quæ sua sunt implére.

Non vidétis infructuósas árbores, quam firmæ sint, quam pulchræ, procéræ, leves et sublímes? At, si hortum haberémus, vellémus malogranáta et olívas fructíferas pótius quam illas habére: illæ enim ad voluptátem sunt, non ad utilitátem, et si qua sit utílitas, et parva est.

Tales sunt ii, qui sua solum spectant; immo ne tales quidem, sed ad ultiónem solum apti. Nam illæ árbores ad ædifícium et ad rerum tutélam aptæ sunt. Tales erant illæ vírgines, castæ, ornátæ, continéntes; sed némini útiles, ídeo comburúntur. Tales sunt, qui Christum non nútriunt.

Perpénde autem néminem illórum de peccátis suis accusári, non quod fornicátus sit, non quod periuráverit, de nullo certe; sed quod álteri non profúerit. Talis erat ille, qui taléntum defódit, inculpátam éxhibens vitam, sed álteri non útilis.

Quómodo, quæso, christiánus sit qui talis est? Si ferméntum mixtum farínæ non mutáverit totum in eándem condiciónem, an ferméntum vere fúerit? Quid vero, si unguéntum accedéntes non odóre perfúderit, an id unguéntum vocémus?

Ne díxeris: Non possum álios indúcere: nam si christiánus fúeris, impossíbile est ut non fiat. Nam ut et quæ in natúra sunt contradictiónem non habent: ita et hæc quæ dícimus: in natúra enim christiáni res sita est.

Ne Deum contumélia affícias. Si díxeris non posse solem lucére, contumélia illum áfficis; si díxeris non posse christiánum prodésse, Deum contumélia affecísti et mendácem dixísti. Facílius enim est solem non calefácere nec lucére, quam christiánum non lucére; facílius est lucem esse ténebras, quam hoc fíeri.

Ne dicas, rem esse impossíbilem: nam contrárium est impossíbile. Ne Deum contumélia affícias. Si nostra recte componámus, illa omníno erunt, et quasi res quæpiam naturális sequéntur. Non potest latére lux christiáni: non potest occultári tam fúlgida lampas.

Responsorium   Eph 5, 8-9; Mt 5, 14. 16
R/.
Vos estis lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte. * Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte.
V/. Vos estis lux mundi. Lúceat lux vestra coram homínibus. * Fructus.


Vel alia:

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi (Sermo 96, 1. 4. 9: PL 38, 584. 586. 588)

De vocatione universali ad sanctitatem

Si quis vult me sequi, ábneget semetípsum, tollat crucem suam et sequátur me. Durum vidétur et grave quod Dóminus imperávit, ut, si quis eum vult sequi, ábneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille ímperat, qui ádiuvat ut fiat quod ímperat.

Nam et illud verum est quod ei dícitur in psalmo: Propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras. Et illud verum est quod ipse dixit: Iugum meum lene est, et onus meum leve est. Quidquid enim durum est in præcépto, ut sit lene, cáritas facit.

Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quidquid moléstum est: sic me sequátur. Cum enim cœperit me móribus et præcéptis meis sequi, multos habébit contradictóres, multos habébit prohibitóres, multos habébit dissuasóres, et hoc de ipsis quasi comítibus Christi. Cum Christo ambulábant, qui cæcos clamáre prohibébant. Sive ergo minas, sive blandiménta, sive quáslibet prohibitiónes, si sequi vis, in crucem verte; tólera, porta, noli succúmbere.

Itaque in hoc mundo sancto, bono, reconciliáto, salváto, immo salvándo, nunc autem spe salváto, Spe enim salvi facti sumus: in hoc ergo mundo, hoc est Ecclésia, quæ tota séquitur Christum, universáliter dixit: Qui vult me sequi, ábneget semetípsum.

