Hymnus TE DEUM
Te Deum laudámus:* te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem,* omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli,*
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim*
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra* maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus* Apostolórum chorus,
te prophetárum* laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus* laudat exércitus.
Te per orbem terrárum*
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem* imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum* et únicum Fílium;
Sanctum quoque* Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ,* Christe.
Tu Patris* sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem,*
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo,*
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes,* in glória Patris.
Iudex créderis* esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni,*
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis* in glória numerári.
¶ Salvum fac pópulum tuum, Dómine,*
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos,* et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies* benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sæculum,*
et in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto*
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine,* miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,*
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi:*
non confúndar in ætérnum.
¶ Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.