Lectio prior
De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános 8, 18-39
Nihil potest nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Iesu
Fratres: Exístimo quod non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelánda est in nobis.
Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat; vanitáti enim creatúra subiécta est, non volens sed propter eum, qui subiécit, in spem, quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim quod omnis creatúra congemíscit et compárturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primítias Spíritus habéntes, et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum exspectántes, redemptiónem córporis nostri. Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quæ vidétur, non est spes; nam, quod videt quis, sperat? Si autem, quod non vidémus, sperámus, per patiéntiam exspectámus.
Simíliter autem et Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus; qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus, quia secúndum Deum póstulat pro sanctis.
Scimus autem quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.
Quid ergo dicémus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donábit? Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus, qui iustíficat? Quis est qui condémnet? Christus Iesus, qui mórtuus est, immo qui suscitátus est, qui et est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis?
Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio an angústia an persecútio an fames an núditas an perículum an gládius? Sicut scriptum est: «Propter te mortificámur tota die, æstimáti sumus ut oves occisiónis».
Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quælibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Iesu Dómino nostro.
Responsorium Mt 5, 44-45. 48; Lc 6, 27
R/. Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, * Ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est.
V/. Estóte ergo perfécti, sicut et Pater vester cæléstis perféctus est. * Ut sitis.
Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris (Ep. 6, 1-2: CSEL 3, 480-482)
Qui ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debemus
Responsorium
R/. Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. * Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.
V/. Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. * Quanta.