zcps-salmos08

Psalmodia

Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Psalmus 18 (19) A
    

Cæli enárrant glóriam Dei,*

et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.

Dies diéi erúctat verbum,*

et nox nocti índicat sciéntiam.

Non sunt loquélæ neque sermónes,*

quorum non intellegántur voces:

in omnem terram exívit sonus eórum*

et in fines orbis terræ verba eórum.

Soli pósuit tabernáculum in eis,†

et ipse tamquam sponsus procédens
de thálamo suo,*

exsultávit ut gigas ad curréndam viam.

A fínibus cælórum egréssio eius†

et occúrsus eius usque ad fines eórum,*

nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Ant. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.

Psalmus 63 (64)

Exáudi, Deus,
vocem meam in meditatióne mea;*

a timóre inimíci custódi ánimam meam.

Prótege me a convéntu malignántium,*

a multitúdine operántium iniquitátem.

Qui exacuérunt ut gládium linguas suas,†

intendérunt sagíttas suas, venéfica verba*

ut sagíttent in occúltis immaculátum.

Súbito sagittábunt eum et non timébunt,*

firmavérunt sibi consílium nequam.

Disputavérunt, ut abscónderent láqueos,*

dixérunt: «Quis vidébit eos?».

Excogitavérunt iníqua,†

perfecérunt excogitáta consília.*

Interióra hóminis et cor eius abýssus.

Et sagittávit illos Deus;†

súbito factæ sunt plagæ eórum,*

et infirmávit eos lingua eórum.

Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos,*

et timébit omnis homo;

et annuntiábunt ópera Dei*

et facta eius intéllegent.

Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo,*

et gloriabúntur omnes recti corde.

Ant. Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Psalmus 96 (97)
    

Dóminus regnávit! Exsúltet terra,*

læténtur ínsulæ multæ.

Nubes et calígo in circúitu eius,*

iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.

Ignis ante ipsum præcédet*

et inflammábit in circúitu inimícos eius.

Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ:*

vidit et contrémuit terra.

Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini,*

a fácie Dómini omnis terra.

Annuntiavérunt cæli iustítiam eius,*

et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Confundántur omnes, qui adórant sculptília†

et qui gloriántur in simulácris suis.*

Adoráte eum, omnes ángeli eius.

Audívit et lætáta est Sion,†

et exsultavérunt fíliæ Iudæ*

propter iudícia tua, Dómine.

Quóniam tu Dóminus,
Altíssimus super omnem terram,*

nimis exaltátus es super omnes deos.

Qui dilígitis Dóminum, odíte malum;†

custódit ipse ánimas sanctórum suórum,*

de manu peccatóris liberábit eos.

Lux orta est iusto,*

et rectis corde lætítia.

Lætámini, iusti, in Dómino*

et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Ant. Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.