PSALMODIA COMPLEMENTARIS
Series III (Ad Nonam)
Psalmus 125 (126)
Gaudium et spes in Deo
In converténdo Dóminus captivitátem Sion,*
facti sumus quasi somniántes.
Tunc replétum est gáudio os nostrum,*
et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicébant inter gentes:*
«Magnificávit Dóminus fácere cum eis».
Magnificávit Dóminus fácere nobíscum;*
facti sumus lætántes.
Convérte, Dómine, captivitátem nostram,*
sicut torréntes in austro.
Qui séminant in lácrimis,*
in exsultatióne metent.
Eúntes ibant et flebant*
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne*
portántes manípulos suos.
Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Dómine, non est exaltátum cor meum,*
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis,*
neque in mirabílibus super me.
Vere pacátam et quiétam*
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ,*
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
Speret Israel in Dómino*
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino
Beátus omnis, qui timet Dóminum,*
qui ámbulat in viis eius.
Labóres mánuum tuárum manducábis,*
beátus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructífera*
in latéribus domus tuæ;
fílii tui sicut novéllæ olivárum*
in circúitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicétur homo,*
qui timet Dóminum.
Benedícat tibi Dóminus ex Sion,*
et vídeas bona Ierúsalem
ómnibus diébus vitæ tuæ;
et vídeas fílios filiórum tuórum.*
Pax super Israel!