Psalmodia
Ant. 1 Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: Deus in médio eius, non commovébitur.
Psalmus 45 (46)
Deus est nobis refúgium et virtus,*
adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra,*
et transferéntur montes in cor maris.
Fremant et intuméscant aquæ eius,*
conturbéntur montes in elatióne eius.
Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei,*
sancta tabernácula Altíssimi.
Deus in médio eius, non commovébitur;*
adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
Fremuérunt gentes, commóta sunt regna;*
dedit vocem suam, liquefácta est terra.
Dóminus virtútum nobíscum,*
refúgium nobis Deus Iacob.
Veníte et vidéte ópera Dómini,*
quæ pósuit prodígia super terram.
Auferet bella usque ad finem terræ,†
arcum cónteret et confrínget arma*
et scuta combúret igne.
Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus:*
exaltábor in géntibus et exaltábor in terra.
Dóminus virtútum nobíscum,*
refúgium nobis Deus Iacob.
Ant. Sanctificávit Dóminus tabernáculum suum: Deus in médio eius, non commovébitur.
Ant. 2 In domum Dómini lætántes íbimus.
Psalmus 121 (122)
Lætátus sum in eo quod dixérunt mihi:*
«In domum Dómini íbimus».
Stantes iam sunt pedes nostri*
in portis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem, quæ ædificáta est ut cívitas,*
sibi compácta in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini,*
testimónium Israel,
ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt sedes ad iudícium,*
sedes domus David.
Rogáte, quæ ad pacem sunt Ierúsalem:*
«Secúri sint diligéntes te!
Fiat pax in muris tuis,*
et secúritas in túrribus tuis!».
Propter fratres meos et próximos meos*
loquar: «Pax in te!».
Propter domum Dómini Dei nostri*
exquíram bona tibi.
Ant. In domum Dómini lætántes íbimus.
Ant. 3 Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius.
Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ.
Canticum Cf. Ap 19, 1-2. 5-7
De nuptiis Agni
Allelúia.
Salus et glória et virtus Deo nostro,*
(R/. Allelúia.)
quia vera et iusta iudícia eius.
R/. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius*
(R/. Allelúia.)
et qui timétis eum, pusílli et magni!
R/. Allelúia (allelúia).
Alléluia.
Quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens.*
(R/. Allelúia.)
Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei.
R/. Allelúia (allelúia).
Allelúia.
Quia venérunt núptiæ Agni,*
(R/. Allelúia.)
et uxor eius præparávit se.
R/. Allelúia (allelúia).
Ant. Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius.