zcps-prior06 Pro papa vel episcopo:
De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Titum 1, 7-11; 2, 1-8
Doctrina Apostoli de episcoporum dotibus et officiis
Caríssime: Opórtet epíscopum sine crímine esse sicut Dei dispensatórem, non supérbum, non iracúndum, non vinoléntum, non percussórem, non turpis lucri cúpidum, sed hospitálem, benígnum, sóbrium, iustum, sanctum, continéntem, amplecténtem eum, qui secúndum doctrínam est, fidélem sermónem, ut potens sit et exhortári in doctrína sana et eos, qui contradícunt, argúere.
Sunt enim multi et non subiécti vaníloqui et seductóres, máxime qui de circumcisióne sunt, quibus opórtet siléntium impónere, quia univérsas domos subvértunt docéntes, quæ non opórtet, turpis lucri grátia.
Tu autem lóquere, quæ decent sanam doctrínam.
Senes, ut sóbrii sint, pudíci, prudéntes, sani fide, dilectióne, patiéntia.
Anus simíliter in hábitu sanctæ, non criminatríces, non vino multo déditæ, bene docéntes, ut prudéntiam dóceant adulescéntulas, ut viros suos ament, fílios díligant, prudéntes sint, castæ, domus curam habéntes, benígnæ, súbditæ suis viris, ut non blasphemétur verbum Dei.
Iúvenes simíliter hortáre, ut sóbrii sint. In ómnibus teípsum præbens exémplum bonórum óperum, in doctrína integritátem, gravitátem, in verbo sano irreprehensíbilem, ut is, qui ex advérso est, vereátur, nihil habens malum dícere de nobis.
Responsorium Act 20, 28; 1 Cor 4, 2
R/. Atténdite univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos * Páscere Ecclésiam Dei, quam Deus acquisívit sánguine Fílii sui.
V/. Quæritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. * Páscere.
Pro presbytero:
De Epístola prima beáti Petri apóstoli 5, 1-11
Officia pastorum et fidelium
Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei, providéntes non coácto sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia sed voluntárie, neque ut dominántes in cleris sed formæ facti gregis. Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.
Simíliter, adulescéntes, súbditi estóte senióribus. Omnes autem ínvicem humilitátem indúite, quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.
Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore, omnem sollicitúdinem vestram proiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sóbrii estóte, vigiláte. Adversárius vester Diábolus tamquam leo rúgiens círcuit quærens quem dévoret. Cui resístite fortes fide, sciéntes eádem passiónum ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitáti fíeri.
Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit vos in ætérnam suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidábit, fundábit. Ipsi impérium in sæcula sæculórum. Amen.
Responsorium 1 Cor 4, 1-2; Prov 20, 6
R/. Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei: * Hic iam quæritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.
V/. Multi hómines misericórdes vocántur, virum autem fidélem quis invéniet? * Hic.
Pro papa:
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ (Sermo 3 de natali ipsius, 2-3: PL 54, 145-146)
Permanet quod in Petro Christus instituit
Quamvis, dilectíssimi, nos ad expléndam nostri offícii servitútem et infírmi inveniámur et segnes, dum, si quid devóte et strénue ágere cúpimus, ipsíus nostræ condiciónis fragilitáte tardámur; habéntes tamen incessábilem propitiatiónem omnipoténtis et perpétui Sacerdótis, qui símilis nostri, æquális Patri, divinitátem usque ad humána submísit, humanitátem usque ad divína provéxit, digne et pie de ipsíus constitutióne gaudémus: quóniam, etsi multis pastóribus curam suárum óvium delegávit, ipse tamen dilécti gregis custódiam non relíquit.
De cuius principáli æternóque præsídio étiam apostólicæ opis munímen accépimus, quod útique ab ópere suo non vacat: et fírmitas fundaménti, cui totíus Ecclésiæ superstrúitur altitúdo, nulla incumbéntis sibi templi mole lacéssit.
Solíditas enim illíus fídei, quæ in Apostolórum Príncipe est laudáta, perpétua est; et sicut pérmanet quod in Christo Petrus crédidit, ita pérmanet quod in Petro Christus instítuit. Manet ergo disposítio veritátis, et beátus Petrus, in accépta fortitúdine petræ persevérans, suscépta Ecclésiæ gubernácula non relíquit.
Sic enim præ céteris est ordinátus, ut, dum petra dícitur, dum fundaméntum pronuntiátur, dum regni cælórum iánitor constitúitur, dum ligandórum solvendorúmque árbiter, mansúra étiam in cælis iudiciórum suórum definitióne, præfícitur, qualis ipsi cum Christo esset socíetas, per ipsa appellatiónum eius mystéria noscerémus.
Qui nunc plénius et poténtius ea quæ sibi commíssa sunt péragit, et omnes partes officiórum atque curárum in ipso et cum ipso, per quem est glorificátus, exséquitur.
