Psalmodia
Ant. 1 Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus et ómnium miníster.
Psalmus 20 (21), 2-8. 14
Dómine in virtúte tua lætábitur rex,*
et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
Desidérium cordis eius tribuísti ei*
et voluntátem labiórum eius non denegásti.
Quóniam prævenísti eum
in benedictiónibus dulcédinis;*
posuísti in cápite eius corónam
de auro puríssimo.
Vitam pétiit a te, et tribuísti ei,*
longitúdinem diérum
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magna est glória eius in salutári tuo,*
magnificéntiam et decórem impónes super eum;
quóniam pones eum benedictiónem
in sæculum sæculi,*
lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
Quóniam rex sperat in Dómino*
et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
Exaltáre, Dómine, in virtúte tua;*
cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Ant. Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus et ómnium miníster.
Ant. 2 Cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.
Psalmus 91 (92)
I
Bonum est confitéri Dómino*
et psállere nómini tuo, Altíssime,
annuntiáre mane misericórdiam tuam*
et veritátem tuam per noctem,
in decachórdo et psaltério,*
cum cántico in cíthara.
Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua,*
et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine:*
nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
Vir insípiens non cognóscet,*
et stultus non intélleget hæc.
Cum germináverint peccatóres sicut fenum,*
et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
hoc tamen erit ad intéritum in sæculum sæculi;*
tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine.
Ant. Cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.
Ant. 3 Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui.
II
Quóniam ecce inimíci tui, Dómine,†
quóniam ecce inimíci tui períbunt,*
et dispergéntur omnes,
qui operántur iniquitátem.
Exaltábis sicut unicórnis cornu meum,*
perfúsus sum óleo úberi.
Et despíciet óculus meus inimícos meos,*
et in insurgéntibus in me malignántibus
áudiet auris mea.
Iustus ut palma florébit,*
sicut cedrus Líbani succréscet.
Plantáti in domo Dómini,*
in átriis Dei nostri florébunt.
Adhuc fructus dabunt in senécta,*
úberes et bene viréntes erunt,
ut annúntient quóniam rectus Dóminus,
refúgium meum,*
et non est iníquitas in eo.
Ant. Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui.