PSALMODIA COMPLEMENTARIS
Series III (Ad Nonam)
Psalmus 128 (129)
Populi afflicti renovata fiducia
Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea,*
dicat nunc Israel,
sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea,*
étenim non potuérunt advérsum me.
Supra dorsum meum aravérunt aratóres,*
prolongavérunt sulcos suos.
Dóminus autem iustus*
concídit cervíces peccatórum.
Confundántur et convertántur retrórsum*
omnes, qui odérunt Sion.
Fiant sicut fenum tectórum*
quod, priúsquam evellátur, exáruit;
de quo non implévit manum suam, qui metit,*
et sinum suum, qui manípulos cólligit.
Et non dixérunt, qui præteríbant:†
«Benedíctio Dómini super vos,*
benedícimus vobis in nómine Dómini».
Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Dómine, non est exaltátum cor meum,*
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis,*
neque in mirabílibus super me.
Vere pacátam et quiétam*
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ,*
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
Speret Israel in Dómino*
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino
Beátus omnis, qui timet Dóminum,*
qui ámbulat in viis eius.
Labóres mánuum tuárum manducábis,*
beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructífera*
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum*
in circúitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo,*
qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion,*
et vídeas bona Ierúsalem
ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum.*
Pax super Israel!