Si quid ítaque a nobis recte ágitur, rectéque discérnitur, si quid a misericórdia Dei cotidiánis supplicatiónibus obtinétur, illíus est óperum atque meritórum, cuius in sede sua vivit potéstas, et excéllit auctóritas.
Hoc enim obtínuit, dilectíssimi, illa conféssio, quæ, a Deo Patre apostólico inspiráta cordi, ómnia humanárum opiniónum incérta transcéndit, et firmitátem petræ, quæ nullis impulsiónibus quaterétur, accépit.
In univérsa namque Ecclésia, Tu es Christus, Fílius Dei vivi, cotídie Petrus dicit, et omnis lingua, quæ confitétur Dóminum, magistério huius vocis imbúitur.
Responsorium Mt 16, 18; Ps 47 (48), 9
R/. Dixit Iesus Simóni: Dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, * Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.
V/. Deus fundávit eam in ætérnum. * Et portæ.
Pro fundatore Ecclesiæ:
Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi in psalmum centésimum vigésimum sextum (Nn. 7-10: PL 9, 696-697)
Deus ædificat et custodit civitatem suam
Nisi Dóminus ædificáverit domum, in vanum laboravérunt qui ædíficant eam. Vos estis templum Dei, et Spíritus Dei hábitat in vobis. Hæc domus et hoc Dei templum est, doctrínis et virtútibus Dei plenum, et sanctitáte cordis divíni capax incolátus, de quo idem prophéta ita testátus est: Sanctum templum tuum, mirábile in æquitáte. Sánctitas, æquitas, continéntia humána, Deo templum est.
Domus ergo hæc ædificánda per Deum est. Humánis enim opéribus exstrúcta non pérmanet, nec doctrínis sæculi institúta consístit, nec inánis labóris et sollicitúdinis nostræ cura custodiétur.
Exstruénda áliter est, custodiénda áliter est: non super terram, non super fluxam et dilabéntem arénam initiánda; sed fundaméntum eius super prophétas et Apóstolos locándum est.
Lapídibus vivis augénda est, angulári lápide continénda, et mútuæ conexiónis augméntis in virum consummándum et in mensúram Christi córporis exstruénda, spécie quoque ac decóre gratiárum spiritálium adornánda.
Hæc ita a Deo, id est, doctrínis eius ædificánda, non cóncidet. Hæc domus in domos plures divérsis fidélium ædificatiónibus in unoquóque nostrum ad ornátum et amplitúdinem beátæ illíus civitátis excréscet.
Cuius civitátis iam diu Dóminus vigil custos est, cum Abraham peregrínum tuétur, cum immolándum Isaac resérvat, cum Iacob serviéntem ditat, cum Ægýpto Ioseph vénditum præficit, cum Móysen advérsus Pharaónem confírmat, cum ducem bellis Iesum déligit, cum David ómnibus perículis líberat, cum Salomónem dono sapiéntiæ munerátur cum prophétis adest, cum Elíam rapit, cum Eliséum éligit, cum Daniélem pascit, cum in camíno púeros irrórat, cum tribus quartus assístit, cum gignéndo se ex vírgine Ioseph per angelum ínstruit, Maríam confírmat, Ioánnem præmíttit, Apóstolos éligit, Patrem precátur, dicens: Pater sancte, serva eos; cum essem cum his, custodiébam eos in nómine tuo: cum dénique ipse ille, post passiónem, ætérnæ in nos custódiæ suæ vigílias pollicétur, dicens: Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque in consummatiónem sæculi.
Hæc civitátis illíus beátæ atque sanctæ ætérna custódia est, quæ ex multis in unum conveniéntibus et in unoquóque nostrum Deo cívitas est. Ædificánda ergo per Dóminum est hæc cívitas, ut in augméntum consummatiónis suæ crescat. Non enim iam ædificátio cœpta, perféctio est: sed per ædificatiónem, perfectiónis consummátio comparátur.
Responsorium 1 Petr 2, 4-5; Ps 117 (118), 22
R/. Ad Dóminum accedéntes, lápidem vivum, * Et ipsi tamquam lápides vivi ædificámini, domus spiritális in sacerdótium sanctum, offérre spiritáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum.
V/. Hic est lapis, qui factus est in caput ánguli. * Et ipsi.
Vel alia, præsertim pro episcopo:
Ex Sermónibus sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi (Sermo 1, 2-3: CCL 91 A, 889-890)
Fidelis et prudens dispensator
Servórum, quos pópulo suo præpósuit, Dóminus speciále volens offícium demonstráre, ait: Quis, putas est fidélis dispensátor et prudens, quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit ita faciéntem.
Quis est iste dóminus, fratres? Christus sine dúbio, qui suis discípulis ait: Vocátis me Magíster et Dómine, et bene dícitis, sum étenim.