Non enim hoc vírgines debent audíre, et maritátæ non debent; aut víduæ debent, et nuptæ non debent; aut mónachi debent, et coniugáti non debent; aut clérici debent, et láici non debent: sed univérsa Ecclésia, univérsum corpus, cuncta membra, per offícia própria distíncta et distribúta, sequántur Christum.

Tota sequátur ipsa única, sequátur colúmba, sequátur sponsa, sequátur redémpta et dotáta sánguine Sponsi. Habet ibi locum suum intégritas virginális, habet ibi locum suum continéntia viduális; habet ibi locum suum pudicítia coniugális.

Ista autem membra, quæ habent ibi locum suum, in génere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequántur Christum; ábnegent se, id est non præsúmant de se; tollant crucem suam, id est, tólerent in mundo pro Christo quidquid intúlerit mundus. Ament eum, qui solus non décipit, qui solus non fállitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promíttit. Sed quia non modo dat, títubat fides. Dura, persevéra, tólera, porta dilatiónem, et tulísti crucem.

Responsorium
R/.
Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum: * Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum.
V/. Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo et pérmanens in innocéntia sua. * Ipse intercédat.


Alia, pro sancta quæ in matrimonio vixit:

Ex Allocutióne Pii papæ Duodécimi ad recens matrimónio iunctos hábita (Discorsi e Radiomessaggi, 11 mart. 1942: 3, 385-390)

Uxor, sol familiæ

Família próprio quodam sole refúlget, qui est uxor. Quid de ea dicat et séntiat sacra Scriptúra, audíte: Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum. Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta. Sicut sol óriens in mundo in altíssimis Dei sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus éius.

Profécto uxor et mater est quasi sol famíliæ. Est autem sol magnanimitáte sua et stúdio se devovéndi, constánti alacritáte et vígili providáque suavitáte in ómnibus, quæ ad vitam maríti et liberórum váleant hilarándam. Lucem mentísque fervórem circum se effúndit. Quodsi dici consuévit matrimónium tunc próspere cédere, si utérque cóniux, id íniens, non suam sed alteríus felicitátem exquírit, tamen egrégius hic ánimi sensus atque propósitum, quamvis ad utrúmque pertíneant, præcípua tamen sunt virtus mulíeris; hæc enim suápte natúra matérnis est prædita motiónibus et cordis quadam sapiéntia et prudéntia, quibus effícitur ut, si acerbitátes accéperit, non nisi iucunditátem reddat; si contuméliis fúerit affécta, non nisi dignitátem cum reveréntia coniúnctam vicíssim exhíbeat, perínde ac sol, qui nebulósum tempus matutínum auróra lætíficat et áureis rádiis nimbos óccidens collústrat.

Uxor est sol famíliæ claritúdine obtútus sui et sermónis ardóre. Oculi enim eius et vox suáviter in ánimos pénetrant, eos flectunt, tangunt, érigunt; passiónum tumúltu semóto, virúmque ad gáudium de bono révocant et ad lætítiam familiáris collóquii, postquam is continénter ac sæpe laborióse per diem est operátus sive in offíciis sive ruri, sive in instántibus negótiis mercatúræ vel quæstuósæ indústriæ.

Uxor est sol famíliæ naturáli et cándida quadam sinceritáte, simplicitáte gravi, christiána honestáque dignitáte; item cogitatióne in se convérsa et ánimi probitáte, necnon urbána quadam conveniéntia hábitus córporis et vestítus, ornátus et verecundórum blandorúmque vitæ morum. Sensus ánimi subtíles, vultus festívi nutus, siléntium et risus sine malítia, cápitis motus útpote benignitátis indícium, grátiam ei cónferunt floris exquisíti quidem sed símplicis, qui coróllam áperit ad excipiéndos remittendósque solis colóres.

Utinam sciátis, quos altíssimos sensus amóris gratíque ánimi talis imágo uxóris et matrisfamílias in córdibus patris et filiórum éxcitet atque infígat.

Responsorium   Sir 26, 16. 19. 21
R/.
Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum; * Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta.
V/. Sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus eius. * Grátia super.