Psalmodia
Ant. 1 Tibi me servo castam, et splendéntem tenens lámpadem, Sponse, tibi occúrro.
Psalmus 121 (122)
Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi:*
«In domum Dómini íbimus».
Stantes iam sunt pedes nostri*
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas,*
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini,*
testimónium Israel,
ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium,*
sedes domus David.
Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem:*
«Secúri sint diligéntes te!
Fiat pax in muris tuis,*
et secúritas in túrribus tuis!».
Propter fratres meos et próximos meos*
loquar: «Pax in te!».
Propter domum Dómini Dei nostri*
exquíram bona tibi.
Ant. Tibi me servo castam, et splendéntem tenens lámpadem, Sponse, tibi occúrro.
Ant. 2 Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.
Psalmus 126 (127)
Nisi Dóminus ædificáverit domum,*
in vanum labórant, qui ædíficant eam.
Nisi Dóminus custodíerit civitátem,*
frustra vígilat, qui custódit eam.
Vanum est vobis ante lucem súrgere
et sero quiéscere,†
qui manducátis panem labóris,*
quia dabit diléctis suis somnum.
Ecce heréditas Dómini fílii,*
merces fructus ventris.
Sicut sagíttæ in manu poténtis,*
ita fílii iuventútis.
Beátus vir, qui implévit pháretram suam ex ipsis:*
non confundétur,
cum loquétur inimícis suis in porta.
Ant. Beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt.
Ant. 3 Mens mea solidáta est, et in Christo fundáta.
Canticum Eph 1, 3-10
Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi,*
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem,†
ut essémus sancti et immaculáti*
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum†
per Iesum Christum in ipsum,*
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ,*
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius,*
remissiónem peccatórum,
secúndum divítias grátiæ eius,†
qua superabundávit in nobis*
in omni sapiéntia et prudéntia,
notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ,*
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo,*
in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
recapituláre ómnia in Christo,*
quæ in cælis et quæ in terra.
Ant. Mens mea solidáta est, et in Christo fundáta.