zcps-prior08 Lectio prior
De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios 7, 25-40
Virginitas christiana
Fratres: De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo, consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? Noli quærere solutiónem. Solútus es ab uxóre? Noli quærere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti; et si núpserit virgo, non peccávit. Tribulatiónem tamen carnis habébunt huiúsmodi, ego autem vobis parco. Hoc ítaque dico, fratres, tempus breviátum est; réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, tamquam non possidéntes, et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes; præterit enim figúra huius mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Dómino; qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta et córpore et spíritu; quæ autem nupta est, cógitat, quæ sunt mundi, quómodo pláceat viro. Porro hoc ad utilitátem vestram dico, non ut láqueum vobis iníciam, sed ad honéstum et ad adhæréndum Dómino sine distractióne.
Si quis autem turpem se vidéri exístimat super vírgine sua quod sit superadúlta, et ita opórtet fíeri, quod vult, fáciat; non peccat: nubant. Qui autem státuit in corde suo firmus, non habens necessitátem, potestátem autem habet suæ voluntátis, et hoc iudicávit in corde suo serváre vírginem suam, bene fáciet; ígitur et qui matrimónio iungit vírginem suam, bene facit, et qui non iungit, mélius fáciet.
Múlier alligáta est, quanto témpore vir eius vivit; quod si dormíerit vir eius, líbera est, cui vult núbere, tantum in Dómino. Beátior autem erit, si sic permánserit secúndum meum consílium; puto autem quod et ego Spíritum Dei hábeo.
Responsorium
R/. Concupívit Rex spéciem tuam, quam ipse fecit: Deus tuus est, Rex tuus est: * Rex tuus et ipse est Sponsus tuus.
V/. Regi nubis Deo, ab illo dotáta, ab illo decoráta, ab illo redémpta, ab illo sancta. * Rex tuus.
Lectio altera
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De hábitu vírginum (Nn. 3-4. 22. 23: CSEL 3, 189-190. 202-204)
Copiosa virginitate gaudium matris augescit
Nunc nobis ad vírgines sermo est, quarum quo sublímior glória est maior et cura est. Flos est ille ecclesiástici gérminis, decus atque ornaméntum grátiæ spiritális, læta índoles, laudis et honóris opus íntegrum atque incorrúptum, Dei imágo respóndens ad sanctimóniam Dómini, illústrior pórtio gregis Christi. Gaudet per illas atque in illis lárgiter floret Ecclésiæ matris gloriósa fecúnditas, quantóque plus copiósa virgínitas número suo addit, gáudium matris augéscit. Ad has lóquimur, has adhortámur afféctu pótius quam potestáte nec quo extrémi et mínimi et humilitátis nostræ ádmodum cónscii áliquid ad censúram licéntiæ vindicémus, sed quod ad sollicitúdinem magis cauti plus de diáboli infestatióne timeámus.
Neque inánis hæc cáutio est vana formído quæ ad salútis viam cónsulit, quæ domínica et vitália præcépta custódit, ut quæ se Christo dicáverint et a carnáli concupiscéntia recedéntes tam carne quam mente se Deo vóverint, consúmment opus suum magno præmio destinátum nec ornári aut placére cuíquam nisi Dómino suo stúdeant, a quo et mercédem virginitátis exspéctant.
Serváte, vírgines, serváte quod esse cœpístis. Serváte quod éritis. Magna vos merces habet, præmium grande virtútis, munus máximum castitátis. Quod futúri sumus, iam vos esse cœpístis. Vos resurrectiónis glóriam in isto sæculo iam tenétis, per sæculum sine sæculi contagióne transítis: cum castæ perseverátis et vírgines, ángelis Dei estis æquáles. Tantum máneat et duret sólida et inlæsa virgínitas et ut cœpit fórtiter, iúgiter persevéret nec monílium aut véstium quærat ornaménta sed morum.
