De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios 4, 1-24
Unicuique gratia ad aedificandum corpus Christi datur
Fratres: Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum longanimitáte, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; unus Dóminus, una fides, unum baptísma; unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.
Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: «Ascéndens in altum captívam duxit captivitátem, dedit dona homínibus».
Illud autem «ascéndit» quid est, nisi quia et descéndit in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia.
Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi, ut iam non simus párvuli fluctuántes et circumácti omni vento doctrínæ in fallácia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris; veritátem autem faciéntes in caritáte crescámus in illum per ómnia, qui est caput Christus, ex quo totum corpus compáctum et conéxum per omnem iunctúram subministratiónis secúndum operatiónem in mensúra uniuscuiúsque partis augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte.
Hoc ígitur dico et testíficor in Dómino, ut iam non ambulétis sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei, propter ignorántiam, quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum, qui, indoléntes, semetípsos tradidérunt impudicítiæ in operatiónem immundítiæ omnis in avarítia.
Vos autem non ita didicístis Christum, si tamen illum audístis et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Iesu, depónere vos secúndum prístinam conversatiónem véterem hóminem, qui corrúmpitur secúndum desidéria erróris, renovári autem spíritu mentis vestræ et indúere novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis.
Responsorium (Vel, pro moniali) Mt 19, 29. 27
R/. Omnis qui relíquit domos vel fratres aut soróres aut patrem aut matrem aut fílios aut agros propter nomen meum, * Céntuplum accípiet et vitam ætérnam possidébit.
V/. Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? * Céntuplum.
Vel, pro moniali: Lc 10, 42. 39
R/. Unum est necessárium: * Optimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea.
V/. Sedens secus pedes Dómini, audiébat verbum illíus. * Optimam.
Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia (Lib. 2, hom. 36, 11-13: PL 76, 1272-1274)
Responsorium 1 Cor 7, 29. 30. 31; 2, 12
R/. Tempus breviátum est; réliquum est ut et qui gaudent, tamquam non gaudéntes sint; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes: * Præterit enim figúra huius mundi.
V/. Nos autem non spíritum mundi accépimus. * Præterit.