zcps-prior12

Lectio altera

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Matthæum (Hom. 59: PG 58, 580. 584)

Bonum puerorum nos curare oportet

Cum Dóminus dicit: Angeli eórum vident fáciem Patris mei, et: Ideo veni ego, et: Pater meus hoc vult, illos qui eórum curam habitúri sunt diligentióres reddit.

Viden’ quanto muro illos circummunívit, mala cómminans intolerabília iis qui supplántant ipsos, et magna promíttens bona iis qui minístrant illis, ipsósque curant, idque suo atque Patris exémplo confírmat? Hunc et nos imitémur, nihil recusántes eórum quæ humília et laboriósa vidéntur pro frátribus suscípere: sed etsi ministráre opórteat, sive parvus, sive vilis fúerit is cuius causa hoc opus suscípitur; quantúmvis laboriósa res fúerit; etsi opórteat montes et præcipítia pertransíre, ómnia toleréntur pro salúte fratris. Tanta quippe est Deo cura de ánima, ut ne Fílio quidem suo pepércerit. Quare óbsecro, primo dilúculo cum a domo exiérimus, hunc unum scopum habeámus, et hanc præcípue sollicitúdinem, ut periclitántem eripiámus.

Nihil quippe tam pretiósum est, quam ánima: Quid enim prodest hómini si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Verum ómnia pervértit et deiécit pecuniárum amor, Deíque timórem decússit, sicut tyránnus arcem, sic ánimas óccupans. Idcírco et filiórum et nostram neglégimus salútem, id unum curántes, quómodo opulentióres effécti, divítias áliis relinquámus, et illi áliis, iíque rursum pósteris, sicque pecuniárum et possessiónum transmissóres, ut ita dicam, effícimur non possessóres. Hinc magna insipiéntia; hinc líberi servis vilióres fiunt. Nam servos etsi non ipsórum causa, nostri grátia tamen castigámus; líberi autem non pari fruúntur providéntia, sed a nobis minóre quam servi in prétio habéntur.

Ecquid de servis loquor? Líberos minus quam pécudes curámus, de ásinis et equis magis sollíciti sumus, quam de fíliis. Mulum si quis hábeat, multum curat ut agasónem illi óptimum provídeat, non ímprobum, non furácem, non temuléntum, non artis suæ imperítum; si autem fílio pædagógum dare opus sit, casu et sine deléctu óbvium quemque excípimus; etsi hac arte nulla sit maior.

Quid par illi arti quæ dirigéndæ ánimæ, et efformándæ iúvenis menti et índoli incúmbit? Qui tali instrúctus est facultáte, plus diligéntiæ exhíbeat opórtet, quam quivis pictor aut statuárius. At nos id nihil curámus, sed id unum spectámus, ut linguam edíscat. Illúdque satágimus tantum opum acquirendárum causa. Non enim ut loqui váleat, sed ut pecúnias cólligat, linguam edíscit; ita ut si absque loquéndi facultáte possent ditéscere, nihil hanc disciplínam curarémus.

Viden’ quanta sit pecuniárum tyránnis? quómodo ómnia invádat, hominésque tamquam mancípia quædam vincta trahat quo velit? At quod lucrum nobis ex tot criminatiónibus? Nos verbis illam tyránnidem impétimus, illa rebus nos súperat. Céterum neque sic cessábimus illam verbis exagitáre, et si quid oratióne consequámur, et nos et vos lucrábimur; sin in propósito perseverétis, quod nostri offícii erat perfecérimus.

Deus autem et vos a morbo illo líberet, et nobis id cónferat, ut in vobis gloriémur; quóniam ipsi glória et impérium in sæcula sæculórum. Amen.

Responsorium   Cf. Prov 23, 26; 1, 9; 5, 1
R/.
Præbe, fili, cor tuum mihi, et óculi tui vias meas custódiant, * Ut addátur grátia cápiti tuo.
V/. Atténde, fili mi, ad sapiéntiam meam, et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam. * Ut addátur.