Quæ est étiam huius dómini família? Nimírum illa est, quam ipse Dóminus de manu inimíci redémit et suo domínio mancipávit. Hæc autem família sancta est Ecclésia cathólica, quæ per orbem terræ copiósa fertilitáte diffúnditur et redémptam se pretióso sui Dómini sánguine gloriátur. Fílius enim hóminis, sicut ipse ait, non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.
Ipse est étiam pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis. Grex ergo boni pastóris ipsa est família Redemptóris.
Dispensátor vero quis sit, quem opórtet esse fidélem páriter et prudéntem, Paulus nobis osténdat apóstolus, qui de se suísque sóciis loquens ait: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quæritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.
Ne quis autem nostrum solos Apóstolos dispensatóres factos exístimet, neglectóque milítiæ spiritális offício, servus piger infidéliter imprudentérque dormítet, ipse beátus Apóstolus, epíscopos quoque dispensatóres esse osténdens, ait: Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem.
Servi ergo patrisfamílias sumus, dispensatóres Dómini sumus, mensúram trítici, quam vobis erogémus, accépimus.
Quæ vero sit ista mensúra trítici si quærámus, ipsam quoque nobis beátus Paulus apóstolus osténdit, dicens: Unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei.
Quam ergo mensúram trítici Christus núncupat, ipsam mensúram fídei Paulus appéllat, ut agnoscámus non áliud esse spiritále tríticum quam christiánæ fídei venerábile sacraméntum. Huius trítici mensúram vobis in nómine Dómini damus, quóties, illumináti dono grátiæ spiritális, secúndum régulam veræ fídei disputámus; et eándem trítici mensúram per domínicos dispensatóres accípitis, cum cotídie per Dei fámulos verbum veritátis audítis.
Responsorium Mt 25, 21. 20
R/. Euge, serve bone et fidélis. Super pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam: * Intra in gáudium Dómini tui.
V/. Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum. * Intra.
Pro presbytero:
E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita (N. 12)
Presbyterorum ad perfectionem vocatio
Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum, tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut et Pater vester cæléstis perféctus est.
Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur. Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi ad vitæ perfectiónem ordinántur.
Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
Responsorium 1 Th 2, 8; Gal 4, 19
R/. Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V/. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam.
Pro missionario:
E Decréto Ad gentes Concílii Vaticáni secúndi de activitáte missionáli Ecclésiæ (Nn. 4-5)
Euntes, docete omnes gentes
Dóminus Iesus, priúsquam vitam suam líbere pro mundo póneret, ita apostólicum ministérium dispósuit et Spíritum Sanctum mitténdum promísit, ut ambo consociaréntur in ópere salútis ubíque et semper ad efféctum adducéndo.
Spíritus Sanctus Ecclésiam totam per ómnia témpora in communióne et ministratióne uníficat, divérsis donis hierárchicis et charismáticis ínstruit, ecclesiástica institúta quasi ánima eórum vivificándo et eúndem missiónis ánimum, quo ipse Christus actus fúerat, in córdibus fidélium instillándo. Aliquándo étiam actiónem apostólicam visibíliter prævenit, sicut eam váriis modis indesinénter comitátur et dírigit.
Dóminus Iesus, inde ab inítio, vocávit ad se quos vóluit ipse, et fecit ut essent duódecim cum illo et ut mítteret eos prædicáre. Sic Apóstoli fuérunt novi Israel gérmina simúlque sacræ hierarchíæ orígo.
Deínde, cum semel, morte et resurrectióne sua, complevísset in seípso mystéria salútis nostræ et renovatiónis universórum, Dóminus, omnem potestátem adéptus in cælo et in terra, priúsquam assumerétur in cælum, Ecclésiam suam ut sacraméntum salútis fundávit, Apostolósque in univérsum mundum misit, sicut et ipse missus fúerat a Patre, mandans eis: Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti, docéntes eos serváre ómnia quæcúmque mandávi vobis.
Inde Ecclésiæ offícium incúmbit propagándi fidem salutémque Christi, tum virtúte expréssi mandáti, quod ab Apóstolis hereditávit ordo episcopórum, cui assístunt presbýteri, una cum successóre Petri Ecclesiæque summo pastóre, tum virtúte vitæ quam membris suis ínfluit Christus.
Míssio ergo Ecclésiæ adimplétur operatióne, qua, mandáto Christi obœdiens et Spíritus Sancti grátia caritatéque mota, ómnibus homínibus vel géntibus pleno actu præsens fit, ut eos, exémplo vitæ et prædicatióne, sacraméntis ceterísque grátiæ médiis, ad fidem, libertátem et pacem Christi addúcat, ita ut eis via líbera ac firma patefíat ad plene participándum mystérium Christi.
Responsorium Mc 16, 15-16; Io 3, 5
R/. Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ: * Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit.
V/. Nisi quis renátus fúerit ex aqua et Spíritu, non potest introíre in regnum Dei. * Qui credíderit.