Psalmodia
Ant. 1 Vocávit Iesus discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis, quos et Apóstolos nominávit.
Psalmus 116 (117)
Laudáte Dóminum, omnes gentes,*
collaudáte eum, omnes pópuli.
Quóniam confirmáta est super nos
misericórdia eius,*
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Ant. Vocávit Iesus discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis, quos et Apóstolos nominávit.
Ant. 2 Relíctis rétibus suis, secúti sunt Dóminum redemptórem.
Psalmus 147 (147 B)
Lauda, Ierúsalem, Dóminum;*
colláuda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum,*
benedíxit fíliis tuis in te.
Qui ponit fines tuos pacem*
et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ,*
velóciter currit verbum eius.
Qui dat nivem sicut lanam,*
pruínam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas;*
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
Emíttet verbum suum et liquefáciet ea,*
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Iacob,*
iustítias et iudícia sua Israel.
Non fecit táliter omni natióni,*
et iudícia sua non manifestávit eis.
Ant. Relíctis rétibus suis, secúti sunt Dóminum redemptórem.
Ant. 3 Vos estis amíci mei, quia in dilectióne mea perseverástis.
Canticum Eph 1, 3-10
Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi,*
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem,†
ut essémus sancti et immaculáti*
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum†
per Iesum Christum in ipsum,*
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ,*
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius,*
remissiónem peccatórum,
secúndum divítias grátiæ eius,†
qua superabundávit in nobis*
in omni sapiéntia et prudéntia,
notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ,*
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo,*
in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
recapituláre ómnia in Christo,*
quæ in cælis et quæ in terra.
Ant. Vos estis amíci mei, quia in dilectióne mea perseverástis.