Apóstoli vox est quem Dóminus vas electiónis suæ dixit, quem ad proménda mandáta cæléstia Deus misit. Primus homo, inquit, e terræ limo, secúndus e cælo: qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis cæléstis tales et cæléstes. Quómodo portávimus imáginem eius qui de limo est, portémus et imáginem eius qui de cælo est. Hanc imáginem virgínitas portat, portat intégritas, sánctitas portat et véritas.
Responsorium 1 Cor 7, 34; Ps 72 (73), 26
R/. Múlier innúpta et virgo * Cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu.
V/. Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. * Cógitat.
Vel alia:
E Decréto Perféctæ caritátis Concílii Vaticáni secúndi de accommodáta renovatióne vitæ religiósæ (Nn. 1. 5. 6. 12. 25)
Ecclesia unicum sponsum Christum sequitur
Ab exórdiis quidem Ecclésiæ fuérunt viri ac mulíeres, qui per praxim consiliórum evangelicórum Christum maióre cum libertáte sequi pressiúsque imitári intendérunt et suo quisque modo vitam Deo dicátam duxérunt, e quibus multi, Spíritu Sancto afflánte, vel vitam solitáriam degérunt vel famílias religiósas suscitavérunt, quas Ecclésia sua auctoritáte libénter suscépit et adprobávit. Unde e consílio divíno mirábilis varíetas cœtuum religiosórum succrévit, quæ valde cóntulit, ut Ecclésia, non solum ad omne opus bonum instrúcta et ad opus ministérii in ædificatiónem Córporis Christi paráta sit, sed étiam váriis donis filiórum suórum decoráta appáreat sicut sponsa ornáta viro suo et per eam innotéscat multifórmis sapiéntia Dei.
In tanta autem donórum varietáte omnes, qui ad praxim consiliórum evangelicórum a Deo vocántur eadémque fidéliter profiténtur, Dómino se peculiáriter dévovent, Christum sequéntes, qui virgo et pauper per obœdiéntiam usque ad mortem crucis hómines redémit et sanctificávit. Ita caritáte impúlsi, quam Spíritus Sanctus in córdibus eórum diffúndit, magis magísque vivunt Christo et córpori eius quod est Ecclésia. Quo fervéntius ergo tali sui donatióne quæ totam vitam compléctitur, Christo coniungúntur, eo ubérior fit vita Ecclésiæ et apostolátus eius vegétius fecundátur.
Cuiúsvis institúti sodáles mente récolant imprímis se professióne consiliórum evangelicórum vocatióni divínæ respónsum dedísse, ita ut, non solum peccáto mórtui sed étiam mundo renuntiántes, soli Deo vivant. Totam enim vitam suam eius famulátui mancipavérunt, quod quidem constítuit peculiárem quandam consecratiónem, quæ in baptísmatis consecratióne íntime radicátur eámque plénius éxprimit.
Qui evangélica consília profiténtur, Deum qui nos prior diléxit ante ómnia quærant ac díligant et in ómnibus rerum adiúnctis fovére stúdeant vitam abscónditam cum Christo in Deo, unde prófluit et urgétur próximi diléctio in salútem mundi Ecclesiæque ædificatiónem. Hac caritáte étiam ipsa praxis consiliórum evangelicórum animátur et régitur.
Cástitas propter regnum cælórum, quam religiósi profiténtur, tamquam exímium grátiæ donum æstimánda est. Cor enim hóminis singulári modo líberat, ut magis accendátur caritáte erga Deum et hómines univérsos, ideóque est peculiáre signum bonórum cæléstium necnon médium aptíssimum quo religiósi alácriter servítio divíno operibúsque apostolátus sese dédicent. Sic ipsi coram ómnibus Christifidélibus mirábile illud évocant connúbium a Deo cónditum et in futúro sæculo plene manifestándum, quo Ecclésia únicum sponsum Christum habet.
Responsorium
R/. O quam pulchra es, virgo Christi, * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.
V/. Non póteris a virginitátis palma sedúci, nec ab amóre Fílii Dei separári. * Quæ corónam.